Georgicon
Liber Tertius
-
Te quoque,
magna Pales, et te memorande canemus
-
pastor ab
Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei.
-
Cetera,
quae vacuas tenuissent carmine mentes,
-
omnia iam
volgata: quis aut Eurysthea durum
-
5
-
aut
inlaudati nescit Busiridis aras?
-
Cui non
dictus Hylas puer et Latonia Delos
-
Hippodameque
umeroque Pelops insignis eburno,
-
acer
equis? Temptanda via est, qua me quoque possim
-
tollere
humo victorque virum volitare per ora.
-
10
-
Primus ego
in patriam mecum, modo vita supersit,
-
Aonio
rediens deducam vertice Musas;
-
primus
Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas,
-
et viridi
in campo templum de marmore ponam
-
propter
aquam. Tardis ingens ubi flexibus errat
-
15
-
Mincius et
tenera praetexit arundine ripas.
-
In medio
mihi Caesar erit templumque tenebit:
-
illi
victor ego et Tyrio conspectus in ostro
-
centum
quadriiugos agitabo ad flumina currus.
-
Cuncta
mihi Alpheum linquens lucosque Molorchi
-
20
-
cursibus
et crudo decernet Graecia caestu.
-
Ipse caput
tonsae foliis ornatus olivae
-
dona
feram. Iam nunc sollemnis ducere pompas
-
ad delubra
iuvat caesosque videre iuvencos,
-
vel scaena
ut versis discedat frontibus utque
-
25
-
purpurea
intexti tollant aulaea Britanni.
-
In foribus
pugnam ex auro solidoque elephanto
-
Gangaridum
faciam victorisque arma Quirini,
-
atque hic
undantem bello magnumque fluentem
-
Nilum ac
navali surgentis aere columnas.
-
30
-
Addam
urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten
-
fidentemque
fuga Parthum versisque sagittis,
-
et duo
rapta manu diverso ex hoste tropaea
-
bisque
triumphatas utroque ab litore gentes.
-
Stabunt et
Parii lapides, spirantia signa,
-
35
-
Assaraci
proles demissaeque ab Iove gentis
-
nomina,
Trosque parens et Troiae Cynthius auctor.
-
Invidia
infelix Furias amnemque severum
-
Cocyti
metuet tortosque Ixionis anguis
-
immanemque
rotam et non exsuperabile saxum.
-
40
-
Interea
Dryadum silvas saltusque sequamur
-
intactos,
tua, Maecenas, haud mollia iussa.
-
Te sine
nil altum mens incohat; en age segnis
-
rumpe
moras; vocat ingenti clamore Cithaeron
-
Taygetique
canes domitrixque Epidaurus equorum
-
45
-
et vox
adsensu nemorum ingeminata remugit.
-
Mox tamen
ardentis accingar dicere pugnas
-
Caesaris
et nomen fama tot ferre per annos,
-
Tithoni
prima quot abest ab origine Caesar.
-
-
Seu quis
Olympiacae miratus praemia palmae
-
50
-
pascit
equos seu quis fortis ad aratra iuvencos,
-
corpora
praecipue matrum legat. Optuma torvae
-
forma
bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix,
-
et crurum
tenus a mento palearia pendent;
-
tum longo
nullus lateri modus; omnia magna,
-
55
-
pes etiam;
et camuris hirtae sub cornibus aures.
-
Nec mihi
displiceat maculis insignis et albo,
-
aut iuga
detractans interdumque aspera cornu
-
et faciem
tauro propior, quaeque ardua tota,
-
et
gradiens ima verrit vestigia cauda,
-
60
-
Aetas
Lucinam iustosque pati hymenaeos
-
desinit
ante decem, post quattuor incipit annos;
-
cetera nec
feturae habilis nec fortis aratris.
-
Interea,
superat gregibus dum laeta iuventas,
-
solve
mares; mitte in Venerem pecuaria primus,
-
65
-
atque
aliam ex alia generando suffice prolem.
-
Optuma
quaeque dies miseris mortalibus aevi
-
prima
fugit; subeunt morbi tristisque senectus
-
et labor,
et durae rapit inclementia mortis.
-
Semper
erunt, quarum mutari corpora malis:
-
70
-
semper
enim refice ac, ne post amissa requiras,
-
ante veni
et subolem armento sortire quotannis.
