[1] L. Genucio Ser. Cornelio consulibus ab externis ferme bellis otium
fuit. Soram atque Albam coloniae deductae. Albam in Aequos sex milia
colonorum scripta: Sora agri Uolsci fuerat sed possederant Samnites; eo
quattuor milia hominum missa. Eodem anno Arpinatibus Trebulanisque ciuitas
data. Frusinates tertia parte agri damnati, quod Hernicos ab eis
sollicitatos compertum, capitaque coniurationis eius quaestione ab
consulibus ex senatus consulto habita uirgis caesi ac securi percussi.
Tamen ne prorsus imbellem agerent annum, parua expeditio in Umbria facta
est, quod nuntiabatur ex spelunca quadam excursiones armatorum in agros
fieri. In eam speluncam penetratum cum signis est et ex ea, loco obscuro,
multa uolnera accepta maximeque lapidum ictu, donec altero specus eius
ore-- nam peruius erat--inuento utraeque fauces congestis lignis accensae.
Ita intus fumo ac uapore ad duo milia armatorum, ruentia nouissime in ipsas
flammas, dum euadere tendunt, absumpta. M. Liuio Dentre <M.> Aemilio
consulibus redintegratum Aequicum bellum. Coloniam aegre patientes uelut
arcem suis finibus impositam, summa ui expugnare adorti ab ipsis colonis
pelluntur. Ceterum tantum Romae terrorem fecere, quia uix credibile erat
tam adfectis rebus solos per se Aequos ad bellum coortos, ut tumultus eius
causa dictator diceretur C. Iunius Bubulcus. Cum M. Titinio magistro
equitum profectus primo congressu Aequos subegit ac die octauo triumphans
in urbem cum redisset aedem Salutis, quam consul uouerat censor locauerat,
dictator dedicauit.
[2] Eodem anno classis Graecorum Cleonymo duce Lacedaemonio ad Italiae
litora adpulsa Thurias urbem in Sallentinis cepit. Aduersus hunc hostem
consul Aemilius missus proelio uno fugatum compulit in naues; Thuriae
redditae ueteri cultori Sallentinoque agro pax parta.--Iunium Bubulcum
dictatorem missum in Sallentinos in quibusdam annalibus inuenio et
Cleonymum, priusquam confligendum esset cum Romanis, Italia excessisse--.
Circumuectus inde Brundisii promunturium medioque sinu Hadriatico uentis
latus, cum laeua importuosa Italiae litora, dextra Illyrii Liburnique et
Histri, gentes ferae et magna ex parte latrociniis maritimis infames,
terrerent, penitus ad litora Uenetorum peruenit. Expositis paucis qui loca
explorarent, cum audisset tenue praetentum litus esse, quod transgressis
stagna ab tergo sint inrigua aestibus maritimis, agros haud procul
[proximos] campestres cerni, ulteriora colles uideri; esse ostium fluminis
praealti quo circumagi naues in stationem tutam <possint> [uidisse],--
Meduacus amnis erat--, eo inuectam classem subire flumine aduerso iussit.
Grauissimas nauium non pertulit alueus fluminis; in leuiora nauigia
transgressa multitudo armatorum ad frequentes agros tribus maritimis
Patauinorum uicis colentibus eam oram peruenit. Ibi egressi praesidio leui
nauibus relicto uicos expugnant, inflammant tecta, hominum pecudumque
praedas agunt, et dulcedine praedandi longius usque a nauibus procedunt.
Haec ubi Patauium sunt nuntiata--semper autem eos in armis accolae Galli
habebant--in duas partes iuuentutem diuidunt. Altera in regionem qua effusa
populatio nuntiabatur, altera, ne cui praedonum obuia fieret, altero
itinere ad stationem nauium--milia autem quattuordecim ab oppido
aberat--ducta. In naues ignaris custodibus interemptis impetus factus
territique nautae coguntur naues in alteram ripam amnis traicere. Et in
terra prosperum aeque in palatos praedatores proelium fuerat
refugientibusque ad stationem Graecis Ueneti obsistunt; ita in medio
circumuenti hostes caesique: pars capti classem indicant regemque Cleonymum
tria milia abesse. Inde captiuis proximo uico in custodiam datis pars
fluuiatiles naues, ad superanda uada stagnorum apte planis alueis
fabricatas, pars captiua nauigia armatis complent profectique ad classem
immobiles naues et loca ignota plus quam hostem timentes circumuadunt;
fugientesque in altum acrius quam repugnantes usque ad ostium amnis
persecuti captis quibusdam incensisque nauibus hostium, quas trepidatio in
uada intulerat, uictores reuertuntur. Cleonymus uix quinta parte nauium
incolumi, nulla regione maris Hadriatici prospere adita discessit. Rostra
nauium spoliaque Laconum, in aede Iunonis ueteri fixa, multi supersunt qui
uiderunt Pataui. Monumentum naualis pugnae eo die quo pugnatum est
quotannis sollemni certamine nauium in oppidi medio exercetur.
[3] Eodem anno Romae cum Uestinis petentibus amicitiam ictum est foedus.
Multiplex deinde exortus terror. Etruriam rebellare ab Arretinorum
seditionibus motu orto nuntiabatur, ubi Cilnium genus praepotens diuitiarum
inuidia pelli armis coeptum; simul Marsos agrum ui tueri, in quem colonia
est Carseoli deducta [erat] quattuor milibus hominum scriptis. Itaque
propter eos tumultus dictus M. Ualerius Maximus dictator magistrum equitum
sibi legit M. Aemilium Paulum.--id magis credo quam Q. Fabium ea aetate
atque eis honoribus Ualerio subiectum; ceterum ex Maximi cognomine ortum
errorem haud abnuerim.--profectus dictator cum exercitu proelio uno Marsos
fundit. Compulsis deinde in urbes munitas, Milioniam, Plestinam, Fresiliam
intra dies paucos cepit et parte agri multatis Marsis foedus restituit. Tum
in Etruscos uersum bellum; et, cum dictator auspiciorum repetendorum causa
profectus Romam esset, magister equitum pabulatum egressus ex insidiis
circumuenitur signisque aliquot amissis foeda militum caede ac fuga in
castra est compulsus.--qui terror non eo tantum a Fabio abhorret quod, si
qua alia arte cognomen suum aequauit, tum maxime bellicis laudibus, sed
etiam quod memor Papirianae saeuitiae nunquam ut dictatoris iniussu
dimicaret adduci potuisset.
[4] Nuntiata ea clades Romam maiorem quam res erat terrorem exciuit; nam ut
exercitu deleto ita iustitium indictum, custodiae in portis, uigiliae
uicatim exactae, arma, tela in muros congesta. Omnibus iunioribus
sacramento adactis dictator ad exercitum missus omnia spe tranquilliora et
composita magistri equitum cura, castra in tutiorem locum redacta, cohortes
quae signa amiserant extra uallum sine tentoriis destitutas inuenit,
exercitum auidum pugnae, quo maturius ignominia aboleretur. Itaque
confestim castra inde in agrum Rusellanum promouit. Eo et hostes secuti,
quamquam ex bene gesta re summam et in aperto certamine uirium spem
habebant, tamen insidiis quoque, quas feliciter experti erant, hostem
temptant. Tecta semiruta uici per uastationem agrorum deusti haud procul
castris Romanorum aberant. Ibi abditis armatis pecus in conspectu praesidii
Romani, cui praeerat Cn. Fuluius legatus, propulsum. Ad quam inlecebram cum
moueretur nemo ab Romana statione, pastorum unus progressus sub ipsas
munitiones inclamat alios, cunctanter ab ruinis uici pecus propellentes,
quid cessarent cum per media castra Romana tuto agere possent. Haec cum
legato Caerites quidam interpretarentur et per omnes manipulos militum
indignatio ingens esset nec tamen iniussu mouere auderent, iubet peritos
linguae attendere animum, pastorum sermo agresti an urbano propior esset.
Cum referrent sonum linguae et corporum habitum et nitorem cultiora quam
pastoralia esse, "ite igitur, dicite" inquit, "detegant nequiquam conditas
insidias: omnia scire Romanum nec magis iam dolo capi quam armis uinci
posse." haec ubi audita sunt et ad eos qui consederant in insidiis perlata,
consurrectum repente ex latebris est et in patentem ad conspectum undique
campum prolata signa. uisa legato maior acies quam quae ab suo praesidio
sustineri posset; itaque propere ad dictatorem auxilia accitum mittit;
interea ipse impetus hostium sustinet.
[5] Nuntio allato dictator signa ferri ac sequi iubet armatos; sed
celeriora prope omnia imperio erant; rapta extemplo signa armaque, et uix
ab impetu et cursu tenebantur. Cum ira ab accepta nuper clade stimulabat,
tum concitatior accidens clamor ab increscente certamine. urgent itaque
alii alios hortanturque signiferos ut ocius eant. Quo magis festinantes
uidet dictator, eo impensius retentat agmen ac sensim incedere iubet.
Etrusci contra, principio exciti pugnae, omnibus copiis aderant; et super
alios alii nuntiant dictatori omnes legiones Etruscorum capessisse pugnam
nec iam ab suis resisti posse, et ipse cernit ex superiore loco in quanto
discrimine praesidium esset. Ceterum satis fretus esse etiam nunc tolerando
certamini legatum nec se procul abesse periculi uindicem, quam maxime uolt
fatigari hostem ut integris adoriatur uiribus fessos. Quamquam lente
procedunt, iam tamen ad impetum capiundum, equiti utique, modicum erat
spatium. Prima incedebant signa legionum, ne quid occultum aut repentinum
hostis timeret; sed reliquerat interualla inter ordines peditum, qua satis
laxo spatio equi permitti possent. Pariter sustulit clamorem acies et
emissus eques libero cursu in hostem inuehitur incompositisque aduersus
equestrem procellam subitum pauorem offundit. Itaque, ut prope serum
auxilium iam paene circumuentis, ita uniuersa requies data est. Integri
accepere pugnam nec ea ipsa longa aut anceps fuit. Fusi hostes castra
repetunt inferentibusque iam signa Romanis cedunt et in ultimam castrorum
partem conglobantur. Haerent fugientes in angustiis portarum; pars magna
aggerem uallumque conscendit, si aut ex superiore loco tueri se aut
superare aliqua et euadere posset. Forte quodam loco male densatus agger
pondere superstantium in fossam procubuit atque ea, cum deos pandere uiam
fugae conclamassent, plures inermes quam armati euadunt. Hoc proelio
fractae iterum Etruscorum uires, et pacto annuo stipendio et duum mensum
frumento permissum ab dictatore ut de pace legatos mitterent Romam. Pax
negata, indutiae biennii datae. Dictator triumphans in urbem rediit.--habeo
auctores sine ullo memorabili proelio pacatam ab dictatore Etruriam esse
seditionibus tantum Arretinorum compositis et Cilnio genere cum plebe in
gratiam reducto.--consul ex dictatura factus M. Ualerius. Non petentem
atque adeo etiam absentem creatum tradidere quidam et per interregem ea
comitia facta; id unum non ambigitur consulatum cum Apuleio Pansa gessisse.
[6] M. Ualerio et Q. Apuleio consulibus satis pacatae foris res fuere:
Etruscum aduersae belli res et indutiae quietum tenebant; Samnitem multorum
annorum cladibus domitum hauddum foederis noui paenitebat; Romae quoque
plebem quietam exonerata[m deducta] in colonias multitudo praestabat. Tamen
ne undique tranquillae res essent, certamen iniectum inter primores
ciuitatis, patricios plebeiosque, ab tribunis plebis Q. Et Cn. Ogulniis,
qui undique criminandorum patrum apud plebem occasionibus quaesitis,
postquam alia frustra temptata erant, eam actionem susceperunt qua non
infimam plebem accenderent sed ipsa capita plebis, consulares
triumphalesque plebeios, quorum honoribus nihil praeter sacerdotia, quae
nondum promiscua erant, deesset. Rogationem ergo promulgarunt ut, cum
quattuor augures, quattuor pontifices ea tempestate essent placeretque
augeri sacerdotum numerum, quattuor pontifices, quinque augures, de plebe
omnes, adlegerentur.--quemadmodum ad quattuor augurum numerum nisi morte
duorum id redigi collegium potuerit, non inuenio, cum inter augures constet
imparem numerum debere esse, ut tres antiquae tribus, Ramnes, Titienses,
Luceres, suum quaeque augurem habeant aut, si pluribus sit opus, pari inter
se numero sacerdotes multiplicent; sicut multiplicati sunt cum ad quattuor
quinque adiecti nouem numerum, ut terni in singulas essent,
expleuerunt.--ceterum quia de plebe adlegebantur, iuxta eam rem aegre passi
patres quam cum consulatum uolgari uiderent. Simulabant ad deos id magis
quam ad se pertinere: ipsos uisuros ne sacra sua polluantur; id se optare
tantum ne qua in rem publicam clades ueniat. Minus autem tetendere, adsueti
iam in tali genere certaminum uinci; et cernebant aduersarios non, id quod
olim uix sperauerint, adfectantes magnos honores sed omnia iam in quorum
spem dubiam erat certatum adeptos, multiplices consulatus censurasque et
triumphos.
