[1] Hannibal post Cannensem pugnam [castraque]
capta ac direpta confestim ex Apulia in Samnium mouerat, accitus in
Hirpinos a Statio [Trebio] pollicente se Compsam traditurum.
Compsanus erat Trebius nobilis inter suos; sed premebat eum Mopsiorum
factio, familiae per gratiam Romanorum potentis. Post famam Cannensis
pugnae uolgatumque Trebi sermonibus aduentum Hannibalis cum
Mopsiani urbe excessissent, sine certamine tradita urbs Poeno
praesidiumque acceptum est. Ibi praeda omni atque impedimentis relictis,
exercitu partito Magonem regionis eius urbes aut deficientes ab Romanis
accipere aut detractantes cogere ad defectionem iubet, ipse per agrum
Campanum mare inferum petit, oppugnaturus Neapolim, ut urbem
maritimam haberet. Ubi fines Neapolitanorum intrauit, Numidas partim
in insidiis--et pleraeque cauae sunt uiae sinusque occulti--quacumque apte
poterat disposuit, alios prae se actam praedam ex agris ostentantes
obequitare portis iussit. In quos, quia nec multi et incompositi uidebantur,
cum turma equitum erupisset, ab cedentibus consulto tracta in insidias
circumuenta est; nec euasisset quisquam, ni mare propinquum et haud
procul litore naues, piscatoriae pleraeque, conspectae peritis nandi
dedissent effugium. Aliquot tamen eo proelio nobiles iuuenes capti
caesique, inter quos et Hegeas, praefectus equitum, intemperantius
cedentes secutus cecidit. Ab urbe oppugnanda Poenum absterruere
conspecta moenia haudquaquam prompta oppugnanti.
[2] Inde Capuam flectit iter, luxuriantem longa
felicitate atque indulgentia fortunae, maxime tamen inter corrupta omnia
licentia plebis sine modo libertatem exercentis. Senatum et sibi et plebi
obnoxium Pacuuius Calauius fecerat, nobilis idem ac popularis homo,
ceterum malis artibus nanctus opes. Is cum eo forte anno, quo res male
gesta ad Trasumennum est, in summo magistratu esset, iam diu infestam
senatui plebem ratus per occasionem nouandi res magnum ausuram
facinus ut, si in ea loca Hannibal cum uictore exercitu uenisset, trucidato
senatu traderet Capuam Poenis, improbus homo sed non ad extremum
perditus, cum mallet incolumi quam euersa re publica dominari, nullam
autem incolumem esse orbatam publico consilio crederet, rationem iniit
qua et senatum seruaret et obnoxium sibi ac plebi faceret. Uocato senatu
cum sibi defectionis ab Romanis consilium placiturum nullo modo, nisi
necessarium fuisset, praefatus esset, quippe qui liberos ex Ap. Claudi filia
haberet filiamque Romam nuptum M. Liuio dedisset; ceterum maiorem
multo rem magisque timendam instare; non enim per defectionem ad
tollendum ex ciuitate senatum plebem spectare sed per caedem senatus
uacuam rem publicam tradere Hannibali ac Poenis uelle; eo se periculo
posse liberare eos si permittant sibi et certaminum in re publica obliti
credant,--cum omnes uicti metu permitterent, "claudam" inquit "in curia
uos et, tamquam et ipse cogitati facinoris particeps, approbando consilia
quibus nequiquam aduersarer uiam saluti uestrae inueniam. In hoc fidem,
quam uoltis ipsi, accipite." Fide data egressus claudi curiam iubet
praesidiumque in uestibulo relinquit ne quis adire curiam iniussu suo neue
inde egredi possit.
[3] Tum uocato ad contionem populo "quod saepe"
inquit "optastis, Campani, ut supplicii sumendi uobis ex improbo ac
detestabili senatu potestas esset, eam non per tumultum expugnantes
domos singulorum, quas praesidiis clientium seruorumque tuentur, cum
summo uestro periculo, sed tutam habetis ac liberam; clausos omnes in
curia accipite, solos, inermes. Nec quicquam raptim aut forte temere
egeritis; de singulorum capite uobis ius sententiae dicendae faciam, ut quas
quisque meritus est poenas pendat; sed ante omnia ita uos irae indulgere
oportet, ut potiorem ira salutem atque utilitatem uestram habeatis.
Etenim hos, ut opinor, odistis senatores, non senatum omnino habere non
uoltis; quippe aut rex, quod abominandum, aut, quod unum liberae ciuitatis
consilium est, senatus habendus est. Itaque duae res simul agendae uobis
sunt, ut et ueterem senatum tollatis et nouum cooptetis. Citari singulos
senatores iubebo de quorum capite uos consulam; quod de quoque
censueritis fiet; sed prius in eius locum uirum fortem ac strenuum nouum
senatorem cooptabitis quam de noxio supplicium sumatur." Inde consedit
et nominibus in urnam coniectis citari quod primum sorte nomen excidit
ipsumque e curia produci iussit. Ubi auditum est nomen, malum et
improbum pro se quisque clamare et supplicio dignum. Tum Pacuuius:
"uideo quae de hoc sententia sit; date igitur pro malo atque improbo bonum
senatorem et iustum." Primo silentium erat inopia potioris subiciundi;
deinde cum aliquis omissa uerecundia quempiam nominasset, multo maior
extemplo clamor oriebatur, cum alii negarent nosse, alii nunc probra, nunc
humilitatem sordidamque inopiam et pudendae artis aut quaestus genus
obicerent. Hoc multo magis in secundo ac tertio citato senatore est factum,
ut ipsius paenitere homines appareret, quem autem in eius substituerent
locum deesse, quia nec eosdem nominari attinebat, nihil aliud quam ad
audienda probra nominatos, et multo humiliores obscurioresque ceteri
erant eis qui primi memoriae occurrebant. Ita dilabi homines, notissimum
quodque malum maxime tolerabile dicentes esse iubentesque senatum ex
custodia dimitti.
[4] Hoc modo Pacuuius cum obnoxium uitae beneficio
senatum multo sibi magis quam plebi fecisset, sine armis iam omnibus
concedentibus dominabatur. Hinc senatores omissa dignitatis libertatisque
memoria plebem adulari; salutare, benigne inuitare, apparatis accipere
epulis, eas causas suscipere, ei semper parti adesse, secundum eam litem
iudices dare quae magis popularis aptiorque in uolgus fauori conciliando
esset; iam uero nihil in senatu agi aliter quam si plebis ibi esset concilium.
Prona semper ciuitas in luxuriam non ingeniorum modo uitio sed afluenti
copia uoluptatium et illecebris omnis amoenitatis maritimae terrestrisque,
tum uero ita obsequio principum et licentia plebei lasciuire ut nec libidini
nec sumptibus modus esset. Ad contemptum legum, magistratuum,
senatus accessit tum, post Cannensem cladem, ut, cuius aliqua uerecundia
erat, Romanum quoque spernerent imperium. Id modo erat in mora ne
extemplo deficerent, quod conubium uetustum multas familias claras ac
potentes Romanis miscuerat, et, quod maximum uinculum erat, trecenti
equites, nobilissimus quisque Campanorum, cum militarent aliquando
apud Romanos in praesidia Sicularum urbium delecti ab Romanis ac missi.
[5] Horum parentes cognatique aegre peruicerunt ut
legati ad consulem Romanum mitterentur. Ii nondum Canusium
profectum sed Uenusiae cum paucis ac semiermibus consulem inuenerunt,
quam poterant maxime miserabilem bonis sociis, superbis atque
infidelibus, ut erant Campani, spernendum. Et auxit rerum suarum suique
contemptum consul nimis detegendo cladem nudandoque. Nam cum legati
aegre ferre senatum populumque Campanum aduersi quicquam euenisse
Romanis nuntiassent pollicerenturque omnia quae ad bellum opus essent,
"morem magis" inquit "loquendi cum sociis seruastis, Campani, iubentes
quae opus essent ad bellum imperare, quam conuenienter ad praesentem
fortunae nostrae statum locuti estis. Quid enim nobis ad Cannas relictum
est ut, quasi aliquid habeamus, id quod deest expleri ab sociis uelimus?
Pedites uobis imperemus tamquam equites habeamus? Pecuniam deesse
dicamus tamquam ea tantum desit? Nihil, ne quod suppleremus quidem,
nobis reliquit fortuna. Legiones, equitatus, arma, signa, equi uirique,
pecunia, commeatus aut in acie aut binis postero die amissis castris
perierunt. Itaque non iuuetis nos in bello oportet, Campani, sed paene
bellum pro nobis suscipiatis. Ueniat in mentem, ut trepidos quondam
maiores uestros intra moenia compulsos, nec Samnitem modo hostem sed
etiam Sidicinum pauentes, receptos in fidem [ad] Saticulam defenderimus
coeptumque propter uos cum Samnitibus bellum per centum prope annos
uariante fortuna euentum tulerimus. Adicite ad haec, quod foedus aequum
deditis, quod leges uestras, quod ad extremum, id quod ante Cannensem
certe cladem maximum fuit, ciuitatem nostram magnae parti uestrum
dedimus communicauimusque uobiscum. Itaque communem uos hanc
cladem quae accepta est credere, Campani, oportet, communem patriam
tuendam arbitrari esse. Non cum Samnite aut Etrusco res est ut quod a
nobis ablatum sit in Italia tamen imperium maneat; Poenus hostis ne
Africae quidem indigenam ab ultimis terrarum oris, freto Oceani
Herculisque columnis, expertem omnis iuris et condicionis et linguae prope
humanae militem trahit. Hunc natura et moribus immitem ferumque
insuper dux ipse efferauit, pontibus ac molibus ex humanorum corporum
strue faciendis et, quod proloqui etiam piget, uesci corporibus humanis
docendo. His infandis pastos epulis, quos contingere etiam nefas sit,
uidere atque habere dominos et ex Africa et a Carthagine iura petere et
Italiam Numidarum ac Maurorum pati prouinciam esse, cui non, genito
modo in Italia, detestabile sit? Pulchrum erit, Campani, prolapsum clade
Romanum imperium uestra fide, uestris uiribus retentum ac reciperatum
esse. Triginta milia peditum, quattuor milia equitum arbitror ex
Campania scribi posse; iam pecuniae adfatim est frumentique. Si parem
fortunae uestrae fidem habetis, nec Hannibal se uicisse sentiet nec Romani
uictos esse."
[6] [Ab] hac oratione consulis dimissis
redeuntibusque domum legatis unus ex iis Uibius Uirrius tempus uenisse
ait, quo Campani non agrum solum ab Romanis quondam per iniuriam
ademptum reciperare sed imperio etiam Italiae potiri possint; foedus enim
cum Hannibale quibus uelint legibus facturos; neque controuersiam fore
quin, cum ipse confecto bello Hannibal uictor in Africam decedat
exercitumque deportet, Italiae imperium Campanis relinquatur. Haec
Uirrio loquenti assensi omnes ita renuntiant legationem uti deletum
omnibus uideretur nomen Romanum. Extemplo plebes ad defectionem ac
pars maior senatus spectare; extracta tamen auctoritatibus seniorum per
paucos dies est res. Postremo uicit sententia plurium ut iidem legati qui ad
consulem Romanum ierant ad Hannibalem mitterentur. Quo priusquam
iretur certumque defectionis consilium esset, Romam legatos missos a
Campanis in quibusdam annalibus inuenio, postulantes ut alter consul
Campanus fieret, si rem Romanam adiuuari uellent; indignatione orta
summoueri a curia iussos esse, missumque lictorem qui ex urbe educeret
eos atque eo die manere extra fines Romanos iuberet. Quia nimis compar
Latinorum quondam postulatio erat Coeliusque et alii id haud sine causa
praetermiserint scriptores, ponere pro certo sum ueritus.
[7] Legati ad Hannibalem uenerunt pacemque cum eo
condicionibus fecerunt ne quis imperator magistratusue Poenorum ius
ullum in ciuem Campanum haberet neue ciuis Campanus inuitus militaret
munusue faceret; ut suae leges, sui magistratus Capuae essent; ut
trecentos ex Romanis captiuis Poenus daret Campanis, quos ipsi
elegissent, cum quibus equitum Campanorum, qui in Sicilia stipendia
facerent, permutatio fieret. Haec pacta: illa insuper quam quae pacta
erant facinora Campani ediderunt: nam praefectos socium ciuesque
Romanos alios, partim aliquo militiae munere occupatos, partim priuatis
negotiis implicitos, plebs repente omnes comprehensos uelut custodiae
causa balneis includi iussit, ubi feruore atque aestu anima interclusa
foedum in modum exspirarent. Ea ne fierent neu legatio mitteretur ad
Poenum, summa ope Decius Magius, uir cui ad summam auctoritatem
nihil praeter sanam ciuium mentem defuit, restiterat. Ut uero praesidium
mitti ab Hannibale audiuit, Pyrrhi superbam dominationem
miserabilemque Tarentinorum seruitutem exempla referens, primo ne
reciperetur praesidium palam uociferatus est, deinde ut receptum aut
eiceretur aut, si malum facinus quod a uetustissimis sociis
consanguineisque defecissent forti ac memorabili facinore purgare uellent,
ut interfecto Punico praesidio restituerent Romanis se. Haec--nec enim
occulta agebantur--cum relata Hannibali essent, primo misit qui uocarent
Magium ad sese in castra; deinde, cum is ferociter negasset se iturum nec
enim Hannibali ius esse in ciuem Campanum, concitatus ira Poenus
comprehendi hominem uinctumque attrahi ad sese iussit. Ueritus deinde
ne quid inter uim tumultus atque ex concitatione animorum inconsulti
certaminis oreretur, ipse praemisso nuntio ad Marium Blossium,
praetorem Campanum, postero die se Capuae futurum, proficiscitur e
castris cum modico praesidio. Marius contione aduocata edicit, ut
frequentes cum coniugibus ac liberis obuiam irent Hannibali. Ab uniuersis
id non obedienter modo sed enixe, fauore etiam uolgi et studio uisendi tot
iam uictoriis clarum imperatorem, factum est. Decius Magius nec obuiam
egressus est nec, quo timorem aliquem ex conscientia significare posset,
priuatim se tenuit; in foro cum filio clientibusque paucis otiose inambulauit
trepidante tota ciuitate ad excipiendum Poenum uisendumque. Hannibal
ingressus urbem senatum extemplo postulat, precantibusque inde
primoribus Campanorum ne quid eo die seriae rei gereret diemque ut ipse,
aduentu suo festum, laetus ac libens celebraret, quamquam praeceps
ingenio in iram erat, tamen, ne quid in principio
negaret, uisenda urbe magnam partem diei consumpsit.
