LIBER II
[I] In relatione rerum ab Scythis gestarum, quae satis amplae magnificaeque
fuerunt, principium ab origine repetendum est. Non enim minus inlustria
initia quam imperium habuere, nec virorum magis quam feminarum virtutibus
claruere, quippe cum ipsi Parthos Bactrianosque, feminae autem eorum
Amazonum regna condiderint, prorsus ut res gestas virorum mulierumque
considerantibus incertum sit, uter apud eos sexus inlustrior fuerit.
Scytharum gens antiquissima semper habita, quamquam inter Scythas et
Aegyptios diu contentio de generis vetustate fuerit Aegyptiis
praedicantibus, initio rerum cum aliae terrae nimio fervore solis
arderent, aliae rigerent frigoris inmanitate, ita ut non modo primae
generare homines, sed ne advenas quidem recipere ac tueri possent,
priusquam adversus calorem vel frigus velamenta corporis invenirentur vel
locorum vitia quaesitis arte remediis mollirentur, Aegyptum ita temperatam
semper fuisse, ut neque hiberna frigora nec aestivi solis ardores incolas
eius premerent, solum ita fecundum, ut alimentorum usum hominum nulla
terra feracior fuerit. Iure igitur ibi primum homines natos videri debere,
ubi educari facillime possent. Contra Scythae caeli temperamentum nullum
esse vetustatis argumentum putabant. Quippe naturam, cum primum incrementa
caloris ac frigoris distinxit, statim ad locorum patientiam animalia
quoque generasse;sed et arborum ac frugum pro regionum condicione apte
genera variata. Et quanto Scythis sit caelum asperius quam Aegyptiis,
tanto et corpora et ingenia esse duriora. Ceterum si mundi, quae nunc
partes sunt, aliquando unitas fuit, sive inluvies aquarum principio rerum
terras obrutas tenuit, sive ignis, qui et mundum genuit, cuncta possedit,
utriusque primordii Scythas origine praestare. Nam si ignis prima
possessio rerum fuit, qui paulatim extinctus sedem terris dedit, nullam
prius quam septemtrionalem partem hiemis rigore sub igne secretam, adeo ut
nunc quoque nulla magis rigeat frigoribus; Aegyptum vero et totum Orientem
tardissime temperatum, quippe qui etiam nunc torrenti calore solis
exaestuet. Quodsi omnes quondam terrae submersae profundo fuerunt,
profecto editissimam quamque partem decurrentibus aquis primum detectam,
humillimo autem solo eandem aquam diutissime inmoratam; et quanto prior
quaeque pars terrarum siccata sit, tanto prius animalia generare coepisse.
Porro Scythiam adeo editiorem omnibus terris esse, ut cuncta flumina ibi
natam in Maeotim, tum deinde in Ponticum et Aegyptium mare decurrant;
Aegyptum autem, quae tot regum, tot saeculorum cura inpensaque munita sit
et adversum vim incurrentium aquarum tantis structa molibus, tot fossis
concisa, ut, cum his arceantur, illis recipiantur aquae, nihilo minus coli
nisi excluso Nilo non potuerit, nec possit videri hominum vetustate
ultima, quae aggerationibus regum sive Nili trahentis limum terrarum
recentissima videatur. His igitur argumentis superatis Aegyptiis
antiquiores semper Scythae visi.
[II] Scythia autem in orientem porrecta includitur ab uno latere Ponto, ab
altero montibus Riphaeis, a tergo Asia et Phasi flumine. Multum in
longitudinem et latitudinem patet. Hominibus inter se nulli fines. Neque
enim agrum exercent, nec domus illis ulla aut tectum aut sedes est,
armenta et pecora semper pascentibus et per incultas solitudines errare
solitis. Uxores liberosque secum in plaustris vehunt, quibus coriis
imbrium hiemisque causa tectis pro domibus utuntur. Iustitia gentis
ingeniis culta, non legibus. Nullum scelus apud eos furto gravius: quippe
sine tecti munimento pecora et armenta habentibus quid inter silvas
superesset, si furari liceret? Aurum et argentum non perinde ac reliqui
mortales adpetunt. Lacte et melle vescuntur. Lanae his usus ac vestium
ignotus et quamquam continuis frigoribus urantur, pellibus tamen ferinis
ac murinis utuntur. Haec continentia illis morum quoque iustitiam edidit,
nihil alienum concupiscentibus; quippe ibidem divitiarum cupido est, ubi
et usus. Atque utinam reliquis mortalibus similis moderatio abstinentiaque
alieni foret; profecto non tantum bellorum per omnia saecula terris
omnibus continuaretur, neque plus hominum ferrum et arma quam naturalis
fatorum condicio raperet, prorsus ut admirabile videatur, hoc illis
naturam dare, quod Graeci longa sapientium doctrina praeceptisque
philosophorum coonsequi nequeunt, cultosque mores incultae barbariae
conlatione superari. Tanto plus in illis proficit vitiorum ignoratio quam
in his cognitio virtutis.
