HISTORIARUM PHILIPPICARUM IN EPITOMEN REDACTI A M. IUNIANO IUSTINO

LIBER XXI

I. Extincto in Sicilia Dionysio tyranno in locum eius milites maximum natu ex filiis eius, nomine Dionysium, suffecere, et naturae ius secuti, 2 et quod firmius futurum esse regnum, si penes unum remansisset, quam si portionibus inter plures filios divideretur, arbitrantur. 3 Sed Dionysius inter initia regni avunculos fratrum suorum veluti aemulos imperii sui hortatoresque puerorum ad divisionem regni tollere gestiebat. 4 Quare paulisper dissimulatum animum prius ad favorem popularium conciliandum intendit, excusatius facturus quod statuerat, si probatus ante omnibus foret. 5 Igitur nexorum tria milia carcere dimittit, tributa populo per triennium remittit, quibuscumque delinimentis potest animos omnium sollicitat. 6 Tunc ad destinatum facinus conversus non cognatos tantum fratrum, 7 sed etiam ipsos interficit, ut, quibus consortium regni debebat, ne spiritus quidem consortium relinqueret, tyrannidem in suos prius quam in exteros auspicatus.

II. Sublatis deinde aemulis in segnitiam lapsus saginam corporis ex nimia luxuria oculorumque valetudinem contraxit, adeo ut non solem, non pulverem, non denique splendorem ferre lucis ipsius posset. 2 Propter quae dum contemni se putat, saevitia grassatur nec, ut pater, carcerem nexis, sed caedibus civitatem replet; 3 ob quae non contemptior omnibus quam invisior fuit. 4 Itaque cum bellum adversus eum Syracusani decrevissent, diu dubitavit, imperium deponeret an bello resisteret. 5 Sed a militibus praedam et urbis direptionem sperantibus descendere in proelium cogitur. 6 Victus cum iterato non felicius fortunam temptasset, legatos ad Syracusanos mittit, spondens se depositurum tyrrannidem, si mitterent ad eum, quibuscum sibi de pace conveniret. 7 In quam rem missos primores in carcere retinet, atque ita incautis omnibus nec quicquam hostile metuentibus exercitum ad delendam civitatem mittit. 8 Fit igitur in ipsa urbe anceps proelium, in quo oppidanis multitudine superantibus Dionysius pellitur. Qui cum obsidionem arcis timeret, cum omni regio apparatu in Italiam profugit tacitus. 9 Exul Locrensibus sociis acceptus, velut iure regnaret, arcem occupat solitamque sibi saevitiam exercet. 10 Coniuges principum ad stuprum rapi iubebat, virgines ante nuptias abducebat stupratasque procis reddebat, locupletissimos quosque aut civitate pellebat aut occidi imperabat bonaque eorum invadebat.

III. Dein cum rapinae occasio deesset, universam civitatem callido commento circumvenit. 2 Cum Reginorum tyranni Leophronis bello Locrenses premerentur, voverant, si victores forent, ut die festo Veneris virgines suas prostituerent. 3 Quo voto intermisso cum adversa bella cum Lucanis gererent, in contionem eos Dionysius vocat; hortatur, ut uxores filiasque suas in templum Veneris quam possint ornatissimas mittant, 4 ex quibus sorte ductae centum voto publico fungantur religionisque gratia uno stent in lupanari mense omnibus ante iuratis viris, ne quis ullam adtaminet. 5 Quae res ne virginibus voto civitatem solventibus fraudi esset, decretum facerent, ne qua virgo nuberet, priusquam illae maritis traderentur. 6 Probato consilio, quo et superstitioni et pudicitiae virginum consulebatur, certatim omnes feminae inpensius exornatae in templum Veneris conveniunt, 7 quas omnes Dionysius inmissis militibus spoliat ornamentaque matronarum in praedam suam vertit. 8 Quarundam viros ditiores interficit, quasdam ad prodendas virorum pecunias torquet. 9 Cum his artibus per annos sex regnasset, conspiratione Locrorum civitate pulsus in Siciliam redit. 10 Ibi Syracusas securis omnibus post longam intercapedinem pacis per proditionem recepit.