[8] Deuersatus est apud Ninnios Celeres, Sthenium
Pacuuiumque, inclitos nobilitate ac diuitiis. Eo Pacuuius Calauius, de quo
ante dictum est, princeps factionis eius quae traxerat rem ad Poenos, filium
iuuenem adduxit abstractum ab Deci Magi latere, cum quo ferocissime pro
Romana societate aduersus Punicum foedus steterat, nec eum aut inclinata
in partem alteram ciuitas aut patria maiestas sententia depulerat. Huic
tum pater iuueni Hannibalem deprecando magis quam purgando placauit,
uictusque patris precibus lacrimisque etiam ad cenam eum cum patre
uocari iussit, cui conuiuio neminem Campanum praeterquam hospites
Uibelliumque Tauream, insignem bello uirum, adhibiturus erat. Epulari
coeperunt de die, et conuiuium non ex more Punico aut militari disciplina
esse sed, ut in ciuitate atque etiam domo diti ac luxuriosa, omnibus
uoluptatium inlecebris instructum. Unus nec dominorum inuitatione nec
ipsius interdum Hannibalis Calauius filius perlici ad uinum potuit, ipse
ualetudinem excusans patre animi quoque eius haud mirabilem
perturbationem causante. Solis ferme occasu patrem Calauium ex
conuiuio egressum secutus filius, ubi in secretum--hortus erat posticis
aedium partibus-- peruenerunt, "consilium" inquit "adfero, pater, quo non
ueniam solum peccati, quod defecimus ad Hannibalem, impetraturi ab
Romanis sed in multo maiore dignitate et gratia simus Campani [futuri]
quam unquam fuimus. Cum mirabundus pater quidnam id esset consilii
quaereret, toga reiecta ab umero latus succinctum gladio nudat. "Iam ego"
inquit "sanguine Hannibalis sanciam Romanum foedus. Te id prius scire
uolui, si forte abesse, dum facinus patratur, malles."
[9] Quae ubi uidit audiuitque senex, uelut si iam
agendis quae audiebat interesset, amens metu "per ego te" inquit, "fili,
quaecumque iura liberos iungunt parentibus, precor quaesoque ne ante
oculos patris facere et pati omnia infanda uelis. Paucae horae sunt intra
quas iurantes per quidquid deorum est, dextrae dextras iungentes, fidem
obstrinximus--ut sacratas fide manus, digressi a conloquio, extemplo in
eum armaremus? Ab hospitali mensa surgis, ad quam tertius
Campanorum adhibitus es ab Hannibale,--ut eam ipsam mensam
cruentares hospitis sanguine? Hannibalem pater filio meo potui placare,
filium Hannibali non possum? Sed sit nihil sancti, non fides, non religio,
non pietas; audeantur infanda, si non perniciem nobis cum scelere ferunt.
Unus adgressurus es Hannibalem? Quid illa turba tot liberorum
seruorumque? Quid in unum intenti omnium oculi? Quid tot dextrae?
Torpescent in amentia illa? Uoltum ipsius Hannibalis, quem armati
exercitus sustinere n[equeunt], quem horret populus Romanus, tu
sustinebis? Ut alia auxilia desint, me ipsum ferire corpus meum
opponentem pro corpore Hannibalis sustinebis? Atqui per meum pectus
petendus ille tibi transfigendusque est. Sed hic te deterreri sine potius
quam illic uinci. Ualeant preces apud te meae, sicut pro te hodie
ualuerunt." Lacrimantem inde iuuenem cernens medium complectitur
atque osculo haerens non ante precibus abstitit quam peruicit, ut gladium
poneret fidemque daret nihil facturum tale. Tum iuuenis "ego quidem"
inquit, "quam patriae debeo pietatem exsoluam patri. Tuam doleo uicem,
cui ter proditae patriae sustinendum est crimen, semel cum defectionem
inisti ab Romanis, iterum cum pacis cum Hannibale fuisti auctor, tertio
hodie, cum restituendae Romanis Capuae mora atque impedimentum es.
Tu, patria, ferrum, quo pro te armatus hanc arcem hostium inii, quoniam
parens extorquet, recipe." Haec cum dixisset, gladium in publicum trans
maceriam horti abiecit et, quo minus res suspecta esset, se ipse conuiuio
reddidit.
[10] Postero die senatus frequens datus Hannibali; ubi
prima eius oratio perblanda ac benigna fuit, qua gratias egit Campanis
quod amicitiam suam Romanae societati praeposuissent, [et] inter cetera
magnifica promissa pollicitus breui caput Italiae omni Capuam fore
iuraque inde cum ceteris populis Romanum etiam petiturum. Unum esse
exsortem Punicae amicitiae foederisque secum facti, quem neque esse
Campanum neque dici debere, Magium Decium; eum postulare ut sibi
dedatur, ac se praesente de eo referatur senatusque consultum fiat.
Omnes in eam sententiam ierunt, quamquam magnae parti et uir indignus
ea calamitate et haud paruo initio minui uidebatur ius libertatis. Egressus
curia in templo magistratuum consedit comprehendique Decium Magium
atque ante pedes destitutum causam dicere iussit. Qui cum manente
ferocia animi negaret lege foederis id cogi posse, tum iniectae catenae
ducique ante lictorem in castra est iussus. Quoad capite aperto est ductus,
contionabundus incessit, ad circumfusam undique multitudinem
uociferans: "habetis libertatem, Campani, quam petistis. Foro medio, luce
clara, uidentibus uobis nulli Campanorum secundus uinctus ad mortem
rapior. Quid uiolentius capta Capua fieret? Ite obuiam Hannibali,
exornate urbem diemque aduentus eius consecrate, ut hunc triumphum de
ciue uestro spectetis." Haec uociferanti, cum moueri uolgus uideretur,
obuolutum caput est ociusque rapi extra portam iussus. Ita in castra
perducitur extemploque impositus in nauem et Carthaginem missus, ne
motu aliquo Capuae ex indignitate rei orto senatum quoque paeniteret
dediti principis et legatione missa ad repetendum eum aut negando rem
quam primam peterent offendendi sibi noui socii aut tribuendo habendus
Capuae esset seditionis ac turbarum auctor. Nauem Cyrenas detulit
tempestas, quae tum in dicione regum erant. Ibi cum Magius ad statuam
Ptolomaei regis confugisset, deportatus a custodibus Alexandream ad
Ptolomaeum, cum eum docuisset contra ius foederis uinctum se ab
Hannibale esse, uinclis liberatur, permissumque ut rediret seu Romam seu
Capuam mallet. Nec Magius Capuam sibi tutam dicere et Romam eo
tempore quo inter Romanos Campanosque bellum sit transfugae magis
quam hospitis fore domicilium; nusquam malle quam in regno eius uiuere
quem uindicem atque auctorem habeat libertatis.
[11] Dum haec geruntur, Q. Fabius Pictor legatus a
Delphis Romam rediit responsumque ex scripto recitauit. Diui diuaeque in
eo erant quibus quoque modo supplicaretur; tum: "si ita faxitis, Romani,
uestrae res meliores facilioresque erunt magisque ex sententia res publica
uestra uobis procedet uictoriaque duelli populi Romani erit. Pythio
Apollini re publica uestra bene gesta seruataque lucris meritis donum
mittitote deque praeda manubiis spoliisque honorem habetote; lasciuiam a
uobis prohibetote." Haec ubi ex Graeco carmine interpretata recitauit, tum
dixit se oraculo egressum extemplo iis omnibus diuis rem diuinam ture ac
uino fecisse, iussumque ab templi antistite, sicut coronatus laurea corona
et oraculum adisset et rem diuinam fecisset, ita coronatum nauem
adscendere nec ante deponere eam quam Romam peruenisset; se,
quaecumque imperata sint, cum summa religione ac diligentia exsecutum
coronam Romae in aram Apollinis deposuisse. Senatus decreuit ut eae res
diuinae supplicationesque primo quoque tempore cum cura fierent. Dum
haec Romae atque [in] Italia geruntur, nuntius uictoriae ad Cannas
Carthaginem uenerat Mago Hamilcaris filius, non ex ipsa acie a fratre
missus sed retentus aliquot dies in recipiendis ciuitatibus Bruttiorum quae
deficiebant. Is, cum ei senatus datus esset, res gestas in Italia a fratre
exponit: cum sex imperatoribus eum, quorum quattuor consules, duo
dictator ac magister equitum fuerint, cum sex consularibus exercitibus acie
conflixisse; occidisse supra ducenta milia hostium, supra quinquaginta
milia cepisse. Ex quattuor consulibus duos occidisse; ex duobus saucium
alterum, alterum toto amisso exercitu uix cum quinquaginta hominibus
effugisse. Magistrum equitum, quae consularis potestas sit, fusum
fugatum; dictatorem, quia se in aciem nunquam commiserit, unicum haberi
imperatorem. Bruttios Apulosque, partim Samnitium ac Lucanorum
defecisse ad Poenos. Capuam, quod caput non Campaniae modo sed post
adflictam rem Romanam Cannensi pugna Italiae sit, Hannibali se
tradidisse. Pro his tantis totque uictoriis uerum esse grates deis
immortalibus agi haberique.
[12] Ad fidem deinde tam laetarum rerum effundi in
uestibulo curiae iussit anulos aureos, qui tantus aceruus fuit ut metientibus
dimidium supra tres modios explesse sint quidam auctores: fama tenuit
quae propior uero est, haud plus fuisse modio. Adiecit deinde uerbis, quo
maioris cladis indicium esset, neminem nisi equitem, atque eorum ipsorum
primores, id gerere insigne. Summa fuit orationis, quo propius spem belli
perficiendi sit, eo magis omni ope iuuandum Hannibalem esse; procul enim
ab domo militiam esse, in media hostium terra; magnam uim frumenti
pecuniae absumi, et tot acies, ut hostium exercitus delesse, ita uictoris
etiam copias parte aliqua minuisse; mittendum igitur supplementum esse,
mittendam in stipendium pecuniam frumentumque tam bene meritis de
nomine Punico militibus. Secundum haec dicta Magonis laetis omnibus,
Himilco, uir factionis Barcinae, locum Hannonis increpandi esse ratus,
"quid est, Hanno?" Inquit; "etiam nunc paenitet belli suscepti aduersus
Romanos? Iube dedi Hannibalem; ueta in tam prosperis rebus grates deis
immortalibus agi; audiamus Romanum senatorem in Carthaginiensium
curia." Tum Hanno: "tacuissem hodie, patres conscripti, ne quid in
communi omnium gaudio minus laetum quod esset uobis loquerer; nunc
interroganti senatori, paeniteatne adhuc suscepti aduersus Romanos belli,
si reticeam, aut superbus aut obnoxius uidear, quorum alterum est hominis
alienae libertatis obliti, alterum suae. Respondeam" inquit "Himilconi non
desisse paenitere me belli neque desiturum ante inuictum uestrum
imperatorem incusare quam finitum aliqua tolerabili condicione bellum
uidero; nec mihi pacis antiquae desiderium ulla alia res quam pax noua
finiet. Itaque ista quae modo Mago iactauit Himilconi ceterisque
Hannibalis satellitibus iam laeta sunt: mihi possunt laeta esse, quia res
bello bene gestae, si uolumus fortuna uti, pacem nobis aequiorem dabunt;
nam si praetermittimus hoc tempus quo magis dare quam accipere
possumus uideri pacem, uereor ne haec quoque laetitia luxuriet nobis ac
uana euadat. Quae tamen nunc quoque qualis est? Occidi exercitus
hostium; mittite milites mihi. Quid aliud rogares, si esses uictus? Hostium
cepi bina castra, praedae uidelicet plena et commeatuum; frumentum et
pecuniam date. Quid aliud, si spoliatus, si exutus castris esses, peteres? Et
ne omnia ipse mirer--mihi quoque enim, quoniam respondi Himilconi,
interrogare ius fasque est--uelim seu Himilco seu Mago respondeat, cum
ad internecionem Romani imperii pugnatum ad Cannas sit constetque in
defectione totam Italiam esse, primum, ecquis Latini nominis populus
defecerit ad nos, deinde, ecquis homo ex quinque et triginta tribubus ad
Hannibalem transfugerit." Cum utrumque Mago negasset, "hostium
quidem ergo" inquit "adhuc nimis multum superest. Sed multitudo ea quid
animorum quidue spei habeat scire uelim."