[7] Certatum tamen suadenda dissuadendaque lege inter Ap. Claudium maxime
ferunt et inter P. Decium Murem. Qui cum eadem ferme de iure patrum ac
plebis quae pro lege Licinia quondam contraque eam dicta erant cum plebeiis
consulatus rogabatur disseruissent, rettulisse dicitur Decius parentis sui
speciem, qualem eum multi qui in contione erant uiderant, incinctum Gabino
cultu super telum stantem, quo se habitu pro populo ac legionibus Romanis
deuouisset: tum P. Decium consulem purum piumque deis immortalibus uisum
aeque ac si T. Manlius collega eius deuoueretur; eundem P. Decium qui sacra
publica populi Romani faceret legi rite non potuisse? id esse periculum ne
suas preces minus audirent di quam Ap. Claudi? castius eum sacra priuata
facere et religiosius deos colere quam se? quem paenitere uotorum quae pro
re publica nuncupauerint tot consules plebeii, tot dictatores, aut ad
exercitus euntes aut inter ipsa bella? numerarentur duces eorum annorum,
quibus plebeiorum ductu et auspicio res geri coeptae sint; numerarentur
triumphi; iam ne nobilitatis quidem suae plebeios paenitere. Pro certo
habere, si quod repens bellum oriatur, non plus spei fore senatui populoque
Romano in patriciis quam in plebeiis ducibus. "quod cum ita se habeat, cui
deorum hominumue indignum uideri potest" inquit, "eos uiros, quos uos
sellis curulibus, toga praetexta, tunica palmata, et toga picta et corona
triumphali laureaque honoraritis, quorum domos spoliis hostium adfixis
insignes inter alias feceritis, pontificalia atque auguralia insignia
adicere? qui Iouis optimi maximi ornatu decoratus, curru aurato per urbem
uectus in Capitolium ascenderit, is <non> conspiciatur cum capide ac lituo,
<cum> capite uelato uictimam caedet auguriumue ex arce capiet? cuius <in>
imaginis titulo consulatus censuraque et triumphus aequo animo legetur, si
auguratum aut pontificatum adieceritis, non sustinebunt legentium oculi?
equidem--pace dixerim deum--eos nos iam populi Romani beneficio esse spero,
qui sacerdotiis non minus reddamus dignatione nostra honoris quam
acceperimus et deorum magis quam nostra causa expetamus ut quos priuatim
colimus publice colamus.
[8] Quid autem ego sic adhuc egi, tamquam integra sit causa patriciorum de
sacerdotiis et non iam in possessione unius amplissimi simus sacerdotii?
decemuiros sacris faciundis, carminum Sibyllae ac fatorum populi huius
interpretes, antistites eosdem Apollinaris sacri caerimoniarumque aliarum
plebeios uidemus; nec aut tum patriciis ulla iniuria facta est, cum
duumuiris sacris faciundis adiectus est propter plebeios numerus, et nunc
tribunus, uir fortis ac strenuus, quinque augurum loca, quattuor pontificum
adiecit, in quae plebeii nominentur, non ut uos, Appi, uestro loco pellant
sed ut adiuuent uos homines plebeii diuinis quoque rebus procurandis, sicut
in ceteris humanis pro parte uirili adiuuant. Noli erubescere, Appi,
collegam in sacerdotio habere, quem in censura, quem in consulatu collegam
habere potuisti, cuius tam dictatoris magister equitum quam magistri
equitum dictator esse potes. Sabinum aduenam, principem nobilitati uestrae,
seu Attium Clausum seu Ap. Claudium mauoltis, illi antiqui patricii in suum
numerum acceperunt: ne fastidieris nos in sacerdotum numerum accipere.
Multa nobiscum decora adferimus, immo omnia eadem quae uos superbos
fecerunt. L. Sextius primus de plebe consul est factus, C. Licinius Stolo
primus magister equitum, C. Marcius Rutulus primus et dictator et censor,
Q. Publilius Philo primus praetor. Semper ista audita sunt eadem penes uos
auspicia esse, uos solos gentem habere, uos solos iustum imperium et
auspicium domi militiaeque; aeque adhuc prosperum plebeium et patricium
fuit porroque erit. En unquam fando audistis patricios primo esse factos
non de caelo demissos sed qui patrem ciere possent, id est, nihil ultra
quam ingenuos? consulem iam patrem ciere possum auumque iam poterit filius
meus. Nihil est aliud in re, Quirites, nisi ut omnia negata adipiscamur;
certamen tantum patricii petunt nec curant quem euentum certaminum habeant.
Ego hanc legem, quod bonum faustum felixque sit uobis ac rei publicae, uti
rogas, iubendam censeo."
[9] Uocare tribus extemplo populus iubebat apparebatque accipi legem; ille
tamen dies intercessione est sublatus. Postero die deterritis tribunis
ingenti consensu accepta est. Pontifices creantur suasor legis P. Decius
Mus P. Sempronius Sophus C. Marcius Rutulus M. Liuius Denter; quinque
augures item de plebe, C. Genucius P. Aelius Paetus M. Minucius Faesus C.
Marcius T. Publilius. Ita octo pontificum, nouem augurum numerus factus.
Eodem anno M. Ualerius consul de prouocatione legem tulit diligentius
sanctam. Tertio ea tum post reges exactos lata est, semper a familia eadem.
Causam renouandae saepius haud aliam fuisse reor quam quod plus paucorum
opes quam libertas plebis poterat. Porcia tamen lex sola pro tergo ciuium
lata uidetur, quod graui poena, si quis uerberasset necassetue ciuem
Romanum, sanxit; Ualeria lex cum eum qui prouocasset uirgis caedi securique
necari uetuisset, si quis aduersus ea fecisset, nihil ultra quam "improbe
factum" adiecit. Id, qui tum pudor hominum erat, uisum, credo, uinclum
satis ualidum legis: nunc uix serio ita minetur quisquam. Bellum ab eodem
consule haudquaquam memorabile aduersus rebellantes Aequos, cum praeter
animos feroces nihil ex antiqua fortuna haberent, gestum est. Alter consul
Appuleius in Umbria Nequinum oppidum circumsedit. Locus erat arduus atque
in parte una praeceps, ubi nunc Narnia sita est, nec ui nec munimento capi
poterat. Itaque eam infectam rem M. Fuluius Paetus T. Manlius Torquatus
noui consules acceperunt. In eum annum cum Q. Fabium consulem non petentem
omnes dicerent centuriae, ipsum auctorem fuisse Macer Licinius ac Tubero
tradunt differendi sibi consulatus in bellicosiorem annum: eo anno maiori
se usui rei publicae fore urbano gesto magistratu; ita nec dissimulantem
quid mallet nec petentem tamen, aedilem curulem cum L. Papirio Cursore
factum. Id ne pro certo ponerem uetustior annalium auctor Piso effecit, qui
eo anno aediles curules fuisse tradit Cn. Domitium Cn. Filium Caluinum et
Sp. Caruilium Q. Filium Maximum. Id credo cognomen errorem in aedilibus
fecisse secutamque fabulam mixtam ex aediliciis et consularibus comitiis,
conuenientem errori. Et lustrum eo anno conditum a P. Sempronio Sopho et P.
Sulpicio Sauerrione censoribus tribusque additae duae, Aniensis ac
Terentina. Haec Romae gesta.
[10] Ceterum ad Nequinum oppidum cum segni obsidione tempus tereretur, duo
ex oppidanis, quorum erant aedificia iuncta muro, specu facto ad stationes
Romanas itinere occulto perueniunt; inde ad consulem deducti praesidium
armatum se intra moenia et muros accepturos confirmant. Nec aspernanda res
uisa neque incaute credenda. Cum altero eorum--nam alter obses
retentus--duo exploratores per cuniculum missi; per quos satis comperta re
trecenti armati transfuga duce in urbem ingressi nocte portam, quae proxima
erat, cepere. Qua refracta consul exercitusque Romanus sine certamine urbem
inuasere. Ita Nequinum in dicionem populi Romani uenit. Colonia eo aduersus
Umbros missa a flumine Narnia appellata; exercitus cum magna praeda Romam
reductus. Eodem anno ab Etruscis aduersus indutias paratum bellum; sed eos
alia molientes Gallorum ingens exercitus fines ingressus paulisper a
proposito auertit. Pecunia deinde, qua multum poterant, freti, socios ex
hostibus facere Gallos conantur ut eo adiuncto exercitu cum Romanis
bellarent. De societate haud abnuunt barbari: de mercede agitur. Qua pacta
acceptaque cum parata cetera ad bellum essent sequique Etruscus iuberet,
infitias eunt mercedem se belli Romanis inferendi pactos: quidquid
acceperint accepisse, ne agrum Etruscum uastarent armisque lacesserent
cultores; militaturos tamen se, si utique Etrusci uelint, sed nulla alia
mercede quam ut in partem agri accipiantur tandemque aliqua sede certa
consistant. Multa de eo concilia populorum Etruriae habita nec perfici
quicquam potuit, non tam quia imminui agrum quam quia accolas sibi quisque
adiungere tam efferatae gentis homines horrebat. Ita dimissi Galli pecuniam
ingentem sine labore ac periculo partam rettulerunt. Romae terrorem
praebuit fama Gallici tumultus ad bellum Etruscum adiecti; eo minus
cunctanter foedus ictum cum Picenti populo est.
[11] T. Manlio consuli prouincia Etruria sorte euenit; qui uixdum ingressus
hostium fines, cum exerceretur inter equites, ab rapido cursu circumagendo
equo effusus extemplo prope exspirauit; tertius ab eo casu dies finis uitae
consuli fuit. Quo uelut omine belli accepto deos pro se commisisse bellum
memorantes Etrusci sustulere animos. Romae cum desiderio uiri tum
incommoditate temporis tristis nuntius fuit. Consulis subrogandi comitia ex
sententia principum habita: M. Ualerium consulem omnes [sententiae]
centuriae[que] dixere, ut patres ab iubendo dictatore deterruerint, quem
senatus dictatorem dici iussurus fuerat. Tum extemplo in Etruriam ad
legiones proficisci iussit. Aduentus eius compressit Etruscos adeo ut nemo
extra munimenta egredi auderet timorque ipsorum obsidioni similis esset;
neque illos nouus consul uastandis agris urendisque tectis, cum passim non
uillae solum sed frequentes quoque uici incendiis fumarent, elicere ad
certamen potuit. Cum hoc segnius bellum opinione esset, alterius belli,
quod multis in uicem cladibus haud immerito terribile erat, fama, Picentium
nouorum sociorum indicio, exorta est: Samnites arma et rebellionem spectare
seque ab iis sollicitatos esse. Picentibus gratiae actae et magna pars
curae patribus ab Etruria in Samnites uersa est. Caritas etiam annonae
sollicitam ciuitatem habuit uentumque ad inopiae ultimum foret, ut
scripsere quibus aedilem fuisse eo anno Fabium Maximum placet, ni eius uiri
cura, qualis in bellicis rebus multis tempestatibus fuerat, talis domi tum
in annonae dispensatione praeparando ac conuehendo frumento fuisset. Eo
anno--nec traditur causa--interregnum initum. Interreges fuere Ap.
Claudius, dein P. Sulpicius. Is comitia consularia habuit; creauit L.
Cornelium Scipionem Cn. Fuluium consules. Principio huius anni oratores
Lucanorum ad nouos consules uenerunt questum, quia condicionibus perlicere
se nequiuerint ad societatem armorum, Samnites infesto exercitu ingressos
fines suos uastare belloque ad bellum cogere. Lucano populo satis superque
erratum quondam: nunc ita obstinatos animos esse ut omnia ferre ac pati
tolerabilius ducant quam ut unquam postea nomen Romanum uiolent. Orare
patres ut et Lucanos in fidem accipiant et uim atque iniuriam ab se
Samnitium arceant; se, quamquam bello cum Samnitibus suscepto necessaria
iam facta aduersus Romanos fides sit, tamen obsides dare paratos esse.
[12] Breuis consultatio senatus fuit; ad unum omnes iungendum foedus cum
Lucanis resque repetendas ab Samnitibus censent. Benigne responsum Lucanis
ictumque foedus. Fetiales missi, qui Samnitem decedere agro sociorum ac
deducere exercitum finibus Lucanis iuberent; quibus obuiam missi ab
Samnitibus qui denuntiarent, si quod adissent in Samnio concilium, haud
inuiolatos abituros. Haec postquam audita sunt Romae, bellum Samnitibus et
patres censuerunt et populus iussit. Consules inter se prouincias partiti
sunt: Scipioni Etruria, Fuluio Samnites obuenerunt, diuersique ad suum
quisque bellum proficiscuntur. Scipioni segne bellum et simile prioris anni
militiae exspectanti hostes ad Uolaterras instructo agmine occurrerunt.
Pugnatum maiore parte diei magna utrimque caede; nox incertis qua data
uictoria esset interuenit. Lux insequens uictorem uictumque ostendit; nam
Etrusci silentio noctis castra reliquerunt. Romanus egressus in aciem, ubi
profectione hostium concessam uictoriam uidet, progressus ad castra uacuis
cum plurima praeda--nam et statiua et trepide deserta fuerant--potitur.
Inde in Faliscum agrum copiis reductis, cum impedimenta Faleriis cum modico
praesidio reliquisset, expedito agmine ad populandos hostium fines incedit.
Omnia ferro ignique uastantur; praedae undique actae. Nec solum modo uastum
hosti relictum sed castellis etiam uicisque inlatus ignis: urbibus
oppugnandis temperatum, in quas timor Etruscos compulerat. Cn. Fului
consulis clara pugna in Samnio ad Bouianum haudquaquam ambiguae uictoriae
fuit. Bouianum inde adgressus nec ita multo post Aufidenam ui cepit.
[13] Eodem anno Carseolos colonia in agrum Aequicolorum deducta. Fuluius
consul de Samnitibus triumphauit. Cum comitia consularia instarent, fama
exorta Etruscos Samnitesque ingentes conscribere exercitus; palam omnibus
conciliis uexari principes Etruscorum, quod non Gallos quacumque condicione
traxerint ad bellum; increpari magistratus Samnitium, quod exercitum
aduersus Lucanum hostem comparatum obiecerint Romanis; itaque suis
sociorumque uiribus consurgere hostes ad bellum et haudquaquam pari
defungendum esse certamine. Hic terror, cum illustres uiri consulatum
peterent, omnes in Q. Fabium Maximum primo non petentem, deinde, ut
inclinata studia uidit, etiam recusantem conuertit: quid se iam senem ac
perfunctum laboribus laborumque praemiis sollicitarent? nec corporis nec
animi uigorem remanere eundem, et fortunam ipsam uereri, ne cui deorum
nimia iam in se et constantior quam uelint humanae res uideatur. Et se
gloriae seniorum succreuisse et ad suam gloriam consurgentes alios laetum
adspicere; nec honores magnos fortissimis uiris Romae nec honoribus deesse
fortes uiros. Acuebat hac moderatione tam iusta studia; quae uerecundia
legum restinguenda ratus, legem recitari iussit, qua intra decem annos
eundem consulem refici non liceret. uix prae strepitu audita lex est
tribunique plebis nihil id impedimenti futurum aiebant; se ad populum
laturos uti legibus solueretur. Et ille quidem in recusando perstabat: quid
ergo attineret leges ferri, quibus per eosdem qui tulissent fraus fieret?
iam regi leges, non regere. Populus nihilo minus suffragia inibat et, ut
quaeque intro uocata erat centuria, consulem haud dubie Fabium dicebat. Tum
demum consensu ciuitatis uictus, "dei approbent" inquit, "quod agitis
acturique estis, Quirites. Ceterum, quoniam in me quod uos uoltis facturi
estis, in collega sit meae apud uos gratiae locus: P. Decium, expertum mihi
concordi collegio uirum, dignum uobis, dignum parente suo, quaeso mecum
consulem faciatis". Iusta suffragatio uisa. Omnes quae supererant centuriae
Q. Fabium P. Decium consules dixere. Eo anno plerisque dies dicta ab
aedilibus, quia plus quam quod lege finitum erat agri possiderent; nec
quisquam ferme est purgatus uinculumque ingens immodicae cupiditatis
iniectum est.
