Georgicon
Liber Secundus
-
Hactenus
arvorum cultus et sidera caeli,
-
nunc te,
Bacche, canam, nec non silvestria tecum
-
virgulta
et prolem tarde crescentis olivae.
-
Huc, pater
o Lenaee -- tuis hic omnia plena
-
5
-
muneribus,
tibi pampineo gravidus autumno
-
floret
ager, spumat plenis vindemia labris --
-
huc, pater
o Lenaee, veni nudataque musto
-
tingue
novo mecum direptis crura cothurnis.
-
Principio
arboribus varia est natura creandis.
-
10
-
namque
aliae nullis hominum cogentibus ipsae
-
sponte sua
veniunt camposque et flumina late
-
curva
tenent, ut molle siler lentaeque genestae,
-
populus et
glauca canentia fronde salicta;
-
pars autem
posito surgunt de semine, ut altae
-
15
-
castaneae
nemorumque Iovi quae maxima frondet
-
aesculus
atque habitae Grais oracula quercus.
-
Pullulat
ab radice aliis densissima silva,
-
ut cerasis
ulmisque; etiam Parnasia laurus
-
parva sub
ingenti matris se subicit umbra.
-
20
-
Hos natura
modos primum dedit, his genus omne
-
silvarum
fruticumque viret nemorumque sacrorum.
-
Sunt
aliae, quas ipse via sibi repperit usus.
-
Hic
plantas tenero abscindens de corpore matrum
-
deposuit
sulcis, hic stirpes obruit arvo
-
25
-
quadrifidasque
sudes et acuto robore vallos;
-
silvarumque
aliae pressos propaginis arcus
-
exspectant
et viva sua plantaria terra;
-
nil
radicis egent aliae summumque putator
-
haud
dubitat terrae referens mandare cacumen.
-
30
-
Quin et
caudicibus sectis -- mirabile dictu --
-
truditur e
sicco radix oleagina ligno.
-
Et saepe
alterius ramos inpune videmus
-
vertere in
alterius mutatamque insita mala
-
ferre
pirum et prunis lapidosa rubescere corna.
-
35
-
Quare
agite o proprios generatim discite cultus,
-
agricolae,
fructusque feros mollite colendo,
-
neu segnes
iaceant terrae. Iuvat Ismara Baccho
-
conserere
atque olea magnum vestire Taburnum.
-
Tuque ades
inceptumque una decurre laborem,
-
40
-
O decus, o
famae merito pars maxima nostrae,
-
Maecenas,
pelagoque volans da vela patenti;
-
non ego
cuncta meis amplecti versibus opto,
-
non, mihi
si linguae centum sint oraque centum,
-
ferrea
vox; ades et primi lege litoris oram.
-
45
-
In manibus
terrae; non hic te carmine ficto
-
atque per
ambages et longa exorsa tenebo.
-
Sponte sua
quae se tollunt in luminis oras,
-
infecunda
quidem, sed laeta et fortia surgunt;
-
quippe
solo natura subest. Tamen haec quoque, si quis
-
50
-
inserat
aut scrobibus mandet mutata subactis,
-
exuerint
silvestrem animum cultuque frequenti
-
in
quascumque voles artis haud tarda sequentur.
-
Nec non et
sterilis, quae stirpibus exit ab imis,
-
hoc
faciat, vacuos si sit digesta per agros;
-
55
-
nunc altae
frondes et rami matris opacant
-
crescentique
adimunt fetus uruntque ferentem.
-
Iam quae
seminibus iactis se sustulit arbos
-
tarda
venit seris factura nepotibus umbram,
-
pomaque
degenerant sucos oblita priores
-
60
-
et turpis
avibus praedam fert uva racemos.
-
Scilicet
omnibus est labor inpendendus et omnes
-
cogendae
in sulcum ac multa mercede domandae.
-
Sed
truncis oleae melius, propagine vites
-
respondent,
solido Paphiae de robore myrtus;
-
65
-
plantis et
durae coryli nascuntur et ingens
-
fraxinus
Herculeaeque arbos umbrosa coronae
-
Chaoniique
patris glandes, etiam ardua palma
-
nascitur
et casus abies visura marinos.