[13] Cum id nescire Mago diceret, "nihil facilius scitu
est" inquit. "Ecquos legatos ad Hannibalem Romani miserunt de pace?
Ecquam denique mentionem pacis Romae factam esse allatum ad uos est?"
Cum id quoque negasset, "bellum igitur" inquit "tam integrum habemus
quam habuimus qua die Hannibal in Italiam est transgressus. Quam uaria
uictoria priore [Punico] bello fuerit plerique qui meminerimus supersumus.
Nunquam terra marique magis prosperae res nostrae uisae sunt quam
ante consules C. Lutatium et A. Postumium fuerunt; Lutatio et Postumio
consulibus deuicti ad Aegates insulas sumus. Quod si, id quod di omen
auertant, nunc quoque fortuna aliquid uariauerit, tum pacem speratis cum
uincemur, quam nunc cum uincimus dat nemo? Ego, si quis de pace
consulet seu deferenda hostibus seu accipienda, habeo quid sententiae
dicam; si de iis quae Mago postulat refertis, nec uictoribus mitti attinere
puto et frustrantibus nos falsa atque inani spe multo minus censeo
mittenda esse." Haud multos mouit Hannonis oratio; nam et simultas cum
familia Barcina leuiorem auctorem faciebat et occupati animi praesenti
laetitia nihil quo uanius fieret gaudium suum auribus admittebant
debellatumque mox fore, si adniti paulum uoluissent, rebantur. Itaque
ingenti consensu fit senatus consultum ut Hannibali quattuor milia
Numidarum in supplementum mitterentur et quadraginta elephanti et
argenti talenta, + dictatorque + cum Magone in Hispaniam praemissus est
ad conducenda uiginti milia peditum, quattuor milia equitum, quibus
exercitus qui in Italia quique in Hispania erant, supplerentur.
[14] Ceterum haec, ut in secundis rebus, segniter
otioseque gesta; Romanos praeter insitam industriam animis fortuna
etiam cunctari prohibebat. Nam nec consul ulli rei quae per eum agenda
esset deerat, et dictator M. Iunius Pera, rebus diuinis perfectis latoque, ut
solet, ad populum ut equum escendere liceret, praeter duas urbanas
legiones quae principio anni a consulibus conscriptae fuerant et seruorum
dilectum cohortesque ex agro Piceno et Gallico collectas, ad ultimum prope
desperatae rei publicae auxilium--cum honesta utilibus cedunt--descendit
edixitque qui capitalem fraudem ausi quique pecuniae iudicati in uinculis
essent, qui eorum apud se milites fierent, eos noxa pecuniaque sese exsolui
iussurum. Ea sex milia hominum Gallicis spoliis, quae triumpho C.
Flamini tralata erant, armauit, itaque cum uiginti quinque milibus
armatorum ab urbe proficiscitur. Hannibal Capua recepta, cum iterum
Neapolitanorum animos partim spe, partim metu nequiquam temptasset,
in agrum Nolanum exercitum traducit, ut non hostiliter statim, quia non
desperabat uoluntariam deditionem, ita, si morarentur spem, nihil eorum
quae pati aut timere possent praetermissurus. Senatus ac maxime
primores eius in societate Romana cum fide perstare; plebs nouarum, ut
solet, rerum atque Hannibalis tota esse metumque agrorum populationis
et patienda in obsidione multa grauia indignaque proponere animo; neque
auctores defectionis deerant. Itaque ubi senatum metus cepit, si propalam
tenderent, resisti multitudini concitatae non posse, secunda simulando
dilationem mali inueniunt. Placere enim sibi defectionem ad Hannibalem
simulant; quibus autem condicionibus in foedus amicitiamque nouam
transeant, parum constare. Ita spatio sumpto legatos propere ad
praetorem Romanum M[arcellum] Claudium, qui Casilini cum exercitu
erat, mittunt docentque quanto in discrimine sit Nolana res: agrum
Hannibalis esse et Poenorum, urbem extemplo futuram ni subueniatur;
concedendo plebei senatum ubi uelint defecturos se, ne deficere
praefestinarent effecisse. Marcellus conlaudatis Nolanis eadem
simulatione extrahi rem in suum aduentum iussit; interim celari quae
secum acta essent spemque omnem auxilii Romani. Ipse a Casilino
Caiatiam petit atque inde Uolturno amni traiecto per agrum Saticulanum
Trebianumque super Suessulam per montes Nolam peruenit.
[15] Sub aduentum praetoris Romani Poenus agro
Nolano excessit et ad mare proxime Neapolim descendit, cupidus maritimi
oppidi potiundi, quo cursus nauibus tutus ex Africa esset; ceterum
postquam Neapolim a praefecto Romano teneri accepit--M. Iunius
Silanus erat, ab ipsis Neapolitanis accitus--Neapoli quoque, sicut Nola,
omissa petit Nuceriam. Eam cum aliquamdiu circumsedisset, saepe ui,
saepe sollicitandis nequiquam nunc plebe, nunc principibus, fame demum in
deditionem accepit, pactus ut inermes cum singulis abirent uestimentis.
Deinde ut qui a principio mitis omnibus Italicis praeter Romanos uideri
uellet, praemia atque honores qui remanserint ac militare secum uoluissent
proposuit. Nec ea spe quemquam tenuit; dilapsi omnes, quocumque
hospitia aut fortuitus animi impetus tulit, per Campaniae urbes, maxime
Nolam Neapolimque. Cum ferme triginta senatores, ac forte primus
quisque, Capuam petissent, exclusi inde, quod portas Hannibali
clausissent, Cumas se contulerunt. Nucerina praeda militi data est, urbs
direpta atque incensa. Nolam Marcellus non sui magis fiducia praesidii
quam uoluntate principum habebat; plebs timebatur et ante omnes L.
Bantius, quem conscientia temptatae defectionis ac metus a praetore
Romano nunc ad proditionem patriae, nunc, si ad id fortuna defuisset, ad
transfugiendum stimulabat. Erat iuuenis acer et sociorum ea tempestate
prope nobilissimus eques. Seminecem eum ad Cannas in aceruo caesorum
corporum inuentum curatumque benigne, etiam cum donis Hannibal
domum remiserat. Ob eius gratiam meriti rem Nolanam in ius
dicionemque dare uoluerat Poeno, anxiumque eum et sollicitum cura
nouandi res praetor cernebat. Ceterum cum aut poena cohibendus esset
aut beneficio conciliandus, sibi adsumpsisse quam hosti ademisse fortem ac
strenuum maluit socium, accitumque ad se benigne appellat: multos eum
inuidos inter populares habere inde existimatu facile esse quod nemo ciuis
Nolanus sibi indicauerit quam multa eius egregia facinora militaria essent;
sed qui in Romanis militauerit castris, non posse obscuram eius uirtutem
esse. Multos sibi qui cum eo stipendia fecerint, referre qui uir esset ille
quaeque et quotiens pericula pro salute ac dignitate populi Romani adisset,
utique Cannensi proelio non prius pugna abstiterit quam prope exsanguis
ruina superincidentium uirorum equorum armorumque sit oppressus.
"Itaque macte uirtute esto" inquit. "Apud me tibi omnis honos atque omne
praemium erit et, quo frequentior mecum fueris, senties eam rem tibi
dignitati atque emolumento esse." Laetoque iuueni promissis equum
eximium dono dat bigatosque quingentos quaestorem numerare iubet;
lictoribus imperat ut eum se adire quotiens uelit patiantur.
[16] Hac comitate Marcelli ferocis iuuenis animus
adeo est mollitus ut nemo inde sociorum rem Romanam fortius ac fidelius
iuuerit. Cum Hannibal ad portas esset--Nolam enim rursus a Nuceria
mouit castra--plebesque Nolana de integro ad defectionem spectaret,
Marcellus sub aduentum hostium intra muros se recepit, non castris
metuens sed ne prodendae urbis occasionem nimis multis in eam
imminentibus daret. Instrui deinde utrimque acies coeptae, Romanorum
pro moenibus Nolae, Poenorum ante castra sua. Proelia hinc parua inter
urbem castraque et uario euentu fiebant, quia duces nec prohibere paucos
temere prouocantes nec dare signum uniuersae pugnae uolebant. In hac
cotidiana duorum exercituum statione principes Nolanorum nuntiant
Marcello nocturna conloquia inter plebem ac Poenos fieri statutumque esse
ut, cum Romana acies egressa portis foret, impedimenta eorum ac sarcinas
diriperent, clauderent deinde portas murosque occuparent, ut potentes
rerum suarum atque urbis Poenum inde pro Romano acciperent. Haec ubi
nuntiata Marcello sunt, conlaudatis senatoribus Nolanis, priusquam aliqui
motus in urbe oreretur, fortunam pugnae experiri statuit. Ad tres portas in
hostes uersas tripertito exercitum instruxit; impedimenta subsequi iussit,
calones lixasque et inualidos milites uallum ferre. Media porta robora
legionum et Romanos equites, duabus circa portis nouos milites leuemque
armaturam ac sociorum equites statuit. Nolani muros portasque adire
uetiti subsidiaque destinata impedimentis data, ne occupatis proelio
legionibus in ea impetus fieret. Ita instructi intra portas stabant.
Hannibali sub signis, id quod per aliquot dies fecerat, ad multum diei in
acie stanti primo miraculo esse quod nec exercitus Romanus porta
egrederetur nec armatus quisquam in muris esset. Ratus deinde prodita
conloquia esse metuque resides factos, partem militum in castra remittit
iussos propere apparatum omnem oppugnandae urbis in primam aciem
adferre, satis fidens, si cunctantibus instaret, tumultum aliquem in urbe
plebem moturam. Dum in sua quisque ministeria discursu trepidat ad
prima signa succeditque ad muros acies, patefacta repente porta
Marcellus signa canere clamoremque tolli ac pedites primum, deinde
equites, quanto maximo possent impetu in hostem erumpere iubet. Satis
terroris tumultusque in aciem mediam intulerant, cum duabus circa portis
P. Ualerius Flaccus et C. Aurelius legati in cornua hostium erupere.
Addidere clamorem lixae calonesque et alia turba custodiae
impedimentorum adposita, ut paucitatem maxime spernentibus Poenis
ingentis repente exercitus speciem fecerit. Uix equidem ausim adfirmare,
quod quidam auctores sunt, duo milia et octingentos hostium caesos non
plus quingentis Romanorum amissis; sed, siue tanta siue minor uictoria
fuit, ingens eo die res ac nescio an maxima illo bello gesta sit; non uinci
enim ab Hannibale [uincentibus] difficilius fuit quam postea uincere.
[17] Hannibal spe potiundae Nolae adempta cum
Acerras recessisset, Marcellus extemplo clausis portis custodibusque
dispositis ne quis egrederetur quaestionem in foro de iis qui clam in
conloquiis hostium fuerant habuit. Supra septuaginta damnatos
proditionis securi percussit bonaque eorum iussit publica populi Romani
esse et summa rerum senatui tradita cum exercitu omni profectus supra
Suessulam castris positis consedit. Poenus Acerras primum ad
uoluntariam deditionem conatus perlicere, inde postquam obstinatos
uidet, obsidere atque oppugnare parat. Ceterum Acerranis plus animi
quam uirium erat; itaque desperata tutela urbis, ut circumuallari moenia
uiderunt, priusquam continuarentur hostium opera, per intermissa
munimenta neglectasque custodias silentio noctis dilapsi, per uias inuiaque
qua quemque aut consilium aut error tulit, in urbes Campaniae, quas satis
certum erat non mutasse fidem, perfugerunt. Hannibal Acerris direptis
atque incensis, cum a Casilino dictatorem Romanum legionesque acciri
nuntiassent, ne quid noui tam propinquis hostium castris Capuae quoque
occurreret, exercitum ad Casilinum ducit. Casilinum eo tempore quingenti
Praenestini habebant cum paucis Romanis Latinique nominis, quos eodem
audita Cannensis clades contulerat. Hi, non confecto Praeneste ad diem
dilectu, serius profecti domo cum Casilinum ante famam aduersae pugnae
uenissent et aliis adgregantibus sese Romanis sociisque, profecti a Casilino
cum satis magno agmine irent, auertit eos retro Casilinum nuntius
Cannensis pugnae. Ibi cum dies aliquot, suspecti Campanis timentesque,
cauendis ac struendis in uicem insidiis traduxissent, ut de Capuae
defectione agi accipique Hannibalem satis pro certo habuere, interfectis
nocte oppidanis partem urbis, quae cis Uolturnum est--eo enim diuiditur
amni--occupauere idque praesidii Casilini habebant Romani. Additur et
Perusina cohors, homines quadringenti sexaginta, eodem nuntio quo
Praenestini paucos ante dies, Casilinum compulsi. Et satis ferme
armatorum ad tam exigua moenia et flumine altera parte cincta tuenda
erat: penuria frumenti, nimium etiam ut uideretur hominum, efficiebat.
