HISTORIARUM PHILIPPICARUM IN EPITOMEN REDACTI A M. IUNIANO IUSTINO

LIBER XV

LIBER XV I. Perdicca et fratre eius, Eumene ac Polyperconte ceterisque ducibus diversae partis occisis finitum certamen inter successores Alexandri Magni videbatur, cum repente inter ipsos victores nata discordia est. 2 Quippe postulantibus Ptolomeo et Cassandro et Lysimacho, ut pecunia in praeda capta provinciaeque dividerentur, Antigonus negavit se in eius belli praemia socios admissurum, in cuius periculum solus descenderit; 3 et ut honestum adversus socios bellum suscipere videretur, divulgat se Olympiadis mortem a Cassandro interfectae ulcisci velle et Alexandri, regis sui, filium cum matre obsidione Amphipolitana liberare. 4 His cognitis Ptolomeus et Cassander inita cum Lysimacho et Seleuco societate bellum terra marique enixe instruunt. 5 Tenebat Ptolomeus Aegyptum cum Africae parte maiore et Cypro et Phoenice. Cassandro parebat Macedonia cum Graecia. 6 Asiam et partes Orientis occupaverat Antigonus, cuius filius Demetrius prima belli congressione a Ptolomeo apud Galamam vincitur. 7 In quo proelio maior Ptolomei moderationis gloria quam ipsius victoriae fuit; 8 siquidem et amicos Demetrii non solum cum suis rebus, verum etiam additis insuper muneribus dimisit et ipsius Demetrii privatum omne instrumentum ac familiam reddidit adiecto honore verborum, 9 non se propter praedam, sed propter dignitatem inisse bellum, indignatum, quod Antigonus devictis diversae factionis ducibus solus communis victoriae praemia corripuisset.

II. Dum haec aguntur, Cassander ab Apollonia rediens incidit in Audariatas, qui propter ranarum muriumque multitudinem relicto patrio solo sedes quaerebant; 2 veritus, ne Macedoniam occuparent, facta pactione in societatem eos recepit agrosque iis ultimos Macedoniae adsignat. 3 Deinde, ne Hercules, Alexandri filius, qui annos XIV excesserat, favore paterni nominis in regum Macedoniae vocaretur, occidi eum tacite cum matre Bassine iubet corporaque eorum terra obrui, ne caedes sepultura proderetur, 4 et quasi parum facinoris in ipso primum rege, mox in matre eius Olympiade ac filio admisisset, 5 alterum quoque filium cum matre Roxane pari fraude interfecit, scilicet quasi regnum Macedoniae, quod adfectabat, aliter consequi quam scelere non posset. 6 Interea Ptolomeus cum Demetrio navali proelio iterato congreditur et amissa classe hostique concessa victoria in Aegyptum refugit. 7 Demetrius filium Ptolomei Leontiscum et fratrem Menelaum amicosque eius cum privati instrumenti ministerio, pari provocatus antea munere, Aegyptum remittit; 8 et ut appareret eos non odii, sed dignitatis gloria accensos, donis muneribusque inter ipsa bella contendebant. 9 Tanto honestius tunc bella gerebantur quam nunc amicitiae coluntur. 10 Hac victoria elatus Antigonus regem se cum Demetrio filio appellari a populo iubet. 11 Ptolomeus quoque, ne minoris apud suos auctoritatis haberetur, rex ab exercitu cognominatur. 12 Quibus auditis Cassander et Lysimachus et ipsi regiam sibi maiestatem vindicaverunt. 13 Huius honoris ornamentis tam diu omnes abstinuerunt, quam diu filii regis sui superesse potuerunt. 14 Tanta in illis verecundia erat, ut cum opes regias haberent, regum tamen nominibus aequo animo caruerint, quoad Alexandro iustus heres fuit. 15 Sed Ptolomeus et Cassander ceterique factionis alterius duces cum carpi se singulos ab Antigono viderent, dum privatum singulorum, non commune universorum bellum ducunt nec auxilium ferre alter alteri volunt, quasi victoria unius, 16 non omnium foret, per epistulas se invicem confirmantes tempus, locum coeundi condicunt bellumque communibus viribus instruunt. 17 Cui cum Cassander interesse propter finitimum bellum non posset, Lysimachum cum ingentibus copiis in auxilium sociis mittit.

