LIBER XLIV
I. Hispania sicuti Europae terminos claudit, ita et huius operis finis futura est. 2 Hanc veteres ab Hibero amne primum Hiberiam, postea ab Hispalo Hispaniam cognominaverunt. 3 Haec inter Africam et Galliam posita Oceani freto et Pyrenaeis montibus clauditur. Sicut minor utraque terra, ita utraque fertilior. 4 Nam neque ut Africa violento sole torretur, neque ut Gallia adsiduis ventis fatigatur, sed media inter utramque hinc temperato calore, inde felicibus et tempestivis imbribus in omnia frugum genera fecunda est, adeo ut non ipsis tantum incolis, verum etiam Italiae urbique Romanae cunctarum rerum abundantia sufficiat. 5 Hinc enim non frumenti tantum magna copia est, verum et vini, mellis oleique. Nec ferri solum materia praecipua, sed et equorum pernices greges. 6 Sed nec summae tantum terrae laudanda bona, verum abstrusorum metallorum felices divitiae. Iam lini spartique vis ingens, minii certe nulla feracior terra. 7 In hac cursus amnium non torrentes rapidique, ut noceant, sed lenes et vineis campisque inrigui, aestuariis quoque Oceani adfatim piscosi, plerique etiam divites auro, quod in balucibus vehunt. 8 Vno tantum Pyrenaei montis dorso adhaeret Galliae, reliquis partibus undique in orbem mari cingitur. 9 Forma terrae prope quadrata, nisi quod artantibus freti litoribus in Pyrenaeum coit. Porro Pyrenaei montis spatium sexcenta milia passuum efficit. 10 Salubritas caeli per omnem Hispaniam aequalis, quia aeris spiritus nulla paludium gravi nebula inficitur. Huc accedunt et marinae aurae undique versus adsidui flatus, quibus omnem provinciam penetrantibus eventilato terrestri spiritu praecipua hominibus sanitas redditur.
II. Corpora hominum ad inediam laboremque, animi ad mortem parati. Dura omnibus et adstricta parsimonia. 2 Bellum quam otium malunt; si extraneus deest, domi hostem quaerunt. 3 Saepe tormentis pro silentio rerum creditarum inmortui; adeo illis fortior taciturnitatis cura quam vitae. 4 Celebratur etiam bello Punico servi illius patientia, qui ultus dominum inter tormenta risu exultavit serenaque laetitia crudelitatem torquentium vicit. 5 Velocitas genti pernix, inquies animus: plurimis militares equi et arma sanguine ipsorum cariora. 6 Nullus in festos dies epularum apparatus. Aqua calida lavari post secundum Punicum bellum a Romanis didicere. 7 In tanta saeculorum serie nullus illis dux magnus praeter Viriatum fuit, qui annis decem Romanos varia victoria fatigavit; adeo feris propiora quam hominibus ingentia gerunt. Quem ipsum non iudicio populi electum, sed ut cavendi scientem declinandorumque periculorum peritum secuti sunt. 8 Cuius ea virtus continentiaque fuit, ut, cum consulares exercitus frequenter vicerit, tantis rebus gestis non armorum, non vestis cultum, non denique victum mutaverit, sed in eo habitu, quo primum bellare coepit, perseveraverit, ut quivis gregarius miles ipso imperatore opulentior videretur.
III. In Lusitanis iuxta fluvium Tagum vento equas fetus concipere multi auctores prodidere. Quae fabulae ex equarum fecunditate et gregum multitudine natae sunt, qui tanti in Gallaecia ac Lusitania et tam pernices visuntur, ut non inmerito vento ipso concepti videantur. 2 Gallaeci autem Graecam sibi originem adserunt; siquidem post finem Troiani belli Teucrum morte Aiacis fratris invisum patri Telamoni, cum non reciperetur in regnum, Cyprum concessisse atque ibi urbem nomine antiquae patriae Salaminam condidisse; inde accepta opinione paternae mortis patriam repetisse, 3 sed cum ab Eurysace, Aiacis filio, accessu prohiberetur, Hispaniae litoribus adpulsum loca, ubi nunc est Karthago Nova, occupasse; inde Gallaeciam transisse et positis sedibus genti nomen dedisse. 4 Gallaeciae autem portio Amphilochi dicuntur. Regio cum aeris ac plumbi uberrima, tum et minio, quod etiam vicino flumini nomen dedit. 5 Auro quoque ditissima, adeo ut etiam aratro frequenter glebas aureas excidant. 6 In huius gentis finibus sacer mons est, quem ferro violari nefas habetur; sed si quando fulgure terra proscissa est, quod in his locis adsidua res est, detectum aurum velut dei munus colligere permittitur. 7 Feminae res domesticas agrorumque culturas administrant ipsi armis et rapinis serviunt. 8 Praecipua his quidem ferri materia, sed aqua ipso ferro violentior; quippe temperamento eius ferrum acrius redditur, nec ullum apud eos telum probatur, quod non aut Birbili fluvio aut Chalybe tinguatur. 9 Vnde etiam Chalybes fluvii huius finitimi appellati ferroque ceteris praestare dicuntur.
