LIBER XI
I. In exercitu Philippi sicuti variae gentes erant, ita eo occiso diversi motus animorum fuere. 2 Alii quippe iniusta servitute oppressi ad spem se libertatis erigebant, 3 alii taedio longinquae militiae remissam sibi expeditionem gaudebant, 4 nonnulli facem nuptiis filiae accensam rogo patris subditam dolebant. 5 Amicos quoque tam subita mutatione rerum haud mediocris metus ceperat, reputantes nunc provocatam Asiam, nunc Europam nondum perdomitam, 6 nunc Illyrios, Thracas et Dardanos ceterasque barbaras gentes fidei dubiae et mentis infidae; qui omnes populi si pariter deficiant, sisti nullo modo posse. 7 Quis rebus veluti medela quaedam interventus Alexandri fuit, 8 qui pro contione ita vulgus omne consolatus hortatusque pro tempore est, ut et metum timentibus demeret et in spem omnes inpelleret. 9 Erat hic annos XX natus, in qua aetate ita moderate de se multa pollicitus est, ut appareret plura eum experimentis reservare. 10 Macedonibus inmunitatem cunctarum rerum praeter militiae vacationem dedit; quo facto tantum sibi favorem omnium conciliavit, ut corpus hominis, non virtutem regis mutasse se dicerent.
II. Prima illi cura paternarum exequiarum fuit, in quibus ante omnia caedis conscios ad tumulum patris occidi iussit. 2 Soli Alexandro Lyncestae [parricidarum] fratri pepercit, servans in eo auspicium dignitatis suae; nam regem eum primus salutaverat. 3 Aemulum quoque imperii, Caranum, fratrem ex noverca susceptum, interfici curavit. 4 Inter initia multas gentes rebellantes conpescuit, orientes nonnullas seditiones extinxit. 5 Quibus rebus erectus citato gradu in Graeciam contendit, ubi exemplo patris Corinthum evocatis civitatibus dux in locum eius substituitur. 6 Inchoatum deinde a patre Persicum bellum adgreditur. 7 In cuius apparatu occupato nuntiatur Athenienses et Lacedaemonios ab eo ad Persas defecisse auctoremque eius defectionis magno auri pondere a Persis corruptum Demosthenem oratorem extitisse, 8 qui Macedonum deletas omnes cum rege copias a Triballis adfirmaverit producto in contionem auctore, qui in eo proelio, in quo rex ceciderit, se quoque vulneratum diceret. 9 Qua opinione mutatos omnium ferme civitatium animos esse; praesidia Macedonum obsideri. 10 Quibus motibus occursurus tanta celeritate instructo paratoque exercitu Graeciam oppressit, ut, quem venire non senserant, videre se vix crederent.
III. In transitu hortatus Thessalos fuerat beneficiorumque Philippi patris maternaeque suae cum his ab Aeacidarum gente necessitudinis admonuerat. 2 Cupide haec Thessalis audientibus exemplo patris dux universae gentis creatus erat et vectigalia omnia reditusque suos ei tradiderant. 3 Sed Athenienses, sicuti primi defecerant, ita primi paenitere coeperunt, 4 contemptum hostis in admirationem vertentes pueritiamque Alexandri spretam antea supra virtutem veterum ducum extollentes. 5 Missis itaque legatis bellum deprecantur, quibus auditis et graviter increpatis Alexander bellum remisit. 6 Inde Thebas exercitum convertit, eadem indulgentia usurus, si parem paenitentiam invenisset. 7 Sed Thebani armis, non precibus nec deprecatione usi sunt. Itaque victi gravissima quaeque supplicia miserrimae captivitatis experti sunt. 8 Cum in concilio de excidio urbis deliberaretur, Phocenses et Plataeenses et Thespienses et Orchomenii, Alexandri socii victoriaeque participes, excidia urbium suarum crudelitatemque Thebanorum referebant, 9 studia in Persas non praesentia tantum, verum et vetera adversus Graeciae libertatem increpantes, 10 quam ob rem odium eos omnium populorum esse; quod vel ex eo manifestari, quod iure iurando se omnes obstrinxerint, ut victis Persis Thebas diruerent. 11 Adiciunt et scelerum priorum fabulas, quibus omnes scaenas repleverint, ut non praesenti tantum perfidia, verum et vetere infamia invisi forent.
