HISTORIARUM PHILIPPICARUM IN EPITOMEN REDACTI A M. IUNIANO IUSTINO

LIBER XXXI

I. Mortuo Ptolomeo Philopatore, rege Aegypti, contemptaque parvuli filii eius aetate, qui in spem regni relictus praeda etiam domesticis erat, Antiochus, rex Syriae, occupare Aegyptum statuit. 2 Itaque Phoenicen ceterasque Syriae quidem, sed iuris Aegypti civitates cum invasisset, legatos ad eum senatus mittit, qui denuntiarent ei, abstineret regno pupilli postremis patris precibus fidei suae traditi. 3 Quibus spretis interiecto tempore alia legatio supervenit, quae omissa pupilli persona civitates iure belli factas populi Romani in integrum restitui iubebat. 4 Abnuenti bellum denuntiatum, quod ille facile susceptum infeliciter gessit. 5 Eodem tempore et Nabis tyrannus multas Graeciae civitates occupaverat. 6 Igitur senatus, ne uno tempore duplici bello Romanae vires detinerentur, scripsit Flaminino, si ei videatur, sicuti Macedoniam a Philippo, ita et Graeciam a Nabide liberet. 7 Ob quam causam imperium ei prorogatum. Terribile quippe Antiochi bellum Hannibalis nomen faciebat, quem aemuli eius occultis mandatis cum Antiocho inisse societatem apud Romanos criminabantur, 8 negantes eum aequo animo sub legibus vivere adsuetum imperio et inmoderata licentia militari; semperque taedio quietis urbanae novas belli causas circumspicere. 9 Quae etsi falsa nuntiata fuissent, apud timentes tamen pro veris habebantur.

II. Denique senatus metu perculsus ad speculandos actus Hannibalis legatum in Africam Cn. Servilium mittit eique tacitis mandatis praecipit, ut, si posset, eum per aemulos eius interficeret metuque invisi nominis tandem populum Romanum liberaret. 2 Sed res Hannibalem non diu latuit, virum ad prospicienda cavendaque pericula paratum nec minus in secundis adversa quam in adversis secunda cogitantem. 3 Igitur cum tota die in oculis principum legatique Romani in foro Karthaginiensium obversatus in supremum fuisset, adpropinquante vespere equum conscendit et rus urbanum, quod propter litus maris habebat, ignaris servis iussisque ad portam revertentem opperiri, contendit. 4 Habebat ibi naves cum remigibus occulto sinu litoris absconditas; erat et grandis in eo agro pecunia praeparata, ut, cum res exegisset, nec facultas fugam nec inopia moraretur. 5 Lecta igitur servorum iuventute, quorum copiam Italicorum captivorum numerus augebat, navem conscendit cursumque ad Antiochum dirigit. 6 Postera die civitas principem suum ac tum temporis consulem in foro expectabat. 7 Quem ut profectum nuntiatum est, non aliter quam si urbs capta esset, omnes trepidavere exitiosamque sibi fugam eius ominati sunt. 8 Legatus vero Romanus, quasi iam bellum inlatum Italiae ab Hannibale esset, tacitus Romam regreditur trepidumque nuntium refert.

III. Interim in Graecia Flamininus iuncta cum quibusdam civitatibus societate Nabidem tyrannum duobus continuis proeliis subigit et gravibus pacis legibus fractum velut exsanguem in regno reliquit. 2 Sed libertate Graeciae restituta deductisque ab urbibus praesidiis, cum Romanus exercitus in Italiam reportatus esset, velut vacua rursus possessione sollicitatus multas civitates repentino bello invasit. 3 Quibus rebus exterriti Achaei, ne vicinum malum etiam ad se serperet bellum adversus Nabidem decernunt ducemquÇ praetorem suum Philopoemenem, insignis industriae virum, constituunt, 4 cuius in eo bello tanta virtus enituit, ut opinione omnium Flaminino, Romano imperatori, conpararetur. 5 Eodem tempore Hannibal, cum ad Antiochum pervenisset, velut deorum munus excipitur, 6 tantusque eius adventu ardor animis regis accessit ut non tam de bello quam de praemiis victoriae cogitaret. 7 Sed Hannibal, cui nota Romana virtus erat, negabat opprimi Romanos nisi in Italia posse. 8 Ad hoc sibi centum naves et decem milia peditum mille equitum poscebat, promittens hac manu non minus bellum quam gesserit Italiae restauraturum 9 et in Asia regi sedenti aut victoriam de Romanis aut aequas pacis condiciones relaturum; 10 quippe et Hispanis bello flagrantibus ducem tantum deesse, et Italiam notiorem sibi nunc quam pridem fuisse; sed nec Karthaginem quieturam sociamque se ei sine mora praebituram.