[18] Hannibal cum iam inde haud procul esset,
Gaetulos cum praefecto nomine Isalca praemittit ac primo, si fiat conloquii
copia, uerbis benignis ad portas aperiundas praesidiumque accipiendum
perlicere iubet: si in pertinacia perstent, ui rem gerere ac temptare si qua
parte inuadere urbem possit. Ubi ad moenia accessere, quia silentium erat,
solitudo uisa; metuque concessum barbarus ratus moliri portas et claustra
refringere parat, cum patefactis repente portis cohortes duae, ad id ipsum
instructae intus, ingenti cum tumultu erumpunt stragemque hostium
faciunt. Ita primis repulsis Maharbal cum maiore robore uirorum missus
nec ipse eruptionem cohortium sustinuit. Postremo Hannibal castris ante
ipsa moenia oppositis paruam urbem paruumque praesidium summa ui
atque omnibus copiis oppugnare parat, ac dum instat lacessitque corona
undique circumdatis moenibus, aliquot milites et promptissimum quemque
e muro turribusque ictos amisit. Semel ultro erumpentes agmine
elephantorum opposito prope interclusit trepidosque compulit in urbem
satis multis ut ex tanta paucitate interfectis; plures cecidissent ni nox
proelio interuenisset. Postero die omnium animi ad oppugnandum
accenduntur, utique postquam corona aurea muralis proposita est atque
ipse dux castelli plano loco positi segnem oppugnationem Sagunti
expugnatoribus exprobrabat, Cannarum Trasumennique et Trebiae
singulos admonens uniuersosque. Inde uineae quoque coeptae agi
cuniculique; nec ad uarios conatus hostium aut uis ulla aut ars deerat sociis
Romanorum. Propugnacula aduersus uineas statuere, transuersis
cuniculis hostium cuniculos excipere, et palam et clam coeptis obuiam ire,
donec pudor etiam Hannibalem ab incepto auertit, castrisque communitis
ac praesidio modico imposito, ne omissa res uideretur, in hiberna Capuam
concessit. Ibi partem maiorem hiemis exercitum in tectis habuit, aduersus
omnia humana mala saepe ac diu duratum, bonis inexpertum atque
insuetum. Itaque, quos nulla mali uicerat uis, perdidere nimia bona ac
uoluptates immodicae, et eo impensius quo auidius ex insolentia in eas se
merserant. Somnus enim et uinum et epulae et scorta balineaque et otium
consuetudine in dies blandius ita eneruauerunt corpora animosque ut
magis deinde praeteritae uictoriae eos quam praesentes tutarentur uires,
maiusque id peccatum ducis apud peritos artium militarium haberetur
quam quod non ex Cannensi acie protinus ad urbem Romanam duxisset;
illa enim cunctatio distulisse modo uictoriam uideri potuit, hic error uires
ademisse ad uincendum. Itaque hercule, uelut si cum alio exercitu a Capua
exiret, nihil usquam pristinae disciplinae tenuit. Nam et redierunt plerique
scortis impliciti et, ubi primum sub pellibus haberi coepti sunt, uiaque et
alius militaris labor excepit, tironum modo corporibus animisque
deficiebant, et deinde per omne aestiuorum tempus magna pars sine
commeatibus ab signis dilabebantur neque aliae latebrae quam Capua
desertoribus erant.
[19] Ceterum mitescente iam hieme educto ex hibernis
milite Casilinum redit, ubi, quamquam ab oppugnatione cessatum erat,
obsidio tamen continua oppidanos praesidiumque ad ultimum inopiae
adduxerat. Castris Romanis Ti. Sempronius praeerat dictatore
auspiciorum repetendorum causa profecto Romam. Marcellum et ipsum
cupientem ferre auxilium obsessis et Uolturnus amnis inflatus aquis et
preces Nolanorum Acerranorumque tenebant, Campanos timentium si
praesidium Romanum abscessisset. Gracchus adsidens tantum Casilino,
quia praedictum erat dictatoris ne quid absente eo rei gereret, nihil
mouebat, quamquam quae facile omnem patientiam uincerent
nuntiabantur a Casilino; nam et praecipitasse se quosdam non tolerantes
famem constabat et stare inermes in muris, nuda corpora ad missilium
telorum ictus praebentes. Ea aegre patiens Gracchus, cum neque pugnam
conserere dictatoris iniussu auderet--pugnandum autem esse, si palam
frumentum importaret, uidebat--neque clam importandi spes esset, farre
ex agris circa undique conuecto cum complura dolia complesset, nuntium
ad magistratum Casilinum misit ut exciperent dolia quae amnis deferret.
Insequenti nocte intentis omnibus in flumen ac spem ab nuntio Romano
factam dolia medio missa amni defluxerunt; aequaliter inter omnes
frumentum diuisum. Id postero quoque die ac tertio factum est; nocte et
mittebantur et perueniebant; eo custodias hostium fallebant. Imbribus
deinde continuis citatior solito amnis transuerso uertice dolia impulit ad
ripam quam hostes seruabant. Ibi haerentia inter obnata ripis salicta
conspiciuntur, nuntiatumque Hannibali est et deinde intentiore custodia
cautum ne quid falleret Uolturno ad urbem missum. Nuces tamen fusae ab
Romanis castris, cum medio amni ad Casilinum defluerent, cratibus
excipiebantur. Postremo ad id uentum inopiae est, ut lora detractasque
scutis pelles, ubi feruida mollissent aqua, mandere conarentur nec muribus
alioue animali abstinerent et omne herbarum radicumque genus aggeribus
infimis muri eruerent. Et cum hostes obarassent quidquid herbidi terreni
extra murum erat, raporum semen iniecerunt, ut Hannibal "eone usque
dum ea nascuntur ad Casilinum sessurus sum?" Exclamaret; et qui nullam
antea pactionem auribus admiserat, tum demum agi secum est passus de
redemptione liberorum capitum. Septunces auri in singulos pretium
conuenit. Fide accepta tradiderunt sese. Donec omne aurum persolutum
est, in uinculis habiti; tum remissi summa cum fide. Id uerius est quam ab
equite in abeuntes immisso interfectos. Praenestini maxima pars fuere. Ex
quingentis septuaginta qui in praesidio fuerunt, minus dimidium ferrum
famesque absumpsit: ceteri incolumes Praeneste cum praetore suo M.
Anicio--scriba is antea fuerat--redierunt. Statua eius indictio fuit,
Praeneste in foro statuta, loricata, amicta toga, uelato capite, [et tria
signa] cum titulo lamnae aeneae inscripto, M. Anicium pro militibus qui
Casilini in praesidio fuerint uotum soluisse. Idem titulus tribus signis in
aede Fortunae positis fuit subiectus.
[20] Casilinum oppidum redditum Campanis est,
firmatum septingentorum militum de exercitu Hannibalis praesidio, ne,
ubi Poenus inde abscessisset, Romani oppugnarent. Praenestinis militibus
senatus Romanus duplex stipendium et quinquennii militiae uacationem
decreuit; ciuitate cum donarentur ob uirtutem, non mutauerunt.
Perusinorum casus obscurior fama est, quia nec ipsorum monumento ullo
est illustratus nec decreto Romanorum. Eodem tempore Petelinos, qui uni
ex Bruttiis manserant in amicitia Romana, non Carthaginienses modo qui
regionem obtinebant sed Bruttii quoque ceteri ob separata ab se consilia
oppugnabant. Quibus cum obsistere malis nequirent Petelini, legatos
Romam ad praesidium petendum miserunt. Quorum preces lacrimaeque-
in questus enim flebiles, cum sibimet ipsi consulere iussi sunt, sese in
uestibulo curiae profuderunt--ingentem misericordiam patribus ac populo
mouerunt, consultique iterum a M. Aemilio praetore patres circumspectis
omnibus imperii uiribus fateri coacti nihil iam longinquis sociis in se
praesidii esse, redire domum fideque ad ultimum expleta consulere sibimet
ipsos in reliquum [pro] praesenti fortuna iusserunt. Haec postquam
renuntiata legatio Petelinis est, tantus repente maeror pauorque senatum
eorum cepit ut pars profugiendi qua quisque posset ac deserendae urbis
auctores essent, pars, quando deserti a ueteribus sociis essent, adiungendi
se ceteris Bruttiis ac per eos dedendi Hannibali. Uicit tamen ea pars quae
nihil raptim nec temere agendum consulendumque de integro censuit.
Relata postero die per minorem trepidationem re tenuerunt optimates ut
conuectis omnibus ex agris urbem ac muros firmarent.
[21] Per idem fere tempus litterae ex Sicilia
Sardiniaque Romam allatae. Priores ex Sicilia T. Otacili propraetoris in
senatu recitatae sunt: P. Furium praetorem cum classe ex Africa Lilybaeum
uenisse; ipsum grauiter saucium in discrimine ultimo uitae esse; militi ac
naualibus sociis neque stipendium neque frumentum ad diem dari neque
unde detur esse; magno opere suadere ut quam primum ea mittantur,
sibique, si ita uideatur, ex nouis praetoribus successorem mittant.
Eademque ferme de stipendio frumentoque ab A. Cornelio Mammula
propraetore ex Sardinia scripta. Responsum utrique non esse unde
mitteretur, iussique ipsi classibus atque exercitibus suis consulere. T.
Otacilius ad unicum subsidium populi Romani, Hieronem, legatos cum
misisset, in stipendium quanti argenti opus fuit et sex mensum frumentum
accepit; Cornelio in Sardinia ciuitates sociae benigne contulerunt. Et
Romae quoque propter penuriam argenti triumuiri mensarii rogatione M.
Minucii tribuni plebis facti, L. Aemilius Papus, qui consul censorque fuerat,
et M. Atilius Regulus, qui bis consul fuerat, et L. Scribonius Libo, qui tum
tribunus plebis erat. Et duumuiri creati M. et C. Atilii aedem Concordiae,
quam L. Manlius praetor uouerat, dedicauerunt; et tres pontifices creati,
Q. Caecilius Metellus et Q. Fabius Maximus et Q. Fuluius Flaccus, in
locum P. Scantini demortui et L. Aemili Pauli consulis et Q. Aeli Paeti, qui
ceciderant pugna Cannensi.
[22] Cum cetera quae continuis cladibus fortuna
minuerat, quantum consiliis humanis adsequi poterant, patres explessent,
tandem se quoque et solitudinem curiae paucitatemque conuenientium ad
publicum consilium respexerunt; neque enim post L. Aemilium et C.
Flaminium censores senatus lectus fuerat, cum tantum senatorum
aduersae pugnae, ad hoc sui quemque casus per quinquennium
absumpsissent. Cum de ea re M. Aemilius praetor, dictatore post
Casilinum amissum profecto iam ad exercitum, exposcentibus cunctis
rettulisset, tum Sp. Caruilius cum longa oratione non solum inopiam sed
paucitatem etiam ciuium ex quibus in patres legerentur conquestus esset,
explendi senatus causa et iungendi artius Latini nominis cum populo
Romano magno opere se suadere dixit ut ex singulis populis Latinorum
binis senatoribus, [quibus] patres Romani censuissent, ciuitas daretur,
atque [inde] in demortuorum locum in senatum legerentur. Eam
sententiam haud aequioribus animis quam ipsorum quondam postulatum
Latinorum patres audierunt; et cum fremitus indignantium tota curia esset
et praecipue T. Manlius esse etiam nunc eius stirpis uirum diceret ex qua
quondam in Capitolio consul minatus esset quem Latinum in curia uidisset
eum sua manu se interfecturum, Q. Fabius Maximus nunquam rei ullius
alieniore tempore mentionem factam in senatu dicit quam inter tam
suspensos sociorum animos incertamque fidem id iactum quod insuper
sollicitaret eos; eam unius hominis temerariam uocem silentio omnium
exstinguendam esse et, si quid unquam arcani sanctiue ad silendum in
curia fuerit, id omnium maxime tegendum, occulendum, obliuiscendum,
pro non dicto habendum esse. Ita eius rei oppressa mentio est.
Dictatorem, qui censor ante fuisset uetustissimusque ex iis qui uiuerent
censoriis esset, creari placuit qui senatum legeret, accirique C. Terentium
consulem ad dictatorem dicendum iusserunt. Qui ex Apulia relicto ibi
praesidio cum magnis itineribus Romam redisset, nocte proxima, ut mos
erat, M. Fabium Buteonem ex senatus consulto sine magistro equitum
dictatorem in sex menses dixit.
