LIBER XXIII
I. Agathocles, rex Siciliae, pacificatus cum Karthaginiensibus partem
civitatium a se fiducia virium dissidentem armis subegit. 2 Dein quasi
angustis insulae terminis clauderetur, cuius imperii partem primis
incrementis ne speraverat quidem, in Italiam transcendit, exemplum
Dionysii secutus, qui multas Italiae civitates subegerat. 3 Primi igitur
hostes illi Bruttii fuere, quia et fortissimi tum et opulentissimi videbantur,
simul et ad iniurias vicinorum prompti. 4 Nam multas civitates Graeci
nominis Italia expulerant; 5 auctores quoque suos Lucanos bello vicerant
et pacem cum his aequis legibus fecerant. 6 Tanta feritas animorum erat,
ut nec origini suae parcerent. 7 Namque Lucani isdem legibus liberos suos
quibus et Spartani instituere soliti erant. 8 Quippe ab initio pubertatis in
silvis inter pastores habebantur sine ministerio servili, sine veste, quam
induerent vel cui incubarent, ut a primis annis duritiae parsimoniaeque sine
ullo usu urbis adsuescerent. 9 Cibus his praeda venatica, potus aut lactis
aut fontium liquor erat. Sic ad labores bellicos indurabantur. 10 Horum
igitur ex numero L primo ex agris finitimorum praedare soliti, confluente
deinde multitudine sollicitati praeda cum plures facti essent, infestas regiones
reddebant. 11 Itaque fatigatus querelis sociorum Dionysius, Siciliae
tyrannus, sexcentos Afros ad conpescendos eos miserat; 12 quorum
castellum proditum sibi per Bruttiam mulierem expugnaverunt ibique
civitatem concurrentibus ad opinionem novae urbis pastoribus statuerunt
Bruttiosque se ex nomine mulieris vocaverunt. 13 Primum illis cum Lucanis,
originis suae auctoribus, bellum fuit, 14 qua victoria erecti cum pacem
aequo iure fecissent, ceteros finitimos armis subegerunt tantasque opes
brevi consecuti sunt, ut perniciosi etiam regibus haberentur. 15 Denique
Alexander, rex Epiri, cum in auxilium Graecarum civitatium cum magno
exercitu in Italiam venisset, cum omnibus copiis ab his deletus est. 16
Quare feritas eorum successu felicitatis incensa diu terribilis finitimis fuit.
17 Ad postremum inploratus Agathocles spe ampliandi regni a Sicilia in
Italiam traiecit.
II. Principio adventus opinione eius concussi legatos ad eum
societatem amicitiamque petentes miserunt. 2 Quos Agathocles ad cenam
invitatos, ne exercitum traici viderent, et in posterum statuta his die
conscensa navi frustratus est. 3 Sed fraudis haud laetus eventus fuit,
siquidem reverti eum in Siciliam interiectis paucis diebus vis morbi coegit,
4 quo toto corpore conprehensus per omnes nervos articulosque umore
pestifero grassante velut intestino singulorum membrorum bello inpugnaba
tur. 5 Ex qua desperatione bellum inter filium nepotemque eius regnum
iam quasi mortui vindicantibus oritur; occiso filio regnum nepos occupavit.
6 Igitur Agathocles, cum morbi cura et aegritudo graviores essent et inter
se alterum alterius malo cresceret, desperatis rebus uxorem suam
Theoxenam genitosque ex ea duos parvulos cum omni pecunia et familia
regalique instrumento, quo praeter illum nemo regum ditior fuit, navibus
inpositos Aegyptum, unde uxorem acceperat, remittit, timens, ne
praedonem regni sui hostem paterentur. 7 Quamquam uxor diu ne ab aegro
divelleretur deprecata est, ne discessus suus adiungi nepotis parricidio
posset et tam cruente haec deseruisse virum quam ille inpugnasse avum
videretur. 8 Nubendo se non prosperae tantum, sed omnis fortunae inisse
societatem, nec invitam periculo spiritus sui empturam, ut extremos viri
spiritus exciperet et exsequiarum officium, in quod profecta se nemo sit
successurus, obsequio debitae pietatis inpleret. 9 Discedentes parvuli flebili
ululatu amplexi patrem tenebant; ex altera parte uxor maritum non amplius
visura osculis fatigabat. Nec minus senis lacrimae miserabiles erant. 10
Flebant hi morientem patrem, ille exules liberos, hi discessu suo
solitudinem patris, aegri senis, ille in spem regni susceptos relinqui in
egestate lugebat. 11 Inter haec regia omnis adsistentium fletibus tam
crudelis discidii inpleta resonabat. 12 Tandem finem lacrimis necessitas
profectionis inposuit et mors regis proficiscentes filios insecuta est. 13 Dum
haec aguntur, Karthaginienses cognitis quae in Sicilia agebantur, occasionem
totius insulae occupandae datam sibi existimantes magnis viribus eo
traiciunt multasque civitates subigunt.