IV. Tunc Cleadas, unus ex captivis, data potestate dicendi: non a rege se defecisse, quem interfectum audierint, sed a regis heredibus; 2 quicquid in eo sit admissum, credulitatis, non perfidiae culpam esse, cuius tamen iam magna se supplicia pependisse deleta iuventute. 3 Nunc senum feminarumque sicuti infirmum, ita innoxium restare vulgus, quod ipsum stupris contumeliisque ita vexatum esse, ut nihil amarius umquam sint passi; 4 nec iam pro civibus se, qui tam pauci remanserint, orare, sed pro innoxio patriae solo et pro urbe, quae non viros tantum, verum et deos genuerit. 5 Privata etiam regem superstitionem deprecatur geniti apud ipsos Herculis, unde originem gens Aeacidarum trahat, actaeque Thebis a patre eius Philippo pueritiae; 6 rogat urbi parcat, quae maiores eius partim apud se genitos deos adoret, partim educatos summae maiestatis reges viderit. 7 Sed potentior fuit ira quam preces. Itaque urbs diruitur; agri inter victores dividuntur; 8 captivi sub corona venduntur, quorum pretium non ex ementium commodo, sed ex inimicorum odio extenditur. 9 Miseranda res Atheniensibus visa; itaque portas refugis profugorum contra interdictum regis aperuere. 10 Quam rem ita graviter tulit Alexander, ut secunda legatione denuo bellum deprecantibus ita demum remiserit, ut oratores et duces, quorum fiducia totiens rebellent, sibi dedantur; 11 paratisque Atheniensibus, ne cogantur, subire bellum, eo res deducta est, ut retentis oratoribus duces in exilium agerentur, 12 qui ex continenti ad Darium profecti non mediocre momentum Persarum viribus accessere.
V. Proficiscens ad Persicum bellum omnes novercae suae cognatos, quos Philippus in excelsiorem dignitatis locum provehens imperiis praefecerat, interfecit. 2 Sed nec suis, qui apti regno videbantur, pepercit, ne qua materia seditionis procul se agente in Macedonia remaneret 3 et reges stipendiarios conspectioris ingenii ad conmilitium secum trahit, segniores ad tutelam regni relinquit. 4 Adunato deinde exercitu naves onerat, unde conspecta Asia incredibili ardore mentis accensus duodecim aras deorum in belli vota statuit. 5 Patrimonium omne suum, quod in Macedonia Europaque habebat, amicis dividit, sibi Asiam sufficere praefatus. 6 Priusquam ulla navis litore excederet, hostias caedit, petens victoriam bello, quo totiens a Persis petitae Graeciae ultor electus sit, 7 quibus longa iam satis et matura imperia contigisse quorumque tempus esse vices excipere melius acturos. 8 Sed nec exercitus eius alia quam regis animorum praesumptio fuit; 9 quippe obliti omnes coniugum liberorumque et longinquae a domo militiae Persicum aurum et totius Orientis opes iam quasi suam praedam ducebant, nec belli periculorumque, sed divitiarum meminerant. 10 Cum delati in continentem essent, primus Alexander iaculum velut in hostilem terram iecit armatusque de navi tripudianti similis prosiluit atque ita hostias caedit, precatus, ne se regem illae terrae invitae accipiant. 12 In Ilio quoque ad tumulos eorum, qui Troiano bello ceciderant, parentavit.
VI. Inde hostem petens militem a populatione Asiae prohibuit, parcendum suis rebus praefatus, nec perdenda ea, quae possessuri venerint. 2 In exercitu eius fuere peditum XXXII milia, equitum IV milia quingenti, naves centum octoginta duae. 3 Hac tam parva manu universum terrarum orbem utrum sit admirabilius vicerit an adgredi ausus fuerit, incertum est. 4 Cum ad tam periculosum bellum exercitum legeret, non iuvenes robustos nec primum florem aetatis, sed veteranos, plerosque etiam emeritae militiae, qui cum patre patruisque militaverant, elegit, 5 ut non tam milites quam magistros militiae electos putares. 6 Ordines quoque nemo nisi sexagenarius dixit, ut, si principia castrorum cerneres, senatum te priscae alicuius rei publicae videre diceres. 7 Itaque nemo in proelio fugam, sed victoriam cogitavit; nec in pedibus cuiquam spes, sed in lacertis fuit. 8 Contra rex Persarum Darius fiducia virium nihil astu agere, adfirmans suis occulta consilia victoriae furtivae convenire, nec hostem regni finibus arcere, 9 sed in intimum regnum accipere, gloriosius ratus repellere bellum quam non admittere. 10 Prima igitur congressio in campis Adrasteis fuit. 11 In acie Persarum sexcenta milia militum fuere, quae non minus arte Alexandri quam virtute Macedonum superata terga verterunt. Magna itaque caedes Persarum fuit. 12 De exercitu Alexandri novem pedites, centum XX equites cecidere, 13 quos rex inpense ad ceterorum solacia humatos statuis equestribus donavit cognatisque eorum inmunitates dedit. 14 Post victoriam maior pars Asiae ad eum defecit. 15 Gessit et plura bella cum praefectis Darii, quos iam non tam armis quam terrore nominis sui vicit.