[14] Consules noui, Q. Fabius Maximus quartum et P. Decius Mus tertium, cum
inter se agitarent uti alter Samnites hostes, alter Etruscos deligeret,
quantaeque in hanc aut in illam prouinciam copiae satis et uter ad utrum
bellum dux idoneus magis esset, ab Sutrio et Nepete et Faleriis legati,
auctores concilii Etruriae populorum de petenda pace haberi, totam belli
molem in Samnium auerterunt. Profecti consules, quo expeditiores commeatus
essent et incertior hostis qua uenturum bellum foret, Fabius per Soranum,
Decius per Sidicinum agrum in Samnium legiones ducunt. ubi in hostium fines
uentum est, uterque populabundus effuso agmine incedit. Explorant tamen
latius quam populantur; igitur non fefellere ad Tifernum hostes in occulta
ualle instructi, quam ingressos Romanos superiore ex loco adoriri parabant.
Fabius impedimentis in locum tutum remotis praesidioque modico imposito
praemonitis militibus adesse certamen, quadrato agmine ad praedictas
hostium latebras succedit. Samnites desperato improuiso tumultu, quando in
apertum semel discrimen euasura esset res, et ipsi acie iusta maluerunt
concurrere. Itaque in aequum descendunt ac fortunae se maiore animo quam
spe committunt; ceterum, siue quia ex omnium Samnitium populis quodcumque
roboris fuerat contraxerant seu quia discrimen summae rerum angebat animos,
aliquantum quoque aperta pugna praebuerunt terroris. Fabius ubi nulla ex
parte hostem loco moueri uidit, Maximum filium et M. Ualerium tribunos
militum, cum quibus ad primam aciem procurrerat, ire ad equites iubet et
adhortari ut, si quando unquam equestri ope adiutam rem publicam
meminerint, illo die adnitantur ut ordinis eius gloriam inuictam praestent:
peditum certamine immobilem hostem restare; omnem reliquam spem in impetu
esse equitum. Et ipsos nominatim iuuenes, pari comitate utrumque, nunc
laudibus, nunc promissis onerat. Ceterum quando, ne ea quoque temptata uis
proficeret, consilio grassandum, si nihil uires iuuarent, ratus, Scipionem
legatum hastatos primae legionis subtrahere ex acie et ad montes proximos
quam posset occultissime circumducere iubet; inde ascensu abdito a
conspectu erigere in montes agmen auersoque hosti ab tergo repente se
ostendere. Equites ducibus tribunis haud multo plus hostibus quam suis, ex
improuiso ante signa euecti, praebuerunt tumultus. Aduersus incitatas
turmas stetit immota Samnitium acies nec parte ulla pelli aut perrumpi
potuit; et postquam inritum inceptum erat, recepti post signa proelio
excesserunt. Creuit ex eo hostium animus nec sustinere frons prima tam
longum certamen increscentemque fiducia sui uim potuisset, ni secunda acies
iussu consulis in primum successisset. Ibi integrae uires sistunt
inuehentem se iam Samnitem; et tempore inprouisa ex montibus signa
clamorque sublatus non uero tantum metu terruere Samnitium animos; nam et
Fabius Decium collegam appropinquare exclamauit, et pro se quisque miles
adesse alterum consulem, adesse legiones gaudio alacres fremunt; errorque
utilis Romanis oblatus fugae formidinisque Samnites impleuit maxime
territos ne ab altero exercitu integro intactoque fessi opprimerentur. Et
quia passim in fugam dissipati sunt, minor caedes quam pro tanta uictoria
fuit: tria milia et quadringenti caesi, capti octingenti ferme et triginta;
signa militaria capta tria et uiginti.
[15] Samnitibus Apuli se ante proelium coniunxissent, ni P. Decius consul
iis ad Maleuentum castra obiecisset, extractos deinde ad certamen fudisset.
Ibi quoque plus fugae fuit quam caedis; duo milia Apulorum caesa; spretoque
eo hoste Decius in Samnium legiones duxit. Ibi duo consulares exercitus
diuersis uagati partibus omnia spatio quinque mensum euastarunt. Quinque et
quadraginta loca in Samnio fuere, in quibus Deci castra fuerunt, alterius
consulis sex et octoginta; nec ualli tantum ac fossarum uestigia relicta
sed multo alia illis insigniora monumenta uastitatis circa regionumque
depopulatarum. Fabius etiam urbem Cimetram cepit. Ibi capta armatorum duo
milia nongenti, caesi pugnantes ferme nongenti triginta. Inde comitiorum
causa Romam profectus maturauit eam rem agere. Cum primo uocatae Q. Fabium
consulem dicerent omnes centuriae, Ap. Claudius, consularis candidatus, uir
acer et ambitiosus, non sui magis honoris causa quam ut patricii
reciperarent duo consularia loca, cum suis tum totius nobilitatis uiribus
incubuit ut se cum Q. Fabio consulem dicerent. Fabius primo de se eadem
fere quae priore anno dicendo abnuere. Circumstare sellam omnis nobilitas;
orare ut ex caeno plebeio consulatum extraheret maiestatemque pristinam cum
honori tum patriciis gentibus redderet. Fabius silentio facto media
oratione studia hominum sedauit; facturum enim se fuisse dixit ut duorum
patriciorum nomina reciperet, si alium quam se consulem fieri uideret; nunc
se suam rationem comitiis, cum contra leges futurum sit, pessimo exemplo
non habiturum. Ita L. Uolumnius de plebe cum Ap. Claudio consul est factus,
priore item consulatu inter se comparati. Nobilitas obiectare Fabio fugisse
eum Ap. Claudium collegam, eloquentia ciuilibusque artibus haud dubie
praestantem.
[16] Comitiis perfectis ueteres consules iussi bellum in Samnio gerere
prorogato in sex menses imperio. Itaque insequenti quoque anno L. Uolumnio
Ap. Claudio consulibus P. Decius, qui consul in Samnio relictus a collega
fuerat, proconsul idem populari non destitit agros, donec Samnitium
exercitum nusquam se proelio committentem postremo expulit finibus.
Etruriam pulsi petierunt et, quod legationibus nequiquam saepe
temptauerant, id se tanto agmine armatorum mixtis terrore precibus acturos
efficacius rati, postulauerunt principum Etruriae concilium. Quo coacto,
per quot annos pro libertate dimicent cum Romanis, exponunt: omnia expertos
esse si suismet ipsorum uiribus tolerare tantam molem belli possent;
temptasse etiam haud magni momenti finitimarum gentium auxilia. Petisse
pacem a populo Romano, cum bellum tolerare non possent; rebellasse, quod
pax seruientibus grauior quam liberis bellum esset; unam sibi spem reliquam
in Etruscis restare. Scire gentem Italiae opulentissimam armis, uiris,
pecunia esse; habere accolas Gallos, inter ferrum et arma natos, feroces
cum suopte ingenio tum aduersus Romanum populum, quem captum a se auroque
redemptum, haud uana iactantes, memorent. Nihil abesse, si sit animus
Etruscis qui Porsinnae quondam maioribusque eorum fuerit, quin Romanos omni
agro cis Tiberim pulsos dimicare pro salute sua non de intolerando Italiae
regno cogant. Samnitem illis exercitum paratum, instructum armis, stipendio
uenisse, et confestim secuturos, uel si ad ipsam Romanam urbem oppugnandam
ducant.
[17] Haec eos in Etruria iactantes molientesque bellum domi Romanum urebat.
Nam P. Decius, ubi comperit per exploratores profectum Samnitium exercitum,
aduocato consilio "quid per agros" inquit "uagamur uicatim circumferentes
bellum? quin urbes et moenia adgredimur? nullus iam exercitus Samnio
praesidet; cessere finibus ac sibimet ipsi exsilium consciuere".
Adprobantibus cunctis ad Murgantiam, ualidam urbem, oppugnandam ducit;
tantusque ardor militum fuit et caritate ducis et spe maioris quam ex
agrestibus populationibus praedae ut uno die ui atque armis urbem caperent.
Ibi duo milia Samnitium et centum pugnantes circumuenti captique et alia
praeda ingens capta est. Quae ne impedimentis grauibus agmen oneraret,
conuocari milites Decius iubet. "hacine" inquit "uictoria sola aut hac
praeda contenti estis futuri? uoltis uos pro uirtute spes gerere? omnes
Samnitium urbes fortunaeque in urbibus relictae uestrae sunt, quando
legiones eorum tot proeliis fusas postremo finibus expulistis. uendite ista
et inlicite lucro mercatorem ut sequatur agmen; ego subinde suggeram quae
uendatis. Ad Romuleam urbem hinc eamus, ubi uos labor haud maior, praeda
maior manet." diuendita praeda ultro adhortantes imperatorem ad Romuleam
pergunt. Ibi quoque sine opere, sine tormentis, simul admota sunt signa,
nulla ui deterriti a muris, qua cuique proximum fuit, scalis raptim admotis
in moenia euasere. Captum oppidum ac direptum est; ad duo milia et trecenti
occisi et sex milia hominum capta, et miles ingenti praeda potitus, quam
uendere sicut priorem coactus; Ferentinum inde, quamquam nihil quietis
dabatur, tamen summa alacritate est ductus. Ceterum ibi plus laboris ac
periculi fuit: et defensa summa ui moenia sunt et locus erat munimento
naturaque tutus; sed euicit omnia adsuetus praedae miles. Ad tria milia
hostium circa muros caesa; praeda militis fuit. Huius oppugnatarum urbium
decoris pars maior in quibusdam annalibus ad Maximum trahitur; Murgantiam
ab Decio, a Fabio Ferentinum Romuleamque oppugnatas tradunt. Sunt qui
nouorum consulum hanc gloriam faciant, quidam non amborum sed alterius, L.
Uolumni: ei Samnium prouinciam euenisse.
[18] Dum ea in Samnio cuiuscumque ductu auspicioque geruntur, Romanis in
Etruria interim bellum ingens multis ex gentibus concitur, cuius auctor
Gellius Egnatius ex Samnitibus erat. Tusci fere omnes consciuerant bellum;
traxerat contagio proximos Umbriae populos et Gallica auxilia mercede
sollicitabantur; omnis ea multitudo ad castra Samnitium conueniebat. Qui
tumultus repens postquam est Romam perlatus, cum iam L. Uolumnius consul
cum legione secunda ac tertia sociorumque milibus quindecim profectus in
Samnium esset, Ap. Claudium primo quoque tempore in Etruriam ire placuit.
Duae Romanae legiones secutae, prima et quarta, et sociorum duodecim milia;
castra haud procul ab hoste posita. Ceterum magis eo profectum est quod
mature uentum erat ut quosdam spectantes iam arma Etruriae populos metus
Romani nominis comprimeret, quam quod ductu consulis quicquam ibi satis
scite aut fortunate gestum sit: multa proelia locis et temporibus iniquis
commissa spesque in dies grauiorem hostem faciebat, et iam prope erat ut
nec duci milites nec militibus dux satis fideret. Litteras ad collegam
accersendum ex Samnio missas in trinis annalibus inuenio; piget tamen in
certo ponere, cum ea ipsa inter consules populi Romani, iam iterum eodem
honore fungentes, disceptatio fuerit, Appio abnuente missas, Uolumnio
adfirmante Appi se litteris accitum. Iam Uolumnius in Samnio tria castella
ceperat, in quibus ad tria milia hostium caesa erant, dimidium fere eius
captum, et Lucanorum seditiones a plebeiis et egentibus ducibus ortas summa
optimatium uoluntate per Q. Fabium, pro consule missum eo cum uetere
exercitu, compresserat. Decio populandos hostium agros relinquit, ipse cum
suis copiis in Etruriam ad collegam pergit. Quem aduenientem laeti omnes
accepere: Appium ex conscientia sua credo animum habuisse--haud immerito
iratum si nihil scripserat, inliberali et ingrato animo, si eguerat ope,
dissimulantem. uix enim salute mutua reddita, cum obuiam egressus esset,
"satin salue" inquit, "L. Uolumni? ut sese in Samnio res habent? quae te
causa ut prouincia tua excederes induxit?" Uolumnius in Samnio res
prosperas esse ait, litteris eius accitum uenisse; quae si falsae fuerint
nec usus sui sit in Etruriam, extemplo conuersis signis abiturum. "tu uero
abeas" inquit, "neque te quisquam moratur; etenim minime consentaneum est,
cum bello tuo forsitan uix sufficias, huc te ad opem ferendam aliis
gloriari uenisse." bene, hercules, uerteret, dicere Uolumnius; malle
frustra operam insumptam quam quicquam incidisse cur non satis esset
Etruriae unus consularis exercitus.
[19] Digredientes iam consules legati tribunique ex Appiano exercitu
circumsistunt. Pars imperatorem suum orare ne collegae auxilium, quod
acciendum ultro fuerit, sua sponte oblatam sperneretur; plures abeunti
Uolumnio obsistere; obtestari ne prauo cum collega certamine rem publicam
prodat: si qua clades incidisset, desertori magis quam deserto noxae fore;
eo rem adductam ut omne rei bene aut secus gestae in Etruria decus
dedecusque ad L. Uolumnium sit delegatum; neminem quaesiturum quae uerba
Appi sed quae fortuna exercitus fuerit; dimitti ab Appio eum sed a re
publica et ab exercitu retineri; experiretur modo uoluntatem militum. Haec
monendo obtestandoque prope restitantes consules in contionem pertraxerunt.