-
-
Nec non et
pecori est idem dilectus equino.
-
Tu modo,
quos in spem statues submittere gentis,
-
praecipuum
iam inde a teneris impende laborem.
-
75
-
Continuo
pecoris generosi pullus in arvis
-
altius
ingreditur et mollia crura reponit;
-
primus et
ire viam et fluvios temptare minaces
-
audet et
ignoto sese committere ponti
-
nec vanos
horret strepitus. Illi ardua cervix
-
80
-
argutumque
caput, brevis alvus obesaque terga,
-
luxuriatque
toris animosum pectus. Honesti
-
spadices
glaucique, color deterrimus albis
-
et gilvo.
Tum, si qua sonum procul arma dedere
-
stare loco
nescit, micat auribus et tremit artus
-
85
-
collectumque
premens volvit sub naribus ignem.
-
Densa
iuba, et dextro iactata recumbit in armo;
-
at duplex
agitur per lumbos spina, cavatque
-
tellurem
et solido graviter sonat ungula cornu.
-
Talis
Amyclaei domitus Pollucis habenis
-
90
-
Cyllarus
et, quorum Grai meminere poetae,
-
Martis
equi biiuges et magni currus Achilli.
-
Talis et
ipse iubam cervice effundit equina
-
coniugis
adventu pernix Saturnus et altum
-
Pelion
hinnitu fugiens implevit acuto.
-
-
95
-
Hunc
quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior annis
-
deficit,
abde domo nec turpi ignosce senectae.
-
frigidus
in Venerem senior, frustraque laborem
-
ingratum
trahit, et, si quando ad proelia ventum est,
-
ut quondam
in stipulis magnus sine viribus ignis,
-
100
-
incassum
furit. Ergo animos aevumque notabis
-
praecipue;
hinc alias artis prolemque parentum
-
et quis
cuique dolor victo, quae gloria palmae.
-
Nonne
vides, cum praecipiti certamine campum
-
corripuere
ruuntque effusi carcere currus,
-
105
-
cum spes
arrectae iuvenum, exsultantiaque haurit
-
corda
pavor pulsans? Illi instant verbere torto
-
et proni
dant lora, volat vi fervidus axis;
-
iamque
humiles, iamque elati sublime videntur
-
aera per
vacuum ferri atque adsurgere in auras;
-
110
-
nec mora
nec requies; at fulvae nimbus harenae
-
tollitur,
umescunt spumis flatuque sequentum:
-
tantus
amor laudum, tantae est victoria curae.
-
Primus
Erichthonius currus et quattuor ausus
-
iungere
equos rapidusque rotis insistere victor
-
115
-
Frena
Pelethronii Lapithae gyrosque dedere
-
impositi
dorso atque equitem docuere sub armis
-
insultare
solo et gressus glomerare superbos.
-
Aequus
uterque labor, aeque iuvenemque magistri
-
exquirunt
calidumque animis et cursibus acrem,
-
120
-
quamvis
saepe fuga versos ille egerit hostis
-
et patriam
Epirum referat fortisque Mycenas
-
Neptunique
ipsa deducat origine gentem.
-
-
His
animadversis instant sub tempus et omnis
-
impendunt
curas denso distendere pingui,
-
125
-
quem
legere ducem et pecori dixere maritum;
-
florentisque
secant herbas fluviosque ministrant
-
farraque,
ne blando nequeat superesse labori
-
invalidique
patrum referant ieiunia nati.
-
Ipsa autem
macie tenuant armenta volentes,
-
130
-
atque, ubi
concubitus primos iam nota voluptas
-
sollicitat,
frondesque negant et fontibus arcent.
-
Saepe
etiam cursu quatiunt et sole fatigant,
-
cum
graviter tunsis gemit area frugibus et cum
-
surgentem
ad Zephyrum paleae iactantur inanes.
-
135
-
Hoc
faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus
-
sit
genitali arvo et sulcos oblimet inertis,
-
sed rapiat
sitiens Venerem interiusque recondat.
-
-
Rursus
cura patrum cadere et succedere matrum
-
incipit.
Exactis gravidae cum mensibus errant,
-
140
-
non illas
gravibus quisquam iuga ducere plaustris,
-
non saltu
superare viam sit passus et acri
-
carpere
prata fuga fluviosque innare rapacis.