VII. Dum haec aguntur, interim indicio captivi ad eum defertur insidias ei ab Alexandro Lyncesta, genero Antipatri, qui praepositus Macedoniae erat, parari. 2 Ob quam causam timens, ne quis interfecto eo in Macedonia motus oreretur, in vinculis eum habuit. 3 Post haec Gordien urbem petit, quae posita est inter Phrygiam maiorem et minorem; 4 cuius urbis potiundae non tam propter praedam cupido eum cepit, sed quod audierat in ea urbe in templo Iovis iugum Gordii positum, cuius nexum si quis solvisset, eum tota Asia regnaturum antiqua oracula cecinisse. 5 Huius rei causa et origo illa fuit. Gordius cum in his regionibus bubus conductis araret, aves eum omnis generis circumvolare coeperunt. 6 Profectus ad consulendos augures vicinae urbis obviam in porta habuit virginem eximiae pulchritudinis; percontatus eam, quem potissimum augurem consuleret; 7 illa audita causa consulendi, gnara artis ex disciplina parentum, regnum ei portendi respondit polliceturque se et matrimonii et spei sociam. 8 Tam pulchra condicio prima regni felicitas videbatur. 9 Post nuptias inter Phrygas orta seditio est. 10 Consulentibus de fine discordiarum oracula responderunt regem discordiis opus esse. 11 Iterato quaerentibus de persona regis, iubentur eum regem observare, quem reversi primum in templum Iovis euntem plaustro repperissent. 12 Obvius illis Gordius fuit, statimque eum regem consalutant. 13 Illc plaustrum, quo vehenti regnum delaturn fuerat, in templo Iovis positum maiestati regiae consecravit. 14 Post hunc filius Mida regnavit, qui ab Orpheo sacrorum sollemnibus initiatus Phrygiam religionibus inplevit, quibus tutior omni vita quam armis fuit. 15 Igitur Alexander capta urbe cum in templum Iovis venisset, iugurn plaustri requisivit, quo exhibito, 16 cum capita loramentorum intra nodos abscondita reperire non posset, violentius oraculo usus gladio loramenta caedit atque ita resolutis nexibus latentia in nodis capita invenit.
VIII. Haec illi agenti nuntiatur Darium cum ingenti exercitu adventare. 2 Itaque timens angustias magna celeritate Taurum transcendit, in qua festinatione quingenta stadia una die cursu fecit. 3 Cum Tarsum venisset, captus Cydni fluminis amoenitate per mediam urbem fluentis proiectis armis plenus pulveris ac sudoris in praefrigidam undam se proiecit, 4 cum repente tantus nervos eius occupavit rigor, ut interclusa voce non spes modo remedii, sed nec dilatio periculi inveniretur. 5 Vnus erat ex medicis, nomine Philippus, qui solus remedium pollicetur; sed et ipsum Parmenionis pridie a Cappadocia missae epistulae suspectum faciebant, 6 qui ignarus infirmitatis Alexandri scripserat, a Philippo medico caveret, nam corruptum illum a Dario ingenti pecunia esse. 7 Tutius tamen ratus dubiae se fidei medici credere quam indubitato morbo perire. 8 Accepto igitur poculo epistulas medico tradidit atque ita inter bibendum oculos in vultum legentis intendit. 9 Vt securum conspexit, laetior factus est sanitatemque quarta die recepit.