-
Inseritur
vero et fetu nucis arbutus horrida,
-
70
-
et
steriles platani malos gessere valentis;
-
castaneae
fagus, ornusque incanuit albo
-
flore piri
glandemque sues fregere sub ulmis.
-
Nec modus
inserere atque oculos inponere simplex.
-
Nam qua se
medio trudunt de cortice gemmae
-
75
-
et tenuis
rumpunt tunicas, angustus in ipso
-
fit nodo
sinus: huc aliena ex arbore germen
-
includunt
udoque docent inolescere libro.
-
Aut rursum
enodes trunci resecantur et alte
-
finditur
in solidum cuneis via, deinde feraces
-
80
-
plantae
inmittuntur: nec longum tempus, et ingens
-
exsilit ad
caelum ramis felicibus arbos
-
miraturque
novas frondes et non sua poma.
-
Praeterea
genus haud unum nec fortibus ulmis
-
nec salici
lotoque neque Idaeis cyparissis,
-
85
-
nec
pingues unam in faciem nascuntur olivae,
-
orchades
et radii et amara pausia baca
-
pomaque et
Alcinoi silvae, nec surculus idem
-
Crustumiis
Syriisque piris gravibusque volemis.
-
Non eadem
arboribus pendet vindemia nostris,
-
90
-
quam
Methymnaeo carpit de palmite Lesbos;
-
sunt
Thasiae vites, sunt et Mareotides albae,
-
pinguibus
hae terris habiles, levioribus illae,
-
et passo
Psithia utilior tenuisque Lageos
-
temptatura
pedes olim vincturaque linguam,
-
95
-
purpureae
preciaeque, et quo te carmine dicam,
-
Rhaetica?
Nec cellis ideo contende Falernis.
-
Sunt et
Amineae vites, firmissima vina,
-
Tmolius
adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus;
-
Argitisque
minor, cui non certaverit ulla
-
100
-
aut tantum
fluere aut totidem durare per annos.
-
Non ego
te, Dis et mensis accepta secundis,
-
transierim,
Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis.
-
Sed neque
quam multae species nec nomina quae sint,
-
est
numerus; neque enim numero conprendere refert;
-
105
-
quem qui
scire velit, Libyci velit aequoris idem
-
discere
quam multae Zephyro turbentur harenae,
-
aut ubi
navigiis violentior incidit Eurus,
-
nosse,
quot Ionii veniant ad litora fluctus.
-
Nec vero
terrae ferre omnes omnia possunt.
-
110
-
fluminibus
salices crassisque paludibus alni
-
nascuntur,
steriles saxosis montibus orni;
-
litora
myrtetis laetissima; denique apertos
-
Bacchus
amat collis, aquilonem et frigora taxi.
-
Aspice et
extremis domitum cultoribus orbem
-
115
-
Eoasque
domos Arabum pictosque Gelonos:
-
divisae
arboribus patriae. Sola India nigrum
-
fert
ebenum, solis est turea virga Sabaeis.
-
Quid tibi
odorato referam sudantia ligno
-
balsamaque
et bacas semper frondentis acanthi?
-
120
-
Quid
nemora Aethiopum molli canentia lana,
-
velleraque
ut foliis depectant tenuia Seres;
-
aut quos
Oceano propior gerit India lucos,
-
extremi
sinus orbis, ubi aera vincere summum
-
arboris
haud ullae iactu potuere sagittae?
-
125
-
Et gens
illa quidem sumptis non tarda pharetris.
-
Media fert
tristis sucos tardumque saporem
-
felicis
mali, quo non praesentius ullum,
-
pocula si
quando saevae infecere novercae,
-
miscueruntque
herbas et non innoxia verba,
-
130
-
auxilium
venit ac membris agit atra venena.
-
Ipsa
ingens arbos faciemque simillima lauro;
-
et, si non
alium late iactaret odorem,
-
laurus
erat; folia haud ullis labentia ventis;
-
flos ad
prima tenax; animas et olentia Medi
-
135
-
ora fovent
illo et senibus medicantur anhelis.
