Catulli
Carmina
I
[ad
Cornelium.]
metrum: hendecasyllabus
cui
dono lepidum novum libellum
arida modo pumice expolitum?
Corneli,
tibi: namque tu solebas
meas esse aliquid putare nugas
5
iam tum, cum
ausus es unus Italorum
omne aevum tribus explicare cartis
doctis,
Iuppiter, et laboriosis.
quare habe tibi quidquid hoc
libelli
qualecumque; quod, patrona virgo
10
plus uno maneat perenne saeclo.
II
[fletus passeris Lesbiae.]
metrum:
hendecasyllabus
passer,
deliciae meae puellae,
quicum ludere, quem in sinu tenere,
cui
primum digitum dare appetenti
et acris solet incitare morsus,
5
cum
desiderio meo nitenti
carum nescio quid lubet iocari
et
solaciolum sui doloris,
credo ut tum gravis acquiescat
ardor:
tecum ludere sicut ipsa possem
10
et tristis animi levare curas!
IIa
[fragmentum.]
metrum:
hendecasyllabus
. . . . . . . . . . .
tam
gratum est mihi quam ferunt puellae
pernici aureolum fuisse
malum,
quod zonam solvit diu ligatam.
III
[fletus
passeris Lesbiae.]
metrum: hendecasyllabus
lugete,
o Veneres Cupidinesque,
et quantum est hominum
venustiorum!
passer mortuus est meae puellae,
passer,
deliciae meae puellae,
5
quem plus
illa oculis suis amabat.
nam mellitus erat suamque norat
ipsam
tam bene quam puella matrem,
nec sese a gremio illius
movebat,
sed circumsiliens modo huc modo illuc
10
ad solam
dominam usque pipiabat.
qui nunc it per iter
tenebricosum
illuc, unde negant redire quemquam.
at vobis male
sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella devoratis:
15
tam bellum
mihi passerem abstulistis
o factum male! o miselle passer!
tua
nunc opera meae puellae
flendo turgiduli rubent ocelli.
IV
[de
phaselo.]
metrum: trimeter
iambeus
phaselus
ille, quem videtis, hospites,
ait fuisse navium celerrimus,
neque
ullius natantis impetum trabis
nequisse praeterire, sive palmulis
5
opus foret
volare sive linteo.
et hoc negat minacis Hadriatici
negare
litus insulasve Cycladas
Rhodumque nobilem horridamque
Thraciam
Propontida trucemve Ponticum sinum,
10
ubi iste
post phaselus antea fuit
comata silva; nam Cytorio in
iugo
loquente saepe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica
et Cytore buxifer,
tibi haec fuisse et esse cognitissima
15
ait
phaselus: ultima ex origine
tuo stetisse dicit in cacumine,
tuo
imbuisse palmulas in aequore,
et inde tot per impotentia
freta
erum tulisse, laeva sive dextera
20
vocaret
aura, sive utrumque Iuppiter
simul secundus incidisset in
pedem;
neque ulla vota litoralibus deis
sibi esse facta, cum
veniret a mari
novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
25
sed haec
prius fuere: nunc recondita
senet quiete seque dedicat
tibi,
gemelle Castor et gemelle Castoris.
V
[ad
Lesbiam.]
metrum: hendecasyllabus
vivamus
mea Lesbia, atque amemus,
rumoresque senum severiorum
omnes
unius aestimemus assis!
soles occidere et redire possunt:
5
nobis cum
semel occidit brevis lux,
nox est perpetua una dormienda.
da
mi basia mille, deinde centum,
dein mille altera, dein secunda
centum,
deinde usque altera mille, deinde centum.
10
dein, cum
milia multa fecerimus,
conturbabimus illa, ne sciamus,
aut ne
quis malus invidere possit,
cum tantum sciat esse basiorum.
VI
[ad
Flavium.]
metrum: hendecasyllabus
Flavi,
delicias tuas Catullo,
ni sint illepidae atque
inelegantes,
velles dicere nec tacere posses.
verum nescio
quid febriculosi
5
scorti
diligis: hoc pudet fateri.
nam te non viduas iacere
noctes
nequiquam tacitum cubile clamat
sertis ac Syrio
fragrans olivo,
pulvinusque peraeque et hic et ille
10
attritus,
tremulique quassa lecti
argutatio inambulatioque.
nam nil
stupra valet nihil tacere.
cur? non tam latera ecfututa
pandas,
ni tu quid facias ineptiarum.
15
quare,
quidquid habes boni malique,
dic nobis. volo te ac tuos amores
ad
caelum lepido vocare versu.
VII
[ad
Lesbiam.]
metrum: hendecasyllabus
quaeris,
quot mihi basiationes
tuae, Lesbia, sint satis superque.
quam
magnus numerus Libyssae harenae
lasarpiciferis iacet Cyrenis
5
oraclum
Iovis inter aestuosi
et Batti veteris sacrum sepulcrum;
aut
quam sidera multa, cum tacet nox,
furtivos hominum vident
amores:
tam te basia multa basiare
10
vesano satis
et super Catullo est,
quae nec pernumerare curiosi
possint nec
mala fascinare lingua.
VIII
[ad
se ipsum.]
metrum: choliambus
miser
Catulle, desinas ineptire,
et quod vides perisse perditum
ducas.
fulsere quondam candidi tibi soles,
cum ventitabas quo
puella ducebat
5
amata nobis
quantum amabitur nulla.
ibi illa multa cum iocosa fiebant,
quae
tu volebas nec puella nolebat,
fulsere vere candidi tibi
soles.
nunc iam illa non vult: tu quoque impotens noli,
10
nec quae
fugit sectare, nec miser vive,
sed obstinata mente perfer,
obdura.
vale puella, iam Catullus obdurat,
nec te requiret nec
rogabit invitam.
at tu dolebis, cum rogaberis nulla.
15
scelesta, vae
te, quae tibi manet vita?
quis nunc te adibit? cui videberis
bella?
quem nunc amabis? cuius esse diceris?
quem basiabis? cui
labella mordebis?
at tu, Catulle, destinatus obdura.
IX
[ad
Veranium.]
metrum: hendecasyllabus
Verani,
omnibus e meis amicis
antistans mihi milibus trecentis,
venistine
domum ad tuos penates
fratresque unanimos anumque matrem?
5
venisti. o
mihi nuntii beati!
visam te incolumem audiamque Hiberum
narrantem
loca, facta nationes,
ut mos est tuus, applicansque
collum
iucundum os oculosque suaviabor.
10
o quantum est
hominum beatiorum,
quid me laetius est beatiusve?
X
[ad
Varum.]
metrum: hendecasyllabus
Varus
me meus ad suos amores
visum duxerat e foro otiosum,
scortillum,
ut mihi tum repente visum est,
non sane illepidum neque
invenustum,
5
huc ut
venimus, incidere nobis
sermones varii, in quibus, quid esset
iam
Bithynia, quo modo se haberet,
et quonam mihi profuisset
aere.
respondi id quod erat, nihil neque ipsis
10
nec
praetoribus esse nec cohorti,
cur quisquam caput unctius
referret,
praesertim quibus esset irrumator
praetor, nec
faceret pili cohortem.
«at certe tamen,»
inquiunt «quod illic
15
natum
dicitur esse, comparasti
ad lecticam homines.» ego, ut
puellae
unum me facerem beatiorem,
«non»
inquam «mihi tam fuit maligne
ut, provincia quod mala
incidisset,
20
non possem
octo homines parare rectos.»
at mi nullus erat nec hic
neque illic
fractum qui veteris pedem grabati
in collo sibi
collocare posset.
hic illa, ut decuit cinaediorem,
25
«quaeso»
inquit «mihi, mi Catulle, paulum
istos commoda: nam
volo ad Serapim
deferri.» «mane»
inquii puellae,
«istud quod modo dixeram me
habere,
fugit me ratio: meus sodalis -
30
Cinna est
Gaius - is sibi paravit.
verum, utrum illius an mei, quid ad
me?
utor tam bene quam mihi pararim.
sed tu insulsa male et
molesta vivis,
per quam non licet esse neglegentem.»
XI
[ad
Furium et Aurelium.]
metrum: Sapphicus
Furi
et Aureli comites Catulli,
sive in extremos penetrabit
Indos,
litus ut longe resonante Eoa
tunditur unda,
5
sive in
Hyrcanos Arabesve molles,
seu Sagas sagittiferosve Parthos,
sive
quae septemgeminus colorat
aequora Nilus,
sive
trans altas gradietur Alpes,
10
Caesaris
visens monimenta magni,
Gallicum Rhenum horribile aequor
ulti-
mosque Britannos,
omnia haec, quaecumque
feret voluntas
caelitum, temptare simul parati,
15
pauca
nuntiate meae puellae
non bona dicta.
cum suis
vivat valeatque moechis,
quos simul complexa tenet
trecentos,
nullum amans vere, sed identidem omnium
20
ilia
rumpens;
nec meum respectet, ut ante, amorem,
qui illius
culpa cecidit velut prati
ultimi flos, praetereunte postquam
25
tactus aratro est.
XII
[ad
Marrucinum Asinium.]
metrum: hendecasyllabus
Marrucine
Asini, manu sinistra
non belle uteris: in ioco atque vino
tollis
lintea neglegentiorum.
hoc salsum esse putas? fugit te, inepte:
5
quamvis
sordida res et invenusta est.
non credis mihi? crede
Pollioni
fratri, qui tua furta vel talento
mutari velit: est
enim leporum
differtus puer ac facetiarum.
10
quare aut
hendecasyllabos trecentos
exspecta, aut mihi linteum
remitte,
quod me non movet aestimatione,
verum est mnemosynum
mei sodalis.
nam sudaria Saetaba ex Hiberis
15
miserunt mihi
muneri Fabullus
et Veranius: haec amem necesse est
ut
Veraniolum meum et Fabullum.
XIII
[ad
Fabullum.]
metrum: hendecasyllabus
cenabis
bene, mi Fabulle, apud me
paucis, si tibi di favent, diebus,
si
tecum attuleris bonam atque magnam
cenam, non sine candida puella
5
et vino et
sale et omnibus cachinnis.
haec si, inquam, attuleris, venuste
noster,
cenabis bene; nam tui Catulli
plenus sacculus est
aranearum.
sed contra accipies meros amores
10
seu quid
suavius elegantiusve est:
nam unguentum dabo, quod meae
puellae
donarunt Veneres Cupidinesque,
quod tu cum olfacies,
deos rogabis,
totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
XIV
[ad
Calvum poetam.]
metrum: hendecasyllabus
ni
te plus oculis meis amarem,
iucundissime Calve, munere
isto
odissem te odio Vatiniano:
nam quid feci ego quidve sum
locutus,
5
cur me tot
male perderes poetis?
isti di mala multa dent clienti,
qui
tantum tibi misit impiorum.
quod si, ut suspicor, hoc novum ac
repertum
munus dat tibi Sulla litterator,
10
non est mi
male, sed bene ac beate,
quod non dispereunt tui labores.
di
magni, horribilem et sacrum libellum!
quem tu scilicet ad tuum
Catullum
misti, continuo ut die periret,
15
Saturnalibus,
optimo dierum!
non non hoc tibi, false, sic abibit.
nam si
luxerit ad librariorum
curram scrinia, Caesios,
Aquinos,
Suffenum, omnia colligam venena.
20
ac te his
suppliciis remunerabor.
vos hinc interea valete abite
illuc,
unde malum pedem attulistis,
saecli incommoda, pessimi poetae.
XIVa
[fragmentum.]
metrum:
hendecasyllabus
si
qui forte mearum ineptiarum
lectores eritis manusque vestras
non
horrebitis admovere nobis,
XV
[ad
Aurelium.]
metrum: hendecasyllabus
commendo
tibi me ac meos amores,
Aureli. veniam peto pudentem,
ut, si
quicquam animo tuo cupisti,
quod castum expeteres et integellum,
5
conserves
puerum mihi pudice,
non dico a populo - nihil veremur
istos,
qui in platea modo huc modo illuc
in re praetereunt sua occupati
-
verum a te metuo tuoque pene
10
infesto
pueris bonis malisque.
quem tu qua lubet, ut lubet moveto
quantum
vis, ubi erit foris paratum:
hunc unum excipio, ut puto,
pudenter.
quod si te mala mens furorque vecors
15
in tantam
impulerit, sceleste, culpam,
ut nostrum insidiis caput lacessas.
a
tum te miserum malique fati!
quem attractis pedibus patente
porta
percurrent raphanique mugilesque.
XVI
[ad
Aurelium et Furium.]
metrum: hendecasyllabus
pedicabo
ego vos et irrumabo,
Aureli pathice et cinaede Furi,
qui me ex
versiculis meis putastis,
quod sunt molliculi, parum pudicum.
5
nam castum
esse decet pium poetam
ipsum, versiculos nihil necesse est;
qui
tum denique habent salem ac leporem,
si sunt molliculi ac parum
pudici,
et quod pruriat incitare possunt,
10
non dico
pueris, sed his pilosis
qui duros nequeunt movere lumbos.
vos,
quod milia multa basiorum
legistis, male me marem
putatis?
pedicabo ego vos et irrumabo.
XVII
[ad
Coloniam.]
metrum: Priapeus
o
Colonia, quae cupis ponte ludere longo,
et salire paratum habes,
sed vereris inepta
crura ponticuli axulis stantis in
redivivis,
ne supinus eat cavaque in palude recumbat:
5
sic tibi
bonus ex tua pons libidine fiat,
in quo vel Salisubsili sacra
suscipiantur,
munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
quendam
municipem meum de tuo volo ponte
ire praecipitem in lutum per
caputque pedesque,
10
verum totius
ut lacus putidaeque paludis
lividissima maximeque est profunda
vorago.
insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
bimuli
tremula patris dormientis in ulna.
cui cum sit viridissimo nupta
flore puella
15
et puella
tenellulo delicatior haedo,
adservanda nigerrimis diligentius
uvis,
ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni,
nec se
sublevat ex sua parte, sed velut alnus
in fossa Liguri iacet
suppernata securi,
20
tantundem
omnia sentiens quam si nulla sit usquam;
talis iste meus stupor
nil videt, nihil audit,
ipse qui sit, utrum sit an non sit, id
quoque nescit.
nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
si
pote stolidum repente excitare veternum,
25
et supinum
animum in gravi derelinquere caeno,
ferream ut soleam tenaci in
voragine mula.