[III] Imperium Asiae ter quaesivere; ipsi perpetuo ab alieno imperio aut
intacti aut invicti mansere. Darium, regem Persarum, turpi ab Scythia
submoverunt fuga, Cyrum cum omni exercitu trucidaverunt, Alexandri Magni
ducem Zopyriona pari ratione cum copiis universis deleverunt. Romanorum
audivere, non sensere arma. Parthicum et Bactrianum imperium ipsi
condiderunt. Gens laboribus et bellis aspera, vires corporum inmensae;
nihil parare, quod amittere timeant, nihil victores praeter gloriam
concupiscunt. Primus Scythis bellum indixit Vezosis, rex Aegyptius, missis
prius legationibus, qui hostibus parendi legem dicerent. Sed Scythae iam
ante de adventu regis a finitimis certiores facti legatis respondent: tam
opulenti populi ducem stolide adversus inopes occupasse bellum, quod magis
domi fuerit illi timendum, quod belli certamen anceps, praemia victoriae
nulla, damna manifesta sint. Igitur non exspectaturos Scythas, dum ad se
veniatur, cum tanto sibi plura in hoste concupiscenda sint, ultroque
praedae ituros obviam. Nec dicta res morata. Quos cum tanta celeritate
advenire rex didicisset, in fugam vertitur exercituque cum omni apparatu
belli relicto in regnum trepidus se recepit. Scythas ab Aegypto paludes
prohibuere. Inde reversi Asiam perdomitam vectigalem fecere, modico
tributo magis in titulum imperii quam in victoriae praemium inposito. XV
annis pacandae Asiae inmorati uxorum flagitatione revocantur, per legatos
denuntiantibus, ni redeant, subolem se ex finitimis quaesituras nec
passuras, ut in posteritatem Scytharum genus per feminas intercidat. His
igitur Asia per mille quingentos annos vectigalis fuit. Pendendi tributi
finem Ninus, rex Assyriorum, inposuit.
[IV] Sed apud Scythas medio tempore duo regii iuvenes, Plynos et Scolopitus,
per facionem optimatum domo pulsi ingentem iuventutem secum traxere et in
Cappadociae ora iuxta amnem Thermodonta consederunt subiectosque
Themiscyrios campos occupavere. Ibi per multos annos spoliare finitimos
adsueti conspiratione populorum per insidias trucidantur. Horum uxores cum
viderent exsilio additam orbitatem, arma sumunt finesque suos submoventes
primo, mox etiam inferentes bellum defendunt. Nubendi quoque finitimis
animum omisere, servitutem, non matrimonium appellantes. Singulare omnium
saeculorum exemplum, ausae rem publicam augere sine viris; iam etiam cum
contemptu virorum tuentur. Et ne feliciores aliae aliis viderentur, viros,
qui domi remanserant, interficiunt. Ultionem quoque caesorum coniugum
excidio finitimorum consequuntur. Tum pace armis quaesita, ne genus
interiret, concubitus finitimorum ineunt. Si qui mares nescerentur,
interficiebant. Virgines in eundem ipsis morem, non otio neque lanificio,
sed armis, equis, venationibus exercebant, inustis infantum dexterioribus
mammis, ne sagittarum iactus impediantur; unde dictae Amazones. Duae his
reginae fuere, Martesia et Lampeto, quae in duas partes agmine diviso,
inclitae iam opibus, vicibus gerebant bella, soli terminos alternis
defendentes, et ne successibus deesset auctoritas, genitas se Marte
praedicabant. Itaque maiore parte Europae subacta Asiae quoque nonnullas
civitates occupavere. Ibi Epheso multisque aliis urbibus conditis partem
exercitus cum ingenti praeda domum dimittunt. Reliquae, quae ad tuendum
Asiae imperium remanserant, concursu barbarorum cum Martesia regina
interficiuntur. In huius locum filia eius Orithyia regno succedit, cui
praeter singularem belli scientiam eximia servatae in omne aevum
virginitatis admiratio fuit. Huius virtute tantum additum gloriae et famae
Amazonum est, ut Herculi rex, cui duodecim stipendia debebat, quasi
inpossibile imperaverit, ut arma reginae Amazonum sibi adferret. Eo igitur
profectus longis novem navibus comitante principum Graeciae iuventute
inopinantes adgreditur. Duae tum sorores Amazonum regna tractabant,
Antiope et Orithyia; sed Orithyia foris bellum gerebat. Igitur cum
Hercules ad litus Amazonum adplicuit, infrequens multitudo cum Antiope
regina nihil hostile metuente erat. Qua re effectum est, ut paucae
repentino tumultu excitae arma sumerent facilemque victoriam hostibus
darent. Multae itaque caesae captaeque, in his duae Antiopae sorores,
Melanippe ab Hercule, Hippolyte a Theseo. Sed Theseus obtenta in praemium
captiva eandem in matrimonium adsumpsit et ex ea genuit Hippolytum.