-
sed neque
Medorum, silvae ditissima, terra,
-
nec
pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus
-
laudibus
Italiae certent, non Bactra neque Indi
-
totaque
turiferis Panchaia pinguis harenis.
-
140
-
Haec loca
non tauri spirantes naribus ignem
-
invertere
satis inmanis dentibus hydri
-
nec galeis
densisque virum seges horruit hastis;
-
sed
gravidae fruges et Bacchi Massicus humor
-
inplevere;
tenent oleae armentaque laeta.
-
145
-
Hinc
bellator equus campo sese arduus infert;
-
hinc albi,
Clitumne, greges et maxima taurus
-
victima,
saepe tuo perfusi flumine sacro,
-
Romanos ad
templa deum duxere triumphos.
-
Hic ver
adsiduum atque alienis mensibus aestas
-
150
-
bis
gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos.
-
At rabidae
tigres absunt et saeva leonum
-
semina nec
miseros fallunt aconita legentis
-
nec rapit
inmensos orbis per humum neque tanto
-
squameus
in spiram tractu se colligit anguis.
-
155
-
Adde tot
egregias urbes operumque laborem,
-
tot
congesta manu praeruptis oppida saxis
-
fluminaque
antiquos subter labentia muros.
-
An mare,
quod supra, memorem, quodque adluit infra
-
anne lacus
tantos? Te, Lari maxume, teque,
-
160
-
fluctibus
et fremitu adsurgens Benace marino
-
an memorem
portus Lucrinoque addita claustra
-
atque
indignatum magnis stridoribus aequor
-
Iulia qua
ponto longe sonat unda refuso
-
Tyrrhenusque
fretis inmittitur aestus Avernis?
-
165
-
Haec eadem
argenti rivos aerisque metalla
-
ostendit
venis atque auro plurima fluxit.
-
Haec genus
acre virum, Marsos pubemque Sabellam
-
adsuetumque
malo Ligurem Volscosque verutos
-
extulit,
haec Decios, Marios, magnosque Camillos,
-
170
-
Scipiadas
duros bello et te, maxume Caesar,
-
qui nunc
extremis Asiae iam victor in oris
-
inbellem
avertis Romanis arcibus Indum.
-
Salve,
magna parens frugum, Saturnia tellus,
-
magna
virum; tibi res antiquae laudis et artem
-
175
-
ingredior,
sanctos ausus recludere fontis,
-
Ascraeumque
cano Romana per oppida carmen.
-
Nunc locus
arvorum ingeniis: quae robora cuique,
-
quis color
et quae sit rebus natura ferendis.
-
Difficiles
primum terrae collesque maligni,
-
180
-
tenuis ubi
argilla et dumosis calculus arvis,
-
Palladia
gaudent silva vivacis olivae.
-
Indicio
est tractu surgens oleaster eodem
-
plurimus
et strati bacis silvestribus agri.
-
At quae
pinguis humus dulcique uligine laeta,
-
185
-
quique
frequens herbis et fertilis ubere campus --
-
qualem
saepe cava montis convalle solemus
-
despicere;
huc summis liquuntur rupibus amnes
-
felicemque
trahunt limum -- quique editus austro
-
et filicem
curvis invisam pascit aratris:
-
190
-
hic tibi
praevalidas olim multoque fluentis
-
sufficiet
Baccho vitis, hic fertilis uvae,
-
hic
laticis, qualem pateris libamus et auro,
-
inflavit
cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras,
-
lancibus
et pandis fumantia reddimus exta.
-
195
-
Sin
armenta magis studium vitulosque tueri
-
aut ovium
fetum aut urentis culta capellas,
-
saltus et
saturi petito longinqua Tarenti
-
et qualem
infelix amisit Mantua campum,
-
pascentem
niveos herboso flumine cycnos;
-
200
-
non
liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt;
-
et,
quantum longis carpent armenta diebus,
-
exigua
tantum gelidus ros nocte reponet.