-
Saltibus
in vacuis pascunt et plena secundum
-
flumina,
muscus ubi et viridissima gramine ripa,
-
145
-
speluncaeque
tegant et saxea procubet umbra.
-
Est lucos
Silari circa ilicibusque; virentem
-
plurimus
Alburnum volitans, cui nomen asilo
-
Romanum
est, oestrum Grai vertere vocantes,
-
asper,
acerba sonans, quo tota exterrita silvis
-
150
-
diffugiunt
armenta; furit mugitibus aether
-
concussus
silvaeque et sicci ripa Tanagri.
-
Hoc
quondam monstro horribilis exercuit iras
-
Inachiae
Iuno pestem meditata iuvencae.
-
Hunc
quoque, nam mediis fervoribus acrior instat,
-
155
-
arcebis
gravido pecori, armentaque pasces
-
sole
recens orto aut noctem ducentibus astris.
-
-
Post
partum cura in vitulos traducitur omnis,
-
continuoque
notas et nomina gentis inurunt
-
et quos
aut pecori malint submittere habendo
-
160
-
aut aris
servare sacros aut scindere terram
-
et campum
horrentem fractis invertere glaebis.
-
Cetera
pascuntur viridis armenta per herbas:
-
Tu quos ad
studium atque usum formabis agrestem,
-
iam
vitulos hortare viamque insiste domandi,
-
165
-
dum
faciles animi iuvenum, dum mobilis aetas.
-
Ac primum
laxos tenui de vimine circlos
-
cervici
subnecte; dehinc, ubi libera colla
-
servitio
adsuerint, ipsis e torquibus aptos
-
iunge
pares et coge gradum conferre iuvencos;
-
170
-
atque
illis iam saepe rotae ducantur inanes
-
per terram
et summo vestigia pulvere signent;
-
post
valido nitens sub pondere faginus axis
-
instrepat
et iunctos temo trahat aereus orbes.
-
Interea
pubi indomitae non gramina tantum
-
175
-
nec vescas
salicum frondes ulvamque palustrem,
-
sed
frumenta manu carpes sata; nec tibi fetae
-
more
patrum nivea implebunt mulctraria vaccae,
-
sed tota
in dulcis consument ubera natos.
-
-
Sin ad
bella magis studium turmasque ferocis,
-
180
-
aut Alphea
rotis praelabi flumina Pisae
-
et Iovis
in luco currus agitare volantis:
-
primus
equi labor est, animos atque arma videre
-
bellantum
lituosque pati tractuque gementem
-
ferre
rotam et stabulo frenos audire sonantis;
-
185
-
tum magis
atque magis blandis gaudere magistri
-
laudibus
et plausae sonitum cervicis amare.
-
Atque haec
iam primo depulsus ab ubere matris
-
audeat,
inque vicem det mollibus ora capistris
-
invalidus
etiamque tremens, etiam inscius aevi.
-
190
-
At tribus
exactis ubi quarta accesserit aestas,
-
carpere
mox gyrum incipiat gradibusque sonare
-
compositis
sinuetque alterna volumina crurum
-
sitque
laboranti similis; tum cursibus auras,
-
tum vocet,
ac per aperta volans ceu liber habenis
-
195
-
aequora
vix summa vestigia ponat harena;
-
qualis
Hyperboreis Aquilo cum densus ab oris
-
incubuit,
Scythiaeque hiemes atque arida differt
-
nubila:
tum segetes altae campique natantes
-
lenibus
horrescunt flabris summaeque sonorem
-
200
-
dant
silvae longique urgent ad litora fluctus;
-
ille volat
simul arva fuga, simul aequora verrens
-
Hinc vel
ad Elei metas et maxuma campi
-
sudabit
spatia et spumas aget ore cruentas,
-
Belgica
vel molli melius feret esseda collo.
-
205
-
Tum demum
crassa magnum farragine corpus
-
crescere
iam domitis sinito: namque ante domandum
-
ingentis
tollent animos prensique negabunt
-
verbera
lenta pati et duris parere lupatis.
-
-
Sed non
ulla magis viris industria firmat,
-
210
-
quam
Venerem et caeci stimulos avertere amoris,
-
sive boum
sive est cui gratior usus equorum.
