Claudii Claudiani
PANEGYRICVS
DE
SEXTO CONSVLATV HONORII AVGVSTI
PRAEFATIO
- Omnia,
quae sensu volvuntur vota diurno,
-
Pectore
sopito reddit amica quies.
-
Venator
defessa toro cum membra reponit,
-
Mens tamen
ad silvas et sua lustra redit.
-
5
-
Iudicibus
lites, aurigae somnia currus
-
Vanaque
nocturnis meta cavetur equis.
-
Furto
gaudet amans, permutat navita merces
-
Et vigil
elapsas quaerit avarus opes
-
Blandaque
largitur frustra sitientibus aegris
-
10
-
Inriguus
gelido pocula fonte sopor.
-
Me quoque
Musarum studium sub nocte silenti
-
Artibus
adsuetis sollicitare solet.
-
Namque poli
media stellantis in arce videbar
-
Ante pedes
summi carmina ferre Iovis;
-
15
-
Vtque favet
somnus, plaudebant numina dictis
-
Et
circumfusi sacra corona chori.
-
Enceladus
mihi carmen erat victusque Typhoeus:
-
Hic subit
Inarimen, hunc gravis Aetna domat.
-
Quam laetum
post bella Iovem susceperat aether
-
20
-
Phlegraeae
referens praemia militiae!
-
Additur
ecce fides nec me mea lusit imago,
-
Inrita nec
falsum somnia misit ebur.
-
En
princeps, en orbis apex aequatus Olympo!
-
En quales
memini, turba verenda, deos
-
25
-
Fingere nil
maius potuit sopor, altaque vati
-
Conventum
caelo praebuit aula parem.
PANEGYRICVS
- Aurea
Fortunae Reduci si templa priores
-
Ob reditum
vovere ducum, non dignius umquam
-
Haec dea
pro meritis amplas sibi posceret aedes,
-
Quam sua
cum pariter trabeis reparatur et urbi
- 5
-
Maiestas:
neque enim campus sollemnis et urna
-
Luditur in
morem, species nec dissona coetu
-
Aut
peregrina nitet simulati iuris imago.
-
Indigenas
habitus nativa palatia sumunt,
-
Et, patriis
plebem castris sociante Quirino,
-
10
-
Mars
Augusta sui renovat suffragia campi.
-
Qualis erit
terris, quem mons Euandrius offert
-
Romanis
avibus, quem Thybris inaugurat, annus?
-
Quamquam
omnes, quicumque tui cognominis, anni
-
Semper
inoffensum dederint successibus omen
-
15
-
Sintque
tropaea tuas semper comitata secures,
-
Hic tamen
ante omnes miro promittitur ortu,
-
Vrbis et
Augusti geminato numine felix.
-
Namque
velut stellas Babylonia cura salubres
-
Optima tunc
spondet mortalibus edere
-
20
-
Caelicolae
cum celsa tenent summoque feruntur
-
Cardine nec
radios humili statione recondunt:
-
Haud aliter
Latiae sublimis Signifer aulae,
-
Imperii
sidus propria cum sede locavit,
-
Auget spes
Italas; et certius omina surgunt
-
25
-
Victrici
concepta solo. Cum pulcher Apollo
-
Lustrat
Hyperboreas Delphis cessantibus aras,
-
Nil tum
Castaliae rivis communibus undae
-
Dissimiles,
vili nee discrepat arbore laurus,
-
Antraque
maesta silent inconsultique recessus.
-
30
-
At si
Phoebus adest et frenis grypha iugalem
-
Riphaeo
tripodas repetens detorsit ab axe,
-
Tune
silvae, tune antra loqui, tunc vivere fontes,
-
Tunc sacer
horror aquis adytisque effunditur Echo
-
Clarior et
doctae spirant praesagia rupes.
-
35
-
Ecce
Palatino crevit reverentia monti
-
Exultatque
habitante deo potioraque Delphis
-
Supplicibus
late populis oracula pandit
-
Atque suas
ad signa iubet revirescere laurus.
-
Non alium
certe decuit rectoribus orbis
-
40
-
Esse larem,
nulloque magis se colle potestas
-
Aestimat et
summi sentit fastigia iuris.
-
Attoliens
apicem subiectis regia rostris
-
Tot circum
delubra videt tantisque deorum
-
Cingitur
excubiis! Iuvat infra recta Tonantis
-
45
-
Cernere
Tarpeia pendentes rupe Gigantas
-
Caelatasque
fores mediisque volantia signa
-
Nubibus et
densum stipantibus aethera templis
-
Arvaque
vestitis numerosa puppe columnis
-
Consita
subnixasque iugis inmanibus aedes,
-
50
-
Naturam
cumulante manu, spoliisque micantes
-
Innumeros
arcus. Acies stupet igne metalIi
-
Et
circumfuso trepidans obtunditur auro.
-
Agnoscisne
tuos, princeps venerande, penates?
-
Haec sunt,
quae primis olim miratus in annis
-
55
-
Patre pio
monstrante puer. Nil optimus ille
-
Divorum
toro meruit felicius aevo
-
Quam quod
Romuleis victor sub moenibus egit
-
Te consorte
dies, cum se melioribus addens
-
Exemplis
civem gereret terrore remoto
-
60
-
Alternos
cum plebe iocos dilectaque passus
-
Iurgia
patriciasque domos privataque passim
-
Visere
deposito dignatus limina fastu.