Hercules post victoriam Melanippen captivam sorori reddidit et pretium
arma reginae accepit. Atque ita functus imperio ad regem revertitur. Sed
Orithyia, ubi conperit bellum sororibus inlatum ac raptorem esse
Atheniensium principem, hortatur comites in ultionem frustraque et Ponti
sinum et Asiam edomitam esse dicit, si Graecorum non tam bellis quam
rapinis pateant. Auxilium deinde a Sagylo, rege Scythiae, petit: genus
Scytharum esse, cladem virorum, necessitatem armorum, belli causas
ostendit, adsecutasque virtute, ne segniores viris feminas habere Scythae
viderentur. Motus ille domestica gloria mittit cum ingenti equitatu filium
Panasagorum in auxilium. Et ante proelium dissensione orta ab auxiliis
desertae bello ab Atheniensibus vincuntur. Receptaculum tamen habuere
castra sociorum, quorum auxilio intactae ab aliis gentibus in regnum
revertuntur. Post Orithyiam Penthesilea regno potita est, cuius Troiano
bello inter fortissimos viros, cum auxilium adversus Graecos ferret, magna
virtutis documenta exstitere. Interfecta deinde Penthesilea exercitumque
eius absumpto paucae, quae in regno remanserant, aegre se adversus
finitimos defendentes usque tempora Alexandri Magni duraverunt. Harum
Minithyia sive Thalestris regina, concubitu Alexandri per dies tredecim ad
subolem ex eo generandum obtento, reversa in regnum brevi tempore cum omni
Amazonum nomine intercidit.
[V] Scythae autem tertia expeditione Asiana cum annis octo a coniugibus ac
liberis afuissent, servili bello domi excipiuntur. Quippe coniuges eorum
longa exspectatione virorum fessae nec iam teneri bello, sed deletos ratae
servis ad custodiam pecorum relictis nubunt, qui reversos cum victoria
dominos velut advenas armati finibus prohibent. Quibus cum varia victoria
fuisset, admonentur Scythae mutare genus pugnae, memores non cum hostibus,
sed cum servis proeliandum, nec armorum, sed dominorum iure vincendos,
verbera in aciem, non tela adferenda, omissoque ferro virgas et flagella
ceteraque servilis metus paranda instrumenta. Probato omnes consilio
instructi, sicut praeceptum erat, postquam ad hostem accessere,
inopinantibus verbera intenta; adeoque illos perculerunt, ut quos ferro
non poterant, metu verberum vincerent, fugamque non ut hostes victi, sed
ut fugitivi servi capesserent. Quicumque capi potuerunt, supplicia
crucibus luerunt. Mulieres quoque male sibi consciae partim ferro, partim
suspendio vitam finierunt. Post haec pax apud Scythas fuit usque tempora
Ianthyri regis. Huic Darius, rex Persarum, sicut supra dictum est, cum
filiae eius nuptias non obtinuisset, bellum intulit et armatis
septingentis milibus hominum Scythiam ingressus, non facientibus hostibus
pugnae potestatem metuens, ne interrupto ponte Histri reditus sibi
intercluderetur, amissis LXXX milibus hominum trepidus refugit; quae
iactura abundante multitudine inter damna numerata non est. Inde Asiam et
Macedoniam domuit; Ionas quoque navali proelio superat. Dein cognito quod
Athenienses Ionis contra se auxilium tulissent, omnem impetum belli in eos
convertit.
