Virgilio

Labores iuveniles

 

 

catalepton I

de qua saepe tibi, venit, sed, Tucca, videre

non licet: occulitur limine clausa viri.

de qua saepe tibi, non venit adhuc mihi, namque

si occulitur: longe est, tangere quod nequeas.

5venerit, audivi. sed iam mihi nuntius iste

quid prodest? illi dicite cui rediit.

 

catalepton V

ite hinc, inanes, ite, rhetorum ampullae,

inflata rhoeso non Achaico verba,

et vos, Selique Tarquitique Varroque,

scholasticorum natio madens pingui

5ite hinc, inane cymbalon iuventutis.

tuque, o mearum cura, Sexte, curarum,

vale, Sabine, iam valete, formosi.

nos ad beatos vela mittimus portus

magni petentes docta dicta Sironis

10vitamque ab omni vindicabimus cura.

ite hinc Camenae vos quoque. ite iam sane,

dulces Camenae - nam fatebimur verum,

dulces fuistis -: et - tamen meas chartas

revisitote, sed pudenter et raro.

 

catalepton VIII

villula, quae Sironis eras, et pauper agelle,

verum illi domino tu quoque divitiae,

me tibi et hos una mecum, quos semper amavi,

siquid de patria tristius audiero,

5commendo imprimisque patrem: tu

nunc eris illi

Mantua quod fuerat quodque

Cremona prius.