[23] Is ubi cum lictoribus in rostra escendit, neque duos
dictatores tempore uno, quod nunquam antea factum esset, probare se
dixit, neque dictatorem sine magistro equitum, nec censoriam uim uni
permissam et eidem iterum, nec dictatori, nisi rei gerendae causa creato, in
sex menses datum imperium. Quae immoderata fors, tempus ac necessitas
fecerit, iis se modum impositurum; nam neque senatu quemquam moturum
ex iis quos C. Flaminius L. Aemilius censores in senatum legissent;
transcribi tantum recitarique eos iussurum, ne penes unum hominem
iudicium arbitriumque de fama ac moribus senatoriis fuerit; et ita in
demortuorum locum sublecturum ut ordo ordini, non homo homini
praelatus uideretur. Recitato uetere senatu, inde primos in demortuorum
locum legit qui post L. Aemilium C. Flaminium censores curulem
magistratum cepissent necdum in senatum lecti essent, ut quisque eorum
primus creatus erat; tum legit qui aediles, tribuni plebis, quaestoresue
fuerant; tum ex iis qui [non] magistratus cepissent, qui spolia ex hoste
fixa domi haberent aut ciuicam coronam accepissent. Ita centum
septuaginta septem cum ingenti adprobatione hominum in senatum lectis,
extemplo se magistratu abdicauit priuatusque de rostris descendit
lictoribus abire iussis, turbaeque se immiscuit priuatas agentium res,
tempus hoc sedulo terens ne deducendi sui causa populum de foro
abduceret. Neque tamen elanguit cura hominum ea mora frequentesque
eum domum deduxerunt. Consul nocte insequenti ad exercitum redit non
facto certiore senatu ne comitiorum causa in urbe retineretur.
[24] Postero die consultus a M. Pomponio praetore
senatus decreuit dictatori scribendum uti, si e re publica censeret esse, ad
consules subrogandos ueniret cum magistro equitum et praetore M.
Marcello, ut ex iis praesentibus noscere patres possent quo statu res
publica esset consiliaque ex rebus caperent. Qui acciti erant, omnes
uenerunt relictis legatis qui legionibus praeessent. Dictator de se pauca ac
modice locutus in magistrum equitum Ti. Sempronium Gracchum magnam
partem gloriae uertit comitiaque edixit, quibus L. Postumius tertium
absens, qui tum Galliam prouinciam obtinebat, et Ti. Sempronius
Gracchus, qui tum magister equitum et aedilis curulis erat, consules
creantur. Praetores inde creati M. Ualerius Laeuinus iterum, Ap.
Claudius Pulcher, Q. Fuluius Flaccus, Q. Mucius Scaeuola. Dictator
creatis magistratibus Teanum in hiberna ad exercitum redit relicto
magistro equitum Romae, qui, cum post paucos dies magistratum initurus
esset, de exercitibus scribendis comparandisque in annum patres
consuleret. Cum eae res maxime agerentur, noua clades nuntiata aliam
super aliam cumulante in eum annum fortuna, L. Postumium consulem
designatum in Gallia ipsum atque exercitum deletos. Silua erat uasta-
Litanam Galli uocabant-- qua exercitum traducturus erat. Eius siluae
dextra laeuaque circa uiam Galli arbores ita inciderunt ut immotae
starent, momento leui impulsae occiderent. Legiones duas Romanas
habebat Postumius, sociumque ab supero mari tantum conscripserat ut
uiginti quinque milia armatorum in agros hostium induxerit. Galli oram
extremae siluae cum circumsedissent, ubi intrauit agmen saltum, tum
extremas arborum succisarum impellunt; quae alia in aliam, instabilem per
se ac male haerentem, incidentes ancipiti strage arma, uiros, equos
obruerunt, ut uix decem homines effugerent. Nam cum exanimati plerique
essent arborum truncis fragmentisque ramorum, ceteram multitudinem
inopinato malo trepidam Galli saltum omnem armati circumsedentes
interfecerunt paucis e tanto numero captis, qui pontem fluminis petentes
obsesso ante ab hostibus ponte interclusi sunt. Ibi Postumius omni ui ne
caperetur dimicans occubuit. Spolia corporis caputque praecisum ducis
Boii ouantes templo quod sanctissimum est apud eos intulere. Purgato
inde capite, ut mos iis est, caluam auro caelauere, idque sacrum uas iis erat
quo sollemnibus libarent poculumque idem sacerdoti esset ac templi
antistitibus. Praeda quoque haud minor Gallis quam uictoria fuit; nam etsi
magna pars animalium strage siluae oppressa erat, tamen ceterae res,
quia nihil dissipatum fuga est, stratae per omnem iacentis agminis
ordinem inuentae sunt.
[25] Hac nuntiata clade cum per dies multos in tanto
pauore fuisset ciuitas ut tabernis clausis uelut nocturna solitudine per
urbem acta senatus aedilibus negotium daret ut urbem circumirent
aperirique tabernas et maestitiae publicae speciem urbi demi iuberent, tum
Ti. Sempronius senatum habuit consolatusque patres est, et adhortatus ne
qui Cannensi ruinae non succubuissent ad minores calamitates animos
summitterent: quod ad Carthaginienses hostes Hannibalemque attineret,
prospera modo essent, sicut speraret, futura, Gallicum bellum et omitti
tuto et differri posse ultionemque eam fraudis in deorum ac populi Romani
potestate fore: de hoste Poeno exercitibusque, per quos id bellum
gereretur, consultandum atque agitandum. Ipse primum quid peditum
equitumque, quid ciuium, quid sociorum in exercitu esset dictatoris,
disseruit; tum Marcellus suarum copiarum summam exposuit. Quid in
Apulia cum C. Terentio consule esset a peritis quaesitum est nec unde duo
consulares exercitus satis firmi ad tantum bellum efficerentur inibatur
ratio. Itaque Galliam, quamquam stimulabat iusta ira, omitti eo anno
placuit. Exercitus dictatoris consuli decretus est. De exercitu M. Marcelli,
qui eorum ex fuga Cannensi essent, in Siciliam eos traduci atque ibi
militare donec in Italia bellum esset placuit; eodem ex dictatoris legionibus
reici militem minimi quemque roboris nullo praestituto militiae tempore
nisi quod stipendiorum legitimorum esset. Duae legiones urbanae alteri
consuli, qui in locum L. Postumi suffectus esset, decretae sunt eumque, cum
primum saluis auspiciis posset, creari placuit; legiones praeterea duas
primo quoque tempore ex Sicilia acciri, atque inde consulem, cui legiones
urbanae euenissent, militum sumere quantum opus esset; C. Terentio
consuli prorogari in annum imperium neque de eo exercitu quem ad
praesidium Apuliae haberet quicquam minui.
[26] Dum haec in Italia geruntur apparanturque,
nihilo segnius in Hispania bellum erat sed ad eam diem magis prosperum
Romanis. P. et Cn. Scipionibus inter se partitis copias ut Gnaeus terra,
Publius nauibus rem gereret, Hasdrubal, Poenorum imperator, neutri parti
uirium satis fidens, procul ab hoste interuallo ac locis tutus tenebat se,
quoad multum ac diu obtestanti quattuor milia peditum et quingenti
equites in supplementum missi ex Africa sunt. Tum refecta tandem spe,
castra propius hostem mouit classemque et ipse instrui pararique iubet ad
insulas maritimamque oram tutandam. In ipso impetu mouendarum de
integro rerum perculit eum praefectorum nauium transitio, qui post
classem ad Hiberum per pauorem desertam grauiter increpiti nunquam
deinde satis fidi aut duci aut Carthaginiensium rebus fuerant. Fecerant hi
transfugae motum in Tartesiorum gente, desciuerantque his auctoribus
urbes aliquot; una etiam ab ipsis ui capta fuerat. In eam gentem uersum ab
Romanis bellum est, infestoque exercitu Hasdrubal ingressus agrum
hostium pro captae ante dies paucos urbis moenibus Chalbum, nobilem
Tartesiorum ducem, cum ualido exercitu castris se tenentem, adgredi
statuit. Praemissa igitur leui armatura quae eliceret hostes ad certamen,
equitum partem ad populandum per agros passim dimisit [et] ut palantes
exciperent. Simul et ad castra tumultus erat et per agros fugaque et
caedes; deinde undique diuersis itineribus cum in castra se recepissent,
adeo repente decessit animis pauor ut non ad munimenta modo
defendenda satis animorum esset sed etiam ad lacessendum proelio
hostem. Erumpunt igitur agmine e castris, tripudiantes more suo,
repentinaque eorum audacia terrorem hosti paulo ante ultro lacessenti
incussit. Itaque et ipse Hasdrubal in collem satis arduum, flumine etiam
obiecto tutum, copias subducit et praemissam leuem armaturam
equitesque palatos eodem recipit, nec aut colli aut flumini satis fidens,
castra uallo permunit. In hoc alterno pauore certamina aliquot sunt
contracta; nec Numida Hispano eques par fuit nec iaculator Maurus
caetrato, uelocitate pari, robore animi uiriumque aliquantum praestanti.
[27] Postquam neque elicere Poenum ad certamen
obuersati castris poterant neque castrorum oppugnatio facilis erat, urbem
Ascuam, quo fines hostium ingrediens Hasdrubal frumentum
commeatusque alios conuexerat, ui capiunt omnique circa agro potiuntur;
nec iam aut in agmine aut in castris ullo imperio contineri. Quam ubi
neglegentiam ex re, ut fit, bene gesta oriri senserat Hasdrubal, cohortatus
milites ut palatos sine signis hostes adgrederentur, degressus colle pergit
ire acie instructa ad castra. Quem ut adesse tumultuose nuntii refugientes
ex speculis stationibusque attulere, ad arma conclamatum est. Ut quisque
arma ceperat, sine imperio, sine signo, incompositi, inordinati in proelium
ruunt. Iam primi conseruerant manus, cum alii cateruatim currerent, alii
nondum e castris exissent; tamen primo ipsa audacia terruere hostem;
deinde rari in confertos inlati, cum paucitas parum tuta esset, respicere alii
alios et undique pulsi coire in orbem, et, dum corpora corporibus applicant
armaque armis iungunt, in artum compulsi, cum uix mouendis armis satis
spatii esset, corona hostium cincti ad multum diei caeduntur; exigua pars
eruptione facta siluas ac montes petit. Parique terrore et castra sunt
deserta et uniuersa gens postero die in deditionem uenit. Nec diu in pacto
mansit; nam subinde ab Carthagine allatum est ut Hasdrubal primo
quoque tempore in Italiam exercitum duceret, quae uolgata res per
Hispaniam omnium ferme animos ad Romanos auertit. Itaque Hasdrubal
extemplo litteras Carthaginem mittit, indicans quanto fama profectionis
suae damno fuisset: si uero inde pergeret, priusquam Hiberum transiret
Romanorum Hispaniam fore; nam praeterquam quod nec praesidium nec
ducem haberet quem relinqueret pro se, eos imperatores esse Romanos
quibus uix aequis uiribus resisti possit. Itaque si ulla Hispaniae cura esset,
successorem sibi cum ualido exercitu mitterent; cui si omnia prospere
euenirent, non tamen otiosam prouinciam fore.
[28] Eae litterae quamquam primo admodum
mouerunt senatum, tamen, quia Italiae cura prior potiorque erat, nihil de
Hasdrubale neque de copiis eius mutatum est: Himilco cum exercitu iusto
et aucta classe ad retinendam terra marique ac tuendam Hispaniam est
missus. Qui ut pedestres naualesque copias traiecit, castris communitis
nauibusque subductis et uallo circumdatis cum equitibus delectis ipse,
quantum maxime accelerare poterat, per dubios infestosque populos iuxta
intentus ad Hasdrubalem peruenit. Cum decreta senatus mandataque
exposuisset atque edoctus fuisset ipse in uicem quemadmodum tractandum
bellum in Hispania foret, retro in sua castra rediit, nulla re quam celeritate
tutior, quod undique abierat antequam consentirent. Hasdrubal
priusquam moueret castra pecunias imperat populis omnibus suae dicionis,
satis gnarus Hannibalem transitus quosdam pretio mercatum nec auxilia
Gallica aliter quam conducta habuisse; inopem tantum iter ingressum uix
penetraturum ad Alpes fuisse. Pecuniis igitur raptim exactis ad Hiberum
descendit. Decreta Carthaginiensium et Hasdrubalis iter ubi ad Romanos
sunt perlata, omnibus omissis rebus ambo duces iunctis copiis ire obuiam
coeptis atque obsistere parant, rati, si Hannibali, uix per se ipsi tolerando
Italiae hosti, Hasdrubal dux atque Hispaniensis exercitus esset iunctus,
illum finem Romani imperii fore. His anxii curis ad Hiberum contrahunt
copias et transito amne, cum diu consultassent utrum castra castris
conferrent an satis haberent sociis Carthaginiensium oppugnandis morari
ab itinere proposito hostem, urbem a propinquo flumine Hiberam
appellatam, opulentissimam ea tempestate regionis eius, oppugnare
parant. Quod ubi sensit Hasdrubal, pro ope ferenda sociis pergit ire ipse
ad urbem deditam nuper in fidem Romanorum oppugnandam. Ita iam
coepta obsidio omissa ab Romanis est et in ipsum Hasdrubalem uersum
bellum.