-
Publicus
hinc ardescit amor, cum moribus aequis
-
Inclinat
populo regale modestia culmen.
-
65
-
Teque rudem
vitae, quamvis diademate necdum
-
Cingebare
comas, socium sumebat honorum
-
Purpureo
forum gremio, parvumque triumphis
-
Imbuit et
magnis docuit praeludere fatis.
-
Te linguis
variae gentes missique rogatum
-
70
-
Foedera
Persarum proceres cum patre sedentem
-
Hac quondam
videre domo positoque tiaram
-
Summisere
genu. Tecum praelarga vocavit
-
Ditandas ad
dona tribus; fulgentia tecum
-
Collecti
trabeatus adit delubra senatus
-
75
-
Romano
puerum gaudens offerre favori,
-
Vt novus
imperio iam tunc adsuesceret heres.
-
Hinc tibi
concreta radice tenacius haesit
-
Et penitus
totis inolevit Roma medullis,
-
Dilectaeque
urbis tenero conceptus ab ungue
-
80
-
Tecum
crevit amor. Nec te mutare reversum
-
Evaluit
propria nutritor Bosphorus arce.
-
Et quotiens
optare tibi quae moenia malles
-
Adludens
genitor regni pro parte dedisset,
-
Divitis
Aurorae solium sortemque paratam
-
85
-
Sponte
remittebas fratri: 'regat ille volentes
-
Assyrios;
habeat Pharium cum Tigride Nilum;
-
Contingat
mea Roma mihi.' Nec vota fefellit
-
Eventus.
Fortuna novum molita tyrannum
-
Iam tibi
quaerebat Latium belloque secundo
-
90
-
Protinus
Eoa velox accitus ab aula
-
Suscippis
Hesperiam patrio bis Marte receptam.
-
Ipsa per
Illyricas urbes Oriente relicto
-
Ire Serena
comes nullo deterrita casu,
-
Materna te
mente fovens Latioque futurum
-
95
-
Rectorem
generumque sibi seniore supernas
-
Iam
repetente plagas. Illo sub cardine rerum
-
Sedula
servatum per tot discrimina pignus
-
Restituit
sceptris patrui castrisque mariti.
-
Certavit
pietate domus, fidaeque reductum
-
100
-
Coniugis
officio Stilichonis cura recepit.
-
Felix ille
parens, qui te securus Olympum
-
Succedente
petit! quam laetus ab aethere cernit
-
Se factis
crevisse tuis! Duo namque fuere
-
Europae
Libyaeque hostes: Maurusius Atlas
-
105
-
Gildonis
Furias, Alaricum barbara Peuce
-
Nutrierat,
qui saepe tuum sprevere profana
-
Mente
patrem. Thracum venientem finibus alter
-
Hebri
clausit aquis; alter praecepta vocantis
-
Respuit
auxiliisque ad proxima bella negatis
-
110
-
Abiurata
palam Libyae possederat arva:
-
Quorum nunc
meritam repetens non inmemor iram
-
Suppliciis
fruitur natoque ultore triumphat.
-
Ense
Thyestiadae poenas exegit Orestes,
-
Sed mixtum
pietate nefas dubitandaque caedis
-
115
-
Gloria,
materno laudem cumm crimine pensat;
-
Pavit
Iuleos inviso sanguine manes
-
Augustus,
sed falsa pii praeconia sumpsit
-
In luctum
patriae civili strage parentans:
-
At tibi
causa patris rerum coniuncta saluti
-
120
-
Bellorum
duplicat laurus, isdemque tropaeis
-
Reddita
libertas orbi, vindicta parenti.
-
Sed mihi
jam pridem captum Parnasia Maurum
-
Pieriis
egit fidibus chelys; arma Getarum
-
Nuper apud
socerum plectro celebrata recenti.
-
125
-
Adventus
nunc sacra tui libet edere Musis
-
Grataque
patratis exordia sumere bellis.
-
Iam
Pollentini tenuatus funere campi
-
Concessaque
sibi (rerum sic admonet usus)
-
Luce, tot
amissis sociis atque omnibus una
-
130
-
Direptis
opibus, Latio discedere iussus
-
Hostis et
inmensi revolutus culmine fati
-
Turpe
retexit iter. Qualis pitatica puppis,
-
Quae
cunctis infensa freeis scelerumque referta
-
Divitiis
multasque diu populata carinas
-
135
-
Incidit in
magnam bellatricemque triremim,
-
Dum praedam
de more putat; viduataque caesis
-
Remigibus,
scissis velorum debilis alis,
-
Orba
gubernaclis, antennis saucia fractis
-
Ludibrium
pelagi vento iactatur et unda,
-
140
-
Vastato
tandem poenas luitura profundo:
-
Talis ab
urbe minas retro flectebat inanes
-
Italiam
fugiens, et quae venientibus ante
-
Prona fuit,
jam difficilis, jam dura reversis.
-
Clausa
putat sibi cuncta pavor, retroque relictos
-
145
-
Quos modo
temnebat, rediens exhorruit amnes.