[VI] Nunc quoniam ad bella Atheniensium ventum est, quae non modo ultra spem
gerendi, verum etiam ultra gesti fidem peracta sunt, operaque Atheniensium
effectu maiora quam voto fuere, paucis urbis origo repetenda est, et quia
non, ut ceterae gentes, a sordidis initiis ad summa cervere. Soli enim
praeterquam incremento etiam origine gloriantur; quippe non advenae neque
passim collecta populi conluvies originem urbi dedit, sed eodem innati
solo, quod incolunt, et quae illis sedes, eadem origo est. Primi lanificii
et olei et vini usum docuere. Arare quoque ac serere frumenta glandem
vescentibus monstrarunt. Litterae certe ac facundia et hic civilis
disciplinae ordo veluti templum Athenas habent. Ante Deucalionis tempora
regem habuere Cecropem, quem, ut omnis antiquitas fabulosa est, biformem
tradidere, quia primus marem feminae matrimonio iunxit. Huic successit
Cranaus, cuius filia Atthis nomen regioni dedit. Post hunc Amphictyonides
regnavit, qui primus Minervae urbem sacravit et nomen civitati Athenas
dedit. Huius temporibus aquarum inluvies maiorem partem populorum Graeciae
absumpsit. Superfuerunt, quos refugia montium receperunt, aut ad regem
Thessaliae Deucalionem retibus evecti sunt, a quo propterea genus hominum
conditum dicitur. Per ordinem deinde successionis regnum ad Erechtheum
descendit, sub quo frumenti satio est Eleusinae a Triptolemo reperta, in
cuius muneris honorem noctes initiorum sacratae. Tenuit et Aegeus, Thesei
pater, Athenis regnum, a quo per divortium discedens Medea propter adultam
privigni aetatem Colchos cum Medo filio ex Aegeo suscepto concessit. Post
Aegeum Theseus ac deinceps Thesei filius Demophoon, qui auxilium Graecis
adversus Troianos tulit, regnum possedit.
Erant initer Athenienses et Dorienses simultatium veteres offensae, quas
vindicaturi bello Dorienses de eventu proelii oracula cunsuluerunt.
Responsum superiores fore, ni regem Atheniensium occidissent. Cum ventum
esset in bellum, militibus ante omnia custodia regis praecipitur.
Atheniensibus eo tempore rex Codrus erat, qui et responso dei et
praeceptis hostium cognitis permutato regis habitu pannosus, sarmenta
collo gerens castra hostium ingreditur. Ibi in turba obsistentium a
milite, quem falce astu convulneraverat, interficitur. Cognito regis
corpore Dorienses sine proelio discedunt. Atque ita Athenienses virtute
ducis pro salute patriae morti se offerentis bello liberantur.
[VII] Post Codrum nemo Athenis regnavit, quod memoriae nominis eius tributum
est. Administratio rei publicae annua magistratibus permissa. Sed civitati
nullae tunc leges erant, quia libido regum pro legibus habebatur. Legitur
itaque Solon, vir iustitiae insignis, qui velut novam civitaatem legibus
conderet. Qui tanto temperamento inter plebem senatumque egit (cum, si
quid pro altero ordine tulisset, alteri displiciturum videretur), ut ab
utrisque parem gratiam traheret. Huius viri inter multa egregia illud
memorabile fuit. Inter Athenienses et Megarenses de proprietate Salaminae
insulae prope usque interitum armis dimicatum fuerat. Post multas clades
capital esse apud Athenienses coepit, si quis legem de vindicanda insula
tulisset. Sollicitus igitur Solon, ne aut tacendo parum rei publicae
consuleret aut censendo sibi, subitam dementiam simulat, cuius venia non
dicturus modo prohibita, sed et facturus erat. Deformis habitu more
vaecordium in publicum evolat factoque concursu hominum, quo magis
consilium dissimulet, insolitis sibi versibus suadere populo coepit, quod
vetabatur, omniumque animos ita cepit, ut extemplo bellum adversus
Megarenses decerneretur insulaque devictis hostibus Atheniensium fieret.
[VIII] Interea Megarenses memores inlati Atheniensibus belli et deserti, ne
frustra arma movisse viderentur, matronas Atheniensium in Eleusinis sacris
noctu oppressuri naves conscendunt. Qua re cognita dux Atheniensium
Pisistratus iuventutem in insidiis locat, iussis matronis solito clamore
ac strepitu etiam in accessu hostium, ne intellectos se sentiant, sacra
celebrare; egressosque navibus Megarenses inopinantes adgressus delevit ac
protinus classe captiva intermixtis [inter milites] muliebribus, ut
speciem captarum matronarum praeberent, Megara contendit. Illi cum et
navium formam et petitam praedam cognoscerent, obvii ad portum procedunt,
quibus caesis Pisistratus paulum a capienda urbe afuit. Ita Dorienses suis
dolis hosti victoriam dedere. Sed Pisistratus, quasi sibi, non patriae
vicisset, tyrannidem per dolum occupat. Quippe voluntariis verberibus domi
adfectus laceratoque corpore in publicum degreditur, advocata contione
vulnera populo ostendit, de crudelitate principum, a quibus haec se passum
simulabat, queritur; adduntur vocibus lacrimae et invidiosa oratione
multitudo credula accenditur: amore plebis invisum se senatui simulat.
Obtinet ad custodiam corporis sui satellitum auxilium, per quos occupata
tyrannide per annos XXXIII regnavit.