-
Atque ideo
tauros procul atque in sola relegant
-
pascua
post montem oppositum et trans flumina lata,
-
aut intus
clausos satura ad praesepia servant.
-
215
-
Carpit
enim viris paulatim uritque videndo
-
femina nec
nemorum patitur meminisse nec herbae
-
dulcibus
illa quidem inlecebris, et saepe superbos
-
cornibus
inter se subigit decernere amantis.
-
Pascitur
in magna Sila formosa iuvenca:
-
220
-
illi
alternantes multa vi proelia miscent
-
volneribus
crebris, lavit ater corpora sanguis,
-
versaque
in obnixos urguentur cornua vasto
-
cum
gemitu, reboant silvaeque et longus Olympus
-
Nec mos
bellantis una stabulare, sed alter
-
225
-
victus
abit longeque ignotis exulat oris,
-
multa
gemens ignominiam plagasque superbi
-
victoris,
tum, quos amisit inultus, amores;
-
et stabula
aspectans regnis excessit avitis.
-
Ergo omni
cura viris exercet et inter
-
230
-
dura iacet
pernix instrato saxa cubili
-
frondibus
hirsutis et carice pastus acuta,
-
et temptat
sese atque irasci in cornua discit
-
arboris
obnixus trunco ventosque lacessit
-
ictibus et
sparsa ad pugnam proludit harena.
-
235
-
Post ubi
collectum robur viresque refectae
-
signa
movet praecepsque oblitum fertur in hostem:
-
fluctus
uti medio coepit cum albescere ponto
-
longius ex
altoque sinum trahit, utque volutus
-
ad terras
immane sonat per saxa neque ipso
-
240
-
monte
minor procumbit, at ima exaestuat unda
-
verticibus
nigramque alte subiectat harenam.
-
-
Omne adeo
genus in terris hominumque ferarumque,
-
et genus
aequoreum, pecudes pictaeque volucres,
-
in furias.
ignemque ruunt. Amor omnibus idem.
-
245
-
Tempore
non alio catulorum oblita leaena
-
saevior
erravit campis, nec funera volgo
-
tam multa
informes ursi stragemque dedere
-
per
silvas; tum saevus aper, tum pessima tigris;
-
heu male
tum Libyae solis erratur in agris.
-
250
-
Nonne
vides, ut tota tremor pertemptet equorum
-
corpora,
si tantum notas odor attulit auras?
-
Ac neque
eos iam frena virum neque verbera saeva
-
non
scopuli rupesque cavae atque obiecta retardant
-
flumina
correptosque unda torquentia montis.
-
255
-
Ipse ruit
dentesque Sabellicus exacuit sus
-
et pede
prosubigit terram, fricat arbore costas
-
atque hinc
atque illinc umeros ad volnera durat.
-
Quid
iuvenis, magnum cui versat in ossibus ignem
-
durus
amor? Nempe abruptis turbata procellis
-
260
-
nocte
natat caeca serus freta; quem super ingens
-
porta
tonat caeli et scopulis inlisa reclamant
-
aequora;
nec miseri possunt revocare parentes
-
nec
moritura super crudeli funere virgo.
-
Quid
lynces Bacchi variae et genus acre luporum
-
265
-
atque
canum? Quid, quae imbelles dant proelia cervi?
-
Scilicet
ante omnis furor est insignis equarum;
-
et mentem
Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci
-
Potniades
malis membra absumpsere quadrigae.
-
Illas
ducit amor trans Gargara transque sonantem
-
270
-
Ascanium;
superant montis et flumina tranant.
-
Continuoque
avidis ubi subdita flamma medullis,
-
vere
magis, quia vere calor redit ossibus: illae
-
ore omnes
versae in Zephyrum stant rupibus altis,
-
exceptantque
levis auras et saepe sine ullis
-
275
-
coniugiis
vento gravidae, mirabile dictu,
-
saxa per
et scopulos et depressas convallis
-
diffugiunt,
non, Eure, tuos, neque solis ad ortus,
-
in Borean
caurumque, aut unde nigerrimus auster
-
nascitur
et pluvio contristat frigore caelum.
-
280
-
Hic demum,
hippomanes vero quod nomine dicunt
-
pastores,
lentum destillat ab inguine virus,
-
hippomanes,
quod saepe malae legere novercae
-
miscueruntque
herbas et non innoxia verba.