IV. Cum regi consilia placuisset, mittitur Karthaginem unus ex comitibus Hannibalis, qui in bellum cupidos hortetur Hannibalemque cum copiis adfuturum nuntiet; nihil dicat partibus nisi animos Karthaginiensium deesse: Asiam et vires belli et sumptum praebituram. 2 Haec cum relata Karthaginem essent, nuntius ipse ab inimicis Hannibalis conprehenditur perductusque in senatum cum interrogaretur, ad quem missus esset, Punico ingenio respondit se ad universum senatum missum; nec enim opus hoc singulorum, sed universorum esse. 3 Dum multis diebus deliberant, an eum Romam ad purgandam publicam conscientiam mittant, tacitus conscensa nave ad Hannibalem revertitur. Quo cognito Karthaginienses ultro rem Romam per legatum deferunt. 4 Romani quoque legatos ad Antiochum misere, qui sub specie legationis et regis apparatum specularentur et Hannibalem aut Romanis mitigarent aut adsiduo conloquio suspectum invisumque redderent regi. 5 Itaque legati cum Ephesi convenissent Antiochum, mandata ei senatus tradunt. 6 Dum responsum expectant, omnibus diebus adsidui circa Hannibalem fuere, dicentes eum timide a patria recessisse, cum pacem Romani non tam cum re publica eius quam cum eo factam summa fide custodiant; 7 nec bella eum Romanorum magis odio quam patriae amore gessisse, cui ab optimo quoque etiam spiritus ipse debeatur. Has enim publicas inter populos, non privatas inter duces bellandi causas esse. Inde res gestas eius laudare. 8 Quarum sermone laetus saepius cupidiusque cum legatis conloquebatur, ignarus quod familiaritate Romana odium sibi apud regem crearet. 9 Quippe Antiochus tam adsiduo conloquio reconciliatam eius cum Romanis gratiam existimans nihil ad eum, sicuti solebat, referre, expertemque totius consilii et veluti hostem proditoremque suum odisse coepit. Quae res tantum apparatum belli cessante imperatoria arte corrupit. 10 Senatus mandata fuerant, contentus terminis Asiae esset, ne ipsis Asiam ingrediendi necessitatem inponeret. Quibus spretis non accipiendum bellum statuit, sed inferendum.

V. Dicitur, cum frequenter de bello consilium remoto Hannibale habuisset, tandem eum vocari iussisse, non ut ex sententia eius aliquid ageret, sed ne per omnia sprevisse videretur, omnibusque perrogatis postremum interrogasse. 2 Quo ille animadverso intellegere se professus est, non quia egeat consilio, sed ad supplendum numerum sententiarum se vocatum; tamen et odio Romanorum et amore regis, apud quem solum tutum exilium sibi relictum sit, se viam gerendi belli edisserturum. 3 Veniam deinde libertati praefatus nihil se aut consiliorum aut coeptorum praesentium probare ait, neque sedem belli Graeciam sibi placere, cum Italia uberior materia sit; 4 quippe Romanos vinci non nisi armis suis posse nec Italiam aliter quam Italicis viribus subigi; siquidem diversum ceteris mortalibus esse illud et hominum et belli genus. 5 Aliis bellis plurimum momenti habere priorem aliquam cepisse occasionem loci temporisque, agros rapuisse, urbes aliquas expugnasse; cum Romano, seu occupaveris prior aliqua seu viceris, tamen etiam cum victo et iacente luctandum esse. 6 Quam ob rem siquis eos in Italia lacessat, suis eos opibus, suis viribus, suis armis posse vincere, sicut ipse fecerit. 7 Sin vero quis illis Italia velut fonte virium cesserit, proinde falli ac si quis amnes non ab ipsis fontium primordiis derivare, sed concretis iam aquarum molibus avertere vel exsiccare velit. 8 Haec et secreto se censuisse ultroque ministerium consilii sui obtulisse, et nunc praesentibus amicis ideo repetisse, ut scirent omnes rationem gerendi cum Romanis belli, eosque foris invictos, domi fragiles esse. 9 Nam prius illos urbe quam imperio, prius Italia quam provinciis exui posse; quippe et a Gallis captos et a se prope deletos esse; neque umquam se victum prius quam terris eorum cesserit; reverso Karthaginem statim cum loco fortunam belli mutatam.