IV. Saltus vero Tartessiorum, in quibus Titanas bellum adversus deos gessisse proditur, incoluere Curetes, quorum rex vetustissimus Gargoris mellis colligendi usum primus invenit. 2 Huic cum ex filiae stupro nepos provenisset, pudore flagitii variis generibus extingui parvulum voluit; sed per omnes casus Fortuna quadam servatus ad postremum ad regnum tot periculorum miseratione pervenit. 3 Primum omnium cum eum exponi iussisset et post dies ad corpus expositi requirendum misisset, inventus est vario ferarum lacte nutritus 4 Deinde relatum domum tramite angusto, per quem armenta summeare consueverant, proici iubet, crudelis prorsus, qui proculcari nepotem, quam simplici morte interfici maluit. 5 Ibi quoque cum inviolatus esset nec alimentis egeret, canibus primo ieiunis et multorum dierum abstinentia cruciatis, mox etiam suibus obiecit. 6 Itaque cum non solum non noceretur, verum etiam quarundam uberibus aleretur, ad ultimum in Oceanum abici iussit. 7 Tum plane manifesto quodam numine inter furentes aestus ac reciprocantes undas, velut nave, non fluctu veheretur, leni salo in litore exponitur, 8 nec multo post cerva adfuit, quae ubera parvulo offerret. Inde denique conversatione nutricis eximia puero pernicitas fuit; interque cervorum greges diu montes saltusque haud inferior velocitate peragravit. 9 Ad postremum laqueo captus regi dono datus est. Tunc et liniamentorum similitudine et notis corporis, quae inustae parvulo fuerant, nepos agnitus. 10 Admiratione deinde tot casuum periculorumque ab eodem successor regni destinatur. 11 Nomen illi inpositum Habidis, qui ut regnum accepit, tantae magnitudinis fuit, ut non frustra deorum maiestate tot periculis ereptus videretur. Quippe et barbarum populum legibus vinxit et boves primus aratro domari frumentaque sulco quaerere docuit et ex agresti cibo mitiora vesci odio eorum, quae ipse passus fuerat, homines coegit. 12 Huius casus fabulosi viderentur, ni et Romanorum conditores lupa nutriti et Cyrus, rex Persarum, cane alitus proderetur. 13 Ab hoc et ministeria servilia populo interdicta et plebs in septem urbes divisa. 14 Mortuo Habide regnum per multa saecula ab successoribus eius retentum. In alia parte Hispaniae et quae ex insulis constat, regnum penes Geryonem fuit. In hac tanta pabuli laetitia est, ut, nisi abstinentia interpellata sagina fuerit, pecora rumpantur. 15 Inde denique armenta Geryonis, quae illis temporibus solae opes habebantur, tantae famae fuere, ut Herculem ex Asia praedae magnitudine inlexerint. 16 Porro Geryonem ipsum non triplicis naturae, ut fabulis proditur, fuisse ferunt, sed tres fratres tantae concordiae extitisse, ut uno animo omnes regi viderentur, nec bellum Herculi sua sponte intulisse, sed cum armenta sua rapi vidissent, amissa bello repetisse.
V. Post regna deinde Hispaniae primi Karthaginienses imperium provinciae occupavere. 2 Nam cum Gaditani a Tyro, unde et Karthaginiensibus origo est, sacra Herculis per quietem iussi in Hispaniam transtulissent urbemque ibi condidissent, invidentibus incrementis novae urbis finitimis Hispaniae populis ac propterea Gaditanos bello lacessentibus auxilium consanguineis Karthaginienses misere. 3 Ibi felici expeditione et Gaditanos ab iniuria vindicaverunt et maiore iniuria partem provinciae imperio suo adiecerunt. 4 Postea quoque hortantibus primae expeditionis auspiciis Hamilcarem imperatorem cum manu magna ad occupandam provinciam misere, qui magnis rebus gestis, dum fortunam inconsultius sequitur, in insidias deductus occiditur. 5 In huius locum gener ipsius Asdrubal mittitur, qui et ipse a servo Hispani cuiusdam, ulciscente domini iniustam necem, interfectus est. 6 Et maior utroque Hannibal imperator, Hamilcaris filius, succedit, siquidem utriusque res gestas supergressus universam Hispaniam domuit. Inde Romanis inlato bello Italiam per annos sedecim variis cladibus fatigavit, 7 cum interea Romani missis in Hispaniam Scipionibus primo Poenos provincia expulerunt, postea cum ipsis Hispanis gravia bella gesserunt. 8 Nec prius perdomitae provinciae iugum Hispani accipere potuerunt, quam Caesar Augustus perdomito orbe victricia ad eos arma transtulit populumque barbarum ac ferum legibus ad cultiorem vitae usum traductum in formam provinciae redegit.