[29] Quinque milium interuallo castra distantia
habuere paucos dies nec sine leuibus proeliis nec ut in aciem exirent:
tandem uno eodemque die uelut ex composito utrimque signum pugnae
propositum est atque omnibus copiis in campum descensum. Triplex stetit
Romana acies; uelitum pars inter antesignanos locata, pars post signa
accepta; equites cornua cinxere. Hasdrubal mediam aciem Hispanis
firmat; in cornibus, dextro Poenos locat, laeuo Afros mercenariorumque
auxilia; equitum Numidas Poenorum peditibus, ceteros Afris, pro cornibus
apponit. Nec omnes Numidae in dextro locati cornu sed quibus
desultorum in modum binos trahentibus equos inter acerrimam saepe
pugnam in recentem equum ex fesso armatis transultare mos erat; tanta
uelocitas ipsis tamque docile equorum genus est. Cum hoc modo instructi
starent, imperatorum utriusque partis haud ferme dispares spes erant;
nam ne multum quidem aut numero aut genere militum hi aut illi
praestabant; militibus longe dispar animus erat. Romanis enim,
quamquam procul a patria pugnarent, facile persuaserant duces pro Italia
atque urbe Romana eos pugnare; itaque, uelut quibus reditus in patriam
[in] eo discrimine pugnae uerteretur, obstinauerant animis uincere aut
mori. Minus pertinaces uiros habebat altera acies; nam maxima pars
Hispani erant, qui uinci in Hispania quam uictores in Italiam trahi
malebant. Primo igitur concursu, cum uix pila coniecta essent, rettulit
pedem media acies inferentibusque se magno impetu Romanis uertit terga.
Nihilo segnius [in] cornibus proelium fuit. Hinc Poenus, hinc Afer urget,
et uelut in circumuentos proelio ancipiti pugnant; sed cum in medium tota
iam coisset Romana acies, satis uirium ad dimouenda hostium cornua
habuit. Ita duo diuersa proelia erant. Utroque Romani, ut qui pulsis iam
ante mediis et numero et robore uirorum praestarent, haud dubie
superant. Magna uis hominum ibi occisa et, nisi Hispani uixdum conserto
proelio tam effuse fugissent, perpauci ex tota superfuissent acie. Equestris
pugna nulla admodum fuit, quia, simul inclinatam mediam aciem Mauri
Numidaeque uidere, extemplo fuga effusa nuda cornua elephantis quoque
prae se actis deseruere. Et Hasdrubal usque ad ultimum euentum pugnae
moratus e media caede cum paucis effugit. Castra Romani cepere atque
diripuere. Ea pugna si qua dubia [in] Hispania erant Romanis adiunxit,
Hasdrubalique non modo in Italiam traducendi exercitus sed ne manendi
quidem satis tuto in Hispania spes reliqua erat. Quae posteaquam litteris
Scipionum Romae uolgata sunt, non tam uictoria quam prohibito
Hasdrubalis in Italiam transitu laetabantur.
[30] Dum haec in Hispania geruntur, Petelia in Bruttiis aliquot post
mensibus quam coepta oppugnari erat ab Himilcone praefecto Hannibalis
expugnata est. Multo sanguine ac uolneribus ea Poenis uictoria stetit nec
ulla magis uis obsessos quam fames expugnauit. Absumptis enim frugum
alimentis carnisque omnis generis quadrupedum suetae [insuetae]que postremo
coriis herbisque et radicibus et corticibus teneris strictisque foliis
uixere nec ante quam uires ad standum in muris ferendaque arma deerant
expugnati sunt. Recepta Petelia Poenus ad Consentiam copias traducit, quam
minus pertinaciter defensam intra paucos dies in deditionem accepit. Iisdem
ferme diebus et Bruttiorum exercitus Crotonem, Graecam urbem, circumsedit,
opulentam quondam armis uirisque, tum iam adeo multis magnisque cladibus
adflictam ut omnis aetatis minus duo milia ciuium superessent. Itaque urbe
a defensoribus uasta facile potiti hostes sunt: arx tantum retenta, in quam
inter tumultum captae urbis e media caede quidam effugere. Et Locrenses
desciuere ad Bruttios Poenosque prodita multitudine a principibus. Regini
tantummodo regionis eius et in fide erga Romanos et potestatis suae ad
ultimum manserunt. In Siciliam quoque eadem inclinatio animorum peruenit et
ne domus quidem Hieronis tota ab defectione abstinuit. Namque Gelo, maximus
stirpis, contempta simul senectute patris simul post Cannensem cladem
Romana societate ad Poenos defecit, mouissetque in Sicilia res, nisi mors,
adeo opportuna ut patrem quoque suspicione aspergeret, armantem eum
multitudinem sollicitantemque socios absumpsisset. Haec eo anno in Italia,
in Africa, in Sicilia, in Hispania uario euentu acta. Exitu anni Q. Fabius
Maximus a senatu postulauit ut aedem Ueneris Erycinae, quam dictator
uouisset, dedicare liceret. Senatus decreuit ut Ti. Sempronius, consul
designatus, cum [primum magistratum] inisset, ad populum ferret ut Q.
Fabium duumuirum esse iuberent aedis dedicandae causa. Et M. Aemilio
Lepido, qui bis consul augurque fuerat, filii tres, Lucius, Marcus,
Quintus, ludos funebres per triduum et gladiatorum paria duo et uiginti
[per triduum] in foro dederunt. Aediles curules C. Laetorius et Ti.
Sempronius Gracchus, consul designatus, qui in aedilitate magister equitum
fuerat, ludos Romanos fecerunt, qui per triduum instaurati sunt. Plebeii
ludi aedilium M. Aurelii Cottae et M. Claudii Marcelli ter instaurati.
Circumacto tertio anno Punici belli, Ti. Sempronius consul idibus Martiis
magistratum init. Praetores Q. Fuluius Flaccus, qui antea consul censorque
fuerat, urbanam, M. Ualerius Laeuinus peregrinam sortem in iurisdictione
habuit; Ap. Claudius Pulcher Siciliam, Q. Mucius Scaeuola Sardiniam sortiti
sunt. M. Marcello pro consule imperium esse populus iussit, quod post
Cannensem cladem unus Romanorum imperatorum in Italia prospere rem
gessisset.
[31] Senatus quo die primum est in Capitolio consultus decreuit ut quod eo
anno duplex tributum imperaretur simplex confestim exigeretur, ex quo
stipendium praesens omnibus militibus daretur praeterquam qui milites ad
Cannas fuissent. De exercitibus ita decreuerunt ut duabus legionibus
urbanis Ti. Sempronius consul Cales ad conueniendum diem ediceret; inde eae
legiones in castra Claudiana supra Suessulam deducerentur. Quae ibi
legiones essent--erant autem Cannensis maxime exercitus--eas Ap. Claudius
Pulcher praetor in Siciliam traiceret quaeque in Sicilia essent Romam
deportarentur. Ad exercitum cui ad conueniendum Cales edicta dies erat M.
Claudius Marcellus missus, isque iussus in castra Claudiana deducere
urbanas legiones. Ad ueterem exercitum accipiendum deducendumque inde in
Siciliam Ti. Maecilius Croto legatus ab Ap. Claudio est missus. Taciti
primo exspectauerant homines uti consul comitia collegae creando haberet;
deinde ubi ablegatum uelut de industria M. Marcellum uiderunt, quem maxime
consulem in eum annum ob egregie in praetura res gestas creari uolebant,
fremitus in curia ortus. Quod ubi sensit, consul "utrumque" inquit "e re
publica fuit, patres conscripti, et M. Claudium ad permutandos exercitus in
Campaniam proficisci et comitia non prius edici quam is inde confecto quod
mandatum est negotio reuertisset, ut uos consulem, quem tempus rei publicae
postularet, quem maxime uoltis, haberetis." Ita de comitiis donec rediit
Marcellus silentium fuit. Interea duumuiri creati sunt Q. Fabius Maximus et
T. Otacilius Crassus aedibus dedicandis, Menti Otacilius, Fabius Ueneri
Erycinae; utraque in Capitolio est, canali uno discretae. Et de trecentis
equitibus Campanis qui in Sicilia cum fide stipendiis emeritis Romam
uenerant latum ad populum ut ciues Romani essent; item uti municipes Cumani
essent pridie quam populus Campanus a populo Romano defecisset. Maxime ut
hoc ferretur mouerat quod quorum hominum essent scire se ipsi negabant
uetere patria relicta, in eam in quam redierant nondum adsciti. Postquam
Marcellus ab exercitu rediit, comitia consuli uni rogando in locum L.
Postumi edicuntur. Creatur ingenti consensu Marcellus qui extemplo
magistratum occiperet. Cui ineunti consulatum cum tonuisset, uocati augures
uitio creatum uideri pronuntiauerunt; uolgoque patres ita fama ferebant,
quod tum primum duo plebeii consules facti essent, id deis cordi non esse.
In locum Marcelli, ubi is se magistratu abdicauit, suffectus Q. Fabius
Maximus tertium. Mare arsit eo anno; ad Sinuessam bos eculeum peperit;
signa Lanuui ad Iunonis Sospitae cruore manauere lapidibusque circa id
templum pluit, ob quem imbrem nouendiale, ut adsolet, sacrum fuit;
ceteraque prodigia cum cura expiata.
[32] Consules exercitus inter sese diuiserunt. Fabio exercitus Teani, cui
M. Iunius dictator praefuerat, euenit; Sempronio uolones qui ibi erant et
sociorum uiginti quinque milia, M. Ualerio praetori legiones quae ex
Sicilia redissent decretae; M. Claudius pro consule ad eum exercitum qui
supra Suessulam Nolae praesideret missus; praetores in Siciliam ac
Sardiniam profecti. Consules edixerunt, quotiens in senatum uocassent, uti
senatores quibusque in senatu dicere sententiam liceret ad portam Capenam
conuenirent. Praetores quorum iuris dictio erat tribunalia ad Piscinam
publicam posuerunt; eo uadimonia fieri iusserunt ibique eo anno ius dictum
est. Interim Carthaginem, unde Mago, frater Hannibalis, duodecim milia
peditum et mille quingentos equites, uiginti elephantos, mille argenti
talenta in Italiam transmissurus erat cum praesidio sexaginta nauium
longarum, nuntius adfertur in Hispania rem male gestam omnesque ferme eius
prouinciae populos ad Romanos defecisse. Erant qui Magonem cum classe ea
copiisque omissa Italia in Hispaniam auerterent, cum Sardiniae recipiendae
repentina spes adfulsit: paruum ibi exercitum Romanum esse; ueterem
praetorem inde A. Cornelium prouinciae peritum decedere, nouum exspectari;
ad hoc fessos iam animos Sardorum esse diuturnitate imperii Romani, et
proximo iis anno acerbe atque auare imperatum; graui tributo et conlatione
iniqua frumenti pressos; nihil deesse aliud quam auctorem ad quem
deficerent. Haec clandestina legatio per principes missa erat, maxime eam
rem moliente Hampsicora, qui tum auctoritate atque opibus longe primus
erat. His nuntiis prope uno tempore turbati erectique Magonem cum classe
sua copiisque in Hispaniam mittunt, in Sardiniam Hasdrubalem deligunt ducem
et tantum ferme copiarum quantum Magoni decernunt. Et Romae consules
transactis rebus quae in urbe agendae erant mouebant iam sese ad bellum.
Ti. Sempronius militibus Sinuessam diem ad conueniendum edixit, et Q.
Fabius consulto prius senatu ut frumenta omnes ex agris ante kalendas
Iunias primas in urbes munitas conueherent; qui non inuexisset eius se
agrum populaturum, seruos sub hasta uenditurum, uillas incensurum. Ne
praetoribus quidem qui ad ius dicendum creati erant uacatio a belli
administratione data est. Ualerium praetorem in Apuliam ire placuit ad
exercitum a Terentio accipiendum; cum ex Sicilia legiones uenissent, iis
potissimum uti ad regionis eius praesidium, Terentianum [exercitum
Tarentum] mitti cum aliquo legatorum; et uiginti quinque naues datae quibus
oram maritimam inter Brundisium ac Tarentum tutari posset. Par nauium
numerus Q. Fuluio praetori urbano decretus ad suburbana litora tutanda. C.
Terentio proconsuli negotium datum ut in Piceno agro conquisitionem militum
haberet locisque iis praesidio esset. Et T. Otacilius Crassus, postquam
aedem Mentis in Capitolio dedicauit, in Siciliam cum imperio qui classi
praeesset missus.
[33] In hanc dimicationem duorum opulentissimorum in terris populorum omnes
reges gentesque animos intenderant, inter quos Philippus Macedonum rex eo
magis quod propior Italiae ac mari tantum Ionio discretus erat. Is ubi
primum fama accepit Hannibalem Alpes transgressum, ut bello inter Romanum
Poenumque orto laetatus erat, ita utrius populi mallet uictoriam esse
incertis adhuc uiribus fluctuatus animo fuerat. Postquam tertia iam pugna,
tertia uictoria cum Poenis erat, ad fortunam inclinauit legatosque ad
Hannibalem misit; qui uitantes portus Brundisinum Tarentinumque, quia
custodiis nauium Romanarum tenebantur, ad Laciniae Iunonis templum in
terram egressi sunt. Inde per Apuliam petentes Capuam media in praesidia
Romana inlati sunt deductique ad Ualerium Laeuinum praetorem, circa
Luceriam castra habentem. Ibi intrepide Xenophanes, legationis princeps, a
Philippo rege se missum ait ad amicitiam societatemque iungendam cum populo
Romano; mandata habere ad consules ac senatum populumque Romanum. Praetor
inter defectiones ueterum sociorum noua societate tam clari regis laetus
admodum hostes pro hospitibus comiter accepit. Dat qui prosequantur;
itinera cum cura demonstrat [et] quae loca quosque saltus aut Romanus aut
hostes teneant. Xenophanes per praesidia Romana in Campaniam, inde qua
proximum fuit in castra Hannibalis peruenit foedusque cum eo atque
amicitiam iungit legibus his: ut Philippus rex quam maxima classe--ducentas
autem naues uidebatur effecturus-- in Italiam traiceret et uastaret
maritimam oram, bellum pro parte sua terra marique gereret; ubi debellatum
esset, Italia omnis cum ipsa urbe Roma Carthaginiensium atque Hannibalis
esset praedaque omnis Hannibali cederet; perdomita Italia nauigarent in
Graeciam bellumque cum quibus regi placeret gererent; quae ciuitates
continentis quaeque insulae ad Macedoniam uergunt, eae Philippi regnique
eius essent.