-
Nigra fere
et presso pinguis sub vomere terra
-
et cui
putre solum, -- namque hoc imitamur arando --
-
205
-
optima
frumentis; non ullo ex aequore cernes
-
plura
domum tardis decedere plaustra iuvencis;
-
aut unde
iratus silvam devexit arator
-
et nemora
evertit multos ignava per annos
-
antiquasque
domos avium cum stirpibus imis
-
210
-
eruit;
illae altum nidis petiere relictis,
-
at rudis
enituit inpulso vomere campus.
-
Nam ieiuna
quidem clivosi glarea ruris
-
vix
humilis apibus casias roremque ministrat;
-
et tophus
scaber et nigris exesa chelydris
-
215
-
creta
negant alios aeque serpentibus agros
-
dulcem
ferre cibum et curvas praebere latebras.
-
Quae
tenuem exhalat nebulam fumosque volucris
-
et bibit
humorem et, cum volt, ex se ipsa remittit
-
quaeque
suo semper viridi se gramine vestit
-
220
-
nec scabie
et salsa laedit robigine ferrum:
-
illa tibi
laetis intexet vitibus ulmos,
-
illa ferax
oleo est, illam experiere colendo
-
et facilem
pecori et patientem vomeris unci.
-
Talem
dives arat Capua et vicina Vesevo
-
225
-
ora iugo
et vacuis Clanius non aequus Acerris.
-
Nunc, quo
quamque modo possis cognoscere, dicam.
-
Rara sit
an supra morem si densa requires --
-
altera
frumentis quoniam favet, altera Baccho,
-
densa
magis Cereri, rarissima quaeque Lyaeo --
-
230
-
ante locum
capies oculis alteque iubebis
-
in solido
puteum demitti omnemque repones
-
rursus
humum et pedibus summas aequabis harenas.
-
Si
deerunt, rarum pecorique et vitibus almis
-
aptius
uber erit; sin in sua posse negabunt
-
235
-
ire loca
et scrobibus superabit terra repletis,
-
spissus
ager; glaebas cunctantis crassaque terga
-
exspecta
et validis terram proscinde iuvencis.
-
Salsa
autem tellus et quae perhibetur amara,
-
frugibus
infelix -- ea nec mansuescit arando
-
240
-
nec Baccho
genus aut pomis sua nomina servat --
-
tale dabit
specimen: tu spisso vimine qualos
-
colaque
prelorum fumosis deripe tectis;
-
huc ager
ille malus dulcesque a fontibus undae
-
ad plenum
calcentur; aqua eluctabitur omnis
-
245
-
scilicet,
et grandes ibunt per vimina guttae;
-
at sapor
indicium faciet manifestus et ora
-
tristia
temptantum sensu torquebit amaro.
-
Pinguis
item quae sit tellus, hoc denique pacto
-
discimus:
haud umquam manibus iactata fatiscit,
-
250
-
sed picis
in morem ad digitos lentescit habendo.
-
Humida
maiores herbas alit, ipsaque iusto
-
laetior.
Ah nimium ne sit mihi fertilis illa
-
nec se
praevalidam primis ostendat aristis!
-
Quae
gravis est, ipso tacitam se pondere prodit,
-
255
-
quaeque
levis. Promptum est oculis praediscere nigram,
-
et quis
cui color. At sceleratum exquirere frigus
-
difficile
est: piceae tantum taxique nocentes
-
interdum
aut hederae pandunt vestigia nigrae
-
his
animadversis terram multo ante memento
-
260
-
excoquere
et magnos scrobibus concidere montis,
-
ante
supinatas aquiloni ostendere glaebas,
-
quam
laetum infodias vitis genus. Optima putri
-
arva solo:
id venti curant gelidaeque pruinae
-
et
labefacta movens robustus iugera fossor.
-
265
-
Ac si quos
haud ulla viros vigilantia fugit,
-
ante locum
similem exquirunt, ubi prima paretur
-
arboribus
seges et quo mox digesta feratur,
-
mutatam
ignorent subito ne semina matrem.
-
Quin etiam
caeli regionem in cortice signant,
-
270
-
ut, quo
quaeque modo steterit, qua parte calores
-
Austrinos
tulerit, quae terga obverterit axi,
-
restituant:
adeo in teneris consuescere multum est.