-
-
Sed fugit
interea, fugit inreparabile tempus,
-
285
-
singula
dum capti circumvectamur amore.
-
Hoc satis
armentis: superat pars altera curae,
-
lanigeros
agitare greges hirtasque capellas.
-
Hic labor,
hinc laudem fortes sperate coloni.
-
Nec sum
animi dubius, verbis ea vincere magnum
-
290
-
quam sit,
et angustis hunc addere rebus honorem;
-
sed me
Parnasi deserta per ardua dulcis
-
raptat
amor; iuvat ire iugis, qua nulla priorum
-
Castaliam
molli devertitur orbita clivo.
-
Nunc,
veneranda Pales, magno nunc ore sonandum
-
-
295
-
Incipiens
stabulis edico in mollibus herbam
-
carpere
ovis, dum mox frondosa reducitur aestas,
-
et multa
duram stipula filicumque maniplis
-
sternere
subter humum, glacies ne frigida laedat
-
molle
pecus scabiemque ferat turpisque podagras.
-
300
-
Post hinc
digressus iubeo frondentia capris
-
arbuta
sufficere et fluvios praebere recentis
-
et stabula
a ventis hiberno opponere soli
-
ad medium
conversa diem, cum frigidus olim
-
iam cadit
extremoque inrorat Aquarius anno.
-
305
-
Haec
quoque non cura nobis leviore tuendae,
-
nec minor
usus erit, quamvis Milesia magno
-
vellera
mutentur Tyrios incocta rubores:
-
densior
hinc suboles, hinc largi copia lactis;
-
quam magis
exhausto spumaverit ubere mulctra,
-
310
-
laeta
magis pressis manabunt flumina mammis.
-
Nec minus
interea barbas incanaque menta
-
Cinyphii
tondent hirci saetasque comantis
-
usum in
castrorum et miseris velamina nautis.
-
Pascuntur
vero silvas et summa Lycaei
-
315
-
horrentisque
rubos et amantis ardua dumos:
-
atque
ipsae memores redeunt in tecta suosque
-
ducunt et
gravido superant vix ubere limen.
-
Ergo omni
studio glaciem ventosque nivalis
-
quo minor
est illis curae mortalis egestas,
-
320
-
avertes
victumque feres et virgea laetus
-
pabula,
nec tota claudes faenilia bruma.
-
At vero
Zephyris cum laeta vocantibus aestas
-
in saltus
utrumque gregem atque in pascua mittet,
-
Luciferi
primo cum sidere frigida rura
-
325
-
carpamus,
dum mane novum, dum gramina canent,
-
et ros in
tenera pecori gratissimus herba.
-
Inde ubi
quarta sitim caeli collegerit hora
-
et cantu
querulae rumpent arbusta cicadae,
-
ad puteos
aut alta greges ad stagna iubebo
-
330
-
currentem
ilignis potare canalibus undam;
-
aestibus
at mediis umbrosam exquirere vallem,
-
sicubi
magna Iovis antiquo robore quercus
-
ingentis
tendat ramos, aut sicubi nigrum
-
ilicibus
crebris sacra nemus accubet umbra;
-
335
-
tum tenuis
dare rursus aquas et pascere rursus
-
solis ad
occasum, cum frigidus aëra vesper
-
temperat
et saltus reficit iam roscida luna
-
litoraque
alcyonem resonant, acalanthida dumi.
-
-
Quid tibi
pastores Libyae, quid pascua versu
-
340
-
prosequar
et raris habitata mapalia tectis?
-
Saepe diem
noctemque et totum ex ordine mensem
-
pascitur
itque pecus longa in deserta sine ullis
-
hospitiis:
tantum campi iacet. Omnia secum
-
armentarius
Afer agit, tectumque laremque
-
345
-
armaque
Amyclaeumque canem Cressamque pharetram;
-
non secus
ac patriis acer Romanus in armis
-
iniusto
sub fasce viam cum carpit et hosti
-
ante
expectatum positis stat in agmine castris.
-
-
At non,
qua Scythiae gentes Maeotiaque unda,
-
350
-
turbidus
et torquens flaventis Hister harenas,
-
quaque
redit medium Rhodope porrecta sub axem.