[IX] Post huius mortem Diocles, alter ex filiis, per vim stuprata virgine a
fratre puellae interficitur. Alter, Hippias nomine, cum imperium paternum
teneret, interfectorem fratris conprehendi iubet, qui cum per tormenta
conscios caedis nominare cogeretur, omnes amicos tyranni nominavit, quibus
interfectis quaerenti tyranno, an adhuc aliqui conscii essent, neminem ait
superesse, quem amplius mori gestiat quam ipsum tyrannum. Qua voce eiusdem
se tyranni victorem post vindictam pudicitiae sororis ostendit. Huius
virtute cum admonita civitas libertatis esset, tandem Hippias regno pulsus
in exsilium agitur, qui profectus in Persas ducem se Dario inferenti
Atheniensibus bellum, sicut supra significatum est, adversus patriam suam
offert. Igitur Athenienses audito Darii adventu auxilium a Lacedaemoniis,
socia tum civitate, petiverunt, quos ubi viderunt quadridui teneri
religione, non exspectato auxilio instructis decem milibus civium et
Plataeensibus auxiliaribus mille adversus sescenta milia hostium in campis
Marathoniis in proelium egrediuntur. Miltiades et dux belli erat et auctor
non exspectandi auxilii; quem tanta fiducia ceperat, ut plus praesidii in
celeritate quam in sociis duceret. Magna igitur in pugnam euntibus
animorum alacritas fuit, adeo ut, cum mille passus inter duas acies
essent, citato cursu ante iactum sagittarum ad hostem venerint. Nec
audaciae eius eventus defuit. Pugnatum est enim tanta virtute, ut hinc
viros, inde pecudes putares. Victi Persae in naves confugerunt, ex quibus
multae suppressae, multae captae sunt. In eo proelio tanta virtus
singulorum fuit, ut, cuius laus prima esset, difficile iudicium videretur.
Inter ceteros tamen Themistoclis adulescentis gloria emicuit, in quo iam
tum indoles futurae imperatoriae dignitatis apparuit. Cynegiri quoque,
militis Atheniensis, gloria magnis scriptorum laudibus celebraata est, qui
post proelii innumeras caedes, cum fugientes hostes ad naves egisset,
onustam navem dextra manu tenuit nec prius dimisit, quam manum amitteret;
tum quoque amputata dextera navem sinistra conprehendit, quam et ipsam cum
amisisset, ad postremum morsu navem detinuit. Tantam in eo virtutem
fuisse, ut non tot caedibus fatigatus, non duabus manibus amissis, victus,
truncus ad postremum et velut rabida fera dentibus dimicaverit. Ducenta
milia Persae eo proelio sive naufragio amisere. Cecidit et Hippias,
tyrannus Atheniensis, autor et concitor eius belli, diis patriae ultoribus
poenas repetentibus.
[X] Interea et Darius, cum bellum restauraret, in ipso apparatu decedit,
relictis multis filiis et in regno et ante regnum susceptis. Ex his
Ariamenes maximus natu aetatis privilegio regnum sibi vindicabat, quod ius
et ordo nascendi et natura ipsa gentibus dedit. Porro Xerxes controversiam
non de ordine, sed de nascendi felicitate referebat; nam Ariamenen primum
quidem Dario, sed privato provenisse; se regi primum natum. Fratres itaque
suos, qui ante geniti essent, privatum patrimonium, quod eo tempore Darius
habuisset, non regnum vindicare sibi posse; se esse, quem primum in regno
iam rex pater sustulerit. Huc accedere, quod Ariamenes non patre antum,
sed e matre privatae adhuc fortunae, avo quoque materno privato procreatus
sit; se vero et matre regina natum et patrem non nisi regem vidisse, avum
quoque maternum Cyrum se regem habuisse, non heredem, sed conditorem tanti
regni. Ita etsi in aequo iure utrumque fratrem pater reliquisset, materno
tamen se iure et avito vincere. Hoc certamen concordi animo ad patruum
suum Artaphernen veluti ad domesticum iudicem deferunt, qui domi cognita
causa Xerxen praeposuit; adeoque fraterna contentio fuit, ut nec victor
insultaverit nec victus doluerit ipsoque litis tempore munera invicem
miserint, iucunda quoque inter se, non solum credula convivia habuerint,
iudicium quoque ipsum sine arbitris, sine convicio fuerit. Tanto
moderatius tum fratres inter se maxima regna dividebant, quam nunc exigua
patrimonia partiuntur.