[34] In has ferme leges inter Poenum ducem legatosque Macedonum ictum
foedus; missique cum iis ad regis ipsius firmandam fidem legati, Gisgo et
Bostar et Mago, eodem ad Iunonis Laciniae, ubi nauis occulta in statione
erat, perueniunt. Inde profecti cum altum tenerent, conspecti a classe
Romana sunt quae praesidio erat Calabriae litoribus; Ualeriusque Flaccus
cercuros ad persequendam retrahendamque nauem cum misisset, primo fugere
regii conati, deinde, ubi celeritate uinci senserunt, tradunt se Romanis et
ad praefectum classis adducti, cum quaereret qui et unde et quo tenderent
cursum, Xenophanes primo satis iam semel felix mendacium struere, a
Philippo se ad Romanos missum ad M. Ualerium, ad quem unum iter tutum
fuerit, peruenisse, Campaniam superare nequisse, saeptam hostium
praesidiis. Deinde ut Punicus cultus habitusque suspectos legatos fecit
Hannibalis interrogatosque sermo prodidit, tum comitibus eorum seductis ac
metu territis, litterae quoque ab Hannibale ad Philippum inuentae et pacta
inter regem Macedonum Poenumque ducem. Quibus satis cognitis optimum uisum
est captiuos comitesque eorum Romam ad senatum aut [ad] consules ubicunque
essent, quam primum deportare. Ad id celerrimae quinque naues delectae ac
L. Ualerius Antias, qui praeesset, missus, eique mandatum ut in omnes naues
legatos separatim custodiendos diuideret daretque operam ne quod iis
conloquium inter se neue quae communicatio consilii esset. Per idem tempus
Romae cum A. Cornelius Mammula, ex Sardinia prouincia decedens, rettulisset
qui status rerum in insula esset: bellum ac defectionem omnes spectare; Q.
Mucium qui successisset sibi, grauitate caeli aquarumque aduenientem
exceptum, non tam in periculosum quam longum morbum implicitum, diu ad
belli munia sustinenda inutilem fore, exercitumque ibi ut satis firmum
pacatae prouinciae praesidem esse, ita parum bello quod motum iri
uideretur, decreuerunt patres ut Q. Fuluius Flaccus quinque milia peditum,
quadringentos equites scriberet eamque legionem primo quoque tempore in
Sardiniam traiciendam curaret, mitteretque cum imperio quem ipsi uideretur,
qui rem gereret quoad Mucius conualuisset. Ad eam rem missus est T. Manlius
Torquatus, qui bis consul et censor fuerat subegeratque in consulatu
Sardos. Sub idem fere tempus et a Carthagine in Sardiniam classis missa
duce Hasdrubale, cui Caluo cognomen erat, foeda tempestate uexata ad
Baliares insulas deicitur, ibique--adeo non armamenta modo sed etiam aluei
nauium quassati erant--subductae naues dum reficiuntur aliquantum temporis
triuerunt.
[35] In Italia cum post Cannensem pugnam fractis partis alterius uiribus,
alterius mollitis animis, segnius bellum esset, Campani per se adorti sunt
rem Cumanam suae dicionis facere, primo sollicitantes ut ab Romanis
deficerent; ubi id parum processit, dolum ad capiendos eos comparant.
[erat] Campanis omnibus statum sacrificium ad Hamas. Eo senatum Campanum
uenturum certiores Cumanos fecerunt petieruntque ut et Cumanus eo senatus
ueniret ad consultandum communiter ut eosdem uterque populus socios
hostesque haberet; praesidium ibi armatum se habituros ne quid ab Romano
Poenoue periculi esset. Cumani, quamquam suspecta fraus erat, nihil
abnuere, ita tegi fallax consilium posse rati. Interim Ti. Sempronius
consul Romanus Sinuessae, quo ad conueniendum diem edixerat, exercitu
lustrato transgressus Uolturnum flumen circa Liternum posuit castra. Ibi
quia otiosa statiua erant, crebro decurrere milites cogebat ut tirones--ea
maxima pars uolonum erant--adsuescerent signa sequi et in acie agnoscere
ordines suos. Inter quae maxima erat cura duci--itaque legatis tribunisque
praeceperat--ne qua exprobratio cuiquam ueteris fortunae discordiam inter
ordines sereret; uetus miles tironi, liber uoloni sese exaequare sineret;
omnes satis honestos generososque ducerent quibus arma sua signaque populus
Romanus commisisset; quae fortuna coegisset ita fieri, eandem cogere tueri
factum. Ea non maiore cura praecepta ab ducibus sunt quam a militibus
obseruata breuique tanta concordia coaluerant omnium animi ut prope in
obliuionem ueniret qua ex condicione quisque esset miles factus. Haec
agenti Graccho legati Cumani nuntiarunt quae a Campanis legatio paucos ante
dies uenisset et quid iis ipsi respondissent: triduo post eum diem festum
esse; non senatum solum omnem ibi futurum sed castra etiam et exercitum
Campanum. Gracchus iussis Cumanis omnia ex agris in urbem conuehere et
manere intra muros, ipse pridie quam statum sacrificium Campanis esset
Cumas mouet castra. Hamae inde tria milia passuum absunt. Iam Campani eo
frequentes ex composito conuenerant, nec procul inde in occulto Marius
Alfius medix tuticus--[is] summus magistratus erat Campanis--cum
quattuordecim milibus armatorum habebat castra, sacrificio adparando et
inter id instruendae fraudi aliquanto intentior quam muniendis castris aut
ulli militari operi. [triduum sacrificatum ad Hamas.] nocturnum erat
sacrum, ita ut ante mediam noctem compleretur. Huic Gracchus insidiandum
tempori ratus, custodibus ad portas positis, ne quis enuntiare posset
coepta, et ab decima diei hora coactis militibus corpora curare somnoque
operam dare, ut primis tenebris conuenire ad signum possent, uigilia ferme
prima tolli iussit signa, silentique profectus agmine cum ad Hamas media
nocte peruenisset, castra Campana ut in peruigilio neglecta simul omnibus
portis inuadit; alios somno stratos, alios perpetrato sacro inermes
redeuntes obtruncat. Hominum eo tumultu nocturno caesa plus duo milia cum
ipso duce Mario Alfio; capta sunt signa militaria quattuor et triginta.
[36] Gracchus minus centum militum iactura castris hostium potitus Cumas se
propere recepit, ab Hannibale metuens, qui super Capuam in Tifatis habebat
castra. Nec eum prouida futuri fefellit opinio. Nam simul Capuam ea clades
est nuntiata, ratus Hannibal ab re bene gesta insolenter laetum exercitum
tironum, magna ex parte seruorum, spoliantem uictos praedasque agentem ad
Hamas se inuenturum, citatum agmen praeter Capuam rapit obuiosque ex fuga
Campanorum dato praesidio Capuam duci, saucios uehiculis portari iubet.
Ipse Hamis uacua ab hostibus castra nec quicquam praeter recentis uestigia
caedis strataque passim corpora sociorum inuenit. Auctores erant quidam ut
protinus inde Cumas duceret urbemque oppugnaret. Id quamquam haud modice
Hannibal cupiebat, ut, quia Neapolim non potuerat, Cumas saltem maritimam
urbem haberet, tamen, quia praeter arma nihil secum miles raptim acto
agmine extulerat, retro in castra super Tifata se recepit. Inde fatigatus
Campanorum precibus sequenti die cum omni apparatu oppugnandae urbis Cumas
redit perpopulatoque agro Cumano mille passus ab urbe castra locat, cum
Gracchus magis uerecundia in tali necessitate deserendi socios implorantes
fidem suam populique Romani substitisset quam satis fidens exercitui. Nec
alter consul Fabius, qui ad Cales castra habebat, Uolturnum flumen
traducere audebat exercitum, occupatus primo auspiciis repetendis, dein
prodigiis quae alia super alia nuntiabantur; expiantique ea haud facile
litari haruspices respondebant.
[37] Eae causae cum Fabium tenerent, Sempronius in obsidione erat et iam
operibus oppugnabatur. Aduersus ligneam ingentem admotam urbi aliam turrem
ex ipso muro excitauit consul Romanus, aliquanto altiorem, quia muro satis
per se alto subiectis ualidis sublicis pro solo usus erat. Inde primum
saxis sudibusque et ceteris missilibus propugnatores moenia atque urbem
tuebantur; postremo, ubi promouendo adiunctam muro uiderunt turrem, facibus
ardentibus plurimum simul ignem coniecerunt. Quo incendio trepida armatorum
multitudo cum de turre sese praecipitaret, eruptio ex oppido simul duabus
portis stationes hostium fudit fugauitque in castra ut eo die obsesso quam
obsidenti similior esset Poenus. Ad mille trecenti Carthaginiensium caesi
et undesexaginta uiui capti, qui circa muros et in stationibus solute ac
neglegenter agentes, cum nihil minus quam eruptionem timuissent, ex
improuiso oppressi fuerant. Gracchus, priusquam se hostes ab repentino
pauore colligerent, receptui signum dedit ac suos intra muros recepit.
Postero die Hannibal, laetum secunda re consulem iusto proelio ratus
certaturum, aciem inter castra atque urbem instruxit; ceterum postquam
neminem moueri ab solita custodia urbis uidit nec committi quicquam
temerariae spei, ad Tifata redit infecta re. Quibus diebus Cumae liberatae
sunt obsidione, iisdem diebus et in Lucanis ad Grumentum Ti. Sempronius,
cui Longo cognomen erat, cum Hannone Poeno prospere pugnat. Supra duo milia
hominum occidit et ducentos octoginta milites [amisit], signa militaria ad
quadraginta unum cepit. Pulsus finibus Lucanis Hanno retro in Bruttios sese
recepit. Et ex Hirpinis oppida tria, quae a populo Romano defecerant ui
recepta per M. Ualerium praetorem, Uercellium, Uescellium, Sicilinum, et
auctores defectionis securi percussi. Supra quinque milia captiuorum sub
hasta uenierunt; praeda alia militi concessa, exercitusque Luceriam
reductus.
[38] Dum haec in Lucanis atque in Hirpinis geruntur, quinque naues, quae
Macedonum atque Poenorum captos legatos Romam portabant, ab supero mari ad
inferum circumuectae prope omnem Italiae oram, cum praeter Cumas uelis
ferrentur neque hostium an sociorum essent satis sciretur, Gracchus obuiam
ex classe sua naues misit. Cum percontando in uicem cognitum esset consulem
Cumis esse, naues Cumas adpulsae captiuique ad consulem deducti et litterae
datae. Consul litteris Philippi atque Hannibalis perlectis consignata omnia
ad senatum itinere terrestri misit, nauibus deuehi legatos iussit. Cum
eodem fere die litterae legatique Romam uenissent et percontatione facta
dicta cum scriptis congruerent, primo grauis cura patres incessit,
cernentes quanta uix tolerantibus Punicum bellum Macedonici belli moles
instaret; cui tamen adeo non succubuerunt ut extemplo agitaretur
quemadmodum ultro inferendo bello auerterent ab Italia hostem. Captiuis in
uincula condi iussis comitibusque eorum sub hasta uenditis, ad naues
uiginti quinque, quibus P. Ualerius Flaccus praefectus praeerat, uiginti
[quinque] [paratis] alias decernunt. His comparatis deductisque et additis
quinque nauibus, quae aduexerant captiuos legatos, triginta naues ab Ostia
Tarentum profectae, iussusque P. Ualerius militibus Uarronianis, quibus L.
Apustius legatus Tarenti praeerat, in naues impositis quinquaginta quinque
nauium classe non tueri modo Italiae oram sed explorare de Macedonico
bello; si congruentia litteris legatorumque indiciis Philippi consilia
essent, ut M. Ualerium praetorem litteris certiorem faceret, isque L.
Apustio legato exercitui praeposito Tarentum ad classem profectus primo
quoque tempore in Macedoniam transmitteret daretque operam ut Philippum in
regno contineret. Pecunia ad classem tuendam bellumque Macedonicum ea
decreta est, quae Ap. Claudio in Siciliam missa erat ut redderetur Hieroni
regi; ea per L. Antistium legatum Tarentum est deuecta. Simul ab Hierone
missa ducenta milia modium tritici et hordei centum.
[39] Dum haec Romani parant aguntque, ad Philippum captiua nauis una ex iis
quae Romam missae erant, ex cursu refugit; inde scitum legatos cum litteris
captos. Itaque ignarus rex quae cum Hannibale legatis suis conuenissent
quaeque legati eius ad se allaturi fuissent, legationem aliam cum eisdem
mandatis mittit. Legati ad Hannibalem missi Heraclitus [cui Scotino
cognomen erat] et Crito Boeotus et Sositheus Magnes. Hi prospere tulerunt
ac rettulerunt mandata; sed prius se aestas circumegit quam mouere ac
moliri quicquam rex posset.- tantum nauis una capta cum legatis momenti
fecit ad dilationem imminentis Romanis belli. Et circa Capuam transgresso
Uolturnum Fabio post expiata tandem prodigia ambo consules rem gerebant.