Ibi orationes longiores habitae in eandem ferme sententiam, in quam inter
paucos certatum uerbis fuerat; et cum Uolumnius, causa superior, ne
infacundus quidem aduersus eximiam eloquentiam collegae uisus esset,
cauillansque Appius sibi acceptum referre diceret debere, quod ex muto
atque elingui facundum etiam consulem haberent--priore consulatu, primis
utique mensibus, hiscere eum nequisse, nunc iam populares orationes
serere--, "quam mallem" inquit Uolumnius, "tu a me strenue facere quam ego
abs te scite loqui didicissem." postremo condicionem ferre, quae decretura
sit, non orator--neque enim id desiderare rem publicam--sed imperator uter
sit melior. Etruriam et Samnium prouincias esse; utram mallet eligeret; suo
exercitu se uel in Etruria uel in Samnio rem gesturum. Tum militum clamor
ortus, ut simul ambo bellum Etruscum susciperent. Quo animaduerso consensu
Uolumnius "quoniam in collegae uoluntate interpretanda" inquit "erraui, non
committam ut quid uos uelitis obscurum sit: manere an abire me uelitis
clamore significate." tum uero tantus est clamor exortus ut hostes e
castris exciret. Armis arreptis in aciem descendunt. Et Uolumnius signa
canere ac uexilla efferri castris iussit; Appium addubitasse ferunt
cernentem seu pugnante seu quieto se fore collegae uictoriam; deinde
ueritum ne suae quoque legiones Uolumnium sequerentur, et ipsum
flagitantibus suis signum dedisse. Ab neutra parte satis commode instructi
fuerunt; nam et Samnitium dux Gellius Egnatius pabulatum cum cohortibus
paucis ierat suoque impetu magis milites quam cuiusquam ductu aut imperio
pugnam capessebant et Romani exercitus nec pariter ambo ducti nec satis
temporis ad instruendum fuit. Prius concurrit Uolumnius quam Appius ad
hostem perueniret; itaque fronte inaequali concursum est; et uelut sorte
quadam mutante adsuetos inter se hostes Etrusci Uolumnio, Samnites parumper
cunctati, quia dux aberat, Appio occurrere. Dicitur Appius in medio pugnae
discrimine, ita ut inter prima signa manibus ad caelum sublatis
conspiceretur, ita precatus esse: "Bellona, si hodie nobis uictoriam duis,
ast ego tibi templum uoueo." haec precatus uelut instigante dea et ipse
collegae et exercitus uirtutem aequauit ducis: imperatoria opera
exsequuntur et milites; ne ab altera parte prius uictoria incipiat
adnituntur. Ergo fundunt fugantque hostes, maiorem molem haud facile
sustinentes quam cum qua manus conserere adsueti fuerant. urgendo cedentes
insequendoque effusos compulere ad castra; ibi interuentu Gelli
cohortiumque Sabellarum paulisper recruduit pugna. His quoque mox fusis iam
a uictoribus castra oppugnabantur; et cum Uolumnius ipse portae signa
inferret, Appius Bellonam uictricem identidem celebrans accenderet militum
animos, per uallum, per fossas inruperunt. Castra capta direptaque; praeda
ingens parta et militi concessa est. Septem milia octingenti hostium
occisi, duo milia et centum uiginti capti.
[20] Dum ambo consules omnisque Romana uis in Etruscum bellum magis
inclinat, in Samnio noui exercitus exorti ad populandos imperii Romani
fines per Uescinos in Campaniam Falernumque agrum transcendunt ingentesque
praedas faciunt. Uolumnium magnis itineribus in Samnium redeuntem--iam enim
Fabio Decioque prorogati imperii finis aderat --fama de Samnitium exercitu
populationibusque Campani agri ad tuendos socios conuertit. ut in Calenum
[agrum] uenit, et ipse cernit recentia cladis uestigia et Caleni narrant
tantum iam praedae hostes trahere ut uix explicare agmen possint; itaque
iam propalam duces loqui extemplo eundum in Samnium esse, ut relicta ibi
praeda in expeditionem redeant nec tam oneratum agmen dimicationibus
committant. Ea quamquam similia ueris erant, certius tamen exploranda ratus
dimittit equites, qui uagos praedatores in agro palantes intercipiant; ex
quibus inquirendo cognoscit ad Uolturnum flumen sedere hostem, inde tertia
uigilia moturum; iter in Samnium esse. His satis exploratis profectus tanto
interuallo ab hostibus consedit ut nec aduentus suus propinquitate nimia
nosci posset et egredientem e castris hostem opprimeret. Aliquanto ante
lucem ad castra accessit gnarosque Oscae linguae exploratum quid agatur
mittit. Intermixti hostibus, quod facile erat in nocturna trepidatione,
cognoscunt infrequentia armatis signa egressa, praedam praedaeque custodes
exire, immobile agmen et sua quemque molientem nullo [inter alios] consensu
nec satis certo imperio. Tempus adgrediendi aptissimum uisum est; et iam
lux appetebat; itaque signa canere iussit agmenque hostium adgreditur.
Samnites praeda impediti, infrequentes armati, pars addere gradum ac prae
se agere praedam, pars stare incerti utrum progredi an regredi in castra
tutius foret; inter cunctationem opprimuntur et Romani iam transcenderant
uallum caedesque ac tumultus erat in castris. Samnitium agmen, praeterquam
hostili tumultu, captiuorum etiam repentina defectione turbatum erat, qui
partim ipsi soluti uinctos soluebant, partim arma in sarcinis deligata
rapiebant tumultumque proelio ipso terribiliorem intermixti agmini
praebebant. Memorandum deinde edidere facinus; nam Staium Minatium ducem
adeuntem ordines hortantemque inuadunt; dissipatis inde equitibus qui cum
eo aderant ipsum circumsistunt insidentemque equo captum ad consulem
Romanum rapiunt. Reuocata eo tumultu prima signa Samnitium proeliumque iam
profligatum integratum est; nec diutius sustineri potuit. Caesa ad sex
milia hominum, duo milia et quingenti capti--in eis tribuni militum
quattuor--signa militaria triginta, et, quod laetissimum uictoribus fuit,
captiuorum recepta septem milia et quadringenti,
[21] Magnum ea populatio Campani agri tumultum Romae praebuerat; et per eos
forte dies ex Etruria allatum erat post deductum inde Uolumnianum exercitum
Etruriam concitam in arma et Gellium Egnatium, Samnitium ducem, et Umbros
ad defectionem uocari et Gallos pretio ingenti sollicitari. His nuntiis
senatus conterritus iustitium indici, dilectum omnis generis hominum haberi
iussit. Nec ingenui modo aut iuniores sacramento adacti sunt sed seniorum
etiam cohortes factae libertinique centuriati; et defendendae urbis
consilia agitabantur summaeque rerum praetor P. Sempronius praeerat.
Ceterum parte curae exonerarunt senatum L. Uolumni consulis litterae,
quibus caesos fusosque populatores Campaniae cognitum est. Itaque et
supplicationes ob rem bene gestam consulis nomine decernunt et iustitium
remittitur quod fuerat dies duodeuiginti; supplicatioque perlaeta fuit. Tum
de praesidio regionis depopulatae ab Samnitibus agitari coeptum; itaque
placuit ut duae coloniae circa Uescinum et Falernum agrum deducerentur, una
ad ostium Liris fluuii, quae Minturnae appellata, altera in saltu Uescino,
Falernum contingente agrum, ubi Sinope dicitur Graeca urbs fuisse, Sinuessa
deinde ab colonis Romanis appellata. Tribunis plebis negotium datum est, ut
plebei scito iuberetur P. Sempronius praetor triumuiros in ea loca colonis
deducendis creare; nec qui nomina darent facile inueniebantur, quia in
stationem se prope perpetuam infestae regionis, non in agros mitti
rebantur. Auertit ab eis curis senatum Etruriae ingrauescens bellum et
crebrae litterae Appi monentis ne regionis eius motum neglegerent: quattuor
gentes conferre arma, Etruscos, Samnites, Umbros, Gallos; iam castra
bifariam facta esse, quia unus locus capere tantam multitudinem non possit.
Ob haec et--iam appetebat tempus--comitiorum causa L. Uolumnius consul
Romam reuocatus; qui priusquam ad suffragium centurias uocaret, in
contionem aduocato populo multa de magnitudine belli Etrusci disseruit: iam
tum, cum ipse ibi cum collega rem pariter gesserit, fuisse tantum bellum ut
nec duce uno nec exercitu geri potuerit; accessisse postea dici Umbros et
ingentem exercitum Gallorum; aduersus quattuor populos duces consules illo
die deligi meminissent. Se, nisi confideret eum consensu populi Romani
consulem declaratum iri qui haud dubie tum primus omnium ductor habeatur,
dictatorem fuisse extemplo dicturum.
[22] Nemini dubium erat quin Fabius quintum omnium consensu destinaretur;
eumque et praerogatiuae et primo uocatae omnes centuriae consulem cum L.
Uolumnio dicebant. Fabi oratio fuit, qualis biennio ante; deinde, ut
uincebatur consensu, uersa postremo ad collegam P. Decium poscendum: id
senectuti suae adminiculum fore. Censura duobusque consulatibus simul
gestis expertum se nihil concordi collegio firmius ad rem publicam tuendam
esse. Nouo imperii socio uix iam adsuescere senilem animum posse; cum
moribus notis facilius se communicaturum consilia. Subscripsit orationi
eius consul cum meritis P. Deci laudibus, tum quae ex concordia consultum
bona quaeque ex discordia mala in administratione rerum militarium
euenirent memorando, quam prope ultimum discrimen suis et collegae
certaminibus nuper uentum foret admonendo: Decium Fabiumque qui uno animo,
una mente uiuerent esse praeterea uiros natos militiae, factis magnos, ad
uerborum linguaeque certamina rudes. Ea ingenia consularia esse: callidos
sollertesque, iuris atque eloquentiae consultos, qualis Ap. Claudius esset,
urbi ac foro praesides habendos praetoresque ad reddenda iura creandos
esse. His agendis dies est consumptus. Postridie ad praescriptum consulis
et consularia et praetoria comitia habita. Consules creati Q. Fabius et P.
Decius, Ap. Claudius praetor, omnes absentes; et L. Uolumnio ex senatus
consulto et scito plebis prorogatum in annum imperium est.
[23] Eo anno prodigia multa fuerunt, quorum auerruncandorum causa
supplicationes in biduum senatus decreuit; publice uinum ac tus praebitum;
supplicatum iere frequentes uiri feminaeque. Insignem supplicationem fecit
certamen in sacello Pudicitiae Patriciae, quae in foro bouario est ad aedem
rotundam Herculis, inter matronas ortum. Uerginiam Auli filiam, patriciam
plebeio nuptam, L. Uolumnio consuli, matronae quod e patribus enupsisset
sacris arcuerant. Breuis altercatio inde ex iracundia muliebri in
contentionem animorum exarsit, cum se Uerginia et patriciam et pudicam in
Patriciae Pudicitiae templum ingressam, ut uni nuptam ad quem uirgo deducta
sit, nec se uiri honorumue eius ac rerum gestarum paenitere
[24] Q. Inde Fabius quintum et P. Decius quartum consulatum ineunt, tribus
consulatibus censuraque collegae, nec gloria magis rerum, quae ingens erat,
quam concordia inter se clari. Quae ne perpetua esset, ordinum magis quam
ipsorum inter se certamen interuenisse reor, patriciis tendentibus ut
Fabius in Etruriam extra ordinem prouinciam haberet, plebeiis auctoribus
Decio ut ad sortem rem uocaret. Fuit certe contentio in senatu et, postquam
ibi Fabius plus poterat, reuocata res ad populum est. In contione, ut inter
militares uiros et factis potius quam dictis fretos, pauca uerba habita.
Fabius, quam arborem conseuisset, sub ea legere alium fructum indignum esse
dicere; se aperuisse Ciminiam siluam uiamque per deuios saltus Romano bello
fecisse. Quid se id aetatis sollicitassent, si alio duce gesturi bellum
essent? nimirum aduersarium se, non socium imperii legisse--sensim
exprobrat--et inuidisse Decium concordibus collegis tribus. Postremo se
tendere nihil ultra quam ut, si dignum prouincia ducerent, in eam
mitterent; in senatus arbitrio se fuisse et in potestate populi futurum. P.
Decius senatus iniuriam querebatur: quoad potuerint, patres adnisos ne
plebeiis aditus ad magnos honores esset; postquam ipsa uirtus peruicerit ne
in ullo genere hominum inhonorata esset, quaeri quemadmodum inrita sint non
suffragia modo populi sed arbitria etiam fortunae et in paucorum potestatem
uertantur. Omnes ante se consules sortitos prouincias esse: nunc extra
sortem Fabio senatum prouinciam dare,--si honoris eius causa, ita eum de se
deque re publica meritum esse ut faueat Q. Fabi gloriae quae modo non sua
contumelia splendeat. Cui autem dubium esse, ubi unum bellum sit asperum ac
difficile, cum id alteri extra sortem mandetur, quin alter consul pro
superuacaneo atque inutili habeatur? gloriari Fabium rebus in Etruria
gestis; uelle et P. Decium gloriari; et forsitan, quem ille obrutum ignem
reliquerit, ita ut totiens nouum ex improuiso incendium daret, eum se
exstincturum. Postremo se collegae honores praemiaque concessurum
uerecundia aetatis eius maiestatisque; cum periculum, cum dimicatio
proposita sit, neque cedere sua sponte neque cessurum. Et si nihil aliud ex
eo certamine tulerit, illud certe laturum ut quod populi sit populus iubeat
potius quam patres gratificentur. Iouem optimum maximum deosque immortales
se precari, ut ita sortem aequam sibi cum collega dent si eandem uirtutem
felicitatemque in bello administrando daturi sint. Certe et id natura
aequum et exemplo utile esse et ad famam populi Romani pertinere, eos
consules esse quorum utrolibet duce bellum Etruscum geri recte possit.
Fabius nihil aliud precatus populum Romanum quam ut, priusquam intro
uocarentur ad suffragium tribus, Ap. Claudi praetoris allatas ex Etruria
litteras audirent, comitio abiit. Nec minore populi consensu quam senatus
prouincia Etruria extra sortem Fabio decreta est.