Igitur Xerxes bellum a patre coeptum adversus Graeciam quinquennium
instruxit. Quod ubi primum didicit Demaratus, rex Lacedaemoniorum, qui
apud Xerxen exsulabat, amicior patriae post fugam, quam regi post
beneficia, ne inopinato bello opprimerentur, omnia in tabellis ligneis
magistratibus praescribit easdemque cera superinducta delet, ne aut
scriptura sine tegmine indicium daret aut recens cera dolum proderet, fido
deinde servo perferendas tradit iusso magistratibus Spartanorum tradere.
Quibus perlatis Lacedaemone quaestioni res diu fuit, quod neque scriptum
aliquid viderent nec frustra missas suspicarentur, tantoque rem maiorem,
quanto esset occultior putabant. Haerentibus in coniectura viris soror
regis Leonidae consilium scribentis invenit. Erasa igitur cera belli
consilia deteguntur. Iam Xerxes septingenta milia de regno armaverat et
trecenta milia de auxiliis, ut non inmerito proditum sit, flumina ab
exercitu eius siccata Graeciamque omnem vix capere exercitum eius
potuisse. Naves quoque rostratas mille ducentas, onerarias autem tria
milia numero habuisse dicitur. Huic tanto agmini dux defuit. Ceterum si
regem spectes, divitias, non ducem laudes; quarum tanta copia in regno
eius fuit, ut, cum flumina multitudine consumerentur, opes tamen regiae
superessent. Ipse autem primus in fuga, postremus in proelio semper visus
est, in periculis timidus, sicubi metus abesset, inflatus; denique ante
experimentum belli fiducia virium veluti naturae ipsius dominus et montes
in planum deducebat et convexa vallium aequabat et quaedam maria pontibus
sternebat, quaedam ad navigationis commodum per conpendium ducebat.
[XI] Cuius introitus in Graeciam quam terribilis, tam turpis ac foedus
discessus fuit. Namque cum Leonida, rex Spartanorum, cum IV milibus
militum angustias Thermopylarum occupasset, Xerxes contenptu paucitatis
eos pugnam capessere iubet, quorum cognati Marathonia pugna interfecti
fuerant. Qui dum ulcisci suos quaerunt, principium cladis fuere;
succedente dein inutili turba maior caedes editur. Triduo ibi cum dolore
et indignatione Persarum dimicatum. Quarta die cum nuntiatum esset
Leonidae a XX milibus hostium summum cacumen teneri, tum hortatur socios,
recedant et se ad meliora patriae tempora reservent, sibi cum Spartanis
fortunam experiendam; plura patriae quam vitae debere, ceteros ad
praesidia Graeciae servandos. Audito regis imperio discessere ceteri, soli
Lacedaemonii remanserunt. Initio huius belli sciscitantibus Delphis
oracula responsum fuerat, aut regi Spartanorum aut urbi cadendum. Et
idcirco rex Leonidas, cum in bellum proficisceretur, ita suos firmaverat,
ut ire se parato ad moriendum animo scirent angustiasque propterea
occupaverat, ut cum paucis aut maiore gloria vinceret aut minore damno rei
publicae caderet. Dimissis igitur sociis hortatur Spartanos, meminerint
qualitercumque proeliatis cadendum esse; caverent, ne fortius mansisse
quam dimicasse videantur; nec exspectandum, ut ab hoste circumvenirentur,
sed dum nox occasionem daret, securis et laetis superveniendum; nusquam
victores honestius quam in castris hostium perituros. Nihil erat difficile
persuadere persuasis mori: statim arma capiunt et sescenti viri castra
quingentorum milium inrumpunt statimque regis praetorium petunt, aut cum
illo aut, si ipsi oppressi essent, in ipsius potissimum sede morituri.
Tumultus totis castris oritur. Spartani, postquam regem non inveniunt, per
omnia castra victores vagantur; caedunt sternuntque omnia, ut qui sciunt
se pugnare non spe victoriae, sed in mortis ultionem. Proelium a
principiio noctis in maiorem partem diei tractum. Ad postremum non victi,
sed vincendo fatigati inter ingentes stratorum hostium catervas
occiderunt. Xerxes duobus vulneribus terrestri proelio acceptis experiri
maris fortunam statuit.
[XII] Sed Atheniensium dux Themistocles cum animadvertisset Ionas, propter quos
bellum Persarum susceperunt, in auxilium regis classe venisse, sollicitare
eos in partes suas statuit, et cum conloquendi copiam non haberet, quo
applicituri erant, symbolos proponi et saxis proscribi curat: "Quae vos,
Iones, dementia tenet? Quod facinus agitatis? Bellum inferre olim
conditoribus vestris, nuper etiam vindicibus cogitatis? An ideo moenia
vestra condidimus, ut essent qui nostra delerent? Quid si non haec et
Dario prius et nunc Xerxi belli causa nobiscum foret, quod vos in haec
castra vestra ex ista obsidione transitis? Aut si hoc parum tutum est, at
vos commisso proelio ite cessim, inhibite remis et a bello discedite".