IV. Dum haec in Sicilia geruntur, interim in Africa princeps Karthaginiensium Hanno opes suas, quibus vires rei publicae superabat, in occupandam dominationem intendit regnumque invadere interfecto senatu conatus est. 2 Cui sceleri sollemnem nuptiarum diem filiae suae legit, ut religione votorum nefanda commenta facilius tegerentur. 3 Itaque plebi epulas in publicis porticibus, senatui in domo sua parat, ut poculis veneno infectis secretius senatum et sine arbitris interficeret orbamque rem publicam facilius invaderet. 4 Qua re magistratibus per ministros prodita scelus declinatum, non vindicatum est, ne in viro tam potenti plus negotii faceret res cognita quam cogitata. 5 Contenti itaque cohibuisse decreto modum nuptiarum sumptibus statuunt idque observari non ab uno, sed ab universis iubent, ne persona designata, non vitia correcta viderentur. 6 Hoc consilio praeventus iterum servitia concitat statutaque rursus caedium die, cum denuo se proditum videret, timens iudicium munitum quoddam castellum cum XX milibus servorum armatis occupat. 7 Ibi dum Afros regemque Maurorum concitat, capitur virgisque caesus effossis oculis et manibus cruribusque fractis, velut a singulis membris poenae exigerentur, in conspectu populi occiditur; corpus verberibus lacerum in crucem figitur. 8 Filii quoque cognatique omnes, etiam innoxii, supplicio traduntur, ne quisquam aut ad imitandum scelus aut ad mortem ulciscendam ex tam nefaria domo superesset.

V. Interea Dionysius Syracusis receptus, cum gravior crudeliorque in dies civitati esset, iterata conspiratione obsidetur. 2 Tunc deposito imperio arcem Syracusanis cum exercitu tradidit receptoque privato instrumento Corinthum in exilium proficiscitur. 3 Ibi humillima quaeque tutissima existimans in sordidissimum vitae genus descendit: 4 non contentus in publico vagari, sed potare; nec conspici in popinis lupanaribusque, sed totis diebus desidere; 5 cum perditissimo quoque de minimis rebus disceptare; pannosus et squalidus incedere; risum libentius praebere quam captare; 6 in macello perstare; quod emere non poterat, oculis devorare; 7 apud aediles adversus lenones iurgare; omniaque ista facere, ut contemnendus magis quam metuendus videretur. 8 Novissime ludi magistrum professus pueros in trivio docebat, ut aut a timentibus semper in publico videretur aut a non timentibus facilius contemneretur. 9 Nam licet tyranni his semper vitiis abundent, tamen simulatio haec vitiorum, non naturae erat, magisque haec arte quam amisso regali pudore faciebat, expertus, quam invisa tyrannorum forent etiam sine opibus nomina. l0 Laborabat itaque invidiam praeteritorum contemptu praesentium demere, neque honesta, sed tuta consilia circumspiciebat. 11 Inter has tamen dissimulationum artes ter insimulatus est adfectatae tyrannidis, nec aliter quam dum contemnitur, liberatus est.

VI. Inter haec Karthaginienses tanto successu rerum Alexandri Magni exterriti, verentes, ne Persico regno et Africum vellet adiungere, mittunt ad speculandos eius animos Hamilcarem cognomento Rodanum, virum sollertia facundiaque ceteros insignem. 2 Augebant enim metum et Tyros, urbs auctorum originis suae, 3 capta et Alexandria aemula Karthaginis in terminis 4 Africae et Aegypti condita et felicitas regis, apud quem nec cupiditas nec fortuna ullo modo terminabantur. 5 Igitur Hamilcar per Parmeniona aditu regis obtento profugisse se ad regem expulsum patria fingit militemque se expeditionis offert. 6 Atque ita consiliis eius exploratis in tabellis ligneis vacua desuper cera inducta civibus suis omnia perscribebat. 7 Sed Karthaginienses post mortem regis reversum in patriam, quasi urbem regi venditasset, non ingrato tantum, verum etiam crudeli animo necaverunt.