XXI
[ad
Aurelium.]
metrum: hendecasyllabus
Aureli,
pater esuritionum,
non harum modo, sed quot aut fuerunt
aut
sunt aut aliis erunt in annis,
pedicare cupis meos amores.
5
nec clam:
nam simul es, iocaris una,
haerens ad latus omnia
experiris.
frustra: nam insidias mihi instruentem
tangam te
prior irrumatione.
atque id si faceres satur, tacerem:
10
nunc ipsum id
doleo, quod esurire
me me puer et sitire discet.
quare desine,
dum licet pudico,
ne finem facias, sed irrumatus.
XXII
[ad
Varum.]
metrum: choliambus
Suffenus
iste, Vare, quem probe nosti,
homo est venustus et dicax et
urbanus,
idemque longe plurimos facit versus.
puto esse ego
illi milia aut decem aut plura
5
perscripta,
nec sic ut fit in palimpsesto
relata: cartae regiae, novi
libri,
novi umbilici, lora rubra membranae,
derecta plumbo et
pumice omnia aequata.
haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
10
Suffenus
unus caprimulgus aut fossor
rursus videtur: tantum abhorret ac
mutat.
hoc quid putemus esse? qui modo scurra
aut si quid hac
re scitius videbatur,
idem infaceto est infacetior rure,
15
simul
poemata attigit, neque idem umquam
aeque est beatus ac poema cum
scribit:
tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
nimirum
idem omnes fallimur, neque est quisquam
quem non in aliqua re
videre Suffenum
20
possis. suus
cuique attributus est error;
sed non videmus manticae quod in
tergo est.
XXIII
[ad
Furium.]
metrum: hendecasyllabus
Furi,
cui neque servus est neque arca
nec cimex neque araneus neque
ignis,
verum est et pater et noverca, quorum
dentes vel
silicem comesse possunt,
5
est pulcre
tibi cum tuo parente
et cum coniuge lignea parentis.
nec
mirum: bene nam valetis omnes,
pulcre concoquitis, nihil
timetis,
non incendia, non graves ruinas,
10
non facta
impia, non dolos veneni,
non casus alios periculorum.
atque
corpora sicciora cornu
aut siquid magis aridum est habetis
sole
et frigore et esuritione.
15
quare non
tibi sit bene ac beate?
a te sudor abest, abest saliva,
mucusque
et mala pituita nasi.
hanc ad munditiem adde mundiorem,
quod
culus tibi purior salillo est,
20
nec toto
decies cacas in anno;
atque id durius est faba et lapillis.
quod
tu si manibus teras fricesque,
non umquam digitum inquinare
posses.
haec tu commoda tam beata, Furi,
25
noli spernere
nec putare parvi,
et sestertia quae soles precari
centum
desine: nam sat es beatus.
XXIV
[ad
Iuventium.]
metrum: hendecasyllabus
o
qui flosculus es Iuventiorum,
non horum modo, sed quot aut
fuerunt
aut posthac aliis erunt in annis,
mallem divitias
Midae dedisses
5
isti, cui
neque servus est neque arca,
quam sic te sineres ab illo
amari.
«qui? non est homo bellus?» inquies.
est:
sed bello huic neque servus est neque arca.
hoc tu quam
lubet abice elevaque:
10
nec servum tamen ille habet neque arcam.
XXIVa
[ad Iuventium.]
metrum:
hendecasyllabus
o
qui flosculus es Iuventiorum,
non horum modo, sed quot aut
fuerunt
aut posthac aliis erunt in annis,
mallem divitias
Midae dedisses
5
isti, cui
neque servus est neque arca,
quam sic te sineres ab illo
amari.
«qui? non est homo bellus?» inquies.
est:
sed bello huic neque servus est neque arca.
hoc tu quam
lubet abice elevaque:
10
nec servum tamen ille habet neque arcam.
XXV
[ad
Thallum.]
metrum: septenarius
iambeus
cinaede
Thalle, mollior cuniculi capillo
vel anseris medullula vel imula
oricilla
vel pene languido senis situque araneoso,
idemque,
Thalle, turbida rapacior procella,
5
cum +diva
mulier aries ostendit+ oscitantes,
remitte pallium mihi meum,
quod involasti,
sudariumque Saetabum catagraphosque
Thynos,
inepte, quae palam soles habere tamquam avita.
quae
nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
10
ne laneum
latusculum manusque mollicellas
inusta turpiter tibi flagella
conscribillent,
et insolenter aestues, velut minuta magno
deprensa
navis in mari, vesaniente vento.
XXVI
[ad
Furium.]
metrum: hendecasyllabus
Furi,
villula vestra non ad Austri
flatus opposita est neque ad
Favoni
nec saevi Boreae aut Apheliotae,
verum ad milia
quindecim et ducentos.
5
o ventum horribilem atque pestilentem!
XXVII
[hic
merus est Thyonianus.]
metrum: hendecasyllabus
minister
vetuli puer Falerni
inger mi calices amariores,
ut lex
Postumiae iubet magistrae
ebriosa acina ebriosioris.
5
at vos quo
lubet hinc abite, lymphae
vini pernicies, et ad severos
migrate.
hic merus est Thyonianus.
XXVIII
[ad
Veranium et Fabullum.]
metrum: hendecasyllabus
Pisonis
comites, cohors inanis,
aptis sarcinulis et expeditis,
Verani
optime tuque mi Fabulle,
quid rerum geritis? satisne cum isto
5
vappa
frigoraque et famem tulistis?
ecquidnam in tabulis patet
lucelli
expensum, ut mihi, qui meum secutus
praetorem refero
datum lucello?
o Memmi, bene me ac diu supinum
10
tota ista
trabe lentus irrumasti.
sed, quantum video, pari fuistis
casu:
nam nihilo minore verpa
farti estis. pete nobiles amicos!
at
vobis mala multa di deaeque
15
dent, opprobria Romuli Remique.
XXIX
[in
Mamurram.]
metrum: trimeter
iambeus
quis
hoc potest videre, quis potest pati,
nisi impudicus et vorax et
aleo,
Mamurram habere quod Comata Gallia
habebat uncti et
ultima Britannia?
5
cinaede
Romule haec videbis et feres?
et ille nunc superbus et
superfluens
perambulabit omnium cubilia,
ut albulus columbus
aut Adoneus?
cinaede Romule, haec videbis et feres?
10
es impudicus
et vorax et aleo.
eone nomine, imperator unice,
fuisti in
ultima occidentis insula,
ut ista vestra diffututa
mentula
ducenties comesset aut trecenties?
15
quid est
alid sinistra liberalitas?
parum expatravit an parum elluatus
est?
paterna prima lancinata sunt bona,
secunda praeda
Pontica, inde tertia
Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus:
20
nunc Galliae
timetur et Britanniae.
quid hunc malum fovetis? aut quid hic
potest
nisi uncta devorare patrimonia?
eone nomine urbis
opulentissime
socer generque, perdidistis omnia?
XXIX
[in
Mamurram.]
metrum: trimeter
iambeus
quis
hoc potest videre, quis potest pati,
nisi impudicus et vorax et
aleo,
Mamurram habere quod Comata Gallia
habebat uncti et
ultima Britannia?
5
cinaede
Romule haec videbis et feres?
et ille nunc superbus et
superfluens
perambulabit omnium cubilia,
ut albulus columbus
aut Adoneus?
cinaede Romule, haec videbis et feres?
10
es impudicus
et vorax et aleo.
eone nomine, imperator unice,
fuisti in
ultima occidentis insula,
ut ista vestra diffututa
mentula
ducenties comesset aut trecenties?
15
quid est
alid sinistra liberalitas?
parum expatravit an parum elluatus
est?
paterna prima lancinata sunt bona,
secunda praeda
Pontica, inde tertia
Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus:
20
nunc Galliae
timetur et Britanniae.
quid hunc malum fovetis? aut quid hic
potest
nisi uncta devorare patrimonia?
eone nomine urbis
opulentissime
socer generque, perdidistis omnia?
XXX
[ad
Alphenum.]
metrum: Asclepiadeus
maior
Alphene
immemor atque unanimis false sodalibus,
iam te nil miseret, dure,
tui dulcis amiculi?
iam me prodere, iam non dubitas fallere,
perfide?
nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent.
5
quae tu
neglegis ac me miserum deseris in malis.
eheu quid faciant, dic,
homines cuive habeant fidem?
certe tute iubebas animam tradere,
inique, <me>
inducens in amorem, quasi tuta omnia mi
forent.
idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
10
ventos irrita
ferre ac nebulas aereas sinis.
si tu oblitus es, at di meminerunt,
meminit Fides,
quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.
XXXI
[ad
Sirmium insulam.]
metrum: choliambus
paene
insularum, Sirmio, insularumque
ocelle, quascumque in liquentibus
stagnis
marique vasto fert uterque Neptunus,
quam te libenter
quamque laetus inviso,
5
vix mi ipse
credens Thyniam atque Bithynos
liquisse campos et videre te in
tuto!
o quid solutis est beatius curis,
cum mens onus
reponit, ac peregrino
labore fessi venimus larem ad nostrum,
10
desideratoque
acquiescimus lecto?
hoc est quod unum est pro laboribus
tantis.
salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude
gaudente,
vosque, o Lydiae lacus undae,
ridete quidquid est domi
cachinnorum!
XXXII
[ad
Ipsitillam.]
metrum: hendecasyllabus
amabo,
mea dulcis Ipsitilla,
meae deliciae, mei lepores,
iube ad te
veniam meridiatum.
et si iusseris, illud adiuvato,
5
ne quis
liminis obseret tabellam,
neu tibi lubeat foras abire,
sed
domi maneas paresque nobis
novem continuas fututiones.
verum
si quid ages, statim iubeto:
10
nam pransus
iaceo et satur supinus
pertundo tunicamque palliumque.
XXXIII
[ad
Vibennios.]
metrum: hendecasyllabus
o
furum optime balneariorum
Vibenni pater et cinaede fili
(nam
dextra pater inquinatiore,
culo filius est voraciore),
5
cur non
exilium malasque in oras
itis? quandoquidem patris rapinae
notae
sunt populo, et natis pilosas,
fili, non potes asse venditare?
XXXIV
[carmen
Dianae.]
metrum: Glyconeus
et Pherecrateus
Dianae
sumus in fide
puellae et pueri integri:
<Dianam pueri
integri>
puellaeque canamus.
5
o Latonia,
maximi
magna progenies Iovis,
quam mater prope
Deliam
deposivit olivam,
montium domina ut
fores
10
silvarumque
virentium
saltuumque reconditorum
amniumque
sonantum:
tu Lucina dolentibus
Iuno dicta puerperis,
15
tu potens
Trivia et notho es
dicta lumine Luna.
tu
cursu, dea, menstruo
metiens iter annuum,
rustica agricolae
bonis
20
tecta
frugibus exples.
sis quocumque tibi placet
sancta nomine,
Romulique,
antique ut solita es, bona
sospites ope
gentem.
XXXV
[ad
Caecilium iubet libello loqui.]
metrum:
hendecasyllabus
poetae
tenero, meo sodali,
velim Caecilio, papyre, dicas
Veronam
veniat, Novi relinquens
Comi moenia Lariumque litus.
5
nam quasdam
volo cogitationes
amici accipiat sui meique.
quare, si sapiet,
viam vorabit,
quamvis candida milies puella
euntem revocet,
manusque collo
10
ambas
iniciens roget morari.
quae nunc, si mihi vera nuntiantur,
illum
deperit impotente amore.
nam quo tempore legit incohatam
Dindymi
dominam, ex eo misellae
15
ignes
interiorem edunt medullam.
ignosco tibi, Sapphica puella
musa
doctior; est enim venuste
Magna Caecilio incohata Mater.
XXXVI
[ad
Volusi cacatam.]
metrum: hendecasyllabus
annales
Volusi, cacata carta,
votum solvite pro mea puella.
nam
sanctae Veneri Cupidinique
vovit, si sibi restitutus essem
5
desissemque
truces vibrare iambos,
electissima pessimi poetae
scripta
tardipedi deo daturam
infelicibus ustulanda lignis.
et hoc
pessima se puella vidit
10
iocose
lepide vovere divis.
nunc o caeruleo creata ponto,
quae
sanctum Idalium Uriosque apertos
quaeque Ancona Cnidumque
harundinosam
colis quaeque Amathunta quaeque Golgos
15
quaeque
Durrachium Hadriae tabernam,
acceptum face redditumque votum,
si
non illepidum neque invenustum est.
at vos interea venite in
ignem,
pleni ruris et inficetiarum.
20
annales Volusi, cacata carta!
XXXVII
[ad
contubernales et Egnatium.]
metrum: choliambus
salax
taberna vosque contubernales,
a pilleatis nona fratribus
pila,
solis putatis esse mentulas vobis,
solis licere,
quidquid est puellarum,
5
confutuere
et putare ceteros hircos?
an, continenter quod sedetis
insulsi
centum an ducenti, non putatis ausurum
me una ducentos
irrumare sessores?
atqui putate: namque totius vobis
10
frontem
tabernae sopionibus scribam.
puella nam mi, quae meo sinu
fugit,
amata tantum quantum amabitur nulla,
pro qua mihi sunt
magna bella pugnata,
consedit istic. hanc boni beatique
15
omnes
amatis, et quidem, quod indignum est,
omnes pusilli et semitarii
moechi;
tu praeter omnes une de capillatis,
cuniculosae
Celtiberiae fili,
Egnati. opaca quem bonum facit barba
20
et dens Hibera defricatus urina.
