Livii Andronici
Fragmenta









hymnorum fragmenta dubia

 

1
iam in altum expulsa lintre.

2
erant et equorum inaurata tapeta.

3
auratae vaginae aurata baltea illis erant.





Odusia




metrum: Saturnius
deque manibus dextrabus
(Od. 24, 534)






tragoediae



Achilles
sic malos imitabo, tum tu pretium pro noxa dabis.
Aegisthus
1
       nam ut Pergama
accensa et praeda per participes aequiter
partita est

2
tum autem lascivum Nerei simum pecus
ludens ad cantum classem lustratur

3
iamne oculos specie laetavisti optabili?

4
Agamemno:
nemo haece vostrum ruminetur mulieri.

5
sollemnitusque deo litat laudem lubens.

6
Cassandra:
    in sedes conlocat se regias:
Clutemestra iuxtim, tertias natae occupant.

7
ipsus se in terram saucius fligit cadens.

8
Aegisthus:
quin quod parere [mihi] vos maiestas mea
procat, toleratis temploque hanc deducitis?
Aiax mastigophorus
1
mirum videtur, quod sit factum iam diu?

2
praestatur laus virtuti, sed multo ocius
verno gelu tabescit.
Andromeda
conflugae cubi conventu campum totum inumigant
Danae
etiam minitas? mitte ea quae tua sunt magis quam mea.
equos Troianus
      da mihi
hasce opes quas peto, quas precor: porrige,
opitula!
Hermiona
Andromacha:
obsecro te, Anciale, matri ne quid tuae advorsus fuas.
Tereus
1
rarenter venio.

2
Tereus:
nimis pol inpudenter: servis praestolabas?

3
Procne:
ego puerum interead ancillae subdam lactantem meae,
ne fame perbitat.

4
Procne:
         credito,
cum illo +soror+ mea voluntate numquam limavit caput.
Ino
chorus:
et iam purpureo suras include cothurno,
Balteus et revocet volucres in pectore sinus,
pressaque iam gravida crepitent tibi terga pharetra.
derige odorisequos ad certa cubilia canes.
ex incertis fabulis

1
florem anculabant Liberi ex carchesiis.

2
sed qui sunt hi, qui ascendunt altum ocrim?

3
    celsosque [in] ocris
arvaque putria et mare magnum.

4
namque Taenari celsos ocris

5
haut ut quem Chiro in Pelio docuit ocri.

6
mulier, quisquis es, te volumus.

7
quo Castalia per struices saxeas lapsu accidit.

8
quem ego nefrendem alui lacteam immulgens opem.

9
     dusmo in loco

10
puerarum manibus confectum pulcherrime.

11
quinquertiones praeco in medium provocat.

12
ab suis qui sit ignoretur.