[25] Concursus inde ad consulem factus omnium ferme iuniorum et pro se
quisque nomina dabant; tanta cupido erat sub eo duce stipendia faciendi.
Qua circumfusus turba "quattuor milia" inquit, "peditum et sescentos
equites dumtaxat scribere in animo est; hodierno et crastino die qui nomina
dederitis mecum ducam. Maiori mihi curae est ut omnes locupletes reducam
quam ut multis rem geram militi bus." profectus apto exercitu et eo plus
fiduciae ac spei gerente quod non desiderata multitudo erat, ad oppidum
Aharnam, unde haud procul hostes erant, ad castra Appi praetoris pergit.
Paucis citra milibus lignatores ei cum praesidio occurrunt; qui ut lictores
praegredi uiderunt Fabiumque esse consulem accepere, laeti atque alacres
dis populoque Romano grates agunt quod eum sibi imperatorem misissent.
Circumfusi deinde cum consulem salutarent, quaerit Fabius quo pergerent,
respondentibusque lignatum se ire, "ain tandem?" inquit, "num castra
uallata non habetis?" ad hoc cum succlamatum esset duplici quidem uallo et
fossa et tamen in ingenti metu esse, "habetis igitur" inquit, "adfatim
lignorum; redite et uellite uallum". Redeunt in castra terroremque ibi
uellentes uallum et iis qui in castris remanserant militibus et ipsi Appio
fecerunt; tum pro se quisque alii aliis dicere consulis se Q. Fabi facere
iussu. Postero inde die castra mota et Appius praetor Romam dimissus. Inde
nusquam statiua Romanis fuere. Negabat utile esse uno loco sedere
exercitum; itineribus ac mutatione locorum mobiliorem ac salubriorem esse;
fiebant autem itinera quanta fieri sinebat hiemps hauddum exacta. uere inde
primo relicta secunda legione ad Clusium, quod Camars olim appellabant,
praepositoque castris L. Scipione pro praetore Romam ipse ad consultandum
de bello rediit, siue ipse sponte sua, quia bellum ei maius in conspectu
erat quam quantum esse famae crediderat siue senatus consulto accitus; nam
in utrumque auctores sunt. Ab Ap. Claudio praetore retractum quidam uideri
uolunt, cum in senatu et apud populum, id quod per litteras adsidue
fecerat, terrorem belli Etrusci augeret: non suffecturum ducem unum nec
exercitum unum aduersus quattuor populos; periculum esse, siue iuncti unum
premant siue diuersi gerant bellum, ne ad omnia simul obire unus non
possit. Duas se ibi legiones Romanas reliquisse et minus quinque milia
peditum equitumque cum Fabio uenisse. Sibi placere P. Decium consulem primo
quoque tempore in Etruriam ad collegam proficisci, L. Uolumnio Samnium
prouinciam dari; si consul malit in suam prouinciam ire, Uolumnium in
Etruriam ad consulem cum exercitu iusto consulari proficisci. Cum magnam
partem moueret oratio praetoris, P. Decium censuisse ferunt, ut omnia
integra ac libera Q. Fabio seruarentur, donec uel ipse, si per commodum rei
publicae posset, Romam uenisset uel aliquem ex legatis misisset, a quo
disceret senatus quantum in Etruria belli esset quantisque administrandum
copiis et quot per duces esset.
[26] Fabius, ut Romam rediit, et in senatu et productus ad populum mediam
orationem habuit, ut nec augere nec minuere uideretur belli famam magisque
in altero adsumendo duce aliorum indulgere timori quam suo aut rei publicae
periculo consulere: ceterum si sibi adiutorem belli sociumque imperii
darent, quonam modo se obliuisci P. Deci consulis per tot collegia experti
posse? neminem omnium secum coniungi malle; et copiarum satis sibi cum P.
Decio et nunquam nimium hostium fore. Sin collega quid aliud malit, at sibi
L. Uolumnium darent adiutorem. Omnium rerum arbitrium et a populo et a
senatu et ab ipso collega Fabio permissum est; et cum P. Decius se in
Samnium uel in Etruriam proficisci paratum esse ostendisset, tanta laetitia
ac gratulatio fuit ut praeciperetur uictoria animis triumphusque non bellum
decretum consulibus uideretur. Inuenio apud quosdam extemplo consulatu
inito profectos in Etruriam Fabium Deciumque sine ulla mentione sortis
prouinciarum certaminumque inter collegas quae exposui. Sunt <qui>, quibus
ne haec quidem <certamina> exponere satis fuerit, adiecerint et Appi
criminationes de Fabio absente ad populum et pertinaciam aduersus
praesentem consulem praetoris contentionemque aliam inter collegas tendente
Decio ut suae quisque prouinciae sortem tueretur. Constare res incipit ex
eo tempore quo profecti ambo consules ad bellum sunt. Ceterum antequam
consules in Etruriam peruenirent, Senones Galli multitudine ingenti ad
Clusium uenerunt legionem Romanam castraque oppugnaturi. Scipio, qui
castris praeerat, loco adiuuandam paucitatem suorum militum ratus, in
collem, qui inter urbem et castra erat, aciem erexit; sed, ut in re subita,
parum explorato itinere ad iugum perrexit, quod hostes ceperant parte alia
adgressi. Ita caesa ab tergo legio atque in medio, cum hostis undique
urgeret, circumuenta. Deletam quoque ibi legionem, ita ut nuntius non
superesset, quidam auctores sunt, nec ante ad consules, qui iam haud procul
a Clusio aberant, famam eius cladis perlatam quam in conspectu fuere
Gallorum equites, pectoribus equorum suspensa gestantes capita et lanceis
infixa ouantesque moris sui carmine.--sunt qui Umbros fuisse non Gallos
tradant, nec tantum cladis acceptum et circumuentis pabulatoribus cum L.
Manlio Torquato legato Scipionem propraetorem subsidium e castris tulisse
uictoresque Umbros redintegrato proelio uictos esse captiuosque eis ac
praedam ademptam. Similius uero est a Gallo hoste quam Umbro eam cladem
acceptam, quod cum saepe alias tum eo anno Gallici tumultus praecipuus
terror ciuitatem tenuit.--itaque praeterquam quod ambo consules profecti ad
bellum erant cum quattuor legionibus et magno equitatu Romano Campanisque
mille equitibus delectis, ad id bellum missis, et sociorum nominisque
Latini maiore exercitu quam Romano, alii duo exercitus haud procul urbe
Etruriae oppositi, unus in Falisco, alter in Uaticano agro. Cn. Fuluius et
L. Postumius Megellus, propraetores ambo, statiua in eis locis habere
iussi.
[27] Consules ad hostes transgresso Appennino in agrum Sentinatem
peruenerunt; ibi quattuor milium ferme interuallo castra posita. Inter
hostes deinde consultationes habitae atque ita conuenit ne unis castris
miscerentur omnes neue in aciem descenderet simul; Samnitibus Galli,
Etruscis Umbri adiecti. Dies indicta pugnae; Samniti Gallisque delegata
pugna; inter ipsum certamen Etrusci Umbrique iussi castra Romana oppugnare.
Haec consilia turbarunt transfugae Clusini tres clam nocte ad Fabium
consulem transgressi, qui editis hostium consiliis dimissi cum donis, ut
subinde ut quaeque res noua decreta esset exploratum perferrent. Consules
Fuluio ut ex Falisco, Postumio ut ex Uaticano exercitum ad Clusium
admoueant summaque ui fines hostium depopulentur, scribunt. Huius
populationis fama Etruscos ex agro Sentinate ad suos fines tuendos mouit.
Instare inde consules, ut absentibus iis pugnaretur. Per biduum lacessiere
proelio hostem; biduo nihil dignum dictu actum; pauci utrimque cecidere,
magisque inritati sunt ad iustum certamen animi quam ad discrimen summa
rerum adducta. Tertio die descensum in campum omnibus copiis est. Cum
instructae acies starent, cerua fugiens lupum e montibus exacta per campos
inter duas acies decurrit; inde diuersae ferae, cerua ad Gallos, lupus ad
Romanos cursum deflexit. Lupo data inter ordines uia; ceruam Galli
confixere. Tum ex antesignanis Romanus miles "illac fuga" inquit "et caedes
uertit, ubi sacram Dianae feram iacentem uidetis; hinc uictor Martius
lupus, integer et intactus, gentis nos Martiae et conditoris nostri
admonuit." dextro cornu Galli, sinistro Samnites constiterunt. Aduersus
Samnites Q. Fabius primam ac tertiam legionem pro dextro cornu, aduersus
Gallos pro sinistro Decius quintam et sextam instruxit; secunda et quarta
cum L. Uolumnio proconsule in Samnio gerebant bellum. Primo concursu adeo
aequis uiribus gesta res est ut, si adfuissent Etrusci et Umbri aut in acie
aut in castris, quocumque se inclinassent, accipienda clades fuerit.
[28] Ceterum quamquam communis adhuc Mars belli erat necdum discrimen
fortuna fecerat qua datura uires esset, haudquaquam similis pugna in dextro
laeuoque cornu erat. Romani apud Fabium arcebant magis quam inferebant
pugnam extrahebaturque in quam maxime serum diei certamen, quia ita
persuasum erat duci et Samnites et Gallos primo impetu feroces esse, quos
sustinere satis sit; longiore certamine sensim residere Samnitium animos,
Gallorum quidem etiam corpora intolerantissima laboris atque aestus fluere,
primaque eorum proelia plus quam uirorum, postrema minus quam feminarum
esse. In id tempus igitur, quo uinci solebat hostis, quam integerrimas
uires militi seruabat. Ferocior Decius et aetate et uigore animi,
quantumcumque uirium habuit certamine primo effudit. Et quia lentior
uidebatur pedestris pugna, equitatum in pugnam concitat et ipse fortissimae
iuuenum turmae immixtus orat proceres iuuentutis, in hostem ut secum
impetum faciant: duplicem illorum gloriam fore, si ab laeuo cornu et ab
equite uictoria incipiat. Bis auertere Gallicum equitatum; iterum longius
euectos et iam inter media peditum agmina proelium cientes nouum pugnae
conterruit genus; essedis carrisque superstans armatus hostis ingenti
sonitu equorum rotarumque aduenit et insolitos eius tumultus Romanorum
conterruit equos. Ita uictorem equitatum uelut lymphaticus pauor dissipat;
sternit inde ruentes equos uirosque improuida fuga. Turbata hinc etiam
signa legionum multique impetu equorum ac uehiculorum raptorum per agmen
obtriti antesignani; et insecuta, simul territos hostes uidit, Gallica
acies nullum spatium respirandi recipiendique se dedit. uociferari Decius
quo fugerent quamue in fuga spem haberent; obsistere cedentibus ac reuocare
fusos; deinde, ut nulla ui perculsos sustinere poterat, patrem P. Decium
nomine compellans, "quid ultra moror" inquit "familiare fatum? datum hoc
nostro generi est ut luendis periculis publicis piacula simus. Iam ego
mecum hostium legiones mactandas Telluri ac Dis Manibus dabo." haec locutus
M. Liuium pontificem, quem descendens in aciem digredi uetuerat ab se,
praeire iussit uerba quibus se legionesque hostium pro exercitu populi
Romani Quiritium deuoueret. Deuotus inde eadem precatione eodemque habitu
quo pater P. Decius ad Ueserim bello Latino se iusserat deuoueri, cum
secundum sollemnes precationes adiecisset prae se agere sese formidinem ac
fugam caedemque ac cruorem, caelestium inferorum iras, contacturum
funebribus diris signa tela arma hostium, locumque eundem suae pestis ac
Gallorum ac Samnitium fore,--haec exsecratus in se hostesque, qua
confertissimam cernebat Gallorum aciem, concitat equum inferensque se ipse
infestis telis est interfectus.
[29] Uix humanae inde opis uideri pugna potuit. Romani duce amisso, quae
res terrori alias esse solet, sistere fugam ac nouam de integro uelle
instaurare pugnam; Galli et maxime globus circumstans consulis corpus uelut
alienata mente uana in cassum iactare tela; torpere quidam et nec pugnae
meminisse nec fugae. At ex parte altera pontifex Liuius, cui lictores
Decius tradiderat iusseratque pro praetore esse, uociferari uicisse Romanos
defunctos consulis fato; Gallos Samnitesque Telluris Matris ac Deorum
Manium esse; rapere ad se ac uocare Decium deuotam secum aciem furiarumque
ac formidinis plena omnia ad hostes esse. Superueniunt deinde his
restituentibus pugnam L. Cornelius Scipio et C. Marcius, cum subsidiis ex
nouissima acie iussu Q. Fabi consulis ad praesidium collegae missi. Ibi
auditur P. Deci euentus, ingens hortamen ad omnia pro re publica audenda.
Itaque cum Galli structis ante se scutis conferti starent nec facilis pede
conlato uideretur pugna, iussu legatorum collecta humi pila, quae strata
inter duas acies iacebant, atque in testudinem hostium coniecta; quibus
plerisque in scuta uerutisque raris in corpora ipsa fixis sternitur cuneus
ita ut magna pars integris corporibus attoniti conciderent. Haec in
sinistro cornu Romanorum fortuna uariauerat. Fabius in dextro primo, ut
ante dictum est, cunctando extraxerat diem; dein, postquam nec clamor
hostium nec impetus nec tela missa eandem uim habere uisa, praefectis
equitum iussis ad latus Samnitium circumducere alas, ut signo dato in
transuersos quanto maximo possent impetu incurrerent, sensim suos signa
inferre iussit et commouere hostem. Postquam non resisti uidit et haud
dubiam lassitudinem esse, tum collectis omnibus subsidiis, quae ad id
tempus reseruauerat, et legiones concitauit et signum ad inuadendos hostes
equitibus dedit. Nec sustinuerunt Samnites impetum praeterque aciem ipsam
Gallorum relictis in dimicatione sociis ad castra effuso cursu ferebantur:
Galli testudine facta conferti stabant. Tum Fabius audita morte collegae
Campanorum alam, quingentos fere equites, excedere acie iubet et
circumuectos ab tergo Gallicam inuadere aciem; tertiae deinde legionis
subsequi principes et, qua turbatum agmen hostium uiderent impetu equitum,
instare ac territos caedere. Ipse aedem Ioui Uictori spoliaque hostium cum
uouisset, ad castra Samnitium perrexit, quo multitudo omnis consternata
agebatur. Sub ipso uallo, quia tantam multitudinem portae non recepere,
temptata ab exclusis turba suorum pugna est; ibi Gellius Egnatius,
imperator Samnitium, cecidit; compulsi deinde intra uallum Samnites
paruoque certamine capta castra et Galli ab tergo circumuenti. Caesa eo die
hostium uiginti quinque milia, octo capta; nec incruenta uictoria fuit; nam
ex P. Deci exercitu caesa septem milia, ex Fabi mille septingenti. Fabius
dimissis ad quaerendum collegae corpus spolia hostium coniecta in aceruum
Ioui Uictori cremauit. Consulis corpus eo die, quia obrutum superstratis
Gallorum cumulis erat, inueniri non potuit; postero die inuentum relatumque
est cum multis militum lacrimis. Intermissa inde omnium aliarum rerum cura
Fabius collegae funus omni honore laudibusque meritis celebrat.