-
Vndosa tum
forte domo vitreisque sub antris
-
Rerum
ignarus adhuc ingentes pectore curas
-
Volvebat
pater Eridanus: quis bella maneret
-
Exitus?
imperiumne Iovi legesque placerent
-
150
-
Et vitae
Romana quies, an iura perosus
-
Ad priscos
pecudum damnaret saecula ritus?
-
Talia dum
secum movet anxius, advolat una
-
Naiadum
resoluta comam, complexaque patrem:
-
'En
Alaricus' ait 'non qualem nuper ovantem
-
155
-
Vidimus;
exangues, genitor, mirabere vultus.
-
Percensere
manum tantaque ex genre iuvabit
-
Relliquias
numerasse breves. Iam desine maesta
-
Fronte
queri Nymphasque choris jam redde sorores'.
-
Dixerat;
ille caput placidis sublime fluentis
-
160
-
Extulit, et
totis lucem spargentia ripis
-
Aurea
roranti micuerunt cornua vultu.
-
Non illi
madidum vulgaris harundine crinem
-
Velat
honos; rami caput umbravere virentes
-
Heliadum
totisque fluunt electra capillis.
-
165
-
Palla tegit
latos umeros, curruque paterno
-
Intextus
Phaethon glaucos incendit amictus.
-
Fultaque
sub gremio caelatis nobilis astris
-
Aetherium
probat urna decus. Namque omnia luctus
-
Argumenta
sui Titan signavit Olympo:
-
170
-
Mutatumque
senem plumis et fronde sorores
-
Et fluvium,
nati qui vulnera lavit anheli;
-
Stat
gelidis Auriga plagis; vestigia fratris
-
Germanae
servant Hyades, Cygnique sodalis
-
Lacteus
extentas adspergit circulus alas;
-
175
-
Stelliger
Eridanus sinuatis flexibus errans
-
Clara Noti
convexa rigat gladioque tremendum
-
Gurgite
sidereo subterluit Oriona.
-
Hoc deus
effulgens habitu prospexit euntes
-
Deiecta
cervice Getas; tunc talia fatur:
-
180
-
'Sicine
mutatis properas, Alarice, reverti
-
Consiliis?
Italae sic te jam paenitet orae?
-
Nec jam
cornipedem Thybrino gramine pascis,
-
Vt rebare
tuum? Tuscis nec figis aratrum
-
Collibus? 0
cunctis Erebi dignissime poenis,
-
185
-
Tune
Giganteis urbem temptare deorum
-
Adgressus
furiis? nec te meus, improbe, saltem
-
Terruit
exemplo Phaethon, qui fulmina praeceps
-
In nostris
efflavit aquis, dum flaremea caeli
-
Flectere
terrenis meditatur frena lacertis
-
190
-
Mortalique
diem sperat diffundere vultu?
-
Crede mihi,
simili bacchatur crimine, quisquis
-
Adspirat
Romae spoliis aut Solis habenis'.
-
Sic fatus
Ligures Venetosque erectior amnes
-
Magna voce
ciet. Frondentibus umida ripis
-
195
-
Colla
levant: pulcher Ticinus et Addua visu
-
Caerulus et
velox Athesis tardusque meatu
-
Mincius
inque novem consurgens ora Timavus.
-
Insultant
omnes profugo pacataque laetum
-
Invitant ad
prata pecus; iam Pana Lycaeum,
-
200
-
Iam Dryadas
revocant et rustica numina Faunos.
-
Tu quoque
non parvum Getico, Verona, triumpho
-
Adiungis
cumulum, nec plus Pollentia rebus
-
Contulit
Ausoniis aut moenia vindicis Hastae.
-
Hic, rursus
dum pacta movet damnisque coactus
-
205
-
Extremo
mutare parat praesentia casu,
-
Nil sibi
periurum sensit prodesse furorem
-
Converti
nec rata loco, multisque suorum
-
Diras pavit
aves, inimicaque corpora volvens
-
Ionios
Athesis mutavit sanguine fluctus.
-
210
-
Oblatum
Stilicho violato foedere Martem
-
Omnibus
adripuit votis, ubi Roma periclo
-
Iam procul
et belli medio Padus arbiter ibat.
-
Iamque
opportunam motu strepuisse rebelli
-
Gaudet
perfidiam praebensque exempla labori
-
215
-
Sustinet
accensos aestivo pulvere soles.
-
Ipse manu
metuendus adest inopinaque cunctis
-
Instruit
arma locis et, qua vocat usus, ab omni
-
Parte
venit. Fesso si deficit agmine miles,
-
Vtitur
auxiliis damni securus, et astu
-
220
-
Debilitat
saevum cognatis viribus Histrum
-
Et duplici
lucro committens proelia vertit
-
In se
barbariem nobis utrimque cadentem.
-
Ipsum te
caperet letoque, Alarice, dedisset,
-
Ni calor
incauti male festinatus Alani
-
225
-
Dispositum
turbasset opus; prope captus anhelum
-
Verbere
cogis equum, nec te vitasse dolemus.
-
I potius
genti reliquus tantisque superstes
-
Danuvii
populis, i, nostrum vive tropaeum.
-
Non tamen
ingenium tantis se cladibus atrox
-
230
-
Deicit:
occulto temptabat tramite montes,
-
Si qua per
scopulos subitas exquirere posset
-
In Raetos
Gallosque vias. Sed fortior obstat
-
Cura ducis.