IX. Interea Darius cum CCCC milibus peditum ac centum milibus equitum in aciem procedit. 2 Movebat haec multitudo hostium respectu paucitatis suae Alexandrum, sed interdum reputabat, quantas res cum ista paucitate gessisset quantosque populos fudisset. 3 Itaque cum spes metum vinceret, periculosius differre bellum ratus, ne desperatio suis cresceret, circumvectus suos singulas gentes diversa oratione adloquitur. 4 Illyrios et Thracas opum ac divitiarum ostentatione, Graecos veterum bellorum memoria internecivique cum Persis odii accendebat; 5 Macedonas autem nunc Europae victae admonet, nunc Asiae expetitae, nec inventos illis toto orbe pares viros gloriatur; 6 ceterum et laborum finem hunc et gloriae cumulum fore. 7 Atque inter haec identidem consistere aciem iubet, ut hac mora consuescant oculis turbam hostium sustinere. 8 Nec Darii segnis opera in ordinanda acie fuit; quippe omissis ducum officiis ipse omnia circumire, singulos hortari, veteris gloriae Persarum imperiique perpetuae a diis inmortalibus datae possessionis admonere. 9 Post haec proelium ingentibus animis committitur. In eo uterque rex vulneratur. Tam diu certamen anceps fuit, quoad fugeret Darius. 10 Exinde caedes Persarum secuta est. Caesa sunt peditum sexaginta unum milia, equitum decem milia; capta XL milia. Ex Macedonibus cecidere pedestres CXXX, equites CL. 11 In castris Persarum multum auri ceterarumque opum inventum. 12 Inter captivos castrorum mater et uxor eademque soror et filiae duae Darii fuere. 13 Ad quas visendas hortandasque cum Alexander veniret, conspectis armatis invicem se amplexae, velut statim moriturae, conplorationem ediderunt. 14 Provolutae deinde genibus Alexandri non mortem, sed, dum Darii corpus sepeliant, dilationem mortis deprecantur. 15 Motus tanta mulierum pietate Alexander et Darium vivere dixit et timentibus mortis metum dempsit easque et haberi et salutari ut reginas praecepit; 16 filias quoque non sordidius dignitate patris sperare matrimonium iussit.
X. Post haec opes Darii divitiarumque adparatum contemplatus admiratione tantarum rerum capitur. 2 Tunc primum luxuriosa convivia et magnificentiam epularum sectari, tunc et Barsinen captivam diligere propter formae pulchritudinem coepit, 3 a qua postea susceptum puerum Herculem vocavit. 4 Memor tamen adhuc Darium vivere Parmeniona ad occupandam Persica classem aliosque amicos ad recipiendas Asiae civitates misit, 5 quae statim audita fama victoriae ipsis Darii praefectis cum auri magno pondere tradentibus se in potestatem victorum venerunt. 6 Tunc in Syriam proficiscitur, ubi obvios cum infulis multos Orientis reges habuit. 7 Ex his pro meritis singulorum alios in societatem recepit, aliis regnum ademit suffectis in loca eorum novis regibus. 8 Insignis praeter ceteros fuit Abdalonymus, rex ab Alexandro Sidoniae constitutus, quem Alexander, 9 cum operam oblocare ad puteos exhauriendos hortosque inrigandos solitus esset, misere vitam exhibentem regem fecerat spretis nobilibus, ne generis id, non dantis beneficium putarent. 10 Tyriorum civitas cum coronam auream magni ponderis per legatos in titulum gratulationis Alexandro misisset, grate munere accepto Tyrum se ire velle ad vota Herculi reddenda dixit. 11 Cum legati rectius id eum Tyro Vetere et antiquiore templo facturum dicerent, deprecantes eius introitum, ita exarsit, ut urbi excidium minaretur; 12 confestimque exercitu insulae adplicato, non minus animosis Tyriis fiducia Karthaginiensium, bello excipitur. 13 Augebat enim Tyriis animos Didonis exemplum, quae Karthagine condita tertiam partem orbis quaesisset, turpe ducentes, si feminis suis plus animi fuisset in imperio quaerendo quam sibi in tuenda libertate. 14 Amota igitur inbelli aetate Karthaginem et arcessitis mox auxiliis non magno post tempore per proditionem capiuntur.