VI. Huic sententiae obtrectatores amici regis erant, non utilitatem rei cogitantes, sed verentes. ne probato consilio eius primum apud regem locum gratiae occuparet. 2 Et Antiocho non tantum consilium quam auctor displicebat, ne gloria victoriae Hannibalis, non sua esset. 3 Omnia igitur variis adsentationum adulationibus corrumpebantur, nihil consilio vel ratione agebatur. Rex ipse per hiemem in luxuriam lapsus novis cotidie nuptiis deditus erat. 4 Contra Acilius, Romanus consul, qui ad hoc bellum missus erat, copias, arma ceteraque bello necessaria summa industria parabat, civitates socias confirmabat, dubias inliciebat; nec alius exitus belli quam adparatus utriusque partis fuit. 5 Itaque prima belli congressione cum cedentes suos rex cerneret, non laborantibus auxilium tulit, sed fugientibus se ducem praebuit castraque ditia victoribus relinquit. 6 Deinde cum in Asiam praeda Romanis occupatis fugiendo pervenisset, paenitere neglecti consilii coepit revocatoque in amicitiam Hannibale omnia ex sententia eius agere. 7 Interim nuntiatur ei Livium, Romanum ducem, cum LXXX rostratis navibus in bellum navale a senatu missum adventare; quae res spem illi restituendae fortunae dedit. 8 Itaque priusquam sociae civitates ad hostes deficerent, decernere navali proelio statuit, sperans cladem in Graecia acceptam nova posse victoriae gloria aboleri. 9 Tradita igitur Hannibali classe proelium committitur. Sed neque Asiani milites Romanis neque naves eorum pares rostratis navibus fuere; minor tamen clades ducis sollertia fuit. 10 Romam nondum opinio victoriae venerat et idcirco in consulibus creandis suspensa civitas erat.

VII. Sed adversus Hannibalem ducem quis melius quam Africani frater crearetur, cum vincere Poenos opus Scipionum esset? 2 Creatur igitur consul Lucius Scipio, eique datur legatus frater Africanus, ut intellegeret Antiochus non maiorem fiduciam se in Hannibale victo quam Romanos in victore Scipione habere. 3 Traicientibus in Asiam Scipionibus exercitum iam utrubique profligatum bellum nuntiatum est, victumque Antiochum terrestri, Hannibalem navali bello invenerunt. 4 Primo igitur adventu eorum legatos pacem petentes Antiochus ad eos mittit peculiare donum Africano ferentes filium ipsius, quem rex parvo navigio traicientem ceperat. 5 Sed Africanus privata beneficia a rebus publicis secreta dixit, aliaque esse patris officia, alia patriae iura, quae non liberis tantum, verum etiam vitae ipsi praeponantur. 6 Proinde gratum se munus accipere privatoque inpendio munificentiae regis responsurum. Quod ad bellum pacemque pertineat, nihil neque gratiae dari neque de iure patriae decidi posse respondit. 7 Nam neque de redimendo filio umquam tractavit nec senatum de eo agere permisit, sed, ut dignum maiestate eius erat, armis se recepturum dixerat. 8 Post haec leges pacis dicuntur: ut Asia Romanis cederet, contentus Syriae regno esset, naves universas, captivos et transfugas traderet sumptumque omnem belli Romanis restitueret. 9 Quae cum nuntiata Antiocho essent, nondum ita victum se esse respondit, ut spoliari se regno pateretur, bellique ea inritamenta, non pacis blandimenta esse.

VIII. Igitur cum ab utrisque bellum pararetur ingressique Asiam Romani Ilium venissent, mutua gratulatio Iliensium ac Romanorum fuit, Iliensibus Aenean ceterosque cum eo duces a se profectos, Romanis se ab his procreatos referentibus; 2 tantaque laetitia omnium fuit, quanta esse post longum tempus inter parentes et liberos solet. 3 Iuvabat Ilienses nepotes suos Occidente et Africa domita Asiam ut avitum regnum vindicare, optabilem Troiae ruinam fuisse dicentes, ut tam feliciter renasceretur. 4 Contra Romanos avitos lares et incunabula maiorum templaque ac deorum simulacra inexplebile desiderium videndi tenebat. 5 Profectis ab Ilio Romanis Eumenes rex cum auxiliis occurrit, nec multo post proelium cum Antiocho commissum. 6 Cum in dexteriore cornu pulsa legio Romana maiore dedecore quam periculo ad castra fugeret, M. Aemilius, tribunus militum, ad tutelam castrorum relictus armare se milites suos et extra vallum progredi iubet strictisque gladiis fugientibus minari, morituros dicens, ni in proelium revertantur, infestioraque sua quam hostium castra inventuros. 7 Adtonita tam ambiguo periculo legio comitantibus commilitonibus, qui fugere eos prohibuerant, in proelium revertitur, magnaque caede edita initium victoriae fuit. Caesa hostium L milia, capta XI. 8 Antiocho pacem petenti nihil ad superiores condiciones additum, Africano praedicante, Romanos neque, si vincantur, animis minui neque, si vincant, secundis rebus insolescere. 9 Captas civitates inter socios divisere, muneri Romano aptiorem Asiam quam possessioni voluptariae iudicantes; quippe victoriae gloriam Romano nomini vindicandam, opum luxuriam sociis relinquendam.