Quis enim divinum fallere pectus
-
Possit et
excubiis vigilantia lumina regni?
-
235
-
Cuius
consilium non umquam repperit hostis
-
Nec potuit
texisse suum. Secreta Getarum
-
Nosse prior
celerique dolis occurrere sensu.
-
Omnibus
exclusus coeptis consedit in uno
-
Colle
tremens; frondesque licet depastus amaras
-
240
-
Arboreo
figat sonipes in cortice morsus
-
Et taetris
collecta cibis annique vapore
-
Saeviat
aucta lues et miles probra superbus
-
Ingerat
obsesso captivaque pignora monstret:
-
Non tamen
aut morbi tabes aut omne periclum
-
245
-
Docta
subire fames aut praedae luctus ademptae
-
Aut pudor
aut dictis movere procacibus irae,
-
Vt male
temptato totiens se credere campo
-
Comminus
auderet. Nulla est victoria maior,
-
Quam quae
confessos animo quoque subiugat hostes.
-
250
-
Iamque
frequens rarum decerpere transfuga robur
-
Coeperat
inque dies numerus decrescere castris,
-
Nec jam
deditio paucis occulta parari,
-
Sed cunei
totaeque palam discedere turmae.
-
Consequitur
vanoque fremens clamore retentat
-
255
-
Cumque suis
jam bella gerit; mox nomina supplex
-
Cum fletu
precibusque ciet veterumque laborum
-
Admonet et
frustra iugulum parcentibus offert,
-
Defixoque
malis animo sua membra suasque
-
Cernit
abire manus: qualis Cybeleia quassans
-
260
-
Hyblaeus
procul aera senex revocare fugaces
-
Tinnitu
conatur apes, quae sponte relictis
-
Descivere
favis, sonituque exhaustus inani
-
Raptas
mellis opes solitaeque oblita latebrae
-
Perfida
deplorat vacuis examina ceris.
-
265
-
Ergo ubi
praeclusae voci laxata remisit
-
Frena
dolor, notas oculis umentibus Alpes
-
Adspicit et
nimium diversi stamine fati
-
Praesentes
reditus fortunatosque revolvit
-
Ingressus:
solo peragens tum murmure bellum
-
270
-
Protento
leviter flangebat moenia conto
-
Inridens
scopulos; nunc desolatus et expes
-
Debita
pulsato reddit spectacula monti.
-
Tunc sic
Ausonium respectans aethera fatur:
-
'Heu regio
funesta Getis, heu terra sinistris
-
275
-
Auguriis
calcata mihi, satiare nocentum
-
Cladibus et
tandem nostris inflectere poenis!
-
En ego, qui
toto sublimior orbe ferebar
-
Ante tuum
felix aditum, ceu legibus exul
-
Addictusque
reus flatu propiore sequentum
-
280
-
Terga
premor. Quae prima miser, quae funera dictis
-
Posteriora
querar? Non me Pollentia tanrum
-
Nec captae
cruciastis opes; hoc aspera fati
-
Sots
tulerit Martisque vices. Non funditus armis
-
Concideram;
stipatus adhuc equitumque catervis
-
285
-
Integer ad
montes reliquo cum robore cessi,
-
Quos
Appenninum perhibent. Hunc esse ferebat
-
Incola, qui
Siculum porrectus ad usque Pelorum
-
Finibus ab
Ligurum populos complectitur omnes
-
Italiae
geminumque latus stringentia 1onge
-
290
-
Vtraque
perpetuo discriminat aequora tractu.
-
Haec ego
continuum si per iuga tendere cursum,
-
Vt prior
iratae fuerat sententia menti,
-
Iam
desperata voluissem luce, quid ultra?
-
Omnibus
oppeterem fama maiore perustis!
-
295
-
Et certe
moriens propius re, Roma, viderem,
-
Ipsaque per
cultas segetes mors nostra secuto
-
Victori
damnosa foret. Sed pignora nobis
-
Romanus
carasque nurus praedamque tenebat.
-
Hoc magis
exertum raperem succinctior agmen.
-
300
-
'Heu quibus
insidiis, qua me circumdedit arte
-
Fatalis
semper Stilicho! Dum parcere fingit,
-
Rettulit
hostiles animos bellumque remenso
-
Evaluit
transferre Pado. Pro foedera saevo
-
Deteriora
iugo! tunc vis extincta Getarum;
-
305
-
Tunc mihi,
tunc letum pepigi. Violentior armis
-
Omnibus
expugnat nostram clementia gentem,
-
Mars
gravior sub pace latet, capiorque vicissim
-
Fraudibus
ipse meis. Quis jam solacia fesso
-
Consiliumve
dabit? Socius suspectior hoste.
-
310
-
'Atque
utinam cunctos licuisset perdere bello!
-
Nam
quisquis duro cecidit certamine, numquam
-
Desinit
esse meus. Melius mucrone perirent,
-
Auferretque
mihi luctu leviore sodales
-
Victa manus
quam laesa fides. Nullusne clientum
-
315
-
Permanet?
offensi comites, odere propinqui.