-
Collibus
an plano melius sit ponere vitem,
-
quaere
prius. Si pinguis agros metabere campi,
-
275
-
densa
sere; in denso non segnior ubere Bacchus;
-
sin
tumulis adclive solum collisque supinos,
-
indulge
ordinibus, nec setius omnis in unguem
-
arboribus
positis secto via limite quadret.
-
Ut saepe
ingenti bello cum longa cohortis
-
280
-
explicuit
legio et campo stetit agmen aperto,
-
directaeque
acies, ac late fluctuat omnis
-
aere
renidenti tellus, necdum horrida miscent
-
proelia,
sed dubius mediis Mars errat in armis:
-
omnia sint
paribus numeris dimensa viarum;
-
285
-
non animum
modo uti pascat prospectus inanem,
-
sed quia
non aliter viris dabit omnibus aequas
-
terra
neque in vacuum poterunt se extendere rami.
-
Forsitan
et scrobibus quae sint fastigia quaeras.
-
ausim vel
tenui vitem committere sulco.
-
290
-
Altior ac
penitus terrae defigitur arbos,
-
aesculus
in primis, quae quantum vertice ad auras
-
aetherias,
tantum radice in Tartara tendit.
-
Ergo non
hiemes illam, non flabra neque imbres
-
convellunt;
inmota manet, multosque nepotes,
-
295
-
multa
virum volvens durando saecula vincit.
-
Tum fortis
late ramos et bracchia pandens
-
huc illuc,
media ipsa ingentem sustinet umbram.
-
Neve tibi
ad solem vergant vineta cadentem,
-
Neve inter
vitis corylum sere, neve flagella
-
300
-
summa pete
aut summa defringe ex arbore plantas
-
tantus
amor terrae -- neu ferro laede retunso
-
semina,
neve oleae silvestris insere truncos:
-
nam saepe
incautis pastoribus excidit ignis,
-
qui furtim
pingui primum sub cortice tectus
-
305
-
robora
conprendit frondesque elapsus in altas
-
ingentem
caelo sonitum dedit; inde secutus
-
per ramos
victor perque alta cacumina regnat
-
et totum
involvit flammis nemus et ruit atram
-
ad caelum
picea crassus caligine nubem,
-
310
-
praesertim
si tempestas a vertice silvis
-
incubuit
glomeratque ferens incendia ventus.
-
Hoc ubi,
non a stirpe valent caesaeque reverti
-
possunt
atque ima similes revirescere terra;
-
infelix
superat foliis oleaster amaris.
-
315
-
Nec tibi
tam prudens quisquam persuadeat auctor
-
tellurem
Borea rigidam spirante movere.
-
Rura gelu
tum claudit hiems nec semine iacto
-
concretam
patitur radicem adfigere terrae.
-
Optima
vinetis satio, cum vere rubenti
-
320
-
candida
venit avis longis invisa colubris,
-
prima vel
autumni sub frigora, cum rapidus Sol
-
nondum
hiemem contingit equis, iam praeterit aestas.
-
Ver adeo
frondi nemorum, ver utile silvis;
-
vere
tument terrae et genitalia semina poscunt.
-
325
-
Tum pater
omnipotens fecundis imbribus Aether
-
coniugis
in gremium laetae descendit et omnis
-
magnus
alit magno commixtus corpore fetus.
-
Avia tum
resonant avibus virgulta canoris
-
et Venerem
certis repetunt armenta diebus;
-
330
-
parturit
almus ager Zephyrique tepentibus auris
-
laxant
arva sinus; superat tener omnibus humor;
-
inque
novos soles audent se germina tuto
-
credere,
nec metuit surgentis pampinus austros
-
aut actum
caelo magnis aquilonibus imbrem,
-
335
-
sed trudit
gemmas et frondes explicat omnis.
-
Non alios
prima crescentis origine mundi
-
inluxisse
dies aliumve habuisse tenorem
-
crediderim:
ver illud erat, ver magnus agebat
-
orbis et
hibernis parcebant flatibus Euri,
-
340
-
cum primae
lucem pecudes hausere virumque
-
terrea
progenies duris caput extulit arvis,
-
inmissaeque
ferae silvis et sidera caelo.
