LIBER XXVIII
I. Olympias, Pyrri Epirotae regis filia, amisso marito eodemque
germano fratre Alexandro cum tutelam filiorum ex eo susceptorum,
Pyrri et Ptolomei, regnique administrationem in se recepisset, Aetolis
partem Acarnaniae, quam in portionem belli pater pupillorum
acceperat, eripere volentibus ad regem Macedoniae Demetrium 2
decurrit eique habenti uxorem Antiochi, regis Syriae, sororem filiam
suam Phthiam in matrimonium tradit, ut auxilium, quod misericordia
non poterat, iure cognationis obtineret.3 Fiunt igitur nuptiae, quibus et
novi matrimonii gratia adquiritur et veteris offensa contrahitur.4 Nam
prior uxor, velut matrimonio pulsa, sponte sua ad fratrem Antiochum
discedit eumque in mariti bellum inpellit.5 Acarnanes quoque diffisi Epirotis adversus Aetolos auxilium
Romanorum inplorantes obtinuerunt a Romano senatu,6 ut legati
mitterentur, qui denuntiarent Aetolis, praesidia ab urbibus Acarnaniae
deducerent paterenturque liberos esse, qui soli quondam adversus
Troianos, auctores originis suae, auxilia Graecis non miserint.
II. Sed Aetoli legationem Romanorum superbe audivere, Poenos illis
et Gallos, a quibus tot bellis occidione caesi sint, 2 exprobrantes
dicentesque prius illis portas adversus Karthaginienses aperiendas, quas
clauserit metus Punici belli, quam in Graeciam arma transferenda.3
Meminisse deinde iubent, qui quibus minentur.4 Adversus Gallos urbem
eos suam tueri non potuisse captamque non ferro defendisse, sed auro
redemisse;5 quam gentem se aliquanto maiore manu Graeciam ingressam
non solum nullis externis viribus, sed ne domesticis quidem totis adiutos
universam delesse, sedemque sepulcris eorum praebuisse, quam illi
urbibus imperioque suo proposuerant;6 contra Italiam trepidis ex recenti
urbis suae incendio Romanis universam ferme a Gallis occupatam.7 Prius
igitur Gallos Italia pellendos quam minentur Aetolis, priusque sua
defendenda quam aliena appetenda.8 Quos autem homines Romanos
esse? Nempe pastores, qui latrocinio iustis dominis ademptum solum
teneant,9 qui uxores cum propter originis dehonestamenta non invenirent,
10 vi publica rapuerint, qui denique urbem ipsam parricidio condiderint
murorumque fundamenta fraterno sanguine adsperserint. 11 Aetolos
autem principes Graeciae semper fuisse et sicut dignitate, ita et virtute
ceteris praestitisse; 12 solos denique esse, qui Macedonas imperio terrarum
semper florentes contempserint, qui Philippum regem non timuerint, qui
Alexandri Magni post Persas Indosque devictos, cum omnes nomen eius
horrerent, edicta spreverint. 13 Monere igitur se Romanos, contenti sint
fortuna praesenti nec provocent arma, quibus et
Gallos caesos et Macedonas contemptos videant. 14 Sic dimissa legatione
Romanorum, ne fortius locuti quam fecisse viderentur, fines Epiri regni et
Acarnaniae depopulantur.
III. Iam Olympias filiis regna tradiderat, et in locum Pyrri, fratris
defuncti, Ptolomeus successerat, 2 qui cum hostibus instructo exercitu
obvius processisset, infirmitate correptus in itinere decedit.3
Olympias quoque gemino funerum vulnere adflicta, aegre spiritum
trahens non diu filiis supervixit.4 Cum ex gente regia sola Nereis
virgo cum Laodamia sorore superesset,5 Nereis nubit Geloni, Siciliae
tyranni filio, Laudamia autem cum in aram Dianae confugisset,
concursu populi interficitur.5 Quod facinus dii inmortales adsiduis
cladibus gentis et prope interitu totius populi vindicaverunt.7 Nam et
sterilitatem famemque passi et intestina discordia vexati externis ad
postremum bellis paene consumpti sunt.8 Milo quoque, Laodamiae
percussor, in furorem versus nunc ferro, nunc saxo, in summa
dentibus laceratis visceribus duodecima die interiit.
9 His in Epiro gestis interim in Macedonia Demetrius rex relicto filio
Philippo, parvulo admodum, decedit, 10 cui Antigonus tutor datus accepta
in matrimonium matre pupilli regem se constitui laborat. 11 Interiecto
deinde tempore cum seditione minaci Macedonum clausus in regia
teneretur, in publicum sine satellitibus procedit, 12 proiectoque in vulgus
diademate ac purpura dare haec eos alteri iubet, qui aut imperare illis
nesciat aut cui parere ipsi sciant; 13 se adhuc invidiosum illud regnum
non voluptatibus, sed laboribus ac periculis sentire. 14 Commemorat
deinde beneficia sua: ut defectionem sociorum vindicaverit, ut
Dardanos Thessalosque exultantes morte Demetrii regis
conpescuerit, ut denique dignitatem Macedonum non solum
defenderit, verum et auxerit. 15 Quorum si illos paeniteat, deponere
imperium et reddere illis munus suum, quia regem quaerant, cui
imperent. 16 Cum populus pudore motus recipere eum regnum iuberet,
tam diu recusavit, quoad seditionis auctores supplicio traderentur.
IV. Post haec bellum Spartanis infert, qui soli Philippi Alexandrique
bellis et imperium Macedonum et omnibus metuenda arma
contempserant. 2 Inter duas nobilissimas gentes bellum summis utrimque
viribus fuit, cum hi pro vetere Macedonum gloria, illi non solum pro inlibata
libertate, sed etiam pro salute certarent. 3 Victi Lacedaemonii non ipsi
tantum, verum etiam coniuges liberique magno animo fortunam tulere. 4
Nemo quippe in acie saluti pepercit, nulla amissum coniugem flevit,
filiorum mortem senes laudabant, patribus in acie caesis filii gratulabantur,
suam vicem omnes dolebant, quod non et ipsi pro patriae libertate
cecidissent. 5 Patentibus omnes domibus saucios excipiebant, vulnera
curabant, lassos reficiebant;6 inter haec nullus in urbe strepitus, nulla
trepidatio, magisque omnes publicam quam privatam fortunam lugebant.
7 Inter haec Cleomenes rex post multas hostium caedes
toto corpore suo pariter et hostium cruore madens supervenit8
ingressusque in urbem non humi consedit, non cibum aut potum poposcit,
non denique armorum onus deposuit, sed adclinis parieti, 9 cum IV milia
sola ex pugna superfuisse conspexisset, hortatus, ut se ad meliora rei
publicae tempora reservarent, 10 tum cum coniuge et liberis Aegyptum ad
Ptolomeum proficiscitur, a quo honorifice exceptus diu in summa dignatione
regis vixit. 11 Postremo post Ptolomei mortem a filio eius cum omni familia
interficitur. 12 Antigonus autem caesis occidione Spartanis fortunam tantae
urbis miseratus a direptione milites prohibuit veniamque his, qui
superfuerunt, dedit, praefatus bellum se cum Cleomene, 13 non cum
Spartanis habuisse, cuius fuga omnis ira eius finita sit; 14 nec minori sibi
gloriae fore, si ab eo servata Lacedaemon, a quo solo capta sit, proderetur.
15 Parcere igitur solo urbis ac tectis, quoniam homines, quibus parceret,
non superfuissent. 16 Nec multo post ipse decedit regnumque Philippo
pupillo, annos quattuordecim nato, tradidit.