-
Quid moror
invisam lucem? qua sede recondam
-
Naufragii
fragmenta mei? quaeve arva requiram,
-
In quibus
hand umquam Stilicho nimiumque potentis
-
Italiae
nomen nostras circumsonet aures?'
-
320
-
Haec
memorans instante fugam Stilichone tetendit
-
Expertas
horrens aquilas; comitatur euntem
-
Pallor et
atra Fames et saucia lividus ora
-
Luctus et
inferno stridentes agmine Morbi.
-
Lustralem
tum rite facem, cui lumen odorum
-
325
-
Sulphure
caeruleo nigroque bitumine fumat,
-
Circum
membra rotat doctus purganda sacerdos
-
Rore pio
spargens, et dira fugantibus herbis
-
Numina
purificumque Iovem Triviatoque precatus
-
Trans caput
aversis manibus iaculatur in Austrum
-
330
-
Secum
rapturas cantata piacula taedas.
-
Acrior
interea visendi principis ardor
-
Accendit
cam plebe partes et saepe negatum
-
Flagitat
adventum; nec tali publica vota
-
Consensu
tradunt atavi caluisse per urbem,
-
335
-
Dacica
bellipotens cum fregerat Vlpius arma
-
Atque
indignantes in jura redegerat Arctos,
-
Cam fasces
cinxere Hypanin mirataque leges
-
Romanum
stupuit Maeotia terra tribunal.
-
Nec tantis
patriae studiis ad templa vocatus,
-
340
-
Clemens
Marce, redis, cum gentibus undique cinctam
-
Exult
Hesperiam paribus Fortuna periclis.
-
Laus ibi
nulla ducum; nam flammeus imber in hostem
-
Decidit;
hunc dorso trepidum ffumante ferebat
-
Ambustus
sonipes; hic tabescente solutus
-
345
-
Subsedit
galea liquefactaque fulgure cuspis
-
Canduit et
subitis fluxere vaporibus enses.
-
Tum
contenta polo mortalis nescia teli
-
Pugna fuit:
Chaldaea mago seu carmina ritu
-
Armavere
deos, seu, quod reor, omne Tonantis
-
350
-
Obsequium
Marci mores potuere mereri.
-
Nunc quoque
praesidium Latio non deesset Olympi,
-
Deficeret
si nostra manus; sed providus aether
-
Noluit
humano titulos auferre labori,
-
Ne tibi
jam, princeps, soceri sudore paratam,
-
355
-
Quam meruit
virtus, ambirent fulmina laurum.
-
Iam totiens
missi proceres responsa morandi
-
Rettulerant,
donec differri longius urbis
-
Communes
non passa preces penetralibus altis
-
Prosiluit
vultusque palam confessa coruscos
-
360
-
Impulit
ipsa suis cunctantem Roma querellis:
-
'Dissimulata
diu tristes in amore repulsas
-
Vestra
parens, Auguste, queror. Quonam usque tenebit
-
Praelatus
mea vota Ligus? vetitumque propinqua
-
Lace frui,
spatiis discernens gaudia parvis,
-
365
-
Torquebit
Rubicon vicino numine Thybrim?
-
Nonne semel
sprevisse satis, cam reddita bellis
-
Africa
venturi lusit spe principis urbem
-
Nec duras
tantis precibus permovimus aures?
-
Ast ego
frenabam geminos, quibus altior ires,
-
370
-
Electi
candoris equos et numinis arcum
-
Iam molita
tui, per quem radiante decorus
-
Ingrederere
toga, pugnae monumenta dicabam
-
Defensam
titulo Libyam testata perenni.
-
Iamque
parabantur pompae simulacra futurae
-
375
-
Tarpeio
spectanda Iovi: caelata metallo
-
Classis ut
auratum sulcaret remige fluctum,
-
Vt Massyla
tuos anteirent oppida currus
-
Palladiaque
comas innexus harundine Triton
-
Edomitis
veheretur aquis et in aere trementem
-
380
-
Succinctae
famulum ferrent Atlanta cohortes.
-
Ipse
Iugurthinam subiturus carcere poenam.
-
Praeberet
fera colla iugo, vi captus et armis,
-
Non Bocchi
Syllaeque dolls. 'Sed prima remitto.
-
Num
praesens etiam Getici me laurea belli
-
385
-
Declinare
potest? sedesve capacior alia
-
Tantae
laudis erit? Tua te benefacta morantem
-
Conveniunt,
meritisque suis obnoxia virtus
-
Quod
servavit amat. Iam flavescentia centum
-
Messibus
aestivae detondent Gargara falces,
-
390
-
Spectatosque
iterum nulli celebrantia ludos
-
Circumvexa
rapit centenus saecula consul:
-
His annis,
qui lustra mihi bis dena recensent,
-
Nostra ter
Augustos intra pomeria vidi,
-
Temporibus
variis; eadem sed causa tropaei
-
395
-
Civilis
dissensus erat. Venere superbi,
-
Scilicet ut
Latio respersos sanguine currus
-
Adspicerem!
Quisquamne piae laetanda parenti
-
Natorum
lamenta putet? periere tyranni,
-
Sed nobis
periere tamen. Cum Gallica vulgo
-
400
-
Proelia
iactaret, tacuit Pharsalica Caesar.
-
Namque
inter socias acies cognataque signa
-
Vt vinci
miserum, numquam vicisse decorum.
