Ausonii
SEPTEM SAPIENTUM
SENTENTIAE
1. Bias
Prieneus.
Quaenam summa boni? mens semper conscia
recti.
Pernicies bomin quae maxima? solus homo alter.
Quis
dives? qui nil cupiet. Quis pauper? avarus.
Quae dos matronis
pulcherrinia? vita pudica.
Quae casta est? de qua mentiri fama
veretur.
Quod prudentis opus? cum possis, nolle nocere.
Quid
stulti proprium? non posse et velle nocere.
2. Pittacus
Mitylenaeus.
Loqui ignorabit, qui tacere nesciet.
Bono
probari malo, quam multis malis.
Demens superbis invidet
felicibus.
Demens dolorem ridet infelicium.
Pareto legi,
quisqtie legem sanxeris.
Plures amicos re secunda comparas.
Paucos
amicos rebus adversis probas.
3. Cleobulus Lindius.
Quanto
plus liceat, tam libeat minus.
Fortunae invidiae est inmeritus
miser.
Felix criminibus non erit hoc diu.
Ignoscas aliis multa,
nihil tibi.
Parcit quisque malis, perdere vult bonos.
Malorum
meritis gloria non datur.
Turpis saepe datur fama minoribus.
4.
Periander Corinthius.
Numquam discrepat utile ab decoro.
Plus
est sollicitus magis beatus.
Mortem optare malum, timere
peius.
Faxis, ut libeat, quod est necesse.
Multis terribilis
timeto multos.
Si Fortuna iuvat, caveto tolli.
Si fortuna
tonat, caveto mergi.
5. Solon Atheniensis
Tunc beatum
dico vitam, cum peracta fata sunt.
Par pari iugator coniux:
quidquid inpar, dissidet.
Non erunt honores umquam fortuiti
muneris.
Clam coarguas propinquum, propalam laudaveris.
Pulchrius
multo est parari, quam creari nobilem.
Certa si decreta sors est,
quid cavere proderit?
Sive sunt incerta cuncta, quid timere
convenit?
6. Chilon Lacedaemonius.
Nolo minor me timeat
despiciatque maior.
Vive memor mortis, item vive memor
salutis.
Tristia cuncta exsuperas aut animo aut amico.
Tu bene
si quid facias, non meminisse fas est.
Quae bene facta accipias,
perpetuo memento.
Grata senectus homini, quae parilis
iuventae:
Illa iuventa est gravior, quae similis senectae.
7.
Anacharsis Scythes.
Turpe quid ausurus te sine teste
time.
Vita perit, mortis gloria non moritur.
Quod facturus
eris, dicere distuleris.
Crux est, si metuas vincere quod
nequeas.
Cum vere obiurges, sic inimice iuvas;
Cum falso
laudes, tunc et inimice noces.
Nil nimium. Satis est, ne sit et
hoc nimium.