XI. Inde Rhodum Alexander, Aegyptum Ciliciamque sine certamine recepit. 2 Ad Iovem deinde Hammonem pergit consulturus et de eventu futurorum et de origine sua. 3 Namque mater eius Olympias confessa viro suo Philippo fuerat, Alexandrum non ex eo se, sed ex serpente ingentis magnitudinis concepisse. 4 Denique Philippus ultimo prope vitae suae tempore filium suum non esse palam praedicaverat. 5 Qua ex causa Olympiada velut stupri conpertam repudio dimiserat. 6 Igitur Alexander cupiens originem divinitatis adquirere, simul et matrem infamia liberare, per praemissos subornat antistites, quid sibi responderi vellet. 7 Ingredientem templum statim antistites ut Hammonis filium salutant. 8 Ille laetus dei adoptione hoc se patre censeri iubet. 9 Rogat deinde, an omnes interfectores parentis sui sit ultus. Respondetur patrem eius nec interfici posse nec mori; regis Philippi plene peractam ultionem. 10 Tertia interrogatione poscenti victoriam omnium bellorum possessionemque terrarum dari respondetur. 11 Comitibus quoque suis responsum, ut Alexandrum pro deo, non pro rege colerent. 12 Hinc illi aucta insolentia mirusque animo increvit tumor exempta comitate, quam et Graecorum litteris et Macedonum institutis didicerat. 13 Reversus ab Hammone Alexandream condidit et coloniam Macedonum caput esse Aegypti iubet.
XII. Darius cum Babyloniam perfugisset, per epistulas Alexandrum precatur, redimendarum sibi captivarum potestatem faciat, inque eam rem magnam pecuniam pollicetur. 2 Sed Alexander pretium captivarum regnum omne, non pecuniam petit. 3 Interiecto tempore aliae epistulae Darii Alexandro redduntur, quibus filiae matrimonium et regni portio offertur. 4 Sed Alexander sua sibi dari rescripsit iussitque supplicem venire, regni arbitria victori permittere. 5 Tunc spe pacis amissa bellum Darius reparat et cum quadringentis milibus peditum, centum milibus equitum obviam vadit Alexandro. 6 In itinere nuntiatur uxorem eius ex conlisione abiecti partus decessisse, eiusque mortem inlacrimatum Alexandrum exequiasque benigne prosecutum, idque eum non amoris, sed humanitatis causa fecisse; 7 nam semel tantum eam Alexandro visam esse, cum matrem parvulasque filias eius frequenter consolaretur. 8 Tunc se ratus vere victum, cum post proelia etiam beneficiis ab hoste superaretur, gratumque sibi esse, si vincere nequeat, quod a tali potissimum vinceretur. 9 Scribit itaque et tertias epistulas et gratias agit, quod nihil in suos hostile fecerit. 10 Offert deinde et maiorem partem regni usque Euphratem flumen et alteram filiam uxorem, pro reliquis captivis XXX milia talentum. 11 Ad haec Alexander gratiarum actionem ab hoste supervacaneam esse respondit; 12 nec a se quicquam factum in hostis adulationem, nec quod in dubios belli exitus aut in leges pacis sibi lenocinia quaereret, 13 sed animi magnitudine, qua didicerit adversus vires hostium, non adversus calamitates contendere; 14 pollicetutque praestaturum se ea Dario, si secundus sibi, non par haberi velit. 15 Ceterum neque mundum posse duobus solibus regi, nec orbem summa duo regna salvo statu terrarum habere. 16 Proinde aut deditionem ea die aut posteram aciem paret; nec polliceatur sibi aliam, quam sit expertus, victoriam.
XIII. Postera die aciem producunt, cum repente ante proelium confectum curis Alexandrum somnus adripuit. 2 Cum ad pugnam solus rex deesset, a Parmenione aegre excitatus, quarentibus somni causas omnibus inter pericula, cuius etiam in otio semper parcior fuerit, 3 magno se aestu liberatum ait, somnumque sibi a repentina securitate datum, quod liceat cum omnibus Darii copiis confligere; veritum se longam belli moram, si Persae exercitum divisissent. 4 Ante proelium utraque acies hostibus spectaculo fuit. 5 Macedones multitudinem hominum, corporum magnitudinem armorumque pulchritudinem mirabantur, Persae a tam paucis victa suorum tot milia stupebant. 6 Sed nec duces circuire suos cessabant. 7 Darius vix denis Armeniis singulos hostes, si divisio fieret, evenire dicebat; 8 Alexander Macedonas monebat, ne multitudine hostium, ne corporis magnitudine vel coloris novitate moverentur; 9 tantum meminisse iubet, cum isdem se tertio pugnare; nec meliores factos putarent fuga, cum in aciem secum tam tristem memoriam caedium suarum et tantum sanguinis duobus proeliis fusi ferrent; 10 et quemadmodum Dario maiorem turbam hominum esse, sic virorum sibi. 11 Hortatur, spernant illam aciem auro et argento fulgentem, in qua plus praedae quam periculi sit, cum victoria non ornamentorum decore, sed ferri virtute quaeratur.