-
Restituat
priscum per te jam gloria morem
-
Verior, et
fructum sincerae laudis ab hoste
-
405
-
Desuetum
jam redde mihi iustisque furoris
-
Externi
spoliis sontes absolve triumphos.
-
`Quem,
precor, ad finera laribus seiuncta potestas
-
Exulat
imperiumque suis a sedibus errat?
-
Cur mea
quae cunctis tribuere palatia nomen
-
410
-
Neglecto
squalent senio? nec creditur orbis
-
Illinc
posse regi? Medium non deserit umquam
-
Caeli
Phoebus iter, radiis tamen omnia lustrat.
-
Segnius an
veteres Histrum Rhenumque tenebant,
-
Qui nostram
coluere domum? leviusve timebant
-
415
-
Tigris et
Euphrates, cum foedera Medus et Indus
-
Hinc
peteret pacemque mea speraret ab arce?
-
Hic illi
mansere viri, quas mutua virtus
-
Legit et in
nomen Romanis rebus adoptans
-
Iudicio
pulchram seriem, non sanguine duxit;
-
420
-
Hic proles
atavum deducens Aelia Nervam
-
Tranquillique
Pii bellgrotesque Severi.
-
Hunc civis
dignare chorum conspectaque dudum
-
Ora refer,
pompam recolens ut mente priorem,
-
Quem tenero
patris comitem susceperat aevo,
-
425
-
Nunc duce
cum socero iuvenem te Thybris adoret.'
-
Orantem
medio princeps sermone refovit:
-
'Numquam
aliquid frustra per me voluisse dolebis,
-
O dea, nec
legum fas est occurrere matri.
-
Sed nec
post Libyam (falsis ne perge querellis
-
430
-
Incusare
tuos) patriae mandata vocantis
-
Sprevimus:
advectae misso Stilichone curules,
-
Vt nostras
tibi, Roma, vices pro principe consul
-
Impleret
generoque socer. Vidistis in illo
-
Me quoque;
sic credit pietas non sanguine solo,
-
435
-
Sed claris
potius factis experta parentem.
-
Cuncta
quidem centum nequeam perstringere linguis
-
Quae pro me
mundoqne gerit; sed ab omnibus unum,
-
Si fama
necdum patuit, te, Roma, docebo
-
Subiectum
nostris oculis et cuius agendi
-
440
-
Spectator
vel causa fui. 'Populator Achivae
-
Bistoniaeque
plagae, crebris successibus amens
-
Et ruptas
animis spirans inmanibus Alpes
-
Iam Ligurum
trepidis admoverat agmina muris
-
Tutior
auxilio brumae (quo gentibus illis
-
445
-
Sidere
consueti favet inclementia caeli)
-
Meque
minabatur calcato obsidere vallo
-
Spem vano
terrore fovens, si forte, remotis
-
Praesidiis,
urgente metu, qua vellet obirem
-
Condicione
fidem; nec me timor impulit ullus
-
450
-
Et duce
venturo fretum memoremque tuorum,
-
Roma,
ducum, quibus hand umquam vel morte parata
-
Foedus
lucis amor pepigit dispendia famae.
-
Nox erat et
late stellarurn more videbam
-
Barbaricos
ardere focos; iam classica primos
-
455
-
Excierant
vigiles, gelida cum pulcher ab Arcto
-
Adventat
Stilicho. Medius sed clauserat hostis
-
Inter me
socerumque viam pontemque tenebat,
-
Addua quo
scissas spumosior incitat undas.
-
Quid
faceret? differret iter? Discrimina nullas
-
460
-
Nostra
dabant adeunda moras. Perrumperet agmen?
-
Sed paucis
comitatus erat; nam plurima retro,
-
Dum nobis
properat succurrere, liquerat arma
-
Extera vel
nostras acies. Hoc ille locatus
-
Ancipiti,
longum socias tardumque putarit
-
465
-
Expectasse
manus et nostra pericula tendit
-
Posthabitis
pulsare suis mediumque per hostem
-
Flammatus
virtute pia propriaeque salutis
-
Inmemor et
stricto prosternens obvia ferro
-
Barbara
fulmineo secuit tentoria cursu.
-
470
-
'Nunc tibi
Tydiden attollant carmina vatum,
-
Quod iuncto
fidens Ithaco pateracta Dolonis
-
Indicio
dapibusque simul religataque somno
-
Thracia
sopiti penetraverit agmina Rhesi
-
Graiaque
rettulerit captos ad castra jugales,
-
475
-
Quorum, si
qua fides augentibus omnia Musis,
-
Impetus
excessit Zephyros candorque pruinas.
-
Ecce virum,
taciti nulla qui fraude soporis
-
Ense palam
sibi pandit iter remeatque cruentus
-
Et
Diomedeis tantum praeclarior ausis,
-
480
-
Quantum lux
tenebris manifestaque proelia furtis!
-
Adde quod
et ripis steterat munitior hostis
-
Et cui nec
vigilem fas est componere Rhesum:
-
Thrax erat,
hic Thracum domitor. Non tela retardant,
-
Obice non
haesit fluvii. Sic ille minacem
-
485
-
Tyrrhenam
labente manum pro ponte repellens
-
Traiecit
clipeo Thybrim, quo texerat urbem,
-
Tarquinio
mirante Cocles mediisque superbus
-
Porsennam
respexit aquis. Celer Addua nostro
-
Sulcatus
socero: sed, cum transnaret, Etruscis
-
490
-
Ille dabat
tergum, Geticis hic pectora bellis.
