Ecloga
Nona
-
Lycidas
-
Quo te,
Moeri, pedes? An, quo uia ducit, in urbem?
-
Moeris
-
O Lycida,
uiui peruenimus, aduena nostri
-
(quod
nunquam ueriti sumus) ut possessor agelli
-
diceret:
"Haec mea sunt; ueteres migrate coloni."
-
5
-
Nunc
uicti, tristes, quoniam fors omnia uersat,
-
hos illi
(quod nec uertat bene!) mittimus haedos.
-
Lycidas
-
Certe
equidem audieram, qua se subducere colles
-
incipiunt
mollique iugum demittere cliuo,
-
usque ad
aquam et ueteres, iam fracta cacumina, fagos,
-
10
-
omnia
carminibus uestrum seruasse Menalcan.
-
Moeris
-
Audieras,
et fama fuit; sed carmina tantum
-
nostra
ualent, Lycida, tela inter Martia, quantum
-
Chaonias
dicunt aquila ueniente columbas.
-
Quod nisi
me quacumque nouas incidere litis
-
15
-
ante
sinistra caua monuisset ab ilice cornix,
-
nec tuos
hic Moeris nec uiueret ipse Menalcas.
-
Lycidas
-
Heu! Cadit
in quemquam tantum scelus? Heu! Tua nobis
-
paene
simul tecum solacia rapta, Menalca?
-
Quis
caneret Nymphas? Quis humum florentibus herbis
-
20
-
spargeret,
aut uiridi fontis induceret umbra?
-
uel quae
sublegi tacitus tibi carmina nuper,
-
cum te ad
delicias ferres Amaryllida nostras?
-
"Tityre,
dum redeo (breuis est uia) pasce capellas;
-
et potum
pastas age, Tityre, et inter agendum
-
25
-
occursare
capro (cornu ferit ille) caueto."
-
Moeris
-
Immo haec
quae Varo, necdum perfecta, canebat:
-
"Vare,
tuom nomen, superet modo Mantua nobis,
-
Mantua uae
miserae nimium uicina Cremonae,
-
cantantes
sublime ferent ad sidera cycni."
-
Lycidas
-
30
-
Sic tua
Cyrneas fugiant examina taxos,
-
sic cytiso
pastae distendant ubera uaccae,
-
incipe, si
quid habes. Et me fecere poetam
-
Pierides;
sunt et mihi carmina; me quoque dicunt
-
uatem
pastores: sed non ego credulus illis;
-
35
-
nam neque
adhuc Vario uideor nec dicere Cinna
-
digna, sed
argutos inter strepere anser olores.
-
Moeris
-
Id quidem
ago et tacitus, Lycida, mecum ipse uoluto,
-
si ualeam
meminisse; neque est ignobile carmen:
-
"Huc
ades, o Galarea: quis est nam ludus in undis?
-
40
-
Hic uer
purpureum, uarios hic flumina circum
-
fundit
humus flores; hic candida populus antro
-
imminet et
lentae texunt umbracula uites.
-
Huc ades;
insani feriant sine litora fluctus."
-
Lycidas
-
Quid, quae
te pura solum sub nocte canentem
-
45
-
audieram?
Numeros memini, si uerba tenerem:
-
"Daphni,
quid antiquos signorum suspicis ortus?
-
Ecce
Dionaei processit Caesaris astrum,
-
astrum quo
segetes gauderent frugibus et quo
-
duceret
apricis in collibus uua colorem.
-
50
-
Insere,
Daphni, piros: carpent tua poma nepotes."
-
Moeris
-
Omnia fert
aetas, animum quoque; saepe ego longos
-
cantando
puerum memini me condere soles:
-
nunc
oblita mihi tot carmina, uox quoque Moerim
-
iam fugit
ipsa: lupi Moerim uidere priores.
-
55
-
Sed tamen
ista satis referet tibi saepe Menalcas.
-
Lycidas
-
Causando
nostros in longum ducis amores.
-
Et nunc
omne tibi stratum silet aequor, et omnes,
-
aspice,
uentosi ceciderunt murmuris aurae.
-
Hinc adeo
media est nobis uia; namque sepulcrum
-
60
-
incipit
apparere Bianoris. Hic, ubi densas
-
agricolae
stringunt frondis, hic, Moeri, canamus:
-
hic haedos
depone, tamen ueniemus in urbem.
-
Aut, si
nox pluuiam ne colligat ante ueremur,
-
cantantes
licet usque (minus uia laedit) eamus:
-
65
-
cantantes
ut eamus, ego hoc te fasce leuabo.
-
Moeris
-
Desine
plura, puer, et quod nunc instat agamus.
-
Carmina
tum melius, cum uenerit ipse, canemus.