Ante navalis proelii congressionem miserat Xerxes IV milia armatorum
Delphos ad templum Apollinis diripiendum, prorsus quasi non cum Graecis
tantum, sed et cum diis inmortalibus bellumm gereret; quae manus tota
imbribus et fulminibus deleta est, ut intellegeret, quam nullae essent
hominum adversum deos vires. Post haec Thespiades et Plataeas et Athenas
vacuas hominibus incendit, et quoniam ferro in homines non poterat, in
aedificia igne grassatur. Namque Athenienses post pugnam Marathoniam
praemonente Themistocle, victoriam illam de Persis non finem, sed causam
maioris belli fore, CC naves fabricaverunt. Adventante igitur Xerxe
consulentibus Delphis oraculum responsum fuerat, salutem muris ligneis
tuerentur. Themistocles navium praesidium demonstratum ratus persuadet
omnibus, patriam municipes esse, non moenia, civitatemque non in
aedificiis, sed in civibus positam; melius itaque salutem navibus quam
urbi commissuros; huius sententiae etiam deum auctorem esse. Probato
consilio coniuges liberosque cum pretiosissimis rebus abditis insulis
relicta urbe demandant; ipsi naves armati conscendunt. Exemplum
Atheniensium et aliae urbes imitatae. Itaque cum adunata omnis sociorum
classis et intenta in bellum navale esset angustiasque Salaminii freti, ne
circumveniri a multitudine posset, occupassent, dissensio inter civitatum
principes oritur. Qui cum deserto bello ad sua tuenda dilabi vellent,
timens Themistocles, ne discessu sociorum vires minuerentur, per servum
fidum Xerxi nuntiat, uno in loco eum contractam Graeciam capere facillime
posse. Quodsi civitates, quae iam abire vellent, dissipentur, maiore
labore ei singulas consectandas. Hoc dolo inpellit regem signum pugnae
dare. Graeci quoque adventu hostium occupati proelium conlatis viribus
capessunt. Interea rex velut spectator pugnae cum parte navium in litore
remanet. Artemisia autem, regina Halicarnasi, quae in auxilium Xerxi
venerat, inter primos duces bellum acerrime ciebat, quippe ut in viro
muliebrem timorem, ita in muliere virilem audaciam cerneres. Cum anceps
proelium esset, Iones iiuxta praeceptum Themistoclis pugnae se paulatim
subtrahere coeperunt; quorum defectio animos ceterorum fregit. Itaque
circumspicientes fugam pelluntur Persae et mox proelio victi in fugam
vertuntur. In qua trepidatione multae captae naves, multae mersae; plures
tamen non minus saevitiam regis, quam hostem timentes domum dilabuntur.
[XIII] Hac clade perculsum et dubium consilii Xerxen Mardonius adgreditur.
Hortatur ut in regnum abeat, ne quid seditionis moveat fama adversi belli
et in maius, sicuti mos est, omnia extollens;; sibi CCC milia armatorum
lecta ex omnibus copiis relinquat, qua manu aut cum gloria eius
perdomiturum se Graeciam aut, si aliter eventus ferat, sine eiusdem
infamia hostibus cessurum. Probato consilio Mardonio exercitus traditur;
reliquas copias rex ipse deducere in regnum parat. Sed Graeci audita regis
fuga consilium ineunt pontis interrumpendi, quem ille Abydo veluti victor
maris fecerat, ut intercluso reditu aut cum exercitu deleretur aut
desperatione rerum pacem victus petere cogeretur. Sed Themistocles timens,
ne interclusi hostes desperationem in virtutem verterent et iter, quod
aliter non pateret, ferro patefacerent (satis multos hostes in Graecia
remanere dictitans, nec augeri numerum retinendo oportere) cum vincere
consilio ceteros non posset, eundem servum ad Xerxen mittit certioremque
consilii facit et occupare transitum maturata fuga iubet. Ille perculsus
nuntio tradit ducibus milites perducendos; ipse cum paucis Abydum
contendit. Ubi cum solutum pontem hibernis tempestatibus offendisset,
piscatoria scapha trepidus traiecit. Erat res spectaculo digna et
aestimatione sortis humanae, rerum varietate miranda in exiguo latentem
videre navigio, quem paulo ante vix aequor omne capiebat, carentem omni
etiam servorum ministerio, cuius exercitus propter multitudinem terris
graves erant. Nec pedestribus copiis, quas ducibus adsignaverat, felicius
iter fuit, siquidem cotidiano labori (neque enim ulla est metuentibus
quies) etiam fames accesserat. Multorum deinde dierum inopia contraxerat
et pestem, tantaque foeditas morientium fuit, ut viae cadaveribus
implerentur alitesque et bestiae escae inlecebris sollicitae exercitum
sequerentur.