III. Erat hic Lysimachus inlustri quidem Macedoniae loco natus, sed virtutis experimentis omni nobilitate clarior, quae tanta in illo fuit, 2 ut animi magnitudine philosophiam ipsam viriumque gloria omnes, per quos Oriens domitus est, vicerit. 3 Quippe cum Alexander Magnus Callisthenen philosophum propter salutationis Persicae interpellatum morem insidiarum, quae sibi paratae fuerant, 4 conscium fuisse iratus finxisset eumque truncatis crudeliter omnibus membris abscisisque auribus ac naso labiisque deforme ac miserandum spectaculum reddidisset, 5 insuper in cavea cum cane clausum ad metum ceterorum circumferret: 6 tunc Lysimachus, audire Callisthenen et praecepta ab eo virtutis accipere solitus, miseratus tanti viri non culpae, sed libertatis poenas pendentis, venenum ei in remedia calamitatium dedit. 7 Quod adeo Alexander aegre tulit, ut eum obici ferocissimo leoni iuberet. 8 Sed cum ad conspectum eius concitatus leo impetum fecisset, manum amiculo involutam Lysimachus in os leonis inmersit abreptaque lingua feram exanimavit. 9 Quod cum nuntiatum regi esset, admiratio in satisfactionem cessit, carioremque eum propter constantiam tantae virtutis habuit. 10 Lysimachus quoque magno animo regis veluti parentis contumeliam tulit. l Denique omni ex animo huius facti memoria exturbata post in India insectanti regi quosdam palantes hostes, cum a satellitum turba equi celeritate desertus esset, solus ei per inmensas harenarum moles cursus comes fuit. 12 Quod idem antea Philippus, frater eius, cum facere voluisset, inter manus regis expiraverat. 13 Sed Lysimachum desiliens equo Alexander hastae cuspide ita in fronte vulneravit, ut sanguis aliter cludi non posset quam diadema sibi demptum rex adligandi vulneris causa capiti eius inponeret. 14 Quod auspicium primum regalis maiestatis Lysimacho fuit. 15 Sed et post Alexandri mortem, cum inter successores eius provinciae dividerentur, ferocissimae gentes quasi omnium fortissimo adsignatae sunt. 16 Adeo etiam consensu universorum palmam virtutis inter ceteros tulit.

IV. Priusquam bellum inter Ptolomeum sociosque eius adversum Antigonum committeretur, repente ex Asia maiore digressus Seleucus novus Antigono hostis accesserat. 2 Huius quoque virtus clara et origo admirabilis fuit; 3 siquidem mater eius Laodice, cum nupta esset Antiocho, claro inter Philippi duces viro, visa sibi est per quietem ex concubitu Apollinis concepisse, 4 gravidamque factam munus concubitus a deo anulum accepisse, in cuius gemma anchora sculpta esset; iussaque donum filio, quem peperisset, dare. 5 Admirabilem fecit hunc visum et anulus, qui postera die eiusdem sculpturae in lecto inventus est, et figura anchorae, quae in femore Seleuci nata cum ipso parvulo fuit. 6 Quamobrem Laodice anulum Seleuco eunti cum Alexandro Magno ad Persicam militiam, edocto de origine sua, dedit. 7 Vbi post mortem Alexandri occupato regno Orientis urbem condidit, ibi quoque geminae originis memoriam consecravit. 8 Nam et urbem ex Antiochi patris nomine Antiochiam vocavit et campos vicinos urbi Apollini dicavit. 9 Originis eius argumentum etiam in posteris mansit, siquidem filii nepotesque eius anchoram in femore veluti notam generis naturalem habuere. 10 Multa in Oriente post divisionem inter socios regni Macedonici bella gessit. 11 Principio Babyloniam cepit; inde auctis ex victoria viribus Bactrianos expugnavit. 12 Transitum deinde in Indiam fecit, quae post mortem Alexandri, veluti cervicibus iugo servitutis excusso, praefectos eius occiderat. 13 Auctor libertatis Sandrocottus fuerat, sed titulum libertatis post victoriam in servitutem verterat; 14 siquidem occupato regno populum, quem ab externa dominatione vindicaverat, ipse servitio premebat. 15 Fuit hic humili quidem genere natus, sed ad regni potestatem maiestate numinis inpulsus. 16 Quippe cum procacitate sua Nandrum regem offendisset, interfici a rege iussus salutem pedum celeritate quaesierat. 17 Ex qua fatigatione cum somno captus iaceret, leo ingentis formae ad dormientem accessit sudoremque profluentem lingua ei detersit expergefactumque blande reliquit. 18 Hoc prodigio primum ad spem regni inpulsus contractis latronibus Indos ad novitatem regni sollicitavit. 19 Molienti deinde bellum adversus praefectos Alexandri elephantus ferus infinitae magnitudinis ultro se obtulit et veluti domita mansuetudine eum tergo excepit duxque belli et proeliator insignis fuit. 20 Sic adquisito regno Sandrocottus ea tempestate, qua Seleucus futurae magnitudinis fundamenta iaciebat, Indiam possidebat, 21 cum quo facta pactione Seleucus conpositisque in Oriente rebus in bellum Antigoni descendit. 22 Adunatis igitur omnium sociorum copiis proelium committitur; in eo Antigonus occiditur, Demetrius, filius eius, in fugam vertitur. 23 Sed socii profligato hostili bello denuo in semet ipsos arma vertunt et, cum de praeda non convenirent, iterum in duas factiones didicuntur. 24 Seleucus Demetrio, Ptolomeus Lysimacho iunguntur. Cassandro defuncto Philippus filius succedit. 25 Sic quasi ex integro nova Macedoniae bella nascuntur.