XXXVIII
[ad
Cornificium.]
metrum: hendecasyllabus
malest,
Cornifici, tuo Catullo
malest, me hercule, et laboriose,
et
magis magis in dies et horas.
quem tu, quod minimum facillimumque
est,
5
qua solatus
es allocutione?
irascor tibi. sic meos amores?
paulum quid
lubet allocutionis,
maestius lacrimis Simonideis.
XXXIX
[ad
Egnatium.]
metrum: choliambus
Egnatius,
quod candidos habet dentes,
renidet usque quaque. si ad rei
ventum est
subsellium, cum orator excitat fletum,
renidet
ille; si ad pii rogum fili
5
lugetur,
orba cum flet unicum mater,
renidet ille. quidquid est, ubicumque
est,
quodcumque agit, renidet: hunc habet morbum,
neque
elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
quare monendum est te
mihi, bone Egnati.
10
si urbanus
esses aut Sabinus aut Tiburs
aut pinguis Umber aut obesus
Etruscus
aut Lanuvinus ater atque dentatus
aut Transpadanus,
ut meos quoque attingam,
aut quilubet, qui puriter lavit dentes,
15
tamen
renidere usque quaque te nollem:
nam risu inepto res ineptior
nulla est.
nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,
quod quisque
minxit, hoc sibi solet mane
dentem atque russam defricare
gingivam,
20
ut quo iste
vester expolitior dens est,
hoc te amplius bibisse praedicet loti.
XL
[ad
Ravidum.]
metrum: hendecasyllabus
quaenam
te mala mens, miselle Ravide,
agit praecipitem in meos
iambos?
quis deus tibi non bene advocatus
vecordem parat
excitare rixam?
5
an ut
pervenias in ora vulgi?
quid vis? qualubet esse notus optas?
eris,
quandoquidem meos amores
cum longa voluisti amare poena.
XLI
[ad
Ameanam.]
metrum: hendecasyllabus
Ameana,
puella defututa
tota milia me decem poposcit,
ista turpiculo
puella naso,
decoctoris amica Formiani.
5
propinqui,
quibus est puella curae,
amicos medicosque convocate:
non est
sana puella, nec rogare
qualis sit solet aes imaginosum.
XLII
[ad
hendecasyllabos.]
metrum: hendecasyllabus
adeste,
hendecasyllabi, quot estis
omnes undique, quotquot estis
omnes.
iocum me putat esse moecha turpis,
et negat mihi nostra
reddituram
5
pugillaria,
si pati potestis.
persequamur eam et reflagitemus.
quae sit,
quaeritis? illa, quam videtis
turpe incedere, mimice ac
moleste
ridentem catuli ore Gallicani.
10
circumsistite
eam, et reflagitate:
«moecha putida, redde
codicillos,
redde putida moecha,
codicillos!»
non assis facis? o lutum, lupanar,
aut
si perditius potes quid esse.
15
sed non est
tamen hoc satis putandum.
quod si non aliud potest ruborem
ferreo
canis exprimamus ore.
conclamate iterum altiore
voce:
«moecha putide, redde codicillos,
20
redde,
putida moecha, codicillos!»
sed nil proficimus,
nihil movetur.
mutanda est ratio modusque vobis,
siquid
proficere amplius potestis:
«pudica et
proba, redde codicillos.»
XLIII
[ad
Ameanam.]
metrum: hendecasyllabus
salve,
nec minimo puella naso
nec bello pede nec nigris ocellis
nec
longis digitis nec ore sicco
nec sane nimis elegante lingua,
5
decoctoris
amica Formiani.
ten provincia narrat esse bellam?
tecum Lesbia
nostra comparatur?
o saeclum insapiens et infacetum!
XLIV
[ad
fundum.]
metrum: choliambus
o
funde noster seu Sabine seu Tiburs
(nam te esse Tiburtem
autumant, quibus non est
cordi Catullum laedere; at quibus cordi
est,
quovis Sabinum pignore esse contendunt),
5
sed seu
Sabine sive verius Tiburs,
fui libenter in tua suburbana
villa,
malamque pectore expuli tussim,
non inmerenti quam mihi meus
venter,
dum sumptuosas appeto, dedit, cenas.
10
nam,
Sestianus dum volo esse conviva,
orationem in Antium
petitorem
plenam veneni et pestilentiae legi.
hic me gravedo
frigida et frequens tussis
quassavit usque, dum in tuum sinum
fugi,
15
et me
recuravi otioque et urtica.
quare refectus maximas tibi
grates
ago, meum quod non es ulta peccatum.
nec deprecor iam,
si nefaria scripta
Sesti recepso, quin gravedinem et tussim
20
non mi, sed
ipsi Sestio ferat frigus,
qui tunc vocat me, cum malum librum
legi.
XLV
[ad
Septimium.]
metrum: hendecasyllabus
Acmen
Septimius suos amores
tenens in gremio «mea»
inquit «Acme,
ni te perdite amo atque amare porro
omnes
sum assidue paratus annos,
5
quantum qui
pote plurimum perire,
solus in Libya Indiaque tosta
caesio
veniam obvius leoni.»
hoc ut dixit, Amor sinistra ut
ante
dextra sternuit approbationem.
10
at Acme
leviter caput reflectens
et dulcis pueri ebrios ocellos
illo
purpureo ore suaviata,
«sic» inquit
«mea vita Septimille,
huic uni domino usque serviamus,
15
ut multo
mihi maior acriorque
ignis mollibus ardet in medullis.»
hoc
ut dixit, Amor sinistra ut ante
dextra sternuit
approbationem.
nunc ab auspicio bono profecti
20
mutuis
animis amant amantur.
unam Septimius misellus Acmen
mavult
quam Syrias Britanniasque:
uno in Septimio fidelis Acme
facit
delicias libidinisque.
25
quis ullos
homines beatiores
vidit, quis Venerem auspicatiorem?
XLVI
[ad
comites.]
metrum: hendecasyllabus
iam
ver egelidos refert tepores,
iam caeli furor
aequinoctialis
iucundis Zephyri silescit aureis.
linquantur
Phrygii, Catulle, campi
5
Nicaeaeque
ager uber aestuosae:
ad claras Asiae volemus urbes.
iam mens
praetrepidans avet vagari,
iam laeti studio pedes vigescunt.
o
dulces comitum valete coetus,
10
longe quos
simul a domo profectos
diversae varie viae reportant.
XLVII
[ad
Porcium et Socrationem.]
metrum: hendecasyllabus
Porci
et Socration, duae sinistrae
Pisonis, scabies famesque mundi,
vos
Veraniolo meo et Fabullo
verpus praeposuit Priapus ille?
5
vos convivia
lauta sumptuose
de die facitis, mei sodales
quaerunt in trivio
vocationes?
XLVIII
[ad
Iuventium.]
metrum: hendecasyllabus
mellitos
oculos tuos, Iuventi,
si quis me sinat usque basiare,
usque ad
milia basiem trecenta
nec numquam videar satur futurus,
5
non si
densior aridis aristis
sit nostrae seges osculationis.
XLIX
[ad
Marcum Tullium Ciceronem.]
metrum:
hendecasyllabus
disertissime
Romuli nepotum,
quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,
quotque
post aliis erunt in annis,
gratias tibi maximas Catullus
5
agit pessimus
omnium poeta,
tanto pessimus omnium poeta,
quanto tu optimus
omnium patronus.
L
[ad
Licinium Calvum.]
metrum: hendecasyllabus
hesterno,
Licini, die otiosi
multum lusimus in meis tabellis,
ut
convenerat esse delicatos:
scribens versiculos uterque nostrum
5
ludebat
numero modo hoc modo illoc,
reddens mutua per iocum atque
vinum.
atque illinc abii tuo lepore
incensus, Licini,
facetiisque,
ut nec me miserum cibus iuvaret
10
nec somnus
tegeret quiete ocellos,
sed toto indomitus furore lecto
versarer,
cupiens videre lucem,
ut tecum loquerer, simulque ut essem.
at
defessa labore membra postquam
15
semimortua
lectulo iacebant,
hoc, iucunde, tibi poema feci,
ex quo
perspiceres meum dolorem.
nunc audax cave sis, precesque
nostras,
oramus, cave despuas, ocelle,
20
ne poenas
Nemesis reposcat a te.
est vehemens dea: laedere hanc caveto.
LI
[ad
Lesbiam.]
metrum: Sapphicus
ille
mi par esse deo videtur,
ille, si fas est, superare divos,
qui
sedens adversus identidem te
spectat et audit
5
dulce
ridentem, misero quod omnis
eripit sensus mihi: nam simul
te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi
<Lesbia,
vocis,>
lingua sed torpet, tenuis sub artus
10
flamma
demanat, sonitu suopte
tintinant aures, gemina et
teguntur
lumina nocte.
otium, Catulle, tibi
molestum est:
otio exsultas nimiumque gestis:
15
otium et
reges prius et beatas
perdidit urbes.
LII
[in Nonium.]
metrum: trimeter
Archilochius
quid
est, Catulle? quid moraris emori?
sella in curuli struma Nonius
sedet,
per consulatum peierat Vatinius:
quid est, Catulle?
quid moraris emori?
LIII
[ad
Gaium Licinium Calvum.]
metrum: hendecasyllabus
risi
nescio quem modo e corona,
qui, cum mirifice Vatiniana
meus
crimina Calvos explicasset
admirans ait haec manusque tollens,
5
«di magni, salaputium disertum!»
LIV
[de
Othonis capite.]
metrum: hendecasyllabus
Othonis
caput oppido est pusillum,
Hirri rustica semilauta crura,
subtile
et leve peditum Libonis,
...................
...................
si
non omnia displicere vellem
5
tibi et
Fufidio seni recocto -
irascere iterum meis iambis
inmerentibus,
unice imperator.
LV
[ad
Camerium.]
metrum: hendecasyllabus
oramus,
si forte non molestum est,
demonstres ubi sint tuae tenebrae.
te
Campo quaesivimus minore,
te in Circo, te in omnibus libellis,
5
te in templo
summi Iovis sacrato.
in Magni simul ambulatione
femellas
omnes, amice, prendi,
quas vultu vidi tamen sereno.
avelte,
sic ipse flagitabam,
10
«Camerium
mihi pessimae puellae.»
quaedam inquit, nudum re<clusa
pectus>
«em hic in roseis latet papillis.»
sed
te iam ferre Herculi labos est;
tanto te in fastu negas, amice.
15
dic nobis
ubi sis futurus, ede
audacter, committe, crede luci.
nunc te
lacteolae tenent puellae?
si linguam clauso tenes in ore,
fructus
proicies amoris omnes.
20
verbosa
gaudet Venus loquella.
vel, si vis, licet obseres palatum,
dum
vestri sim particeps amoris.
LVI
[ad
Catonem.]
metrum: hendecasyllabus
o
rem ridiculam, Cato, et iocosam,
dignamque auribus et tuo
cachinno!
ride quidquid amas, Cato, Catullum:
res est ridicula
et nimis iocosa.
5
deprendi modo
pupulum puellae
trusantem; hunc ego, si placet Dionae,
protelo
rigida mea cecidi.
LVII
[ad
Gaium Iulium Caesarem.]
metrum: hendecasyllabus
pulcre
convenit improbis cinaedis,
Mamurrae pathicoque Caesarique.
nec
mirum: maculae pares utrisque,
urbana altera et illa Formiana,
5
impressae
resident nec eluentur:
morbosi pariter, gemelli utrique,
uno
in lecticulo erudituli ambo,
non hic quam ille magis vorax
adulter,
rivales socii puellularum.
10
pulcre convenit improbis cinaedis.
LVIII
[ad
Marcum Caelium Rufum.]
metrum: hendecasyllabus
Caeli,
Lesbia nostra, Lesbia illa.
illa Lesbia, quam Catullus unam
plus
quam se atque suos amavit omnes,
nunc in quadriviis et angiportis
5
glubit magnanimi Remi nepotes.
LVIIIa
[ad
Camerium.]
metrum: hendecasyllabus
non
custos si fingar ille Cretum,
non Ladas ego pinnipesve
Perseus,
non si Pegaseo ferar volatu,
non Rhesi niveae
citaeque bigae;
5
adde huc
plumipedas volatilesque,
ventorumque simul require cursum,
quos
iunctos, Cameri, mihi dicares:
defessus tamen omnibus medullis
et
multis languoribus peresus
10
essem te mihi, amice, quaeritando.
LIX
[in
Rufam.]
metrum: choliambus
Bononiensis
Rufa Rufulum fellat,
uxor Meneni, saepe quam in
sepulcretis
vidistis ipso rapere de rogo cenam,
cum devolutum
ex igne prosequens panem
5
ab semiraso tunderetur ustore.
LX
[ad
Lesbiam.]
metrum: choliambus
num
te leaena montibus Libystinis
aut Scylla latrans infima inguinum
parte
tam mente dura procreavit ac taetra,
ut supplicis vocem
in novissimo casu
5
contemptam haberes, a, nimis fero corde?