[30] Et in Etruria per eosdem dies ab Cn. Fuluio propraetore res ex
sententia gesta et praeter ingentem inlatam populationibus agrorum hosti
cladem pugnatum etiam egregie est Perusinorumque et Clusinorum caesa
amplius milia tria et signa militaria ad uiginti capta. Samnitium agmen cum
per Paelignum agrum fugeret, circumuentum a Paelignis est; ex milibus
quinque ad mille caesi. Magna eius diei, quo in Sentinati agro bellatum,
fama est etiam uero stanti; sed superiecere quidam augendo fidem, qui in
hostium exercitu peditum sexiens centena milia, equitum sex et quadraginta
milia, mille carpentorum scripsere fuisse, scilicet cum Umbris Tuscisque,
quos et ipsos pugnae adfuisse; et ut Romanorum quoque augerent copias, L.
Uolumnium pro consule ducem consulibus exercitumque eius legionibus
consulum adiciunt. In pluribus annalibus duorum ea consulum propria
uictoria est, Uolumnius in Samnio interim res gerit Samnitiumque exercitum
in Tifernum montem compulsum, non deterritus iniquitate loci, fundit
fugatque. Q. Fabius Deciano exercitu relicto in Etruriae praesidio, suis
legionibus deductis ad urbem de Gallis Etruscisque ac Samnitibus
triumphauit. Milites triumphantem secuti sunt. Celebrata inconditis
militaribus non magis uictoria Q. Fabi quam mors praeclara P. Deci est
excitataque memoria parentis, aequata euentu publico priuatoque, filii
laudibus. Data ex praeda militibus aeris octogeni bini sagaque et tunicae,
praemia illa tempestate militiae haudquaquam spernenda.
[31] His ita rebus gestis nec in Samnitibus adhuc nec in Etruria pax erat;
nam et Perusinis auctoribus post deduc tum ab consule exercitum rebellatum
fuerat et Samnites praedatum in agrum Uescinum Formianumque et parte alia
in Aeserninum quaeque Uolturno adiacent flumini descendere. Aduersus eos
Ap. Claudius praetor cum exercitu Deciano missus. Fabius in Etruria
rebellante denuo quattuor milia et quingentos Perusinorum occidit, cepit ad
mille septingentos quadraginta, qui redempti singuli aeris trecentis decem;
praeda alia omnis militibus concessa. Samnitium legiones, cum partem Ap.
Claudius praetor, partem L. Uolumnius pro consule sequeretur, in agrum
Stellatem conuenerunt; ibi ad Caiatiam omnes considunt et Appius
Uolumniusque castra coniungunt. Pugnatum infestissimis animis, hinc ira
stimulante aduersus rebellantes totiens, illinc ab ultima iam dimicantibus
spe. Caesa ergo Samnitium sedecim milia trecenti, capta duo milia
septingenti; ex Romano exercitu cecidere duo milia septingenti. Felix annus
bellicis rebus, pestilentia grauis prodigiisque sollicitus; nam et terram
multifariam pluuisse et in exercitu Ap. Claudi plerosque fulminibus ictos
nuntiatum est; librique ob haec aditi. Eo anno Q. Fabius Gurges consulis
filius aliquot matronas ad populum stupri damnatas pecunia multauit; ex
multaticio aere Ueneris aedem quae prope Circum est faciendam curauit.
Supersunt etiam nunc Samnitium bella, quae continua per quartum iam uolumen
annumque sextum et quadragesimum a M. Ualerio A. Cornelio consulibus, qui
primi Samnio arma intulerunt, agimus; et ne tot annorum clades utriusque
gentis laboresque actos nunc referam, quibus nequiuerint tamen dura illa
pectora uinci, proximo anno Samnites in Sentinati agro, in Paelignis, ad
Tifernum, Stellatibus campis, suis ipsi legionibus, mixti alienis, ab
quattuor exercitibus, quattuor ducibus Romanis caesi fuerant; imperatorem
clarissimum gentis suae amiserant; socios belli, Etruscos, Umbros, Gallos,
in eadem fortuna uidebant qua ipsi erant; nec suis nec externis uiribus iam
stare poterant, tamen bello non abstinebant. Adeo ne infeliciter quidem
defensae libertatis taedebat et uinci quam non temptare uictoriam malebant.
Quinam sit ille quem pigeat longinquitatis bellorum scribendo legendoque
quae gerentes non fatigauerunt?
[32] Q. Fabium P. Decium L. Postumius Megellus et M. Atilius Regulus
consules secuti sunt. Samnium ambobus decreta prouincia est, quia tres
scriptos hostium exercitus, uno Etruriam, altero populationes Campaniae
repeti, tertium tuendis parari finibus, fama erat. Postumium ualetudo
aduersa Romae tenuit; Atilius extemplo profectus, ut in Samnio hostes--ita
enim placuerat patribus--nondum egressos opprimeret. uelut ex composito ibi
obuium habuere hostem, ubi et intrare ipsi Samnitium agrum prohiberentur et
egredi inde in pacata sociorumque populi Romani fines Samnitem prohiberent.
Cum castra castris conlata essent, quod uix Romanus totiens uictor auderet,
ausi Samnites sunt --tantum desperatio ultima temeritatis facit--castra
Romana oppugnare, et quamquam non uenit ad finem tam audax inceptum, tamen
haud omnino uanum fuit. Nebula erat ad multum diei densa adeo ut lucis usum
eriperet non prospectu modo extra uallum adempto sed propinquo etiam
congredientium inter se conspectu. Hac uelut latebra insidiarum freti
Samnites uixdum satis certa luce et eam ipsam premente caligine ad
stationem Romanam in porta segniter agentem uigilias perueniunt. Improuiso
oppressis nec animi satis ad resistendum nec uirium fuit. Ab tergo
castrorum decumana porta impetus factus; itaque captum quaestorium
quaestorque ibi L. Opimius Pansa occisus. Conclamatum inde ad arma.
[33] Consul tumultu excitus cohortes duas sociorum, Lucanam Suessanamque,
quae proximae forte erant, tueri praetorium iubet; manipulos legionum
principali uia inducit. uixdum satis aptatis armis in ordines eunt et
clamore magis quam oculis hostem noscunt nec quantus numerus sit aestimari
potest. Cedunt primo incerti fortunae suae et hostem introrsum in media
castra accipiunt; inde, cum consul uociferaretur expulsine extra uallum
castra deinde sua oppugnaturi essent [rogitans], clamore sublato conixi
primo resistunt, deinde inferunt pedem urgentque et impulsos semel terrore
eodem [agunt] quo coeperunt expellunt extra portam uallumque. Inde pergere
ac persequi, quia turbida lux metum circa insidiarum faciebat, non ausi,
liberatis castris contenti receperunt se intra uallum trecentis ferme
hostium occisis. Romanorum stationis primae [uigiliumque] et eorum qui
circa quaestorium oppressi periere ad septingentos triginta. Animos inde
Samnitibus non infelix audacia auxit et non modo proferre inde castra
Romanum sed ne pabulari quidem per agros suos patiebantur; retro in pacatum
Soranum agrum pabulatores ibant. Quarum rerum fama, tumultuosior etiam quam
res erant, perlata Romam coegit L. Postumium consulem uixdum ualidum
proficisci ex urbe. Prius tamen quam exiret militibus edicto Soram iussis
conuenire ipse aedem Uictoriae, quam aedilis curulis ex multaticia pecunia
faciendam curauerat, dedicauit. Ita ad exercitum profectus, ab Sora in
Samnium ad castra collegae perrexit. Inde postquam Samnites diffisi duobus
exercitibus resisti posse recesserunt, diuersi consules ad uastandos agros
urbesque oppugnandas discedunt.
[34] Postumius Milioniam oppugnare adortus ui primo atque impetu, dein
postquam ea parum procedebant opere ac uineis demum iniunctis muro cepit.
Ibi capta iam urbe ab hora quarta usque ad octauam fere horam omnibus
partibus urbis diu incerto euentu pugnatum est; postremo potitur oppido
Romanus. Samnitium caesi tria milia ducenti, capti quattuor milia
septingenti praeter praedam aliam. Inde Feritrum ductae legiones, unde
oppidani cum omnibus rebus suis quae ferri agique potuerunt nocte per
auersam portam silentio excesserunt. Igitur, simul aduenit consul, primo
ita compositus instructusque moenibus successit, tamquam idem quod ad
Milioniam fuerat certaminis foret; deinde, ut silentium uastum in urbe nec
arma nec uiros in turribus ac muris uidit, auidum inuadendi deserta moenia
militem detinet, ne quam occultam in fraudem incautus rueret; duas turmas
sociorum Latini nominis circumequitare moenia atque explorare omnia iubet.
Equites portam unam alteramque eadem regione in propinquo patentes
conspiciunt itineribusque iis uestigia nocturnae hostium fugae. Adequitant
deinde sensim portis urbemque ex tuto rectis itineribus peruiam conspiciunt
et consuli referunt excessum urbe; solitudine haud dubia id perspicuum esse
et recentibus uestigiis fugae ac strage rerum in trepidatione nocturna
relictarum passim. His auditis consul ad eam partem urbis quam adierant
equites circumducit agmen. Constitutis haud procul porta signis quinque
equites iubet intrare urbem et modicum spatium progressos tres manere eodem
loco si tuta uideantur, duos explorata ad se referre. Qui ubi redierunt
rettuleruntque eo se progressos unde in omnes partes circumspectus esset
longe lateque silentium ac solitudinem uidisse, extemplo consul cohortes
expeditas in urbem induxit, ceteros interim castra communire iussit.
Ingressi milites refractis foribus paucos graues aetate aut inualidos
inueniunt relictaque quae migratu difficilia essent. Ea direpta; et
cognitum ex captiuis est communi consilio aliquot circa urbes conscisse
fugam; suos prima uigilia profectos; credere eandem in aliis urbibus
solitudinem inuenturos. Dictis captiuorum fides exstitit; desertis oppidis
consul potitur.
[35] Alteri consuli M. Atilio nequaquam tam facile bellum fuit. Cum ad
Luceriam duceret legiones quam oppugnari ab Samnitibus audierat, ad finem
Lucerinum ei hostis obuius fuit. Ibi ira uires aequauit; proelium uarium et
anceps fuit, tristius tamen euentu Romanis, et quia insueti erant uinci et
quia digredientes magis quam in ipso certamine senserunt quantum in sua
parte plus uolnerum ac caedis fuisset. Itaque is terror in castris ortus,
qui si pugnantes cepisset, insignis accepta clades foret; tum quoque
sollicita nox fuit iam inuasurum castra Samnitem credentibus aut prima luce
cum uictoribus conserendas manus. Minus cladis, ceterum non plus animorum
ad hostes erat. ubi primum inluxit, abire sine certamine cupiunt. Sed uia
una et ea ipsa praeter hostes erat; qua ingressi praebuere speciem recta
tendentium ad castra oppugnanda. Consul arma capere milites iubet et sequi
se extra uallum; legatis, tribunis, praefectis sociorum imperat quod apud
quemque facto opus est. Omnes adfirmant se quidem omnia facturos sed
militum iacere animos; tota nocte inter uolnera et gemitus morientium
uigilatum esse; si ante lucem ad castra uentum foret, tantum pauoris fuisse
ut relicturi signa fuerint; nunc pudore a fuga contineri, alioqui pro
uictis esse. Quae ubi consul accepit, sibimet ipsi circumeundos
adloquendosque milites ratus, ut ad quosque uenerat, cunctantes arma capere
increpabat: quid cessarent tergiuersarenturque? hostem in castra uenturum
nisi illi extra castra exissent, et pro tentoriis suis pugnaturos si pro
uallo nollent. Armatis ac dimicantibus dubiam uictoriam esse; qui nudus
atque inermis hostem maneat, ei aut mortem aut seruitutem patiendam. Haec
iurganti increpantique respondebant confectos se pugna hesterna esse; nec
uirium quicquam nec sanguinis superesse; maiorem multitudinem hostium
apparere quam pridie fuerit. Inter haec appropinquabat agmen; et iam
breuiore interuallo certiora intuentes uallum secum portare Samnitem
adfirmant nec dubium esse quin castra circumuallaturi sint. Tunc enimuero
consul indignum facinus esse uociferari tantam contumeliam ignominiamque ab
ignauissimo accipi hoste. "etiamne circumsedebimur" inquit "in castris, ut
fame potius per ignominiam quam ferro, si necesse est, per uirtutem
moriamur?" facerent--quod di bene uerterent--quod se dignum quisque
ducerent; consulem M. Atilium uel solum, si nemo alius sequatur, iturum
aduersus hostes casurumque inter signa Samnitium potius quam circumuallari
castra Romana uideat. Dicta consulis legati tribunique et omnes turmae
equitum et centuriones primorum ordinum approbauere. Tum pudore uictus
miles segniter arma capit, segniter e castris egreditur longo agmine nec
continenti; maesti ac prope uicti procedunt aduersus hostem nec spe nec
animo certiorem. Itaque simul conspecta sunt Romana signa, extemplo a primo
Samnitium agmine ad nouissimum fremitus perfertur exire, id quod timuerint,
ad impediendum iter Romanos; nullam inde ne fugae quidem patere uiam; illo
loco aut cadendum esse aut stratis hostibus per corpora eorum euadendum.