III. Eo tempore et Pyrrus adversus Romanos bellum gerebat, 2 qui
inploratus a Sicilia in auxilium, sicuti dictum est, cum Syracusas venisset,
rex Siciliae sicut Epiri appellatur. 3 Quarum rerum felicitate laetus Heleno
filio Siciliae velut avitum (nam susceptus ex filia Agathoclis regis erat),
Alexandro autem Italiae regnum destinat. 4 Post haec multa secunda
proelia cum Karthaginiensibus facit. 5 Interiecto deinde tempore legati ab
Italicis sociis venere nuntiantes, resisti Romanis non posse deditionemque
futuram, nisi subveniat. 6 Anxius tam ambiguo periculo incertusque quid
ageret vel quibus primum subveniret, in utrumque pronus consultabat; 7
quippe instantibus hinc Karthaginiensibus, inde Romanis pericólosum
videbatur exercitum in Italiam non traicere, periculosius a Sicilia deducere,
ne aut illi non lata ope aut hi deserti amitterentur. 8 In hoc aestu periculorum
tutissimus portus consiliorum visus est omnibus viribus decernere in Sicilia
et profligatis Karthaginiensibus victorem exercitum transponere in Italiam.
9 Itaque conserto proelio cum superior fuisset, quoniam tamen a Sicilia
abiret pro victo fugere visus est; 10 ac propterea socii ab eo defecerunt et
imperium Siciliae tam cito amisit, quam facile quaesierat. 11 Sed nec in
Italia meliore felicitate usus in Epirum revertitur. Admirabilis utriusque res
casus in exemplum fuit. 12 Nam sicut ante secunda fortuna rebus supra vota
fluentibus Italiae Siciliaeque imperium et tot de Romanis victorias
adtraxerat, ita nunc adversa velut in ostentationem fragilitatis humanae
destruens, quae cumulaverat, Siciliensi ruinae naufragium maris et foedam
adversus Romanos pugnam turpemque ab Italia discessum adiecit.
IV. Post profectionem a Sicilia Pyrri magistratus Hiero creatur, cuius
tanta moderatio fuit, 2 ut consentiente omnium civitatium favore dux
adversus Karthaginienses primum, mox rex crearetur. 3 Huius futurae
maiestatis ipsa infantis educatio quasi praenuntia fuit. 4 Quippe genitus erat
patre Hieroclito, nobili viro, cuius origo a Gelone, antiquo Siciliae tyranno,
manabat, 5 sed maternum illi genus sordidum atque adeo pudibundum fuit.
6 Nam ex ancilla natus ac propterea a patre velut dehonestamentum
generis expositus fuerat. 7 Sed parvulum et humanae opis egentem apes
congesto circa iacentem melle multis diebus aluere. 8 Ob quam rem
responso aruspicum admonitus pater, qui regnum infanti portendi canebant,
parvulum recolligit omnique studio ad spem maiestatis, quae promittebatur,
instituit. 9 Eidem in ludo inter coaequales discenti lupus tabulam in turba
puerorum repente conspectus eripuit. 10 Adulescenti quoque prima bella
ineunti aquila in clipeo, noctua in hasta consedit. 11 Quod ostentum et consi
lio cautum et manu promptum regemque futurum significabat. 12 Denique
adversus provocatores saepe pugnavit semperque victoriam reportavit. 13
A Pyrro rege multis militaribus donis donatus est. 14 Puchritudo ei corporis
insignis, vires quoque in homine admirabiles fuere. 15 In adloquio blandus,
in negotio iustus, in imperio moderatus, prorsus ut nihil ei regium deesse
praeter regnum videretur.