LXI
[carmen
nuptiale Viniae et Manlii.]
metrum: Glyconeus
et Pherecrateus
collis
o Heliconii
cultor, Uraniae genus,
qui rapis teneram ad
virum
virginem, o Hymenaee Hymen,
5
o
Hymen Hymenaee;
cinge tempora floribus
suave olentis
amaraci,
flammeum cape laetus, huc
huc veni, niveo gerens
10
luteum
pede soccum;
excitusque hilari die,
nuptialia
concinens
voce carmina tinnula,
pelle humum pedibus, manu
15
pineam
quate taedam.
namque Vinia Manlio,
qualis Idalium
colens
venit ad Phrygium Venus
iudicem, bona cum bona
20
nubet
alite virgo,
floridis velut enitens
myrtus Asia
ramulis
quos Hamadryades deae
ludicrum sibi roscido
25
nutriunt
umore.
quare age, huc aditum ferens,
perge linquere
Thespiae
rupis Aonios specus,
nympha quos super irrigat
30
frigerans
Aganippe.
ac domum dominam voca
coniugis cupidam
novi,
mentem amore revinciens,
ut tenax hedera huc et huc
35
arborem
implicat errans.
vosque item simul, integrae
virgines,
quibus advenit
par dies, agite in modum
dicite, o Hymenaee
Hymen,
40
o
Hymen Hymenaee.
ut libentius, audiens
se citarier ad
suum
munus, huc aditum ferat
dux bonae Veneris, boni
45
coniugator
amoris.
quis deus magis est ama-
tis petendus
amantibus?
quem colent homines magis
caelitum, o Hymenaee
Hymen,
50
o
Hymen Hymenaee?
te suis tremulus parens
invocat, tibi
virgines
zonula solvunt sinus,
te timens cupida novos
55
captat
aure maritus.
tu fero iuveni in manus
floridam ipse
puellulam
dedis a gremio suae
matris, o Hymenaee Hymen,
60
o
Hymen Hymenaee.
nil potest sine te Venus,
fama quod bona
comprobet,
commodi capere, at potest
te volente. quis huic deo
65
compararier
ausit?
nulla quit sine te domus
liberos dare, nec
parens
stirpe nitier; ac potest
te volente. quis huic deo
70
compararier
ausit?
quae tuis careat sacris,
non queat dare
praesides
terra finibus: at queat
te volente. quis huic deo
75
compararier
ausit?
claustra pandite ianuae.
virgo adest. viden ut
faces
splendidas quatiunt comas?
. . . . . . . .
80
.
. . . . .
. . . . . . . .
. . . . . . . .
tardet
ingenuus pudor.
quem tamen magis audiens,
85
flet
quod ire necesse est.
flere desine. non tibi Au-
runculeia
periculum est,
ne qua femina pulcrior
clarum ab Oceano diem
90
viderit
venientem.
talis in vario solet
divitis domini
hortulo
stare flos hyacinthinus.
sed moraris, abit dies.
95
prodeas
nova nupta.
prodeas nova nupta, si
iam videtur, et
audias
nostra verba. viden? faces
aureas quatiunt comas:
100
prodeas
nova nupta.
non tuus levis in mala
deditus uir
adultera,
probra turpia persequens,
a tuis teneris volet
105
secubare
papillis,
lenta sed velut adsitas
vitis implicat
arbores,
implicabitur in tuum
complexum. sed abit dies:
110
prodeas
nova nupta.
o cubile, quod omnibus
. . . . . . .
. . .
. . . .
. . . . . . .
115
candido
pede lecti,
quae tuo veniunt ero,
quanta gaudia, quae
vaga
nocte, quae medio die
gaudeat! sed abit dies:
120
prodeas
nova nupta.
tollite, o pueri, faces:
flammeum video
venire.
ite concinite in modum
«io Hymen Hymenaee
io,
125
io
Hymen Hymenaee.»
ne diu taceat procax
Fescennina
iocatio,
nec nuces pueris neget
desertum domini audiens
130
concubinus
amorem.
da nuces pueris, iners
concubine! satis
diu
lusisti nucibus: lubet
iam servire Talasio.
135
concubine,
nuces da.
sordebant tibi villicae,
concubine, hodie atque
heri:
nunc tuum cinerarius
tondet os. miser a miser
140
concubine,
nuces da.
diceris male te a tuis
unguentate glabris
marite
abstinere, sed abstine.
io Hymen Hymenaee io,
145
io
Hymen Hymenaee.
scimus haec tibi quae licent
sola cognita,
sed marito
ista non eadem licent.
io Hymen Hymenaee io,
150
io
Hymen Hymenaee.
nupta, tu quoque quae tuus
vir petet cave
ne neges,
ni petitum aliunde eat.
io Hymen Hymenaee io,
155
io
Hymen Hymenaee.
en tibi domus ut potens
et beata viri
tui,
quae tibi sine serviat
(io Hymen Hymenaee io,
160
io
Hymen Hymenaee)
usque dum tremulum movens
cana tempus
anilitas
omnia omnibus annuit.
io Hymen Hymenaee io,
165
io
Hymen Hymenaee.
transfer omine cum bono
limen aureolos
pedes,
rasilemque subi forem.
io Hymen Hymenaee io,
170
io
Hymen Hymenaee.
aspice intus ut accubans
vir tuus Tyrio in
toro
totus immineat tibi.
io Hymen Hymenaee io,
175
io
Hymen Hymenaee.
illi non minus ac tibi
pectore uritur
intimo
flamma, sed penite magis.
io Hymen Hymenaee io,
180
io
Hymen Hymenaee.
mitte brachiolum teres,
praetextate,
puellulae:
iam cubile adeat viri.
io Hymen Hymenaee io,
185
io
Hymen Hymenaee.
vos bonae senibus viris
cognitae bene
feminae,
collocate puellulam.
io Hymen Hymenaee io,
190
io
Hymen Hymenaee.
iam licet venias, marite:
uxor in thalamo
tibi est,
ore floridulo nitens,
alba parthenice velut
195
luteumve
papaver.
at, marite, ita me iuvent
caelites, nihilo
minus
pulcer es, neque te Venus
neglegit. sed abit dies:
200
perge,
ne remorare.
non diu remoratus es:
iam venis. bona te
Venus
iuverit, quoniam palam
quod cupis cupis, et bonum
205
non
abscondis amorem.
ille pulveris Africi
siderumque
micantium
subducat numerum prius,
qui vestri numerare volt
210
multa
milia ludi.
ludite ut lubet, et brevi
liberos date. non
decet
tam vetus sine liberis
nomen esse, sed indidem
215
semper
ingenerari.
Torquatus volo parvulus
matris e gremio
suae
porrigens teneras manus
dulce rideat ad patrem
220
semihiante
labello.
sit suo similis patri
Manlio et facile
insciis
noscitetur ab omnibus,
et pudicitiam suae
225
matris
indicet ore.
talis illius a bona
matre laus genus
approbet,
qualis unica ab optima
matre Telemacho manet
230
fama
Penelopeo.
claudite ostia, virgines:
lusimus satis. at
boni
coniuges, bene vivite et
munere assiduo valentem
235
exercete iuventam!
LXII
[carmen
nuptiale.]
metrum: hexameter
dactylicus
Vesper
adest, iuvenes, consurgite: Vesper Olympo
exspectata diu vix
tandem lumina tollit.
surgere iam tempus, iam pinguis linquere
mensas,
iam veniet virgo, iam dicetur hymenaeus.
5
Hymen
o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
cernitis, innuptae,
iuvenes? consurgite contra;
nimirum Oetaeos ostendit Noctifer
ignes.
sic certest; viden ut perniciter exsiluere?
non temere
exsiluere, canent quod vincere par est.
10
Hymen
o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
non facilis nobis,
aequales, palma parata est:
aspicite, innuptae secum ut meditata
requirunt.
non frustra meditantur: habent memorabile quod
sit;
nec mirum, penitus quae tota mente laborant.
15
nos alio
mentes, alio divisimus aures;
iure igitur vincemur: amat victoria
curam.
quare nunc animos saltem convertite vestros;
dicere iam
incipient, iam respondere decebit.
Hymen o Hymenaee,
Hymen ades o Hymenaee!
20
Hespere,
quis caelo fertur crudelior ignis?
qui natam possis complexu
avellere matris,
complexu matris retinentem avellere natam,
et
iuveni ardenti castam donare puellam.
quid faciunt hostes capta
crudelius urbe?
25
Hymen
o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
Hespere, quis caelo lucet
iucundior ignis?
qui desponsa tua firmes conubia flamma,
quae
pepigere viri, pepigerunt ante parentes,
nec iunxere prius quam
se tuus extulit ardor.
30
quid datur a
divis felici optatius hora?
Hymen o Hymenaee, Hymen
ades o Hymenaee!
Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam.
.
. . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . .
.
namque tuo adventu vigilat custodia semper,
nocte latent
fures, quos idem saepe revertens,
35
Hespere,
mutato comprendis nomine Eous
at lubet innuptis ficto te carpere
questu.
quid tum, si carpunt, tacita quem mente
requirunt?
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o
Hymenaee!
ut flos in saeptis secretus nascitur hortis,
40
ignotus
pecori, nullo convolsus aratro,
quem mulcent aurae, firmat sol,
educat imber;
multi illum pueri, multae optavere puellae:
idem
cum tenui carptus defloruit ungui,
nulli illum pueri, nullae
optavere puellae:
45
sic virgo,
dum intacta manet, dum cara suis est;
cum castum amisit polluto
corpore florem,
nec pueris iucunda manet, nec cara
puellis.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
ut
vidua in nudo vitis quae nascitur arvo,
50
numquam se
extollit, numquam mitem educat uvam,
sed tenerum prono deflectens
pondere corpus
iam iam contingit summum radice flagellum;
hanc
nulli agricolae, nulli coluere iuvenci:
at si forte eadem est
ulmo coniuncta marito,
55
multi illam
agricolae, multi coluere iuvenci:
sic virgo dum intacta manet,
dum inculta senescit;
cum par conubium maturo tempore adepta
est,
cara viro magis et minus est invisa parenti.
Hymen
o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
et tu ne pugna cum tali
coniuge virgo.
60
non aequom
est pugnare, pater cui tradidit ipse,
ipse pater cum matre,
quibus parere necesse est.
virginitas non tota tua est, ex parte
parentum est,
tertia pars patrest, pars est data tertia
matri,
tertia sola tua est: noli pugnare duobus,
65
qui genero
suo iura simul cum dote dederunt.
Hymen o Hymenaee,
Hymen ades o Hymenaee!
LXIII
[de
Atti.]
metrum: galliambus
super
alta vectus Attis celeri rate maria,
Phrygium ut nemus citato
cupide pede tetigit,
adiitque opaca silvis redimita loca
deae,
stimulatus ibi furenti rabie, vagus animis,
5
devolsit ili
acuto sibi pondera silice,
itaque ut relicta sensit sibi membra
sine viro,
etiam recente terrae sola sanguine maculans,
niveis
citata cepit manibus leve typanum,
typanum tuum, Cybebe, tua,
mater initia,
10
quatiensque
terga tauri teneris cava digitis
canere haec suis adorta est
tremebunda comitibus.
«agite ite ad alta, Gallae,
Cybeles nemora simul,
simul ite, Dindymenae dominae vaga
pecora,
aliena quae petentes velut exules loca
15
sectam meam
exsecutae duce me mihi comites
rapidum salum tulistis
truculentaque pelagi
et corpus evirastis Veneris nimio
odio;
hilarate erae citatis erroribus animum.
mora tarda mente
cedat: simul ite, sequimini
20
Phrygiam ad
domum Cybebes, Phrygia ad nemora deae,
ubi cymbalum sonat vox,
ubi tympana reboant,
tibicen ubi canit Phryx curuo grave
calamo,
ubi capita Maenades vi iaciunt hederigerae,
ubi sacra
sancta acutis ululatibus agitant,
25
ubi suevit
illa divae volitare vaga cohors,
quo nos decet citatis celerare
tripudiis.»
simul haec comitibus Attis cecinit
notha mulier,
thiasus repente linguis trepidantibus ululat,
leve
tympanum remugit, cava cymbala recrepant.
30
viridem
citus adit Idam properante pede chorus.
furibunda simul anhelans
vaga vadit animam agens
comitata tympano Attis per opaca nemora
dux,
veluti iuvenca vitans onus indomita iugi;
rapidae ducem
sequuntur Gallae properipedem.
35
itaque, ut
domum Cybebes tetigere lassulae,
nimio e labore somnum capiunt
sine Cerere.
piger his labante languore oculos sopor operit;
abit
in quiete molli rabidus furor animi.
sed ubi oris aurei Sol
radiantibus oculis
40
lustravit
aethera album, sola dura, mare ferum,
pepulitque noctis umbras
vegetis sonipedibus,
ibi Somnus excitam Attin fugiens citus
abiit;
trepidante eum recepit dea Pasithea sinu.
ita de quiete
molli rapida sine rabie
45
simul ipsa
pectore Attis sua facta recoluit,
liquidaque mente vidit sine
quis ubique foret,
animo aestuante rusum reditum ad vada
tetulit.
ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis,
patriam
allocuta maestast ita voce miseriter.
50
«patria
o mei creatrix, patria o mea genetrix,
ego quam miser relinquens,
dominos ut erifugae
famuli solent, ad Idae tetuli nemora
pedem,
ut aput nivem et ferarum gelida stabula forem,
et earum
omnia adirem furibunda latibula,
55
ubinam aut
quibus locis te positam, patria, reor?
cupit ipsa pupula ad te
sibi derigere aciem,
rabie fera carens dum breve tempus animus
est.
egone a mea remota haec ferar in nemora domo?
patria,
bonis, amicis, genitoribus abero?
60
abero foro,
palaestra, stadio et gyminasiis?
miser a miser, querendum est
etiam atque etiam, anime.
quod enim genus figurast, ego non quod
obierim?
ego mulier, ego adulescens, ego ephebus, ego puer,
ego
gymnasi fui flos, ego eram decus olei:
65
mihi ianuae
frequentes, mihi limina tepida,
mihi floridis corollis redimita
domus erat,
linquendum ubi esset orto mihi Sole cubiculum.
ego
nunc deum ministra et Cybeles famula ferar?
ego Maenas, ego mei
pars, ego vir sterilis ero?