XIV. Post haec proelium committitur. Macedones in ferrum cum contemptu totiens a se victi hostis ruebant: contra Persae mori quam vinci praeoptabant. 2 Raro in ullo proelio tantum sanguinis fusum est. 3 Darius cum vinci suos videret, mori et ipse voluit, sed a proximis fugere conpulsus est. 4 Suadentibus deinde quibusdam, ut pons Cydni fluminis ad iter hostium inpediendum intercluderetur, non ita se saluti suae velle consultum ait, ut tot milia sociorum hosti obiciat; debere et aliis fugae viam patere, quae patuerit sibi. 5 Alexander autem periculosissima quaeque adgrediebatur, et ubi confertissimos hostes acerrime pugnare conspexisset, eo se semper inmergebat periculaque sua esse, non militis volebat. 6 Hoc proelio Asiae imperium rapuit, quinto post acceptum regnum anno; 7 Cuius tanta felicitas fuit, ut post hoc nemo rebellare ausus sit patienterque Persae post imperium tot annorum iugum servitutis acceperint. 8 Donatis refectisque militibus XXXIV diebus praedam recognovit. 9 In urbe deinde Susa XL milia talentum invenit. 10 Expugnat et Persepolim, caput Persici regni, urbem multis annis inlustrem refertamque orbis terrarum spoliis, quae interitu eius primum apparuere. 11 Inter haec octingenti admodum Graeci occurrunt Alexandro, qui poenam captivitatis truncata corporis parte tulerant, rogantes, ut sicuti Graeciam se quoque ab hostium crudelitate vindicaret. 12 Data potestate redeundi agros accipere maluerunt, ne non tam gaudium parentibus quam detestandum sui conspectum reportarent.
XV. Interea Darius in gratiam victoris a cognatis suis aureis conpedibus catenisque in vico Parthorum Thara vincitur, credo ita diis inmortalibus iudicantibus, 2 ut in terra eorum, qui successuri imperio erant, Persarum regnum finiretur. 3 Alexander quoque citato cursu postera die supervenit; ibi cognovit Darium clauso vehiculo per noctem exportatum. 4 Iusso igitur exercitu subsequi cum sex milibus equitum fugientem insequitur; in itinere multa et periculosa proelia facit. 5 Emensus deinde plura milia passuum cum nullum Darii indicium repperisset, respirandi equis data potestate unus e militibus, dum ad fontem proximum pergit, in vehiculo Darium multis quidem vulneribus confossum, sed spirantem adhuc invenit; 6 qui applicito captivo cum civem ex voce cognovisset, id saltim praesentis fortunae habere se solacium dixit, quod apud intellecturum locuturus esset nec incassum postremas voces emissurus. 7 Perferri haec Alexandro iubet: se nullis in eum meritorum officiis maximorum illi debitorem mori, quod in matre liberisque suis regium eius, non hostilem animum expertus felicius hostem quam cognatos propinquosque sortitus sit; 8 quippe matri et liberis suis ab eodem hoste vitam datam, sibi a cognatis ereptam, quibus et vitam et regna dededit. 9 Quamobrem gratiam illis eam futuram, quam ipse victor volet. 10 Alexandro referre se, quam solam moriens potest, gratiam, precari superum inferumque numina et regales deos, ut illi terrarum omnium victori contingat imperium. 11 Pro se iustam magis quam gravem sepulturae veniam orare. 12 Quod ad ultionem pertineat, iam non suam, sed exempli communemque omnium regum esse causam, quam neglegere illi et indecorum et periculosum esse; quippe cum in altero iustitiae eius, in altero etiam utilitatis causa versetur. 13 In quam rem unicum pignus fidei regiae, dextram se ferendam Alexandro dare. Post haec porrexit manum expiravit[que]. 14 Quae ubi Alexandro nuntiata sunt, viso corpore defuncti tam indignam illo fastigio mortem lacrimis 15 prosecutus est corpusque regio more sepeliri et reliquias eius maiorum tumulis inferri iussit.