[XIV] Interim Mardonius in Graecia Olynthum expugnat. Athenienses quoque in
spem pacis amicitiamque regis sollicitat, spondens incensae eorum urbis
etiam in maius restitutionem. Postquam nullo pretio libertatem his venalem
videt, incensis quae aedificare coeperat, copias in Boeotiam transfert. Eo
et Graecorum exercitus, qui centum milium fuit, secutus est ibique
proelium commissum. Sed fortuna regis cum duce mutata non est. Nam victus
Mardonius veluti ex naufragio cum paucis profugit. Castra referta regalis
opulentiae capta. Unde primum Graecos diviso inter se auro Persico
divitiarum luxuria coepit. Eodem forte die, quo Mardonii copiae deletae
sunt, etiam navali proelio in Asia sub monte Mycale adversus Persas
dimicatum est. Ibi ante congressionem, cum classes ex adverso starent,
fama ad utrumque exercitum venit, vicisse Graecos et Mardonii copias
occidione cecidisse. Tantam famae velocitatem fuisse, ut, cum matutino
tempore proelium in Boeotia commissum sit, meridianis horis in Asiam per
tot maria et tantum spatii tam brevi horarum momento de victoria nuntiatum
sit. Confecto bello, cum de praemiis civitatium ageretur, omnium iudicio
Atheniensium virtus ceteris praelata. Inter duces quoque Themistocles
princeps civitatum testimonio iudicatus gloriam patriae suae auxit.
[XV] Igitur Athenienses aucti et praemiis belli et gloria urbem ex integro
condere moliuntur. Cum moenia maiora conplexi fuissent, suspecti esse
Lacedaemoniis coepere reputantibus, quibus ruina urbis tantum incrementi
dedisset, quantum sit datura munita civitas. Mittunt ergo legatos, qui
monerent, ne munimenta hostibus et receptacula futuri belli exstruant.
Themistocles ut vidit spei urbis invideri, non existimans abrupte agendum,
respondit legatis, ituros Lacedaemonem, qui de ea re pariter cum illis
consulant. Sic dimissis Spartanis hortatur suos, opus maturent. Dein ipse
interiecto tempore in legatione proficiscitur, et nunc in itinere
infirmitate simulata, nunc tarditatem collegarum accusans, sine quibus agi
iure nihil posset, diem de die proferendo spatium consummando operi
quaerebat; cum interim nuntiatur Spartanis opus Athenis maturari, propter
quod denuo legatos mittunt ad inspiciendam rem. Tum Themistocles per
servum magistratibus scribit Atheniensium, legatos vinciant pignusque
teneant, ne in se gravius consulatur. Adiit deinde contionem
Lacedaemoniorum, indicat permunitas Athenas esse et posse iam inlatum
bellum non armis tantum, sed etiam muris sustinere; si quid ob eam rem de
se crudelius statuerent, legatos eorum in hoc pignus Athenis retentos.
Graviter deinde castigavit eos, quod non virtute, sed imbecillitate
sociorum potentiam quaererent. Sic dimissus veluti triumphatis Spartanis a
civibus excipitur.
Post haec Spartani, ne vires otio corrumperent et ut bis inlatum a Persis
Graeciae bellum ulciscerentur, ultro fines eorum populantur. Ducem suo
sociorumque exercitui deligunt Pausaniam, qui pro ducatu regnum Graeciae
adfectans proditionis praemium cum Xerxe nuptias filiae eius paciscitur
redditis captivis, ut fides regis aliquo beneficio obstringeretur. Scribit
praeterea Xerxi, quoscumque ad se nuntios misisset, interficeret, ne res
loquacitate hominum proderetur. Sed dux Atheniensium Aristides, belli
socius, collegae conatibus obviam eundo, simul et in rem sapienter
consulendo proditionis consilia discussit. Nec multo post accusatus
Pausanias damnatur. Igitur Xerxes, cum proditionis dolum publicatum
videret, ex integro bellum instituit. Graeci quoque ducem constituunt
Cimona Atheniensium, filium Miltiadis, quo duce apud Marathonem pugnatum
est, iuvenem, cuius magnitudinem futuram pietatis documenta prodiderunt;
quippe patrem ob crimen peculatus in carcerem coniectum ibique defunctum
translatis in se vinculis ad sepulturam redemit. Nec in bello iudicium
deligentium fefellit, siquidem non inferior virtutibus patris Xerxen,
terrestri navalique bello superatum, trepidum recipere se in regnum
coegit.