70
ego viridis
algida Idae nive amicta loca colam?
ego vitam agam sub altis
Phrygiae columinibus,
ubi cerva silvicultrix, ubi aper
nemorivagus?
iam iam dolet quod egi, iam iamque
paenitet.»
roseis ut huic labellis sonitus citus
abiit
75
geminas
deorum ad aures nova nuntia referens,
ibi iuncta iuga resolvens
Cybele leonibus
laevumque pecoris hostem stimulans ita
loquitur.
«agedum,» inquit «age
ferox i, fac ut hunc furor <agitet,>
fac uti furoris ictu
reditum in nemora ferat,
80
mea libere
nimis qui fugere imperia cupit.
age caede terga cauda, tua
verbera patere,
fac cuncta mugienti fremitu loca
retonent,
rutilam ferox torosa cervice quate iubam.»
ait
haec minax Cybebe religatque iuga manu.
85
ferus ipse
sese adhortans rapidum incitat animo,
vadit, fremit, refringit
virgulta pede vago.
at ubi umida albicantis loca litoris
adiit,
teneramque vidit Attin prope marmora pelagi,
facit
impetum. illa demens fugit in nemora fera;
90
ibi semper
omne vitae spatium famula fuit.
dea, magna dea, Cybebe, dea
domina Dindymi,
procul a mea tuos sit furor omnis, era,
domo:
alios age incitatos, alios age rabidos.
LXIV
[carmen
nuptiale Thetidis et Pelei.]
metrum: hexameter
dactylicus
Peliaco
quondam prognatae vertice pinus
dicuntur liquidas Neptuni nasse
per undas
Phasidos ad fluctus et fines Aeetaeos,
cum lecti
iuvenes, Argivae robora pubis,
5
auratam
optantes Colchis avertere pellem
ausi sunt vada salsa cita
decurrere puppi,
caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
diva
quibus retinens in summis urbibus arces
ipsa levi fecit
volitantem flamine currum,
10
pinea
coniungens inflexae texta carinae.
illa rudem cursu prima imbuit
Amphitriten;
quae simul ac rostro ventosum proscidit
aequor
tortaque remigio spumis incanuit unda,
emersere freti
candenti e gurgite vultus
15
aequoreae
monstrum Nereides admirantes.
illa, atque <haud> alia,
viderunt luce marinas
mortales oculis nudato corpore
Nymphas
nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
tum Thetidis
Peleus incensus fertur amore,
20
tum Thetis
humanos non despexit hymenaeos,
tum Thetidi pater ipse iugandum
Pelea sensit.
o nimis optato saeclorum tempore nati
23a
heroes, salvete, deum genus! o bona matrum
23b
progenies,
salvete iter<um> ...
vos ego saepe, meo vos carmine
compellabo.
25
teque adeo
eximie taedis felicibus aucte,
Thessaliae columen Peleu, cui
Iuppiter ipse,
ipse suos divum genitor concessit amores;
tene
Thetis tenuit pulcerrima Nereine?
tene suam Tethys concessit
ducere neptem,
30
Oceanusque,
mari totum qui amplectitur orbem?
quae simul optatae finito
tempore luces
advenere, domum conventu tota frequentat
Thessalia,
oppletur laetanti regia coetu:
dona ferunt prae se, declarant
gaudia vultu.
35
deseritur
Cieros, linquunt Pthiotica Tempe
Crannonisque domos ac moenia
Larisaea,
Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
rura
colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
non humilis curvis
purgatur vinea rastris,
40
non glaebam
prono convellit vomere taurus,
non falx attenuat frondatorum
arboris umbram,
squalida desertis rubigo infertur aratris.
ipsius
at sedes, quacumque opulenta recessit
regia, fulgenti splendent
auro atque argento.
45
candet ebur
soliis, collucent pocula mensae,
tota domus gaudet regali
splendida gaza.
pulvinar vero divae geniale locatur
sedibus in
mediis, Indo quod dente politum
tincta tegit roseo conchyli
purpura fuco.
50
haec vestis
priscis hominum variata figuris
heroum mira virtutes indicat
arte.
namque fluentisono prospectans litore Diae,
Thesea
cedentem celeri cum classe tuetur
indomitos in corde gerens
Ariadna furores,
55
necdum etiam
sese quae visit visere credit,
utpote fallaci quae tum primum
excita somno
desertam in sola miseram se cernat harena.
immemor
at iuvenis fugiens pellit vada remis,
irrita ventosae linquens
promissa procellae.
60
quem procul
ex alga maestis Minois ocellis,
saxea ut effigies bacchantis,
prospicit, eheu,
prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
non
flavo retinens subtilem vertice mitram,
non contecta levi velatum
pectus amictu,
65
non tereti
strophio lactentis vincta papillas,
omnia quae toto delapsa e
corpore passim
ipsius ante pedes fluctus salis alludebant.
sed
neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
illa vicem curans
toto ex te pectore, Theseu,
70
toto animo,
tota pendebat perdita mente.
misera, assiduis quam luctibus
externavit
spinosas Erycina serens in pectore curas,
illa
tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
egressus curvis e
litoribus Piraei
75
attigit
iniusti regis Gortynia templa.
nam perhibent olim crudeli peste
coactam
Androgeoneae poenas exsolvere caedis
electos iuvenes
simul et decus innuptarum
Cecropiam solitam esse dapem dare
Minotauro.
80
quis angusta
malis cum moenia vexarentur,
ipse suum Theseus pro caris corpus
Athenis
proicere optavit potius quam talia Cretam
funera
Cecropiae nec funera portarentur.
atque ita nave levi nitens ac
lenibus auris
85
magnanimum
ad Minoa venit sedesque superbas.
hunc simul ac cupido conspexit
lumine virgo
regia, quam suavis exspirans castus odores
lectulus
in molli complexu matris alebat,
quales Eurotae praecingunt
flumina myrtus
90
aurave
distinctos educit verna colores,
non prius ex illo flagrantia
declinavit
lumina, quam cuncto concepit corpore flammam
funditus
atque imis exarsit tota medullis.
heu misere exagitans immiti
corde furores
95
sancte puer,
curis hominum qui gaudia misces,
quaeque regis Golgos quaeque
Idalium frondosum,
qualibus incensam iactastis mente
puellam
fluctibus, in flavo saepe hospite suspirantem!
quantos
illa tulit languenti corde timores!
100
quanto saepe
magis fulgore expalluit auri,
cum saevum cupiens contra
contendere monstrum
aut mortem appeteret Theseus aut praemia
laudis!
non ingrata tamen frustra munuscula divis
promittens
tacito succepit vota labello.
105
nam velut in
summo quatientem brachia Tauro
quercum aut conigeram sudanti
cortice pinum
indomitus turbo contorquens flamine robur,
eruit
(illa procul radicitus exturbata
prona cadit, late quaevis cumque
obvia frangens,)
110
sic domito
saevum prostravit corpore Theseus
nequiquam vanis iactantem
cornua ventis.
inde pedem sospes multa cum laude
reflexit
errabunda regens tenui vestigia filo,
ne labyrintheis
e flexibus egredientem
115
tecti
frustraretur inobservabilis error.
sed quid ego a primo
digressus carmine plura
commemorem, ut linquens genitoris filia
vultum,
ut consanguineae complexum, ut denique matris,
quae
misera in gnata deperdita laeta<batur>,
120
omnibus his
Thesei dulcem praeoptarit amorem:
aut ut vecta rati spumosa ad
litora Diae
<venerit>, aut ut eam devinctam lumina
somno
liquerit immemori discedens pectore coniunx?
saepe illam
perhibent ardenti corde furentem
125
clarisonas
imo fudisse e pectore voces,
ac tum praeruptos tristem
conscendere montes,
unde aciem <in> pelagi vastos
protenderet aestus,
tum tremuli salis adversas procurrere in
undas
mollia nudatae tollentem tegmina surae,
130
atque haec
extremis maestam dixisse querellis,
frigidulos udo singultus ore
cientem:
«sicine me patriis avectam, perfide, ab
aris
perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
sicine
discedens neglecto numine divum,
135
immemor a!
devota domum periuria portas?
nullane res potuit crudelis
flectere mentis
consilium? tibi nulla fuit clementia
praesto,
immite ut nostri vellet miserescere pectus?
at non
haec quondam blanda promissa dedisti
140
voce mihi,
non haec miserae sperare iubebas,
sed conubia laeta, sed optatos
hymenaeos,
quae cuncta aereii discerpunt irrita venti.
nunc
iam nulla viro iuranti femina credat,
nulla viri speret sermones
esse fideles;
145
quis dum
aliquid cupiens animus praegestit apisci,
nil metuunt iurare,
nihil promittere parcunt:
sed simul ac cupidae mentis satiata
libido est,
dicta nihil metuere, nihil periuria curant.
certe
ego te in medio versantem turbine leti
150
eripui, et
potius germanum amittere crevi,
quam tibi fallaci supremo in
tempore dessem.
pro quo dilaceranda feris dabor
alitibusque
praeda, neque iniacta tumulabor mortua terra.
quaenam
te genuit sola sub rupe leaena,
155
quod mare
conceptum spumantibus exspuit undis,
quae Syrtis, quae Scylla
rapax, quae vasta Carybdis,
talia qui reddis pro dulci praemia
vita?
si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
saeva quod
horrebas prisci praecepta parentis,
160
at tamen in
vestras potuisti ducere sedes,
quae tibi iucundo famularer serva
labore,
candida permulcens liquidis vestigia lymphis,
purpureave
tuum consternens veste cubile.
sed quid ego ignaris nequiquam
conquerar auris,
165
externata
malo, quae nullis sensibus auctae
nec missas audire queunt nec
reddere voces?
ille autem prope iam mediis versatur in undis,
nec
quisquam apparet vacua mortalis in alga.
sic nimis insultans
extremo tempore saeva
170
fors etiam
nostris invidit questibus auris.
Iuppiter omnipotens, utinam ne
tempore primo
Gnosia Cecropiae tetigissent litora
puppes,
indomito nec dira ferens stipendia tauro
perfidus in
Cretam religasset navita funem,
175
nec malus
hic celans dulci crudelia forma
consilia in nostris requiesset
sedibus hospes!
nam quo me referam? quali spe perdita
nitor?
Idaeosne petam montes? at gurgite lato
discernens ponti
truculentum dividit aequor.
180
an patris
auxilium sperem? quemne ipsa reliqui
respersum iuvenem fraterna
caede secuta?
coniugis an fido consoler memet amore?
quine
fugit lentos incurvans gurgite remos?
praeterea nullo colitur
sola insula tecto,
185
nec patet
egressus pelagi cingentibus undis.
nulla fugae ratio, nulla spes:
omnia muta,
omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
non
tamen ante mihi languescent lumina morte,
nec prius a fesso
secedent corpore sensus,
190
quam iustam
a divis exposcam prodita multam
caelestumque fidem postrema
comprecer hora.
quare facta virum multantes vindice
poena
Eumenides, quibus anguino redimita capillo
frons
exspirantis praeportat pectoris iras,
195
huc huc
adventate, meas audite querellas,
quas ego, vae misera, extremis
proferre medullis
cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
quae
quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
vos nolite pati nostrum
vanescere luctum,
200
sed quali
solam Theseus me mente reliquit,
tali mente, deae, funestet seque
suosque.»
has postquam maesto profudit pectore
voces,
supplicium saevis exposcens anxia factis,
annuit
invicto caelestum numine rector;
205
quo motu
tellus atque horrida contremuerunt
aequora concussitque micantia
sidera mundus.
ipse autem caeca mentem caligine Theseus
consitus
oblito dimisit pectore cuncta,
quae mandata prius constanti mente
tenebat,
210
dulcia nec
maesto sustollens signa parenti
sospitem Erechtheum se ostendit
visere portum.
namque ferunt olim, classi cum moenia
divae
linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
talia
complexum iuveni mandata dedisse:
215
«gnate
mihi longa iucundior unice vita,
gnate, ego quem in dubios cogor
dimittere casus,
reddite in extrema nuper mihi fine
senectae,
quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
eripit
invito mihi te, cui languida nondum
220
lumina sunt
gnati cara saturata figura,
non ego te gaudens laetanti pectore
mittam,
nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
sed primum
multas expromam mente querellas,
canitiem terra atque infuso
pulvere foedans,
225
inde infecta
vago suspendam lintea malo,
nostros ut luctus nostraeque incendia
mentis
carbasus obscurata dicet ferrugine Hibera.
quod tibi si
sancti concesserit incola Itoni,
quae nostrum genus ac sedes
defendere Erecthei
230
annuit, ut
tauri respergas sanguine dextram,
tum vero facito ut memori tibi
condita corde
haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas;
ut
simul ac nostros invisent lumina collis,
funestam antennae
deponant undique vestem,
235
candidaque
intorti sustollant vela rudentes,
quam primum cernens ut laeta
gaudia mente
agnoscam, cum te reducem aetas prospera
sistet.»
haec mandata prius constanti mente
tenentem
Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
240
aereum nivei
montis liquere cacumen.
at pater, ut summa prospectum ex arce
petebat,
anxia in assiduos absumens lumina fletus,
cum primum
infecti conspexit lintea veli,
praecipitem sese scopulorum e
vertice iecit,
245
amissum
credens immiti Thesea fato.
sic funesta domus ingressus tecta
paterna
morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctum
obtulerat
mente immemori, talem ipse recepit.
quae tum prospectans cedentem
maesta carinam
250
multiplices
animo voluebat saucia curas.
at parte ex alia florens
volitabat Iacchus
cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis,
253a
te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore.
253b
. . . . . .
. . . . .
quae tum alacres passim lymphata mente furebant
255
euhoe
bacchantes, euhoe capita inflectentes.
harum pars tecta
quatiebant cuspide thyrsos,
pars e divolso iactabant membra
iuvenco,
pars sese tortis serpentibus incingebant,
pars
obscura cavis celebrabant orgia cistis,
260
orgia quae
frustra cupiunt audire profani;
plangebant aliae proceris tympana
palmis,
aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant;
multis
raucisonos efflabant cornua bombos
barbaraque horribili stridebat
tibia cantu.