-
Illic
clausa tenent stabulis armenta, neque ullae
-
aut herbae
campo apparent aut arbore frondes;
-
sed iacet
aggeribus niveis informis et alto
-
355
-
terra gelu
late septemque adsurgit in ulnas.
-
Semper
hiemps, semper spirantes frigora cauri.
-
Tum Sol
pallentis haud umquam discutit umbras,
-
nec cum
invectus equis altum petit aethera, nec cum
-
praecipitem
Oceani rubro lavit aequore currum.
-
360
-
Concrescunt
subitae currenti in flumine crustae
-
undaque
iam tergo ferratos sustinet orbis,
-
puppibus
illa prius, patulis nunc hospita plaustris;
-
aeraque
dissiliunt vulgo vestesque rigescunt
-
indutae
caeduntque securibus umida vina
-
365
-
et totae
solidam in glaciem vertere lacunae
-
stiriaque
impexis induruit horrida barbis.
-
Interea
toto non setius aëre ninguit:
-
intereunt
pecudes, stant circumfusa pruinis
-
corpora
magna boum, confertoque agmine cervi
-
370
-
torpent
mole nova et summis vix cornibus extant.
-
Hos non
immissis canibus, non cassibus ullis
-
puniceaeve
agitant pavidos formidine pennae,
-
sed
frustra oppositum trudentis pectore montem
-
comminus
obtruncant ferro graviterque rudentis
-
375
-
caedunt et
magno laeti clamore reportant.
-
Ipsi in
defossis specubus secura sub alta
-
otia agunt
terra congestaque robora totasque
-
advolvere
focis ulmos ignique dedere.
-
Hic noctem
ludo ducunt et pocula laeti
-
380
-
fermento
atque acidis imitantur vitea sorbis.
-
Talis
Hyperboreo septem subiecta trioni
-
gens
effrena virum Rhiphaeo tunditur euro
-
et pecudum
fulvis velatur corpora saetis.
-
-
Si tibi
lanitium curae, primum aspera silva,
-
385
-
lappaeque
tribolique, absint; fuge pabula laeta;
-
Continuoque
greges villis lege mollibus albos.
-
Illum
autem, quamvis aries sit candidus ipse,
-
nigra
subest udo tantum cui lingua palato,
-
reice, ne
maculis infuscet vellera pullis
-
390
-
nascentum,
plenoque alium circumspice campo.
-
Munere sic
niveo lanae, si credere dignum est,
-
Pan deus
Arcadiae captam te, Luna, fefellit
-
in nemora
alta vocans; nec tu aspernata vocantem.
-
-
At cui
lactis amor, cytisum lotosque frequentis
-
395
-
ipse manu
salsasque ferat praesepibus herbas.
-
Hinc et
amant fluvios magis et magis ubera tendunt
-
et salis
occultum referunt in lacte saporem.
-
Multi iam
excretos prohibent a matribus haedos
-
primaque
ferratis praefigunt ora capistris.
-
400
-
Quod
surgente die mulsere horisque diurnis,
-
nocte
premunt; quod iam tenebris et sole cadente,
-
sub lucem
exportant calathis adit oppida pastor;
-
aut parco
sale contingunt hiemique reponunt.
-
-
Nec tibi
cura canum fuerit postrema, sed una
-
405
-
velocis
Spartae catulos acremque Molossum
-
pasce sero
pingui. Numquam custodibus illis
-
nocturnum
stabulis furem incursusque luporum
-
aut
impacatos a tergo horrebis Hiberos.
-
Saepe
etiam cursu timidos agitabis onagros
-
410
-
et canibus
leporem, canibus venabere dammas,
-
saepe
volutabris pulsos silvestribus apros
-
latratu
turbabis agens montisque per altos
-
ingentem
clamore premes ad retia cervum.
-
-
Disce et
odoratam stabulis accendere cedrum
-
415
-
galbaneoque
agitare gravis nidore chelydros.
-
saepe sub
immotis praesepibus aut mala tactu
-
vipera
delituit caelumque exterrita fugit,
-
aut tecto
adsuetus coluber succedere et umbrae,
-
pestis
acerba boum, pecorique aspergere virus,
-
420
-
fovit
humum. Cape saxa manu, cape robora, pastor,
-
tollentemque
minas et sibila colla tumentem
-
deice.
Iamque fuga timidum caput abdidit alte,
-
cum medii
nexus extremaeque agmina caudae
-
solvuntur,
tardosque trahit sinus ultimus orbis.