[36] In medium sarcinas coniciunt; armati suis quisque ordinibus instruunt
aciem. Iam exiguum inter duas acies erat spatium, et stabant exspectantes,
dum ab hostibus prius impetus, prius clamor inciperet. Neutris animus est
ad pugnandum, diuersique integri atque intacti abissent, ni cedenti
instaturum alterum timuissent. Sua sponte inter inuitos tergiuersantesque
segnis pugna clamore incerto atque impari coepit; nec uestigio quisquam
mouebatur. Tum consul Romanus, ut rem excitaret, equitum paucas turmas
extra ordinem immisit; quorum cum plerique delapsi ex equis essent, et alii
turbati et a Samnitium acie ad opprimendos eos qui ceciderant et ad suos
tuendos ab Romanis procursum est. Inde paulum inritata pugna est; sed
aliquanto et impigre magis et plures procurrerant Samnites et turbatus
eques sua ipse subsidia territis equis proculcauit. Hinc fuga coepta totam
auertit aciem Romanam; iamque in terga fugientium Samnites pugnabant, cum
consul equo praeuectus ad portam castrorum ac statione equitum ibi opposita
edictoque ut quicumque ad uallum tenderet, siue ille Romanus siue Samnis
esset, pro hoste haberent, haec ipse minitans obstitit profuse tendentibus
suis in castra. "quo pergis" inquit, "miles? et hic arma et uiros inuenies
nec uiuo consule tuo nisi uictor castra intrabis; proinde elige cum ciue an
hoste pugnare malis." haec dicente consule equites infestis cuspidibus
circumfunduntur ac peditem in pugnam redire iubent. Non uirtus solum
consulis sed fors etiam adiuuit, quod non institerunt Samnites spatiumque
circumagendi signa uertendique aciem a castris in hostem fuit. Tum alii
alios hortari ut repeterent pugnam; centuriones ab signiferis rapta signa
inferre et ostendere suis paucos et ordinibus incompositis effuse uenire
hostes. Inter haec consul manus ad caelum attollens uoce clara, ita ut
exaudiretur, templum Ioui Statori uouet, si constitisset a fuga Romana
acies redintegratoque proelio cecidisset uicissetque legiones Samnitium.
Omnes undique adnisi ad restituendam pugnam, duces, milites, peditum
equitumque uis. Numen etiam deorum respexisse nomen Romanum uisum; adeo
facile inclinata res repulsique a castris hostes, mox etiam redacti ad eum
locum in quo commissa pugna erat. Ibi obiacente sarcinarum cumulo, quas
coniecerant in medium, haesere impediti; deinde, ne diriperentur res, orbem
armatorum sarcinis circumdant. Tum uero eos a fronte urgere pedites, ab
tergo circumuecti equites; ita in medio caesi captique. Captiuorum numerus
fuit septem milium octingentorum, qui omnes nudi sub iugum missi; caesos
rettulere ad quattuor milia octingentos. Ne Romanis quidem laeta uictoria
fuit; recensente consule biduo acceptam cladem amissorum militum numerus
relatus septem milium octingentorum. Dum haec in Apulia gerebantur, altero
exercitu Samnites Interamnam, coloniam Romanam, quae uia Latina est,
occupare conati urbem non tenuerunt; agros depopulati cum praedam aliam
inde mixtam hominum atque pecudum colonosque captos agerent, in uictorem
incidunt consulem ab Luceria redeuntem nec praedam solum amittunt sed ipsi
longo atque impedito agmine incompositi caeduntur. Consul Interamnam edicto
dominis ad res suas noscendas recipiendasque reuocatis et exercitu ibi
relicto comitiorum causa Romam est profectus. Cui de triumpho agenti
negatus honos et ob amissa tot milia militum et quod captiuos sine pactione
sub iugum misisset.
[37] Consul alter Postumius, quia in Samnitibus materia belli deerat,
[38] Sequitur hunc annum et consul insignis, L. Papirius Cursor, qua
paterna gloria, qua sua, et bellum ingens uictoriaque quantam de Samnitibus
nemo ad eam diem praeter L. Papirium patrem consulis pepererat. Et forte
eodem conatu apparatuque omni opulentia insignium armorum bellum
adornauerant; et deorum etiam adhibuerunt opes ritu quodam sacramenti
uetusto uelut initiatis militibus, dilectu per omne Samnium habito noua
lege, ut qui iuniorum non conuenisset ad imperatorum edictum quique iniussu
abisset caput Ioui sacraretur. Tum exercitus omnis Aquiloniam est indictus.
Ad sexaginta milia militum quod roboris in Samnio erat conuenerunt. Ibi
mediis fere castris locus est consaeptus cratibus pluteisque et linteis
contectus, patens ducentos maxime pedes in omnes pariter partes. Ibi ex
libro uetere linteo lecto sacrificatum sacerdote Ouio Paccio quodam, homine
magno natu, qui se id sacrum petere adfirmabat ex uetusta Samnitium
religione, qua quondam usi maiores eorum fuissent cum adimendae Etruscis
Capuae clandestinum cepissent consilium. Sacrificio perfecto per uiatorem
imperator acciri iubebat nobilissimum quemque genere factisque; singuli
introducebantur. Erat cum alius apparatus sacri qui perfundere religione
animum posset, tum in loco circa omni contecto arae in medio uictimaeque
circa caesae et circumstantes centuriones strictis gladiis. Admouebatur
altaribus magis ut uictima quam ut sacri particeps adigebaturque iure
iurando quae uisa auditaque in eo loco essent non enuntiaturum. Iurare
cogebant diro quodam carmine, in exsecrationem capitis familiaeque et
stirpis composito, nisi isset in proelium quo imperatores duxissent et si
aut ipse ex acie fugisset aut si quem fugientem uidisset non extemplo
occidisset. Id primo quidam abnuentes iuraturos se obtruncati circa altaria
sunt; iacentes deinde inter stragem uictimarum documento ceteris fuere ne
abnuerent. Primoribus Samnitium ea detestatione obstrictis, decem nominatis
ab imperatore, eis dictum, ut uir uirum legerent donec sedecim milium
numerum confecissent. Ea legio linteata ab integumento consaepti, <in> quo
sacrata nobilitas erat, appellata est; his arma insignia data et cristatae
galeae, ut inter ceteros eminerent. Paulo plus uiginti milium alius
exercitus fuit nec corporum specie nec gloria belli nec apparatu linteatae
legioni dispar. Hic hominum numerus, quod roboris erat, <ad> Aquiloniam
consedit.
[39] Consules profecti ab urbe, prior Sp. Caruilius, cui ueteres legiones,
quas M. Atilius superioris anni consul in agro Interamnati reliquerat,
decretae erant. Cum eis in Samnium profectus, dum hostes operati
superstitionibus concilia secreta agunt, Amiternum oppidum de Samnitibus ui
cepit. Caesa ibi milia hominum duo ferme atque octingenti, capta quattuor
milia ducenti septuaginta. Papirius nouo exercitu--ita enim decretum
erat--scripto Duroniam urbem expugnauit; minus quam collega cepit hominum,
plus aliquanto occidit; praeda opulenta utrobique est parta. Inde peruagati
Samnium consules maxime depopulato Atinate agro, Caruilius ad Cominium,
Papirius ad Aquiloniam, ubi summa rei Samnitium erat, peruenit. Ibi
aliquamdiu nec cessatum ab armis est neque nauiter pugnatum; lacessendo
quietos, resistentibus cedendo, comminandoque magis quam inferendo pugnam
dies absumebatur. Quodcum <que Comini> inciperetur remittereturque, omnium
rerum etiam paruarum euentus proferebatur in dies. Altera Romana castra
[quae] uiginti milium spatio aberant, et absentis collegae consilia omnibus
gerendis intererant rebus; intentiorque Caruilius, quo in maiore discrimine
res uertebatur, in Aquiloniam quam ad Cominium quod obsidebat erat. L.
Papirius, iam per omnia ad dimicandum satis paratus, nuntium ad collegam
mittit sibi in animo esse postero die, si per auspicia liceret, confligere
cum hoste; opus esse et illum quanta maxima ui posset Cominium oppugnare,
ne quid laxamenti sit Samnitibus ad subsidia Aquiloniam mittenda. Diem ad
proficiscendum nuntius habuit; nocte rediit approbare collegam consulta
referens. Papirius nuntio misso extemplo contionem habuit; multa de
uniuerso genere belli, multa de praesenti hostium apparatu, uana magis
specie quam efficaci ad euentum, disseruit: non enim cristas uolnera
facere; et per picta atque aurata scuta transire Romanum pilum et candore
tunicarum fulgentem aciem ubi res ferro geratur cruentari. Auream olim
atque argenteam Samnitium aciem a parente suo occidione occisam spoliaque
ea honestiora uictori hosti quam ipsis arma fuisse. Datum hoc forsan nomini
familiaeque suae ut aduersus maximos conatus Samnitium opponerentur duces
spoliaque ea referrent quae insignia publicis etiam locis decorandis essent
deos immortales adesse propter totiens petita foedera, totiens rupta; tum
si qua coniectura mentis diuinae sit, nulli unquam exercitui fuisse
infestiores quam qui nefando sacro mixta hominum pecudumque caede
respersus, ancipiti deum irae deuotus, hinc foederum cum Romanis ictorum
testes deos, hinc iuris iurandi aduersus foedera suscepti exsecrationes
horrens, inuitus iurauerit, oderit sacramentum, uno tempore deos, ciues,
hostes metuat.
[40] Haec comperta perfugarum indiciis cum apud infensos iam sua sponte
milites disseruisset, simul diuinae humanaeque spei pleni clamore
consentienti pugnam poscunt; paenitet in posterum diem dilatum certamen;
moram diei noctisque oderunt. Tertia uigilia noctis iam relatis litteris a
collega Papirius silentio surgit et pullarium in auspicium mittit. Nullum
erat genus hominum in castris intactum cupiditate pugnae; summi infimique
aeque intenti erant; dux militum, miles ducis ardorem spectabat. Is ardor
omnium etiam ad eos qui auspicio intererant peruenit; nam cum pulli non
pascerentur, pullarius auspicium mentiri ausus tripudium solistimum consuli
nuntiauit. Consul laetus auspicium egregium esse et deis auctoribus rem
gesturos pronuntiat signumque pugnae proponit. Exeunti iam forte in aciem
nuntiat perfuga uiginti cohortes Samnitium--quadringenariae ferme
erant--Cominium profectas. Quod ne ignoraret collega, extemplo nuntium
mittit; ipse signa ocius proferri iubet. Subsidia suis quaeque locis et
praefectos subsidiis attribuerat; dextro cornu L. Uolumnium, sinistro L.
Scipionem, equitibus legatos alios, C. Caedicium et <T.> Trebonium,
praefecit; Sp. Nautium mulos detractis clitellis cum <tribus> cohortibus
alariis in tumulum conspectum propere circumducere iubet atque inde inter
ipsam dimicationem quanto maxime posset motu pulueris se ostendere. Dum his
intentus imperator erat, altercatio inter pullarios orta de auspicio eius
diei exauditaque ab equitibus Romanis, qui rem haud spernendam rati Sp.
Papirio, fratris filio consulis, ambigi de auspicio renuntiauerunt. Iuuenis
ante doctrinam deos spernentem natus rem inquisitam ne quid incompertum
deferret ad consulem detulit. Cui ille: "tu quidem macte uirtute
diligentiaque esto; ceterum qui auspicio adest, si quid falsi nuntiat, in
semet ipsum religionem recipit; mihi quidem tripudium nuntiatum, populo
Romano exercituique egregium auspicium est." centurionibus deinde imperauit
uti pullarios inter prima signa constituerent. Promouent et Samnites signa;
insequitur acies ornata armataque, ut hostibus quoque magnificum
spectaculum esset. Priusquam clamor tolleretur concurrereturque, emisso
temere pilo ictus pullarius ante signa cecidit; quod ubi consuli nuntiatum
est, "di in proelio sunt" inquit; "habet poenam noxium caput." ante
consulem haec dicentem coruus uoce clara occinuit; quo laetus augurio
consul, adfirmans nunquam humanis rebus magis praesentes interfuisse deos,
signa canere et clamorem tolli iussit.
[41] Proelium commissum atrox, ceterum longe disparibus animis. Romanos
ira, spes, ardor certaminis auidos hostium sanguinis in proelium rapit;
Samnitium magnam partem necessitas ac religio inuitos magis resistere quam
inferre pugnam cogit; nec sustinuissent primum clamorem atque impetum
Romanorum, per aliquot iam annos uinci adsueti, ni potentior alius metus
insidens pectoribus a fuga retineret. Quippe in oculis erat omnis ille
occulti paratus sacri et armati sacerdotes et promiscua hominum pecudumque
strages et respersae fando nefandoque sanguine arae et dira exsecratio ac
furiale carmen, detestandae familiae stirpique compositum; iis uinculis
fugae obstricti stabant ciuem magis quam hostem timentes. Instare Romanus a
cornu utroque, a media acie et caedere deorum hominumque attonitos metu;
repugnatur segniter, ut ab iis quos timor moraretur a fuga. Iam prope ad
signa caedes peruenerat, cum ex transuerso puluis uelut ingentis agminis
incessu motus apparuit; Sp. Nautius--Octauium Maecium quidam eum
tradunt--dux alaribus cohortibus erat; puluerem maiorem quam pro numero
excitabant; insidentes mulis calones frondosos ramos per terram trahebant.