265
talibus
amplifice vestis decorata figuris
pulvinar complexa suo velabat
amictu.
quae postquam cupide spectando Thessala pubes
expleta
est, sanctis coepit decedere divis.
hic, qualis flatu placidum
mare matutino
270
horrificans
Zephyrus proclivas incitat undas,
Aurora exoriente vagi sub
limina Solis,
quae tarde primum clementi flamine pulsae
procedunt
leviterque sonant plangore cachinni,
post vento crescente magis
magis increbescunt,
275
purpureaque
procul nantes ab luce refulgent:
sic tum vestibuli linquentes
regia tecta
ad se quisque vago passim pede discedebant.
quorum
post abitum princeps e vertice Pelei
advenit Chiron portans
silvestria dona:
280
nam
quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
montibus ora creat,
quos propter fluminis undas
aura parit flores tepidi fecunda
Favoni,
hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
quo
permulsa domus iucundo risit odore.
285
confestim
Penios adest, viridantia Tempe,
Tempe, quae silvae cingunt super
impendentes,
Minosim linquens doris celebranda choreis,
non
vacuos: namque ille tulit radicitus altas
fagos ac recto proceras
stipite laurus,
290
non sine
nutanti platano lentaque sorore
flammati Phaethontis et aerea
cupressu.
haec circum sedes late contexta locavit,
vestibulum
ut molli velatum fronde vireret.
post hunc consequitur sollerti
corde Prometheus,
295
extenuata
gerens veteris vestigia poenae,
quam quondam silici restrictus
membra catena
persoluit pendens e verticibus praeruptis.
inde
pater divum sancta cum coniuge natisque
advenit caelo, te solum,
Phoebe, relinquens
300
unigenamque
simul cultricem montibus Idri:
Pelea nam tecum pariter soror
aspernata est,
nec Thetidis taedas voluit celebrare iugales.
qui
postquam niveis flexerunt sedibus artus
large multiplici
constructae sunt dape mensae,
305
cum interea
infirmo quatientes corpora motu
veridicos Parcae coeperunt edere
cantus.
his corpus tremulum complectens undique vestis
candida
purpurea talos incinxerat ora,
at roseae niveo residebant vertice
vittae,
310
aeternumque
manus carpebant rite laborem.
laeva colum molli lana retinebat
amictum,
dextera tum leviter deducens fila supinis
formabat
digitis, tum prono in pollice torquens
libratum tereti versabat
turbine fusum,
315
atque ita
decerpens aequabat semper opus dens,
laneaque aridulis haerebant
morsa labellis,
quae prius in levi fuerant exstantia filo:
ante
pedes autem candentis mollia lanae
vellera virgati custodibant
calathisci.
320
haec tum
clarisona pellentes vellera voce
talia divino fuderunt carmine
fata,
carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas:
«o
decus eximium magnis virtutibus augens,
Emathiae tutamen, Opis
carissime nato,
325
accipe, quod
laeta tibi pandunt luce sorores,
veridicum oraclum: sed vos, quae
fata sequuntur,
currite ducentes subtegmina, currite,
fusi.
adveniet tibi iam portans optata maritis
Hesperus,
adveniet fausto cum sidere coniunx,
330
quae tibi
flexanimo mentem perfundat amore,
languidulosque paret tecum
coniungere somnos,
levia substernens robusto bracchia
collo.
currite ducentes subtegmina, currite,
fusi.
nulla domus tales umquam contexit amores,
335
nullus amor
tali coniunxit foedere amantes,
qualis adest Thetidi, qualis
concordia Peleo.
currite ducentes subtegmina,
currite, fusi.
nascetur vobis expers terroris Achilles,
hostibus
haud tergo, sed forti pectore notus,
340
qui persaepe
vago victor certamine cursus
flammea praevertet celeris vestigia
cervae.
currite ducentes subtegmina, currite,
fusi.
non illi quisquam bello se conferet heros,
cum Phrygii
Teucro manabunt sanguine <campi,
345
Troicaque
obsidens longinquo moenia bello,
periuri Pelopis vastabit tertius
heres.
currite ducentes subtegmina, currite,
fusi.
illius egregias virtutes claraque facta
saepe fatebuntur
gnatorum in funere matres,
350
cum incultum
cano solvent a vertice crinem,
putridaque infirmis variabunt
pectora palmis.
currite ducentes subtegmina, currite,
fusi.
namque velut densas praecerpens messor aristas
sole sub
ardenti flaventia demetit arva,
355
Troiugenum
infesto prosternet corpora ferro.
currite ducentes
subtegmina, currite, fusi.
testis erit magnis virtutibus unda
Scamandri,
quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
cuius
iter caesis angustans corporum acervis
360
alta
tepefaciet permixta flumina caede.
currite ducentes
subtegmina, currite, fusi.
denique testis erit morti quoque
reddita praeda,
cum teres excelso coacervatum aggere
bustum
excipiet niveos perculsae virginis artus.
365
currite
ducentes subtegmina, currite, fusi.
nam simul ac fessis dederit
fors copiam Achivis
urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
alta
Polyxenia madefient caede sepulcra;
quae, velut ancipiti
succumbens victima ferro,
370
proiciet
truncum summisso poplite corpus.
currite ducentes
subtegmina, currite, fusi.
quare agite optatos animi coniungite
amores.
accipiat coniunx felici foedere divam,
dedatur cupido
iam dudum nupta marito.
375
currite
ducentes subtegmina, currite, fusi.
non illam nutrix orienti luce
revisens
hesterno collum poterit circumdare filo,
anxia nec
mater discordis maesta puellae
380
secubitu
caros mittet sperare nepotes.
currite ducentes
subtegmina, currite, fusi.»
talia praefantes
quondam felicia Pelei
carmina divino cecinerunt pectore
Parcae.
praesentes namque ante domos invisere castas
385
heroum, et
sese mortali ostendere coetu,
caelicolae nondum spreta pietate
solebant.
saepe pater divum templo in fulgente revisens,
annua
cum festis venissent sacra diebus,
conspexit terra centum
procumbere tauros.
390
saepe vagus
Liber Parnasi vertice summo
Thyiadas effusis euantis crinibus
egit,
cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
acciperent
laeti divum fumantibus aris.
saepe in letifero belli certamine
Mavors
395
aut rapidi
Tritonis era aut Amarunsia virgo
armatas hominum est praesens
hortata catervas.
sed postquam tellus scelere est imbuta
nefando
iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
perfudere
manus fraterno sanguine fratres,
400
destitit
extinctos gnatus lugere parentes,
optavit genitor primaevi funera
nati,
liber ut innuptae poteretur flore novercae,
ignaro mater
substernens se impia nato
impia non verita est divos scelerare
penates.
405
omnia fanda
nefanda malo permixta furore
iustificam nobis mentem avertere
deorum.
quare nec talis dignantur visere coetus,
nec se
contingi patiuntur lumine claro.
LXV
[ad
Hortensium Hortalum.]
metrum: distichon
dactylicum
etsi
me assiduo confectum cura dolore
sevocat a doctis,
Hortale, virginibus,
nec potis est dulcis Musarum expromere
fetus
mens animi, tantis fluctuat ipsa malis -
5
namque mei
nuper Lethaeo in gurgite fratris
pallidulum manans
alluit unda pedem,
Troia Rhoeteo quem subter litore
tellus
ereptum nostris obterit ex oculis.
alloquar,
audiero numquam tua <facta> loquentem,
10
numquam
ego te, vita frater amabilior,
aspiciam posthac? at certe semper
amabo,
semper maesta tua carmina morte canam,
qualia
sub densis ramorum concinit umbris
Daulias, absumpti
fata gemens Ityli -
15
sed tamen in
tantis maeroribus, Hortale, mitto
haec expressa tibi
carmina Battiadae,
ne tua dicta vagis nequiquam credita
ventis
effluxisse meo forte putes animo,
ut missum
sponsi furtivo munere malum
20
procurrit
casto virginis e gremio,
quod miserae oblitae molli sub veste
locatum,
dum adventu matris prosilit, excutitur,
atque
illud prono praeceps agitur decursu,
huic manat tristi
conscius ore rubor.
LXVI
[Berenices
caesaries.]
metrum: distichon
dactylicum
omnia
qui magni dispexit lumina mundi,
qui stellarum ortus
comperit atque obitus,
flammeus ut rapidi solis nitor
obscuretur,
ut cedant certis sidera temporibus,
5
ut Triviam
furtim sub Latmia saxa relegans
dulcis amor gyro
devocet aereo:
idem me ille Conon caelesti in limine vidit
e
Bereniceo vertice caesariem
fulgentem clare, quam multis illa
dearum
10
levia
protendens brachia pollicita est,
qua rex tempestate novo auctus
hymenaeo
vastatum finis iuerat Assyrios,
dulcia
nocturnae portans vestigia rixae,
quam de virgineis
gesserat exuviis.
15
estne novis
nuptis odio Venus? anne parentum
frustrantur falsis
gaudia lacrimulis,
ubertim thalami quas intra limina
fundunt?
non, ita me divi, vera gemunt, iuerint.
id
mea me multis docuit regina querellis
20
invisente
novo proelia torva viro.
et tu non orbum luxti deserta
cubile,
sed fratris cari flebile discidium?
quam
penitus maestas exedit cura medullas!
ut tibi tunc
toto pectore sollicitae
25
sensibus
ereptis mens excidit! at <te> ego certe
cognoram
a parva virgine magnanimam.
anne bonum oblita es facinus, quo
regium adepta es
coniugium, quod non fortior ausit
alis?
sed tum maesta virum mittens quae verba locuta est!
30
Iuppiter,
ut tristi lumina saepe manu!
quis te mutavit tantus deus? an quod
amantes
non longe a caro corpore abesse volunt?
atque
ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
non sine
taurino sanguine pollicita es,
35
si reditum
tetulisset. is haut in tempore longo
captam Asiam
Aegypti finibus addiderat.
quis ego pro factis caelesti reddita
coetu
pristina vota novo munere dissolvo.
invita,
o regina, tuo de vertice cessi,
40
invita:
adiuro teque tuumque caput,
digna ferat quod si quis inaniter
adiurarit:
sed qui se ferro postulet esse parem?
ille
quoque eversus mons est, quem maximum in oris
progenies
Thiae clara supervehitur,
45
cum Medi
peperere novum mare, cumque iuventus
per medium
classi barbara navit Athon.
quid facient crines, cum ferro talia
cedant?
Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
et
qui principio sub terra quaerere venas
50
institit
ac ferri stringere duritiem!
abiunctae paulo ante comae mea fata
sorores
lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
unigena
impellens nutantibus aera pennis
obtulit Arsinoes
Locridis ales equos,
55
isque per
aetherias me tollens avolat umbras
et Veneris casto
collocat in gremio.
ipsa suum Zephyritis eo famulum
legarat
Graiia Canopitis incola litoribus.
hi dii
ven ibi vario ne solum in lumine caeli
60
ex
Ariadnaeis aurea temporibus
fixa corona foret, sed nos quoque
fulgeremus
devotae flavi verticis exuviae,
uvidulam
a fluctu cedentem ad templa deum me
sidus in antiquis
diva novum posuit.
65
virginis et
saevi contingens namque Leonis
lumina, Callisto
iuncta Lycaoniae,
vertor in occasum, tardum dux ante
Booten,
qui vix sero alto mergitur Oceano.
sed
quamquam me nocte premunt vestigia divum,
70
lux
autem canae Tethyi restituit
(pace tua fari hic liceat, Ramnusia
virgo,
namque ego non ullo vera timore tegam,
nec
si me infestis discerpent sidera dictis,
condita quin
veri pectoris evoluam),
75
non his tam
laetor rebus, quam me afore semper,
afore me a
dominae vertice discrucior,
quicum ego, dum virgo quondam fuit
omnibus expers
unguentis, una milia multa bibi.
nunc
vos, optato quas iunxit lumine taeda,
80
non
prius unanimis corpora coniugibus
tradite nudantes reiecta veste
papillas,
quam iucunda mihi munera libet onyx,
vester
onyx, casto colitis quae iura cubili.
sed quae se
impuro dedit adulterio,
85
illius a
mala dona levis bibat irrita pulvis:
namque ego ab
indignis praemia nulla peto.
sed magis, o nuptae, semper
concordia vestras,
semper amor sedes incolat
assiduus.
tu vero, regina, tuens cum sidera divam
90
placabis
festis luminibus Venerem,
unguinis expertem non siris esse tuam
me,
sed potius largis affice muneribus.
sidera
corruerint utinam! coma regia fiam,
proximus Hydrochoi
fulgeret Oarion!
LXVII
[de
ianua moechae cuiusdam.]
metrum: distichon
dactylicum
Catullus:
o dulci iucunda viro, iucunda parenti,
salve,
teque bona Iuppiter auctet ope,
ianua, quam Balbo dicunt servisse
benigne
olim, cum sedes ipse senex tenuit,
5
quamque
ferunt rursus gnato servisse maligne,
postquam es
porrecto facta marita sene.
dic agedum nobis, quare mutata
feraris
in dominum veterem deseruisse fidem.
ianua:
non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum)
10
culpa
mea est, quamquam dicitur esse mea,
nec peccatum a me quisquam
pote dicere quicquam:
verum istius populi ianua qui
te facit,
qui quacumque aliquid reperitur non bene factum
ad
me omnes clamant: «ianua, culpa tua est.»
Catullus:
15
non istuc
satis est uno te dicere verbo.
sed facere ut quivis
sentiat et videat.
ianua:
qui possum? nemo quaerit nec
scire laborat?