-
Nec res
hunc tenerae possent perferre laborem,
-
si non
tanta quies iret frigusque caloremque
-
345
-
inter, et
exciperet caeli indulgentia terras.
-
Quod
superest, quaecumque premes virgulta per agros,
-
sparge
fimo pingui et multa memor occule terra,
-
aut
lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;
-
inter enim
labentur aquae tenuisque subibit
-
350
-
halitus
atque animos tollent sata; iamque reperti,
-
qui saxo
super atque ingentis pondere testae
-
urgerent;
hoc effusos munimen ad imbris,
-
hoc, ubi
hiulca siti findit canis aestifer arva.
-
Seminibus
positis superest diducere terram
-
355
-
saepius ad
capita et duros iactare bidentis,
-
aut presso
exercere solum sub vomere et ipsa
-
flectere
luctantis inter vineta iuvencos;
-
tum levis
calamos et rasae hastilia virgae
-
fraxineasque
aptare sudes furcasque valentis,
-
360
-
viribus
eniti quarum et contemnere ventos
-
adsuescant
summasque sequi tabulata per ulmos.
-
Ac dum
prima novis adolescit frondibus aetas,
-
parcendum
teneris, et dum se laetus ad auras
-
palmes
agit laxis per purum inmissus habenis,
-
365
-
ipsa acie
nondum falcis temptanda, sed uncis
-
carpendae
manibus frondes interque legendae.
-
Inde ubi
iam validis amplexae stirpibus ulmos
-
exierint,
tum stringe comas, tum bracchia tonde --
-
ante
reformidant ferrum -- tum denique dura
-
370
-
exerce
imperia et ramos conpesce fluentis.
-
Texendae
saepes etiam et pecus omne tenendum,
-
praecipue
dum frons tenera inprudensque laborum;
-
cui super
indignas hiemes solemque potentem
-
silvestres
uri adsidue capreaeque sequaces
-
375
-
inludunt,
pascuntur oves avidaeque iuvencae.
-
Frigora
nec tantum cana concreta pruina
-
aut gravis
incumbens scopulis arentibus aestas,
-
quantum
illi nocuere greges durique venenum
-
dentis et
admorso signata in stirpe cicatrix.
-
380
-
Non aliam
ob culpam Baccho caper omnibus aris
-
caeditur
et veteres ineunt proscaenia ludi
-
praemiaque
ingeniis pagos et compita circum
-
thesidae
posuere atque inter pocula laeti
-
mollibus
in pratis unctos saluere per utres.
-
385
-
Nec non
Ausonii, Troia gens missa, coloni
-
versibus
incomptis ludunt risuque soluto
-
oraque
corticibus sumunt horrenda cavatis
-
et te,
Bacche, vocant per carmina laeta tibique
-
oscilla ex
alta suspendunt mollia pinu.
-
390
-
Hinc omnis
largo pubescit vinea fetu,
-
conplentur
vallesque cavae saltusque profundi,
-
et
quocumque deus circum caput egit honestum.
-
Ergo rite
suum Baccho dicemus honorem
-
carminibus
patriis lancesque et liba feremus
-
395
-
et ductus
cornu stabit sacer hircus ad aram
-
pinguiaque
in veribus torrebimus exta colurnis.
-
Est etiam
ille labor curandis vitibus alter,
-
cui
numquam exhausti satis est: namque omne quot annis
-
terque
quaterque solum scindendum glebaque versis
-
400
-
aeternum
frangenda bidentibus, omne levandum
-
fronde
nemus. Redit agricolis labor actus in orbem
-
atque in
se sua per vestigia volvitur annus.
-
Ac iam
olim, seras posuit cum vinea frondes,
-
frigidus
et silvis aquilo decussit honorem,
-
405
-
iam tum
acer curas venientem extendit in annum
-
rusticus
et curvo Saturni dente relictam
-
persequitur
vitem attondens fingitque putando.