-
'Exere nunc
doctos tantum certamine laudis,
-
Roma,
choros et, quanta tuis facundia poller
-
Ingeniis,
nostrum digno sonet ore parentem.'
-
Dixit et
antiquae muros egressa Ravennae
-
495
-
Signa
movet; iamque ora Padi portusque relinquit
-
Flumineos,
certis ubi legibus advena Nereus
-
Aestuat et
pronas puppes nunc amne retuso,
-
Nunc
redeunte vehit nudataque litora fluctu
-
Deserit,
Oceani lunaribus aemula damnis.
-
500
-
Laetior
hinc Fano recipit Fortuna vetusto,
-
Despiciturque
vagus praerupta valle Metaurus,
-
Qua mons
arte patens vivo se perforat arcu
-
Admisitque
viam sectae per viscera rupis,
-
Exuperans
delubra Iovis saxoque minantes
-
505
-
Appenninigenis
cultas pastoribus aras.
-
Quin et
Clitumni sacras victoribus undas,
-
Candida
quae Latiis praebent armenta triumphis,
-
Visere cura
fuit; nec te miracula fontis
-
Praetereunt,
tacito passu quem si quis adiret,
-
510
-
Lentus
erat; si voce gradum maiore citasset,
-
Commixtis
fervebat aquis; cumque omnibus una
-
Sit natura
vadis, similes ut corporis undas
-
Ostendant,
haec sola novam iactantia sortem
-
Humanos
properant imitari flumina mores.
-
515
-
Celsa
dehinc patulum prospectans Narnia campum
-
Regali
calcatur equo, rarique coloris
-
Non procul
amnis abest, urbi qui nominis auctor:
-
Ilice sub
densa silvis artatus opacis
-
Inter
utrumque iugum tortis anfractibus albet.
-
520
-
Inde
salutato libatis Thybride lymphis
-
Excipiunt
arcus operosaque semita vastis
-
Molibus et
quidquid tantum praemittitur urbi.
-
Ac velut
officiis trepidantibus ora puellae
-
Spe
propiore tori mater sollertior ornat
-
525
-
Adveniente
proco vestesque et cingula comit
-
Saepe manu
viridique angustat iaspide pectus
-
Substringitque
comam gemmis et colla monili
-
Circuit et
bacis onerat candentibus aures:
-
Sic oculis
placitum tuis insignior auctis
-
530
-
Collibus et
nora major se Roma ridendum
-
Obtulit.
Addebant pulchrum nova moenia vultum
-
Audito
perrecta recens rumore Getarum,
-
Profecitque
opifex decori timor, et vice mira,
-
Quam pax
intulerat, bello discussa senectus
-
535
-
Erexit
subitas turres cunetosque coegit
-
Septem
continuo colles iuvenescere muro.
-
Ipse favens
votis solitoque decentior aer,
-
Quamvis
adsiduo noctem foedaverat imbre,
-
Prineipis
et solis radiis detersa removit
-
540
-
Nubila;
namque ideo pluviis turbaverat omnes
-
Ante dies
lunamque rudem madefecerat Auster,
-
Vt tibi
servatum scirent convexa serenum.
-
Omne
Palatino quod pons a colle recedit
-
Mulvius et
quantum licuit consurgere tectis,
-
545
-
Vna replet
turbae facies: undare videres
-
Ima viris,
altas effulgere matribus aedes.
-
Exultant
iuvenes aequaevi principis annis;
-
Temnunt
prisca senes et in hunc sibi prospera fati
-
Gratantur
durasse diem moderataque laudant
-
550
-
Tempora,
quod clemens aditu, quod peetore solus
-
Romanos
vetuit currum praecedere patres:
-
Cume tamen
Eucherius, cui regius undique sanguis,,
-
Atque
Augusta soror fratri praeberet ovanti
-
Militis
obsequium; sic illum dura parentis
-
555
-
Instituit
pietas in se vel pignora parci
-
Quique
neget nato, procerum quod praestat honori.
-
Haec sibi
curva senum maturaque comprobat aetas
-
Idque inter
veteris speciem praesentis et aulae
-
Iudicat:
hunc civem, dominos venisse priores.
-
560
-
Conspicuas
tam flore genas, diademate crinem
-
Membraque
gemmato trabeae viridantia cinctu
-
Et fortes
umeros et certatura Lyaeo
-
Inter
Erythraeas surgentia colla smaragdos
-
Mirari sine
fine nurus; ignaraque virgo,
-
565
-
Cui simplex
calet ore pudor, per singula cernens
-
Nutricem
consultat anum: quid fixa draconum
-
Ora velint?
ventis fluitent an vera minentur
-
Sibila
suspensum rapturi faucibus hostem?
-
Vt chalybe
indutos equites et in aere latentes
-
570
-
Vidit
cornipedes: 'quanam de genre' rogabat
-
'Ferrati
venere viri? quae terra metallo
-
Nascentes
informat equos? num Lemnius auctor
-
Indidit
hinnitum ferro simulacraque belli
-
Viva
dedit?' Gaudet metuens et pollice monstrat,
-
575
-
Quod
picturatas galeae Iunonia cristas
-
Ornet avis
vel quod rigidos vibrata per armos
-
Rubra sub
aurato crispentur serica dorso.