Catullus:
nos volumus: nobis
dicere ne dubita.
ianua:
primum igitur, virgo quod fertur
tradita nobis,
20
falsum
est. non illam vir prior attigerit,
languidior tenera cui pendens
sicula beta.
numquam se mediam sustulit ad
tunicam;
sed pater illius gnati violasse cubile
dicitur
et miseram conscelerasse domum,
25
sive quod
impia mens caeco flagrabat amore,
seu quod iners
sterili semine natus erat,
ut quaerendum unde <unde> foret
nervosius illud,
quod posset zonam solvere
virgineam.
Catullus:
egregium narras mira pietate
parentem.
30
qui
ipse sui gnati minxerit in gremium.
ianua:
atqui non
solum hoc dicit se cognitum habere
Brixia Cycneae
supposita speculae,
flavus quam molli praecurrit flumine
Mella,
Brixia Veronae mater amata meae,
35
sed de
Postumio et Corneli narrat amore,
cum quibus illa
malum fecit adulterium.
dixerit hic aliquis: «quid? tu
istaec, ianua, nosti,
cui numquam domini limine
abesse licet,
nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo
40
tantum
operire soles aut aperire domum?»
saepe illam audivi
furtiva voce loquentem
solam cum ancillis haec sua
flagitia,
nomine dicentem quos diximus, utpote quae mi
speraret
nec linguam esse nec auriculam.
45
praeterea
addebat quendam, quem dicere nolo
nomine, ne tollat
rubra supercilia.
longus homo est, magnas cui lites intulit
olim
falsum mendaci ventre puerperium.
LXVIII
[ad
Allium.]
metrum: distichon
dactylicum
:::
epistulae initio :::
quod mihi fortuna casuque oppressus
acerbo
conscriptum hoc lacrimis mittis
epistolium,
naufragum ut eiectum spumantibus aequoris
undis
sublevem et a mortis limine restituam,
5
quem neque
sancta Venus molli requiescere somno
desertum in
lecto caelibe perpetitur,
nec veterum dulci scriptorum carmine
Musae
oblectant, cum mens anxia pervigilat,
id
gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum
10
muneraque
et Musarum hinc petis et Veneris.
sed tibi ne mea sint ignota
incommoda, Mani,
neu me odisse putes hospitis
officium,
accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse,
ne
amplius a misero dona beata petas.
15
tempore quo
primum vestis mihi tradita pura est,
iocundum cum
aetas florida ver ageret,
multa satis lusi; non est dea nescia
nostri,
quae dulcem curis miscet amaritiem:
sed
totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
20
abstulit.
o misero frater adempte mihi,
tu mea tu moriens fregisti commoda,
frater,
tecum una tota est nostra sepulta
domus,
omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
quae
tuus in vita dulcis alebat amor.
25
cuius ego
interitu tota de mente fugavi
haec studia atque omnes
delicias animi.
quare, quod scribis Veronae turpe Catullo
esse,
quod hic quisquis de meliore nota
frigida deserto tepefactat
membra cubili,
30
id,
Mani, non est turpe, magis miserum est.
ignosces igitur si, quae
mihi luctus ademit,
haec tibi non tribuo munera, cum
nequeo.
nam, quod scriptorum non magna est copia apud me,
hoc
fit, quod Romae vivimus: illa domus,
35
illa mihi
sedes, illic mea carpitur aetas;
huc una ex multis
capsula me sequitur.
quod cum ita sit, nolim statuas nos
mente maligna
id facere aut animo non satis
ingenuo,
quod tibi non utriusque petenti copia posta est:
40
ultro
ego deferrem, copia si qua foret.
::: elegia :::
non
possum reticere, deae, qua me Allius in re
iuverit
aut quantis iuverit officiis,
ne fugiens saeclis obliviscentibus
aetas
illius hoc caeca nocte tegat studium:
45
sed dicam
vobis, vos porro dicite multis
milibus et facite haec
carta loquatur anus
. . . . . . . .
notescatque
magis mortuus atque magis,
nec tenuem texens sublimis aranea
telam
in deserto Alli nomine opus faciat.
50
nam, mihi
quam dederit duplex Amathusia curam,
scitis, et in
quo me torruerit genere,
cum tantum arderem quantum Trinacria
rupes
lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis,
55
maesta neque
assiduo tabescere lumina fletu
cessarent. tristique
imbre madere genae.
qualis in aerii perlucens vertice
montis
rivus muscoso prosilit e lapide,
qui, cum
de prona praeceps est valle volutus,
60
per
medium densi transit iter populi,
dulce viatori lasso in sudore
levamen,
cum gravis exustos aestus hiulcat
agros,
hic, velut in nigro iactatis turbine nautis
lenius
aspirans aura secunda venit
65
iam prece
Pollucis, iam Castoris implorata:
tale fuit nobis
Allius auxilium.
is clausum lato patefecit limite campum,
isque
domum nobis isque dedit dominae,
ad quam communes exerceremus
amores.
70
quo
mea se molli candida diva pede
intulit et trito fulgentem in
limine plantam
innixa arguta constituit
solea,
coniugis ut quondam flagrans advenit
amore
Protesilaeam Laodamia domum
75
inceptam
frustra, nondum cum sanguine sacro
hostia caelestis
pacificasset eros.
nil mihi tam valde placeat, Ramnusia
virgo,
quod temere invitis suscipiatur eris.
quam
ieiuna pium desideret ara cruorem,
80
docta
est amisso Laudamia viro,
coniugis ante coacta novi dimittere
collum,
quam veniens una atque altera rursus
hiemps
noctibus in longis avidum saturasset amorem,
posset
ut abrupto vivere coniugio:
85
quod scibant
Parcae non longo tempore abisse,
si miles muros isset
ad Iliacos.
nam tum Helenae raptu primores
Argivorum
coeperat ad sese Troia ciere viros,
Troia
(nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
90
Troia
virum et virtutum omnium acerba cinis:
quaene etiam nostro
letum miserabile fratri
attulit. ei misero frater
adempte mihi
ei misero fratri iocundum lumen ademptum,
tecum
una tota est nostra sepulta domus,
95
omnia tecum
una perierunt gaudia nostra,
quae tuus in vita dulcis
alebat amor.
quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
nec
prope cognatos compositum cineris,
sed Troia obscena, Troia
infelice sepultum
100
detinet
extremo terra aliena solo.
ad quam tum properans fertur simul
undique pubes
Graecae penetralis deseruisse focos,
ne
Paris abducta gavisus libera moecha
otia pacato
degeret in thalamo.
105
quo tibi tum
casu, pulcerrima Laudamia,
ereptum est vita dulcius
atque anima
coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
aestus
in abruptum detulerat barathrum,
quale ferunt Grai Pheneum prope
Cylleneum
110
siccare
emulsa pingue palude solum,
quod quondam caesis montis fodisse
medullis
audit falsiparens Amphitryoniades,
tempore
quo certa Stymphalia monstra sagitta
perculit imperio
deterioris eri,
115
pluribus ut
caeli tereretur ianua divis,
Hebe nec longa
virginitate foret.
sed tuus altus amor barathro fuit altior
illo,
qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
nam
nec tam carum confecto aetate parenti
120
una
caput seri nata nepotis alit,
qui cum divitiis vix tandem
inventus avitis
nomen testatas intulit in
tabulas,
impia derisi gentilis gaudia tollens,
suscitat
a cano volturium capiti:
125
nec tantum
niveo gavisa est ulla columbo
compar, quae multo
dicitur improbius
oscula mordenti semper decerpere rostro,
quam
quae praecipue multivola est mulier:
sed tu horum magnos vicisti
sola furores,
130
ut
semel es flavo conciliata viro.
aut nihil aut paulum cui tum
concedere digna
lux mea se nostrum contulit in
gremium,
quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
fulgebat
crocina candidus in tunica.
135
quae
tamenetsi uno non est contenta Catullo,
rara
verecunde furta feremus erae
ne nimium simus stultorum more
molesti:
saepe etiam Iuno, maxima
caelicolum,
coniugis in culpa flagrantem concoquit iram,
140
noscens
omnivoli plurima furta Iovis.
atqui nec divis homines
componere <fas est>
141a
. . . . . . . . . .
141b
. . . . . .
. aequum est:
ingratum tremuli tolle parentis
onus.
nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
fragrantem
Assyrio venit odore domum,
145
sed furtiva
dedit mira munuscula nocte,
ipsius ex ipso dempta
viri gremio.
quare illud satis est, si nobis is datur unis
quem
lapide illa dies candidiore notat.
::: conclusio epistulae
:::
hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus
150
pro
multis, Alli, redditur officiis,
ne vestrum scabra tangat
rubigine nomen
haec atque illa dies atque alia atque
alia.
huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
antiquis
solita est munera ferre piis.
155
sitis
felices et tu simul et tua vita,
et domus, in qua
<nos> lusimus et domina,
et qui principio nobis terram
dedit haustis,
a quo sunt primo omnia nata bona,
et
longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,
160
lux mea, qua viva vivere dulce mihi est!
LXIX
[ad
Rufum.]
metrum: distichon
dactylicum
noli
admirari, quare tibi femina nulla,
Rufe, velit
tenerum supposuisse femur,
non si illam rarae labefactes munere
vestis
aut perluciduli deliciis lapidis.
5
laedit te
quaedam mala fabula, qua tibi fertur
valle sub alarum
trux habitare caper.
hunc metuunt omnes, neque mirum: nam mala
valde est
bestia, nec quicum bella puella
cubet.
quare aut crudelem nasorum interfice pestem,
10
aut admirari desine cur fugiunt.
LXX
[ad
Lesbiam.]
metrum: distichon
dactylicum
nulli
se dicit mulier mea nubere malle
quam mihi, non si se
Iuppiter ipse petat.
dicit: sed mulier cupido quod dicit
amanti,
in vento et rapida scribere oportet aqua.
LXXI
[ad
Allium.]
metrum: distichon
dactylicum
si
cui iure bono sacer alarum obstitit hircus,
aut si
quem merito tarda podagra secat.
aemulus iste tuus, qui vestrem
exercet amorem,
mirifice est<, Alli,> nactus
utrumque malum.
5
nam quotiens
futuit, totiens ulciscitur ambos:
illam affligit
odore, ipse perit podagra.
LXXII
[ad
Lesbiam.]
metrum: distichon
dactylicum
dicebas
quondam solum te nosse Catullum,
Lesbia, nec prae me
velle tenere Iovem.
dilexi tum te non tantum ut vulgus
amicam,
sed pater ut gnatos diligit et generos.
5
nunc te
cognovi: quare etsi impensius uror,
multo mi tamen es
vilior et levior.
qui potis est, inquis? quod amantem iniuria
talis
cogit amare magis, sed bene velle minus.
LXXIII
[omnia
sunt ingrata.]
metrum: distichon
dactylicum
desine
de quoquam quicquam bene velle mereri
aut aliquem
fieri posse putare pium.
omnia sunt ingrata, nihil fecisse
benigne
<prodest>, immo etiam taedet obestque
magis;
5
ut mihi,
quem nemo gravius nec acerbius urget,
quam modo qui
me unum atque unicum amicum habuit.
LXXIV
[ad
Gellium.]
metrum: distichon
dactylicum
Gellius
audierat patruum obiurgare solere,
si quis delicias
diceret aut faceret.
hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit
ipsam
uxorem, et patruum reddidit Harpocratem.
5
quod voluit
fecit: nam, quamvis irrumet ipsum
nunc patruum,
verbum non faciet patruus.
LXXV
[ad
Lesbiam.]
metrum: distichon
dactylicum
huc
est mens deducta tua mea, Lesbia, culpa
atque ita se
officio perdidit ipsa suo,
ut iam nec bene velle queat tibi, si
optima fias,
nec desistere amare, omnia si facias.
LXXVI
[de
profundis.]
metrum: distichon
dactylicum
si
qua recordanti benefacta priora voluptas
est homini,
cum se cogitat esse pium,
nec sanctam violasse fidem, nec foedere
nullo
divum ad fallendos numine abusum homines,
5
multa parata
manent in longa aetate, Catulle,
ex hoc ingrato
gaudia amore tibi.
nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere
possunt
aut facere, haec a te dictaque factaque
sunt.
omnia quae ingratae perierunt credita menti.
10
quare
iam te cur amplius excrucies?
quin tu animo offirmas atque istinc
teque reducis,
et dis invitis desinis esse
miser?
difficile est longum subito deponere amorem,
difficile
est, verum hoc qua lubet efficias:
15
una salus
haec est. hoc est tibi pervincendum,
hoc facias, sive
id non pote sive pote.
o di, si vestrum est misereri, aut si
quibus umquam
extremam iam ipsa in morte tulistis
opem,
me miserum aspicite et, si vitam puriter egi,
20
eripite
hanc pestem perniciemque mihi,
quae mihi subrepens imos ut torpor
in artus
expulit ex omni pectore laetitias.
non
iam illud quaero, contra me ut diligat illa,
aut,
quod non potis est, esse pudica velit:
25
ipse valere
opto et taetrum hunc deponere morbum.
o di, reddite
mi hoc pro pietate mea
LXXVII
[ad
Rufum.]
metrum: distichon
dactylicum
Rufe
mihi frustra ac nequiquam credite amice
(frustra?
immo magno cum pretio atque malo),
sicine subrepsti mi, atque
intestina perurens
ei misero eripuisti omnia nostra
bona?
5
eripuisti,
heu heu nostrae crudele venenum
vitae, eheu nostrae
pestis amicitiae.
LXXVIII
[ad
Gallum.]
metrum: distichon
dactylicum
Gallus
habet fratres, quorum est lepidissima coniunx
alterius,
lepidus filius alterius.
Gallus homo est bellus: nam dulces
iungit amores,
cum puero ut bello bella puella cubet.
5
Gallus homo
est stultus, nec se videt esse maritum,
qui patruus
patrui monstret adulterium.