-
Primus
humum fodito, primus devecta cremato
-
sarmenta
et vallos primus sub tecta referto;
-
410
-
postremus
metito. Bis vitibus ingruit umbra,
-
bis
segetem densis obducunt sentibus herbae;
-
durus
uterque labor: laudato ingentia rura,
-
exiguum
colito. Nec non etiam aspera rusci
-
vimina per
silvam et ripis fluvialis arundo
-
415
-
caeditur,
incultique exercet cura salicti.
-
Iam
vinctae vites, iam falcem arbusta reponunt,
-
iam canit
effectos extremus vinitor antes:
-
sollicitanda
tamen tellus pulvisque movendus
-
et iam
maturis metuendus Iuppiter uvis.
-
420
-
Contra non
ulla est oleis cultura; neque illae
-
procurvam
exspectant falcem rastrosque tenacis,
-
cum semel
haeserunt arvis aurasque tulerunt;
-
ipsa satis
tellus, cum dente recluditur unco,
-
sufficit
humorem et gravidas, cum vomere, fruges.
-
425
-
Hoc
pinguem et placitam Paci nutritor olivam.
-
Poma
quoque, ut primum truncos sensere valentis
-
et viris
habuere suas, ad sidera raptim
-
vi propria
nituntur opisque haud indiga nostrae.
-
Nec minus
interea fetu nemus omne gravescit
-
430
-
sanguineisque
inculta rubent aviaria bacis.
-
Tondentur
cytisi, taedas silva alta ministrat,
-
pascunturque
ignes nocturni et lumina fundunt.
-
Et
dubitant homines serere atque inpendere curam
-
quid
maiora sequar? -- salices humilesque genestae
-
435
-
aut illae
pecori frondem aut pastoribus umbram
-
Sufficiunt
saepemque satis et pabula melli --
-
et iuvat
undantem buxo spectare Cytorum
-
naryciaeque
picis lucos, iuvat arva videre
-
non
rastris, hominum non ulli obnoxia curae.
-
440
-
Ipsae
Caucasio steriles in vertice silvae,
-
quas
animosi Euri adsidue franguntque feruntque,
-
dant alios
aliae fetus, dant utile lignum
-
navigiis
pinus, domibus cedrumque cupressosque.
-
Hinc
radios trivere rotis, hinc tympana plaustris
-
445
-
agricolae
et pandas ratibus posuere carinas,
-
viminibus
salices fecundae, frondibus ulmi,
-
at myrtus
validis hastilibus et bona bello
-
cornus,
Ituraeos taxi torquentur in arcus.
-
Nec tiliae
leves aut torno rasile buxum
-
450
-
non formam
accipiunt ferroque cavantur acuto.
-
Nec non et
torrentem undam levis innatat alnus,
-
missa
Pado; nec non et apes examina condunt
-
corticibusque
cavis vitiosaeque ilicis alvo.
-
Quid
memorandum aeque Baccheia dona tulerunt
-
455
-
Bacchus et
ad culpam causas dedit; ille furentis
-
centauros
leto domuit, Rhoetumque Pholumque
-
et magno
Hylaeum Lapithis cratere minantem.
-
O
fortunatos nimium, sua si bona norint,
-
agricolas!
quibus ipsa procul discordibus armis
-
460
-
fundit
humo facilem victum iustissima tellus.
-
Si non
ingentem foribus domus alta superbis
-
mane
salutantum totis vomit aedibus undam,
-
nec varios
inhiant pulchra testudine postis
-
inlusasque
auro vestes Ephyreiaque aera,
-
465
-
alba neque
Assyrio fucatur lana veneno
-
nec casia
liquidi corrumpitur usus olivi:
-
at secura
quies et nescia fallere vita,
-
dives opum
variarum, at latis otia fundis --
-
speluncae
vivique lacus et frigida Tempe
-
470
-
mugitusque
boum mollesque sub arbore somni --
-
non
absunt; illic saltus ac lustra ferarum
-
et patiens
operum exiguoque adsueta iuventus,
-
sacra deum
sanctique patres; extrema per illos
-
iustitia
excedens terris vestigia fecit.