-
Tune tibi
magnorum mercem Fortuna laborum
-
Persolvit,
Stilicho, curru cum vectus eodem
-
580
-
Vrbe
triumphantem generum florente iuventa
-
Conspiceres
illumque diem sub corde referres,
-
Quo tibi
confusa dubiis formidine rebus
-
Infantem
genitor moriens commisit alendum.
-
Virtutes
variae fructus sensere receptos;
-
585
-
Depositum
servasse, fides; constantia, parvum
-
Praefecisse
orbi; pietas, fovisse propinquum.
-
Hic est
ille puer, qui nunc ad rostra Quirites
-
Evocat et
solio fultus genitoris eburno
-
Gestarum
patribus causas ex ordine rerum
-
590
-
Eventusque
refert veterumque exempla secutus
-
Digerit
imperii sub iudice facta senatu.
-
Nil cumulat
verbis quae nil fiducia celat;
-
Fucati
sermonis opem mens conscia laudis
-
Abnuit.
Agnoscunt proceres; habituque Gabino
-
595
-
Principis
et ducibus circumstipata togatis
-
Iure
paludatae iam curia militat aulae.
-
Adfuit ipsa
suis ales Victoria templis
-
Romanae
tutela togae: quae divite penna
-
Patricii
reverenda fovet sacraria coetus
-
600
-
Castrorumque
eadem comes indefessa tuorum
-
Nunc tandem
fruitur votis atque omne futurum
-
Te Romae
seseque tibi promittit in aevum.
-
Hinc te jam
patriis latibus via nomine vero
-
Sacra
refert. Flagrat studiis concordia vulgi,
-
605
-
Quam non
inlecebris dispersi colligis auri;
-
Nec tibi
venales captant aeraria plausus
-
Corruptura
fidem: meritis offertur inemptus
-
Pura mente
favor. Nam munere carior omni
-
Obstringit
sua quemque salus. Procul ambitus erret!
-
610
-
Non quaerit
pretium, vitam qui debet amori.
-
O quantum
populo secreti numinis addit
-
Imperii
praesens genius! quantamque rependit
-
Maiestas
alterna vicem, cum regia circi
-
Conexum
gradibus veneratur purpura vulgus,
-
615
-
Adsensuque
cavae sublatus in aethera vallis
-
Plebis
adoratae reboat fragor, unaque totis
-
Intonat
Augustum septenis arcibus Echo!
-
Nec solis
hic cursus equis: adsueta quadrigis
-
Cingunt
arva trabes, subitaeque adspectus harenae
-
620
-
Diffundit
Libycos aliena valle cruores.
-
Haec et
belligeros exercuit area lusus,
-
Armatos
haec saepe choros, certaque vagandi
-
Textas lege
fugas inconfusosque recursus
-
Et pulchras
errorum artes iucundaque Martis
-
625
-
Cernimus.
Insonuit cum verbere signa magister,
-
Mutatos
edunt pariter tot pectora motus
-
In latus
adlisis clipeis aut rursus in altum
-
Vibratis;
grave parma sonat, mucronis acutum
-
Murmur, et
umbonum pulsu modulante resultans
-
630
-
Ferreus
alterno concentus clauditur ense.
-
Vna omnis
summissa phalanx tantaeque salutant
-
Te,
princeps, galeae. Partiris inde catervis
-
In varios
docto discurritur ordine gyros,
-
Quos neque
semiviri Gortynia recta iuvenci
-
635
-
Flumina nec
crebro vincant Maeandria flexu.
-
Discreto
revoluta gradu torquentur in orbes
-
Agmina,
perpetuisque imnoto cardine claustris
-
Ianus bella
premens laeta sub imagine pugnae
-
Armorum
innocuos paci largitur honores.
-
640
-
Iamque
novum fastis aperit felicibus annum
-
Ore
coronatus gemino; iam Thybris in uno
-
Et Bruti
cernit trabeas et sceptra Quirini.
-
Consule
laetatur post plurima saecula viso
-
Pallanteus
apex; agnoscunt rostra curules
-
645
-
Auditas
quondam proavis, desuetaque cingit
-
Regius
auratis fora fascibus Vlpia lictor,
-
Et sextas
Getica praevelans fronde secures
-
Colla
triumphati proculcat Honorius Histri.
-
Exeat in
populos cunctis inlustrior annus,
-
650
-
Natus fonte
suo, quem non aliena per arva
-
Induit
hospes bonos, cuius cunabula fovit
-
Curia, quem
primi tandem videre Quirites,
-
Quem
domitis auspex peperit Victoria bellis!
-
Hunc et
privati titulis famulantibus anni
-
655
-
Et, quos
armipotens genitor retroque priores
-
Diversis
gessere locis, ceu numen adorent;
-
Hunc et
quinque tui vel, quos habiturus in urbe
-
Post alios,
Auguste, colant. Licet unus in omues
-
Consul eas,
magno sextus tamen iste superbit
-
660
-
Nomine:
praeteritis melior, venientibus auctor.