Arma signaque per turbidam lucem in primo apparebant; post altior
densiorque puluis equitum speciem cogentium agmen dabat fefellitque non
Samnites modo sed etiam Romanos; et consul adfirmauit errorem clamitans
inter prima signa ita ut uox etiam ad hostes accideret, captum Cominium,
uictorem collegam adesse; adniterentur uincere priusquam gloria alterius
exercitus foret. Haec insidens equo; inde tribunis centurionibusque imperat
ut uiam equitibus patefaciant; ipse Trebonio Caedicioque praedixerat, ubi
se cuspidem erectam quatientem uidissent, quanta maxima ui possent
concitarent equites in hostem. Ad nutum omnia, ut ex ante praeparato,
fiunt; panduntur inter ordines uiae; prouolat eques atque infestis
cuspidibus in medium agmen hostium ruit perrumpitque ordines quacumque
impetum dedit. Instant Uolumnius et Scipio et perculsos sternunt. Tum, iam
deorum hominumque uicta ui, funduntur linteatae cohortes; pariter iurati
iniuratique fugiunt nec quemquam praeter hostes metuunt. Peditum agmen quod
superfuit pugnae in castra aut Aquiloniam compulsum est; nobilitas
equitesque Bouianum perfugerunt. Equites eques sequitur, peditem pedes;
diuersa cornua dextrum ad castra Samnitium, laeuum ad urbem tendit. Prior
aliquanto Uolumnius castra cepit; ad urbem Scipioni maiore resistitur ui,
non quia plus animi uictis est sed melius muri quam uallum armatos arcent;
inde lapidibus propulsant hostem. Scipio, nisi in primo pauore priusquam
colligerentur animi transacta res esset, lentiorem fore munitae urbis
oppugnationem ratus, interrogat milites satin aequo animo paterentur ab
altero cornu castra capta esse, se uictores pelli a portis urbis.
Reclamantibus uniuersis primus ipse scuto super caput elato pergit ad
portam; secuti alii testudine facta in urbem perrumpunt deturbatisque
Samnitibus quae circa portam erant muri occupauere; penetrare in interiora
urbis, quia pauci admodum erant, non audent.
[42] Haec primo ignorare consul et intentus recipiendo exercitui esse; iam
enim praeceps in occasum sol erat et appetens nox periculosa et suspecta
omnia etiam uictoribus faciebat. Progressus longius ab dextra capta castra
uidet, ab laeua clamorem in urbe mixtum pugnantium ac pauentium fremitu
esse; et tum forte certamen ad portam erat. Aduectus deinde equo propius,
ut suos in muris uidet nec iam integri quicquam esse, quoniam temeritate
paucorum magnae rei parta occasio esset, acciri quas receperat copias
signaque in urbem inferri iussit. Ingressi proxima ex parte quia nox
appropinquabat quieuere; nocte oppidum ab hostibus desertum est. Caesa illo
die ad Aquiloniam Samnitium milia uiginti trecenti quadraginta, capta tria
milia octingenti et septuaginta, signa militaria nonaginta septem. Ceterum
illud memoriae traditur non ferme alium ducem laetiorem in acie uisum seu
suopte ingenio seu fiducia bene gerundae rei. Ab eodem robore animi neque
controuerso auspicio reuocari a proelio potuit et in ipso discrimine quo
templa deis immortalibus uoueri mos erat uouerat Ioui Uictori, si legiones
hostium fudisset, pocillum mulsi priusquam temetum biberet sese facturum.
Id uotum dis cordi fuit et auspicia in bonum uerterunt.
[43] Eadem fortuna ab altero consule ad Cominium gesta res. Prima luce ad
moenia omnibus copiis admotis corona cinxit urbem subsidiaque firma ne qua
eruptio fieret portis opposuit. Iam signum dantem eum nuntius a collega
trepidus de uiginti cohortium aduentu et ab impetu moratus est et partem
copiarum reuocare instructam intentamque ad oppugnandum coegit. D. Brutum
Scaeuam legatum cum legione prima et decem cohortibus alariis equitatuque
ire aduersus subsidium hostium iussit: quocumque in loco fuisset obuius,
obsisteret ac moraretur manumque, si forte ita res posceret, conferret,
modo ne ad Cominium eae copiae admoueri possent. Ipse scalas ferri ad muros
ab omni parte urbis iussit ac testudine ad portas successit; simul et
refringebantur portae et uis undique in muros fiebat. Samnites sicut,
antequam in muris uiderent armatos, satis animi habuerunt ad prohibendos
urbis aditu hostes, ita, postquam iam non ex interuallo nec missilibus sed
comminus gerebatur res et qui aegre successerant ex plano in muros, loco
quem magis timuerant uicto, facile in hostem imparem ex aequo pugnabant,
relictis turribus murisque in forum omnes compulsi paulisper inde
temptauerunt extremam pugnae fortunam; deinde abiectis armis ad undecim
milia hominum et quadringenti in fidem consulis uenerunt; caesa ad quattuor
milia octingenti octoginta. Sic ad Cominium, sic ad Aquiloniam gesta res;
in medio inter duas urbes spatio, ubi tertia exspectata erat pugna, hostes
non inuenti. Septem milia passuum cum abessent a Cominio, reuocati ab suis
neutri proelio occurrerunt. Primis ferme tenebris, cum in conspectu iam
castra, iam Aquiloniam habuissent, clamor eos utrimque par accidens
sustinuit; deinde regione castrorum, quae incensa ab Romanis erant, flamma
late fusa certioris cladis indicio progredi longius prohibuit; eo ipso loco
temere sub armis strati passim inquietum omne tempus noctis exspectando
timendoque lucem egere. Prima luce incerti quam in partem intenderent iter
repente in fugam consternantur conspecti ab equitibus, qui egressos nocte
ab oppido Samnites persecuti uiderant multitudinem non uallo, non
stationibus firmatam. Conspecta et ex muris Aquiloniae ea multitudo erat
iamque etiam legionariae cohortes sequebantur; ceterum nec pedes fugientes
persequi potuit et ab equite nouissimi agminis ducenti ferme et octoginta
interfecti; arma multa pauidi ac signa militaria duodeuiginti reliquere;
alio agmine incolumi, ut ex tanta trepidatione, Bouianum peruentum est.
[44] Laetitiam utriusque exercitus Romani auxit et ab altera parte
feliciter gesta res. uterque ex alterius sententia consul captum oppidum
diripiendum militi dedit, exhaustis deinde tectis ignem iniecit; eodemque
die Aquilonia et Cominium deflagrauere et consules cum gratulatione mutua
legionum suaque castra coniunxere. In conspectu duorum exercituum et
Caruilius suos pro cuiusque merito laudauit donauitque et Papirius, apud
quem multiplex in acie, circa castra, circa urbem fuerat certamen, Sp.
Nautium, Sp. Papirium, fratris filium, et quattuor centuriones manipulumque
hastatorum armillis aureisque coronis donauit, Nautium propter expeditionem
qua magni agminis modo terruerat hostes, iuuenem Papirium propter nauatam
cum equitatu et in proelio operam et nocte qua fugam infestam Samnitibus ab
Aquilonia clam egressis fecit, centuriones militesque quia primi portam
murumque Aquiloniae ceperant; equites omnes ob insignem multis locis operam
corniculis armillisque argenteis donat. Consilium inde habitum [cum] iamne
tempus esset deducendi ab Samnio exercitus aut utriusque aut certe
alterius; optimum uisum, quo magis fractae res Samnitium essent, eo
pertinacius et infestius agere cetera et persequi ut perdomitum Samnium
insequentibus consulibus tradi posset: quando iam nullus esset hostium
exercitus qui signis conlatis dimicaturus uideretur, unum superesse belli
genus, urbium oppugnationes, quarum per excidia militem locupletare praeda
et hostem pro aris ac focis dimicantem conficere possent. Itaque litteris
missis ad senatum populumque Romanum de rebus ab se gestis diuersi Papirius
ad Saepinum, Caruilius ad Ueliam oppugnandam legiones ducunt.
[45] Litterae consulum ingenti laetitia et in curia et in contione auditae,
et quatridui supplicatione publicum gaudium priuatis studiis celebratum
est. Nec populo Romano magna solum sed peropportuna etiam ea uictoria fuit,
quia per idem forte tempus rebellasse Etruscos allatum est; subibat
cogitatio animum quonam modo tolerabilis futura Etruria fuisset si quid in
Samnio aduersi euenisset, quae coniuratione Samnitium erecta, quoniam ambo
consules omnisque Romana uis auersa in Samnium esset, occupationem populi
Romani pro occasione rebellandi habuisset. Legationes sociorum, a M. Atilio
praetore in senatum introductae, querebantur uri ac uastari agros a
finitimis Etruscis quod desciscere a populo Romano nollent obtestabanturque
patres conscriptos ut se a ui atque iniuria communium hostium tutarentur.
Responsum legatis curae senatui futurum ne socios fidei suae paeniteret:
Etruscorum propediem eandem fortunam quam Samnitium fore. Segnius tamen,
quod ad Etruriam attinebat, acta res esset, ni Faliscos quoque, qui per
multos annos in amicitia fuerant, allatum foret arma Etruscis iunxisse.
Huius propinquitas populi acuit curam patribus ut fetiales mittendos ad res
repetendas censerent; quibus non redditis ex auctoritate patrum iussu
populi bellum Faliscis indictum est iussique consules sortiri uter ex
Samnio in Etruriam cum exercitu transiret. Iam Caruilius Ueliam et
Palumbinum et Herculaneum ex Samnitibus ceperat, Ueliam intra paucos dies,
Palumbinum eodem quo ad muros accessit. Ad Herculaneum etiam signis
conlatis ancipiti proelio et cum maiore sua quam hostium iactura dimicauit;
castris deinde positis moenibus hostem inclusit; oppugnatum oppidum
captumque. In his tribus urbibus capta aut caesa ad decem milia hominum,
ita ut paruo admodum plures caperentur. Sortientibus prouincias consulibus
Etruria Caruilio euenit secundum uota militum, qui uim frigoris iam in
Samnio non patiebantur. Papirio ad Saepinum maior uis hostium restitit.
Saepe in acie, saepe in agmine, saepe circa ipsam urbem aduersus eruptiones
hostium pugnatum, nec obsidio sed bellum ex aequo erat; non enim muris
magis se Samnites quam armis ac uiris moenia tutabantur. Tandem pugnando in
obsidionem iustam coegit hostes obsidendoque ui atque operibus urbem
expugnauit. Itaque ab ira plus caedis editum capta urbe; septem milia
quadringenti caesi, capta minus tria milia hominum. Praeda, quae plurima
fuit congestis Samnitium rebus in urbes paucas, militi concessa est.
[46] Niues iam omnia oppleuerant nec durari extra tecta poterat; itaque
consul exercitum de Samnio deduxit. uenienti Romam triumphus omnium
consensu est delatus. Triumphauit in magistratu insigni, ut illorum
temporum habitus erat, triumpho. Pedites equitesque insignes donis
transiere ac transuecti sunt; multae ciuicae coronae uallaresque ac murales
conspectae; inspectata spolia Samnitium et decore ac pulchritudine paternis
spoliis, quae nota frequenti publicorum ornatu locorum erant,
comparabantur; nobiles aliquot captiui, clari suis patrumque factis, ducti.
Aeris grauis trauecta uiciens centum milia et quingenta triginta tria
milia; id aes redactum ex captiuis dicebatur; argenti, quod captum ex
urbibus erat, pondo mille octingenta triginta. Omne aes argentumque in
aerarium conditum, militibus nihil datum ex praeda est; auctaque ea inuidia
est ad plebem, quod tributum etiam in stipendium militum conlatum est cum,
si spreta gloria fuisset captiuae pecuniae in aerarium inlatae, et militi
tum <donum> dari ex praeda et stipendium militare praestari potuisset.
Aedem Quirini dedicauit--quam in ipsa dimicatione uotam apud neminem
ueterem auctorem inuenio, neque hercule tam exiguo tempore perficere
potuisset--ab dictatore patre uotam filius consul dedicauit exornauitque
hostium spoliis; quorum tanta multitudo fuit ut non templum tantum forumque
iis ornaretur sed sociis etiam coloniisque finitimis ad templorum
locorumque publicorum ornatum diuiderentur. Ab triumpho exercitum in agrum
Uescinum, quia regio ea infesta ab Samnitibus erat, hibernatum duxit. Inter
haec Caruilius consul in Etruria Troilum primum oppugnare adortus
quadringentos septuaginta ditissimos, pecunia grandi pactos ut abire inde
liceret, dimisit; ceteram multitudinem oppidumque ipsum ui cepit. Inde
quinque castella locis sita munitis expugnauit. Caesa ibi hostium duo milia
quadringenti, minus duo milia capti. Et Faliscis pacem petentibus annuas
indutias dedit, pactus centum milia grauis aeris et stipendium eius anni
militibus. His rebus actis ad triumphum decessit, ut minus clarum de
Samnitibus quam collegae triumphus fuerat, ita cumulo Etrusci belli
aequatum. Aeris grauis tulit in aerarium trecenta octoginta milia; reliquo
aere aedem Fortis Fortunae de manubiis faciendam locauit prope aedem eius
deae ab rege Ser. Tullio dedicatam; et militibus ex praeda centenos binos
asses et alterum tantum centurionibus atque equitibus, malignitate collegae
gratius accipientibus munus, diuisit. Fauor consulis tutatus ad populum est
L. Postumium legatum eius, qui dicta die a M. Scantio tribuno plebis
fugerat in legatione, ut fama ferebat, populi iudicium; iactarique magis
quam peragi accusatio eius poterat.
[47] Exacto iam anno noui tribuni plebis magistratum inierant; hisque
ipsis, quia uitio creati erant, quinque post dies alii suffecti. Lustrum
conditum eo anno est a P. Cornelio Aruina C. Marcio Rutulo censoribus;
censa capitum milia ducenta sexaginta duo trecenta uiginti unum. Censores
uicesimi sexti a primis censoribus, lustrum undeuicesimum fuit. Eodem anno
coronati primum ob res bello bene gestas ludos Romanos spectarunt palmaeque
tum primum translato e Graeco more uictoribus datae. Eodem anno, ab
aedilibus curulibus qui eos ludos fecerunt, damnatis aliquot pecuariis, uia
a Martis silice ad Bouillas perstrata est. Comitia consularia L. Papirius
habuit; creauit consules Q. Fabium Maximi filium Gurgitem et D. Iunium
Brutum Scaeuam. Ipse Papirius praetor factus. Multis rebus laetus annus uix
ad solacium unius mali, pestilentiae urentis simul urbem atque agros,
suffecit; portentoque iam similis clades erat, et libri aditi quinam finis
aut quod remedium eius mali ab dis daretur. Inuentum in libris Aesculapium
ab Epidauro Romam arcessendum; neque eo anno, quia bello occupati consules
erant, quicquam de ea re actum praeterquam quod unum diem Aesculapio
supplicatio habita est.