LXXVIIIa
[fragmentum.]
metrum:
distichon
dactylicum
..............................
..............................
sed
nunc id doleo, quod purae pura puellae
suavia
comminxit spurca saliva tua.
verum id non impune feres: nam te
omnia saecla
noscent et, qui sis, fama loquetur
anus.
qui patruus patrui monstret adulterium.
LXXIX
[ad
Lesbium.]
metrum: distichon
dactylicum
Lesbius
est pulcer. quid ni? quem Lesbia malit
quam te cum
tota gente, Catulle, tua.
sed tamen hic pulcer vendat cum gente
Catullum,
si tria natorum suavia reppererit.
LXXX
[ad
Gellium.]
metrum: distichon
dactylicum
quid
dicam, Gelli, quare rosea ista labella
hiberna fiant
candidiora nive,
mane domo cum exis et cum te octava quiete
e
molli longo suscitat hora die?
5
nescio quid
certe est: an vere fama susurrat
grandia te medii
tenta vorare viri?
sic certe est: clamant Victoris rupta
miselli
ilia, et emulso labra notata sero.
LXXXI
[ad
Iuventium.]
metrum: distichon
dactylicum
nemone
in tanto potuit populo esse, Iuventi,
bellus homo,
quem tu diligere inciperes.
praeterquam iste tuus moribunda ab
sede Pisauri
hospes inaurata palladior statua,
5
qui tibi
nunc cordi est, quem tu praeponere nobis
audes, et
nescis quod facinus facias?
LXXXII
[ad Quintium.]
metrum: distichon
dactylicum
Quinti,
si tibi vis oculos debere Catullum
aut aliud si quid
carius est oculis,
eripere ei noli, multo quod carius illi
est
oculis seu quid carius est oculis.
LXXXIII
[ad
Lesbiam.]
metrum: distichon
dactylicum
Lesbia
mi praesente viro mala plurima dicit:
haec illi fatuo
maxima laetitia est.
mule, nihil sentis? si nostri oblita
taceret,
sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,
5
non solum
meminit, sed, quae multo acrior est res,
irata est.
hoc est, uritur et loquitur.
LXXXIV
[ad
Arrium.]
metrum: distichon
dactylicum
«chommoda»
dicebat, si quando «commoda» vellet
dicere,
et «insidias» Arrius «hinsidias»,
et
tum mirifice sperabat se esse locutum,
cum quantum
poterat dixerat «hinsidias».
5
credo, sic
mater, sic liber avunculus eius.
sic maternus avus
dixerat atque avia.
hoc misso in Syriam requierant omnibus
aures
audibant eadem haec leniter et leviter,
nec
sibi postilla metuebant talia verba,
10
cum
subito affertur nuntius horribilis,
Ionios fluctus, postquam
illuc Arrius isset,
iam non "Ionios"
esse sed "Hionios".
LXXXV
[odi et amo.]
metrum: distichon
dactylicum
odi
et amo. quare id faciam, fortasse requiris.
nescio,
sed fieri sentio et excrucior.
XCI
[ad
Gellium.]
metrum: distichon
dactylicum
non
ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum
in misero hoc
nostro, hoc perdito amore fore,
quod te cognossem bene
constantemve putarem
aut posse a turpi mentem
inhibere probro;
5
sed neque
quod matrem nec germanam esse videbam
hanc tibi,
cvius me magnus edebat amor.
et quamuis tecum multo coniungerer
usu,
non satis id causae credideram esse tibi.
tu
satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
10
culpa est, in quacumque est aliquid sceleris.
XCII
[ad
Lesbia.]
metrum: distichon
dactylicum
Lesbia
mi dicit semper male nec tacet umquam
de me: Lesbia
me dispeream nisi amat.
quo signo? quia sunt totidem mea:
deprecor illam
assidue, verum dispeream nisi amo.
XCIII
[ad
Gaium Iulium Caesarem.]
metrum: distichon
dactylicum
nil
nimium studeo, Caesar, tibi velle placere,
nec scire
utrum sis albus an ater homo.
XCIV
[ad
Mentulam.]
metrum: distichon
dactylicum
«Mentula
moechatur». moechatur mentula? certe.
hoc
est quod dicunt: «ipsa olera olla legit».
XCV
[ad
Gaium Helvium Cinnam.]
metrum: distichon
dactylicum
Smyrna
mei Cinnae nonam post denique messem
quam coepta est
nonamque edita post hiemem,
milia cum interea quingenta
Hortensius uno
<versiculorum anno quolibet
ediderit.>
5
Smyrna cavas
Satrachi penitus mittetur ad undas,
Smyrnam cana diu
saecula pervoluent.
at Volusi annales Paduam morientur ad
ipsam
et laxas scombris saepe dabunt tunicas.
parva
mei mihi sint cordi monumenta <sodalis>:
10
at populus tumido gaudeat Antimacho.
XCVI
[ad
Gaium Licinium Calvum.]
metrum: distichon
dactylicum
si
quicquam mutis gratum acceptumque sepulcris
accidere
a nostro, Calve, dolore potest,
quo desiderio veteres renovamus
amores
atque olim missas flemus amicitias,
5
certe non
tanto mors immatura dolori est
Quintiliae, quantum
gaudet amore tuo.
XCVII
[ad
Aemilium.]
metrum: distichon
dactylicum
non
(ita me di ament) quicquam referre putavi,
utrumne os
an culum olfacerem Aemilio.
nilo mundius hoc, nihiloque immundius
illud,
verum etiam culus mundior et melior:
5
nam sine
dentibus est. hic dentis sesquipedalis,
gingivas vero
ploxeni habet veteris,
praeterea rictum qualem diffissus in
aestu
meientis mulae cunnus habere solet.
hic
futuit multas et se facit esse venustum,
10
et
non pistrino traditur atque asino?
quem siqua attingit, non illam
posse putemus
aegroti culum lingere carnificis?
XCVIII
[ad
Victium.]
metrum: distichon
dactylicum
in
te, si in quemquam, dici pote, putide Victi,
id quod
verbosis dicitur et fatuis.
ista cum lingua, si usus veniat tibi,
possis
culos et crepidas lingere carpatinas.
5
si nos omnino
vis omnes perdere, Victi,
hiscas: omnino quod cupis
efficies.
XCIX
[ad
Iuventium.]
metrum: distichon
dactylicum
surripui
tibi, dum ludis, mellite Iuventi,
suaviolum dulci
dulcius ambrosia.
verum id non impune tuli: namque amplius
horam
suffixum in summa me memini esse cruce,
5
dum tibi me
purgo nec possum fletibus ullis
tantillum vestrae
demere saevitiae.
nam simul id factum est, multis diluta
labella
guttis abstersisti omnibus articulis,
ne
quicquam nostro contractum ex ore maneret,
10
tamquam
commictae spurca saliva lupae.
praeterea infesto miserum me
tradere amori
non cessasti omnique excruciare
modo,
ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud
suaviolum
tristi tristius elleboro.
15
quam quoniam
poenam misero proponis amori,
numquam iam posthac
basia surripiam.
C
[ad
Marcum Caelium.]
metrum: distichon
dactylicum
Caelius
Aufillenum et Quintius Aufillenam
flos Veronensum
depereunt iuvenum,
hic fratrem, ille sororem. hoc est, quod
dicitur, illud
fraternum vere dulce sodalicium.
5
cui faveam
potius? Caeli, tibi: nam tua nobis
perspecta ex igni
est unica amicitia,
cum vesana meas torreret flamma
medullas.
sis felix, Caeli, sis in amore potens.
CI
[ad
inferias.]
metrum: distichon
dactylicum
multas
per gentes et multa per aequora vectus
advenio has
miseras, frater, ad inferias,
ut te postremo donarem munere
mortis
et mutam nequiquam alloquerer cinerem.
5
quandoquidem
fortuna mihi tete abstulit ipsum.
heu miser indigne
frater adempte mihi,
nunc tamen interea haec, prisco quae more
parentum
tradita sunt tristi munere ad
inferias,
accipe fraterno multum manantia fletu,
10
atque in perpetuum, frater, ave atque vale!
CII
[ad
Cornelium Nepotem.]
metrum: distichon
dactylicum
si
quicquam tacito commissum est fido ab amico,
cuius
sit penitus nota fides animi,
meque esse invenies illorum iure
sacratum,
Corneli, et factum me esse puta Harpocratem
CIII
[ad
Silonem.]
metrum: distichon
dactylicum
aut
sodes mihi redde decem sestertia, Silo,
deinde esto
quamvis saevus et indomitus:
aut, si te nummi delectant, desine
quaeso
leno esse atque idem saevus et indomitus.
CIV
[ad
Lesbiam.]
metrum: distichon
dactylicum
credis
me potuisse meae maledicere vitae,
ambobus mihi quae
carior est oculis?
non potui, nec, si possem, tam perdite
amarem:
sed tu cum Tappone omnia monstra facis.
CV
[ad
Mentulam.]
metrum: distichon
dactylicum
Mentula
conatur Pipleium scandere montem:
Musae furcillis
praecipitem eiciunt.
CVI
[de
puero et praecone.]
metrum: distichon
dactylicum
cum
puero bello praeconem qui videt esse,
quid credat,
nisi se vendere discupere?
CVII
[ad
Lesbiam.]
metrum: distichon
dactylicum
si
quicquam cupido optantique optigit umquam
insperanti,
hoc est gratum animo proprie.
quare hoc est gratum nobis quoque
carius auro
quod te restituis, Lesbia, mi cupido.
5
restituis
cupido atque insperanti, ipsa refers te
nobis. o
lucem candidiore nota!
quis me uno vivit felicior aut magis hac
est
optandus vita dicere quis poterit?
CVIII
[ad
Cominium.]
metrum: distichon
dactylicum
si,
Comini, populi arbitrio tua cana senectus
spurcata
impuris moribus intereat,
non equidem dubito quin primum inimica
bonorum
lingua exsecta avido sit data vulturio,
5
effossos
oculos voret atro gutture corvus,
intestina canes,
cetera membra lupi.
CIX
[ad
Lesbiam.]
metrum: distichon
dactylicum
iucundum,
mea vita, mihi proponis amorem
hunc nostrum inter nos
perpetuumque fore.
di magni, facite ut vere promittere
possit,
atque id sincere dicat et ex animo,
5
ut liceat
nobis tota perducere vita
aeternum hoc sanctae foedus
amicitiae.
CX
[ad
Aufilenam.]
metrum: distichon
dactylicum
Aufilena,
bonae semper laudantur amicae:
accipiunt pretium,
quae facere instituunt.
tu, quod promisti, mihi quod mentita
inimica es,
quod nec das et fers saepe, facis
facinus.
5
aut facere
ingenuae est, aut non promisse pudicae,
Aufilena,
fuit: sed data corripere
fraudando officiis, plus quam meretricis
avarae <est>,
quae sese toto corpore
prostituit.
CX
[ad
Aufilenam.]
metrum: distichon
dactylicum
Aufilena,
bonae semper laudantur amicae:
accipiunt pretium,
quae facere instituunt.
tu, quod promisti, mihi quod mentita
inimica es,
quod nec das et fers saepe, facis
facinus.
5
aut facere
ingenuae est, aut non promisse pudicae,
Aufilena,
fuit: sed data corripere
fraudando officiis, plus quam meretricis
avarae <est>,
quae sese toto corpore
prostituit.
CXI
[ad
Aufilenam.]
metrum: distichon
dactylicum
Aufilena,
viro contentam vivere solo,
nuptarum laus ex laudibus
eximiis:
sed cuivis quamvis potius succumbere par est,
quam
matrem fratres <efficere> ex patruo.
CXII
[ad
Nasonem.]
metrum: distichon
dactylicum
multus
homo es, Naso, neque tecum multus homo est, qui
descendit:
Naso, multus es et pathicus.
CXIII
[ad
Gaium Helvium Cinnam.]
metrum: distichon
dactylicum
consule
Pompeio primum duo, Cinna, solebant
Maeciliam: facto
consule nunc iterum
manserunt duo, sed creverunt milia in
unum
singula. fecundum semen adulterio.
CXIV
[ad
Mentulam.]
metrum: distichon
dactylicum
Firmanus
saltus non falso, Mentula, dives
fertur, qui tot res
in se habet egregias,
aucupium omne genus, piscis, prata, arva
ferasque.
nequiquam: fructus sumptibus exsuperat.
5
quare
concedo sit dives, dum omnia desint.
saltum laudemus,
dummodo ipse egeat.
CXV
[ad
Mentulam.]
metrum: distichon
dactylicum
Mentula
habet instar triginta iugera prati,
quadraginta arvi:
cetera sunt maria.
cur non divitiis Croesum superare potis
sit,
uno qui in saltu tot bona possideat,
5
prata arva
ingentes silvas saltusque paludesque
usque ad
Hyperboreos et mare ad Oceanum?
omnia magna haec sunt, tamen
ipsest maximus ultro,
non homo, sed vero mentula
magna minax.
CXVI
[ad
Gellium.]
metrum: distichon
dactylicum
saepe
tibi studioso animo venante requirens
carmina uti
possem mittere Battiadae,
qui te lenirem nobis, neu
conarere
tela infesta <meum> mittere in usque
caput,
5
hunc video
mihi nunc frustra sumptum esse laborem,
Gelli, nec
nostras hic valuisse preces.
contra nos tela ista tua evitabimus
amitha
at fixus nostris tu dabis supplicium.
Fragmenta
I.
metrum: Priapeus
hunc
lucum tibi dedico consecroque, Priape,
qua domus tua Lampsaci est
quaque Priape.
nam te praecipue in suis urbibus colit
ora
Hellespontia, ceteris ostriosior oris.
II.
metrum:
Priapeus
_
. _ . . de meo ligurrire libido est.
III.
metrum:
hendecasyllabus
at
non effugies meos iambos.