-
425
-
Est etiam
ille malus Calabris in saltibus anguis,
-
squamea
convolvens sublato pectore terga
-
atque
notis longam maculosus grandibus alvum
-
qui, dum
amnes ulli rumpuntur fontibus et dum
-
vere
madent udo terrae ac pluvialibus austris
-
430
-
stagna
colit, ripisque habitans hic piscibus atram
-
improbus
ingluviem ranisque loquacibus explet;
-
postquam
exusta palus, terraeque ardore dehiscunt,
-
exsilit in
siccum et flammantia lumina torquens
-
saevit
agris asperque siti atque exterritus aestu.
-
435
-
Ne mihi
tum mollis sub divo carpere somnos
-
neu dorso
nemoris libeat iacuisse per herbas,
-
cum
positis novus exuviis nitidusque iuventa
-
volvitur,
aut catulos tectis aut ova relinquens
-
arduus ad
solem et linguis micat ore trisulcis.
-
-
440
-
Morborum
quoque te causas et signa docebo.
-
Turpis
ovis temptat scabies, ubi frigidus imber
-
altius ad
vivum persedit et horrida cano
-
bruma
gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit
-
sudor et
hirsuti secuerunt corpora vepres.
-
445
-
Dulcibus
idcirco fluviis pecus omne magistri
-
perfundunt,
udisque aries in gurgite villis
-
mersatur
missusque secundo defluit amni;
-
aut tonsum
tristi contingunt corpus amurca
-
et spumas
miscent argenti et sulfura viva
-
450
-
Idaeasque
pices et pinguis unguine ceras
-
scillamque
elleborosque gravis nigrumque bitumen.
-
Non tamen
ulla magis praesens fortuna laborum est,
-
quam si
quis ferro potuit rescindere summum
-
ulceris
os: alitur vitium vivitque tegendo,
-
455
-
dum
medicas adhibere manus ad volnera pastor
-
abnegat et
meliora deos sedet omnia poscens.
-
Quin
etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa
-
cum furit
atque artus depascitur arida febris,
-
profuit
incensos aestus avertere et inter
-
460
-
ima ferire
pedis salientem sanguine venam,
-
Bisaltae
quo more solent acerque Gelonus;
-
cum fugit
in Rhodopen atque in deserta Getarum
-
et lac
concretum cum sanguine potat equino.
-
Quam
procul aut molli succedere saepius umbrae
-
465
-
videris
aut summas carpentem ignavius herbas
-
extremamque
sequi aut medio procumbere campo
-
pascentem
et serae solam decedere nocti:
-
continuo
culpam ferro compesce, prius quam
-
dira per
incautum serpant contagia volgus.
-
470
-
Non tam
creber agens hiemem ruit aequore turbo,
-
quam
multae pecudum pestes. Nec singula morbi
-
corpora
corripiunt, sed tota aestiva repente,
-
spemque
gregemque simul cunctamque ab origine gentem.
-
Tum sciat,
aerias Alpis et Norica si quis
-
475
-
castella
in tumulis et Iapydis arva Timavi
-
nunc
quoque post tanto videat desertaque regna
-
pastorum
et longe saltus lateque vacantis.
-
-
Hic
quondam morbo caeli miseranda coorta est
-
tempestas
totoque autumni incanduit aestu
-
480
-
et genus
omne neci pecudum dedit, omne ferarum,
-
corrupitque
lacus, infecit pabula tabo.
-
Nec via
mortis erat simplex, sed ubi ignea venis
-
omnibus
acta sitis miseros adduxerat artus,
-
rursus
abundabat fluidus liquor omniaque in se
-
485
-
ossa
minutatim morbo collapsa trahebat.
-
Saepe in
honore deum medio stans hostia ad aram
-
lanea dum
nivea circumdatur infula vitta,
-
inter
cunctantis cecidit moribunda ministros.
-
Aut si
quam ferro mactaverat ante sacerdos
-
490
-
inde neque
impositis ardent altaria fibris
-
nec
responsa potest consultus reddere vates,
-
ac vix
suppositi tinguntur sanguine cultri
-
summaque
ieiuna sanie infuscatur harena.