-
475
-
Me vero
primum dulces ante omnia Musae,
-
quarum
sacra fero ingenti percussus amore,
-
accipiant
caelique vias et sidera monstrent,
-
defectus
solis varios lunaeque labores;
-
unde
tremor terris, qua vi maria alta tumescant
-
480
-
obicibus
ruptis rursusque in se ipsa residant,
-
quid
tantum Oceano properent se tinguere soles
-
hiberni,
vel quae tardis mora noctibus obstet.
-
Sin, has
ne possim naturae accedere partis,
-
frigidus
obstiterit circum praecordia sanguis:
-
485
-
rura mihi
et rigui placeant in vallibus amnes,
-
flumina
amem silvasque inglorius. O ubi campi
-
Spercheosque
et virginibus bacchata Lacaenis
-
Taygeta!
O, qui me gelidis convallibus Haemi
-
sistat et
ingenti ramorum protegat umbra!
-
490
-
Felix, qui
potuit rerum cognoscere causas,
-
atque
metus omnis et inexorabile fatum
-
subiecit
pedibus strepitumque Acherontis avari.
-
Fortunatus
et ille, deos qui novit agrestis,
-
panaque
Silvanumque senem Nymphasque sorores:
-
495
-
illum non
populi fasces, non purpura regum
-
flexit et
infidos agitans discordia fratres
-
aut
coniurato descendens Dacus ab Histro,
-
non res
Romanae perituraque regna; neque ille
-
aut doluit
miserans inopem aut invidit habenti
-
500
-
quos rami
fructus, quos ipsa volentia rura
-
sponte
tulere sua, carpsit; nec ferrea iura
-
insanumque
forum aut populi tabularia vidit.
-
sollicitant
alii remis freta caeca ruuntque
-
in ferrum,
penetrant aulas et limina regum;
-
505
-
hic petit
excidiis urbem miserosque Penatis,
-
ut gemma
bibat et Sarrano dormiat ostro;
-
condit
opes alius defossoque incubat auro;
-
hic stupet
attonitus rostris; hunc plausus hiantem
-
per cuneos
-- geminatus enim plebisque patrumque --
-
510
-
corripuit;
gaudent perfusi sanguine fratrum,
-
exsilioque
domos et dulcia limina mutant
-
atque alio
patriam quaerunt sub sole iacentem.
-
Agricola
incurvo terram dimovit aratro:
-
hinc anni
labor, hinc patriam parvosque nepotes
-
515
-
sustinet,
hinc armenta boum meritosque iuvencos.
-
Nec
requies, quin aut pomis exuberet annus
-
aut fetu
pecorum aut cerealis mergite culmi,
-
proventuque
oneret sulcos atque horrea vincat.
-
Venit
hiems: teritur Sicyonia baca trapetis,
-
520
-
glande
sues laeti redeunt, dant arbuta silvae;
-
et varios
ponit fetus autumnus et alte
-
mitis in
apricis coquitur vindemia saxis.
-
Interea
dulces pendent circum oscula nati,
-
casta
pudicitiam servat domus, ubera vaccae
-
525
-
lactea
demittunt pinguesque in gramine laeto
-
inter se
adversis luctantur cornibus haedi.
-
Ipse dies
agitat festos fususque per herbam,
-
ignis ubi
in medio et socii cratera coronant,
-
te libans,
Lenaee, vocat pecorisque magistris
-
530
-
velocis
iaculi certamina ponit in ulmo,
-
corporaque
agresti nudant praedura palaestrae.
-
Hanc olim
veteres vitam coluere Sabini,
-
hanc Remus
et frater, sic fortis Etruria crevit
-
scilicet
et rerum facta est pulcherrima Roma,
-
535
-
septemque
una sibi muro circumdedit arces.
-
Ante etiam
sceptrum Dictaei regis et ante
-
inpia quam
caesis gens est epulata iuvencis,
-
aureus
hanc vitam in terris Saturnus agebat;
-
necdum
etiam audierant inflari classica, necdum
-
540
-
inpositos
duris crepitare incudibus enses.
-
Sed nos
inmensum spatiis confecimus aequor,
-
et iam
tempus equum fumantia solvere colla.