-
Hinc
laetis vituli volgo moriuntur in herbis
-
495
-
et dulcis
animas plena ad praesepia reddunt;
-
hinc
canibus blandis rabies venit et quatit aegros
-
tussis
anhela sues ac faucibus angit obesis.
-
Labitur
infelix studiorum atque immemor herbae
-
victor
equus fontisque avertitur et pede terram
-
500
-
crebra
ferit; demissae aures, incertus ibidem
-
sudor et
ille quidem morituris frigidus, aret
-
pellis et
ad tactum tractanti dura resistit.
-
Haec ante
exitium primis dant signa diebus;
-
sin in
processu coepit crudescere morbus,
-
505
-
tum vero
ardentes oculi atque attractus ab alto
-
spiritus,
interdum gemitu gravis, imaque longo
-
ilia
singultu tendunt, it naribus ater
-
sanguis et
obsessas fauces premit aspera lingua.
-
Profuit
inserto latices infundere cornu
-
510
-
Lenaeos;
ea visa salus morientibus una;
-
mox erat
hoc ipsum exitio, furiisque refecti
-
ardebant
ipsique suos iam morte sub aegra,
-
di meliora
piis erroremque hostibus illum,
-
discissos
nudis laniabant dentibus artus.
-
515
-
Ecce autem
duro fumans sub vomere taurus
-
concidit
et mixtum spumis vomit ore cruorem
-
extremosque
ciet gemitus. It tristis arator
-
maerentem
abiungens fraterna morte iuvencum,
-
atque
opere in medio defixa relinquit aratra.
-
520
-
Non umbrae
altorum nemorum, non mollia possunt
-
prata
movere animum, non qui per saxa volutus
-
purior
electro campum petit amnis; at ima
-
solvuntur
latera atque oculos stupor urguet inertis
-
ad
terramque fluit devexo pondere cervix.
-
525
-
Quid labor
aut benefacta iuvant? Quid vomere terras
-
invertisse
gravis? Atqui non Massica Bacchi
-
munera,
non illis epulae nocuere repostae:
-
frondibus
et victu pascuntur simplicis herbae,
-
pocula
sunt fontes liquidi atque exercita cursu
-
530
-
flumina,
nec somnos abrumpit cura salubris.
-
Tempore
non alio dicunt regionibus illis
-
quaesitas
ad sacra boves Iunonis et uris
-
imparibus
ductos alta ad donaria currus.
-
Ergo aegre
rastris terram rimantur et ipsis
-
535
-
unguibus
infodiunt fruges montisque per altos
-
contenta
cervice trahunt stridentia plaustra.
-
Non lupus
insidias explorat ovilia circum
-
nec
gregibus nocturnus obambulat; acrior illum
-
cura
domat; timidi dammae cervique fugaces
-
540
-
nunc
interque canes et circum tecta vagantur.
-
Iam maris
immensi prolem et genus omne natantum
-
litore in
extremo, ceu naufraga corpora, fluctus
-
proluit;
insolitae fugiunt in flumina phocae.
-
Interit et
curvis frustra defensa latebris
-
545
-
vipera et
attoniti squamis adstantibus hydri.
-
Ipsis est
aër avibus non aequus et illae
-
praecipites
alta vitam sub nube relinquunt.
-
Praeterea
iam nec mutari pabula refert
-
artes
nocent quaesitaeque; cessere magistri
-
550
-
Phillyrides
Chiron Amythaoniusque Melampus.
-
Saevit et
in lucem Stygiis emissa tenebris
-
pallida
Tisiphone Morbos agit ante Metumque,
-
inque dies
avidum surgens caput altius effert:
-
Balatu
pecorum et crebris mugitibus amnes
-
555
-
arentesque
sonant ripae collesque supini:
-
Iamque
catervatim dat stragem atque aggerat ipsis
-
in
stabulis turpi dilapsa cadavera tabo
-
donec humo
tegere ac foveis abscondere discunt.
-
Nam neque
erat coriis usus nec viscera quisquam
-
560
-
aut undis
abolere potest aut vincere flamma;
-
ne tondere
quidem morbo inluvieque peresa
-
vellera
nec telas possunt attingere putris;
-
verum
etiam invisos si quis temptarat amictus,
-
ardentes
papulae atque immundus olentia sudor
-
565
-
membra
sequebatur nec longo deinde moranti
-
tempore
contactos artus sacer ignis edebat.