Combulteriam et Trebulam et Austiculam urbes, quae ad Poenum defecerant
Fabius ui cepit, praesidiaque in his Hannibalis Campanique permulti capti.
[Et] Nolae, sicut priore anno, senatus Romanorum, plebs Hannibalis erat,
consiliaque occulta de caede principum et proditione urbis inibantur.
Quibus ne incepta procederent, inter Capuam castraque Hannibalis, quae in
Tifatis erant, traducto exercitu Fabius super Suessulam in castris
Claudianis consedit; inde M. Marcellum propraetorem cum iis copiis quas
habebat Nolam in praesidium misit.
[40] Et in Sardinia res per T. Manlium praetorem administrari coeptae, quae
omissae erant postquam Q. Mucius praetor graui morbo est implicitus.
Manlius nauibus longis ad Carales subductis naualibusque sociis armatis ut
terra rem gereret et a praetore exercitu accepto, duo et uiginti milia
peditum, mille ducentos equites confecit. Cum his equitum peditumque copiis
profectus in agrum hostium haud procul ab Hampsicorae castris castra
posuit. Hampsicora tum forte profectus erat in Pellitos Sardos ad
iuuentutem armandam qua copias augeret; filius nomine Hostus castris
praeerat. Is adulescentia ferox temere proelio inito fusus fugatusque. Ad
tria milia Sardorum eo proelio caesa, octingenti ferme uiui capti; alius
exercitus primo per agros siluasque fuga palatus, dein, quo ducem fugisse
fama erat, ad urbem nomine Cornum, caput eius regionis, confugit;
debellatumque eo proelio in Sardinia esset, ni classis Punica cum duce
Hasdrubale, quae tempestate deiecta ad Baliares erat, in tempore ad spem
rebellandi aduenisset. Manlius post famam adpulsae Punicae classis Carales
se recepit; ea occasio Hampsicorae data est Poeno se iungendi. Hasdrubal
copiis in terram expositis et classe remissa Carthaginem duce Hampsicora ad
sociorum populi Romani agrum populandum profectus, Carales peruenturus
erat, ni Manlius obuio exercitu ab effusa eum populatione continuisset.
Primo castra castris modico interuallo sunt obiecta; deinde per
procursationes leuia certamina uario euentu inita; postremo descensum in
aciem. Signis conlatis iusto proelio per quattuor horas pugnatum. Diu
pugnam ancipitem Poeni, Sardis facile uinci adsuetis, fecerunt; postremo et
ipsi, cum omnia circa strage ac fuga Sardorum repleta essent, fusi; ceterum
terga dantes circumducto cornu quo pepulerat Sardos inclusit Romanus.
Caedes inde magis quam pugna fuit. Duodecim milia hostium caesa, Sardorum
simul Poenorumque, ferme tria milia et septingenti capti et signa militaria
septem et uiginti.
[41] Ante omnia claram et memorabilem pugnam fecit Hasdrubal imperator
captus et Hanno et Mago, nobiles Carthaginienses, Mago ex gente Barcina,
propinqua cognatione Hannibali iunctus, Hanno auctor rebellionis Sardis
bellique eius haud dubie concitor. Nec Sardorum duces minus nobilem eam
pugnam cladibus suis fecerunt; nam et filius Hampsicorae Hostus in acie
cecidit, et Hampsicora cum paucis equitibus fugiens, ut super adflictas res
necem quoque filii audiuit, nocte, ne cuius interuentus coepta impediret,
mortem sibi consciuit. Ceteris urbs Cornus eadem quae ante fugae
receptaculum fuit; quam Manlius uictore exercitu adgressus intra dies
paucos recepit. Deinde aliae quoque ciuitates quae ad Hampsicoram Poenosque
defecerant obsidibus datis dediderunt sese; quibus stipendio frumentoque
imperato pro cuiusque aut uiribus aut delicto Carales exercitum reduxit.
Ibi nauibus longis deductis impositoque quem secum aduexerat milite Romam
nauigat Sardiniamque perdomitam nuntiat patribus; et stipendium
quaestoribus, frumentum aedilibus, captiuos Q. Fuluio praetori tradit. Per
idem tempus T. Otacilius praetor ab Lilybaeo classi in Africam transuectus
depopulatusque agrum Carthaginiensem, cum Sardiniam inde peteret, quo fama
erat Hasdrubalem a Baliaribus nuper traiecisse, classi Africam repetenti
occurrit, leuique certamine in alto commisso septem inde naues cum sociis
naualibus cepit. Ceteras metus haud secus quam tempestas passim disiecit.
Per eosdem forte dies et Bomilcar cum militibus ad supplementum Carthagine
missis elephantisque et commeatu Locros accessit. Quem ut incautum
opprimeret Ap. Claudius, per simulationem prouinciae circumeundae Messanam
raptim exercitu ducto [uento] aestuque suo Locros traiecit. Iam inde
Bomilcar ad Hannonem in Bruttios profectus erat et Locrenses portas Romanis
clauserunt; Appius magno conatu nulla re gesta Messanam repetit. Eadem
aestate Marcellus ab Nola quam praesidio obtinebat crebras excursiones in
agrum Hirpinum et Samnites Caudinos fecit adeoque omnia ferro atque igni
uastauit ut antiquarum cladium Samnio memoriam renouaret.
[42] Itaque extemplo legati ad Hannibalem missi simul ex utraque gente ita
Poenum adlocuti sunt. "Hostes populi Romani, Hannibal, fuimus primum per
nos ipsi quoad nostra arma, nostrae uires nos tutari poterant. Postquam his
parum fidebamus, Pyrrho regi nos adiunximus; a quo relicti pacem
necessariam accepimus fuimusque in ea per annos prope quinquaginta ad id
tempus quo tu in Italiam uenisti. Tua nos non magis uirtus fortunaque quam
unica comitas ac benignitas erga ciues nostros quos captos nobis remisisti
ita conciliauit tibi ut te saluo atque incolumi amico non modo populum
Romanum sed ne deos quidem iratos, si fas est dici, timeremus. At hercule
non solum incolumi et uictore sed praesente te, cum ploratum prope coniugum
ac liberorum nostrorum exaudire et flagrantia tecta posses conspicere, ita
sumus aliquotiens hac aestate deuastati ut M. Marcellus, non Hannibal,
uicisse ad Cannas uideatur glorienturque Romani te, ad unum modo ictum
uigentem, uelut aculeo emisso torpere. Per annos [centum] cum populo Romano
bellum gessimus, nullo externo adiuti nec duce nec exercitu nisi quod per
biennium Pyrrhus nostro magis milite suas auxit uires quam suis uiribus nos
defendit. Non ego secundis rebus nostris gloriabor duos consules ac duos
consulares exercitus ab nobis sub iugum missos et si qua alia aut laeta aut
gloriosa nobis euenerunt. Quae aspera aduersaque tunc acciderunt, minore
indignatione referre possumus quam quae hodie eueniunt. Magni dictatores
cum magistris equitum, bini consules cum binis consularibus exercitibus
ingrediebantur fines nostros; ante explorato et subsidiis positis et sub
signis ad populandum ducebant; nunc propraetoris unius et parui ad tuendam
Nolam praesidii praeda sumus; iam ne manipulatim quidem sed latronum modo
percursant totis finibus nostris neglegentius quam si in Romano uagarentur
agro. Causa autem haec est quod neque tu defendis et nostra iuuentus, quae
si domi esset tutaretur, omnis sub signis militat tuis. Nec te nec
exercitum tuum norim nisi, a quo tot acies Romanas fusas stratasque esse
sciam, ei facile esse dicam opprimere populatores nostros uagos sine signis
palatos quo quemque trahit quamuis uana praedae spes. Numidarum paucorum
illi quidem praeda erunt, praesidiumque mis[eris sim]ul nobis et Nolae
ademeris, si modo, quos ut socios haberes dignos duxisti, haud indignos
iudicas quos in fidem receptos tuearis."
[43] Ad ea Hannibal respondit omnia simul facere Hirpinos Samnitesque et
indicare clades suas et petere praesidium et queri indefensos se
neglectosque; indicandum autem primum fuisse, dein petendum praesidium,
postremo ni impetraretur, tum denique querendum frustra opem imploratam.
Exercitum sese non in agrum Hirpinum Samnitemue, ne et ipse oneri esset,
sed in proxima loca sociorum populi Romani adducturum. Iis populandis et
militem suum repleturum se et metu procul ab his summoturum hostes. Quod ad
bellum Romanum attineret, si Trasumenni quam Trebiae, si Cannarum quam
Trasumenni pugna nobilior esset, Cannarum se quoque memoriam obscuram
maiore et clariore uictoria facturum. Cum hoc responso muneribusque amplis
legatos dimisit; ipse praesidio modico relicto in Tifatis profectus cetero
exercitu ire Nolam pergit. Eodem Hanno ex Bruttiis cum supplemento
Carthagine aduecto atque elephantis uenit. Castris haud procul positis
longe alia omnia inquirenti comperta sunt quam quae a legatis sociorum
audierat. Nihil enim Marcellus ita egerat ut aut fortunae aut temere hosti
commissum dici posset. Explorato cum firmisque praesidiis tuto receptu
praedatum ierat omniaque uelut aduersus praesentem Hannibalem cauta
prouisaque fuerunt. Tum, ubi sensit hostem aduentare, copias intra moenia
tenuit; per muros inambulare senatores Nolanos iussit et omnia circa
explorare quae apud hostes fierent. Ex his Hanno, cum ad murum
successisset, Herennium Bassum et Herium Pettium ad conloquium euocatos
permissuque Marcelli egressos per interpretem adloquitur. Hannibalis
uirtutem fortunamque extollit: populi Romani obterit senescentem cum
uiribus maiestatem; quae si paria essent ut quondam fuissent, tamen
expertis quam graue Romanum imperium sociis, quanta indulgentia Hannibalis
etiam in captiuos omnes Italici nominis fuisset, Punicam Romanae societatem
atque amicitiam praeoptandam esse. Si ambo consules cum suis exercitibus ad
Nolam essent, tamen non magis pares Hannibali futuros quam ad Cannas
fuissent, nedum praetor unus cum paucis et nouis militibus Nolam tutari
possit. Ipsorum quam Hannibalis [magis] interesse capta an tradita Nola
poteretur; potiturum enim ut Capua Nuceriaque potitus esset; sed quid inter
Capuae ac Nuceriae fortunam interesset ipsos prope in medio sitos Nolanos
scire. Nolle ominari quae captae urbi cessura forent et potius spondere, si
Marcellum cum praesidio ac Nolam tradidissent, neminem alium quam ipsos
legem qua in societatem amicitiamque Hannibalis uenirent dicturum.
[44] Ad ea Herennius Bassus respondit multos annos iam inter Romanum
Nolanumque populum amicitiam esse, cuius neutros ad eam diem paenitere et
sibi, si cum fortuna mutanda fides fuerit, sero iam esse mutare. An
dedituris se Hannibali fuisse accersendum Romanorum praesidium? Cum iis qui
ad sese tuendos uenissent omnia sibi et esse consociata et ad ultimum fore.
Hoc conloquium abstulit spem Hannibali per proditionem recipiendae Nolae.
Itaque corona oppidum circumdedit ut simul ab omni parte moenia
adgrederetur. Quem ut successisse muris Marcellus uidit, instructa intra
portam acie cum magno tumultu erupit. Aliquot primo impetu perculsi
caesique sunt; dein concursu ad pugnantes facto aequatisque uiribus atrox
esse coepit pugna, memorabilisque inter paucas fuisset ni ingentibus
procellis effusus imber diremisset pugnantes. Eo die commisso modico
certamine atque inritatis animis in urbem Romani, Poeni in castra
receperunt sese; tamen Poenorum prima eruptione perculsi ceciderunt haud
plus quam triginta, Romani quinquaginta. Imber continens per noctem totam
usque ad horam tertiam diei insequentis tenuit. Itaque, quamquam utraque
pars auidi certaminis erant, eo die tenuerunt sese tamen munimentis. Tertio
die Hannibal partem copiarum praedatum in agrum Nolanum misit. Quod ubi
animaduertit Marcellus, extemplo in aciem copias eduxit; neque Hannibal
detrectauit. Mille fere passuum inter urbem erant castraque; eo spatio--et
sunt omnia campi circa Nolam--concurrerunt. Clamor ex parte utraque
sublatus proximos ex cohortibus iis quae in agros praedatum exierant ad
proelium iam commissum reuocauit. Et Nolani aciem Romanam auxerunt, quos
conlaudatos Marcellus in subsidiis stare et saucios ex acie efferre iussit,
pugna abstinere ni ab se signum accepissent.
[45] Proelium erat anceps; summa ui et duces hortabantur et milites
pugnabant. Marcellus uictis ante diem tertium, fugatis ante paucos dies a
Cumis, pulsis priore anno ab Nola ab eodem se duce, milite alio, instare
iubet: non omnes esse in acie; praedantes uagari in agro; sed qui pugnent
marcere Campana luxuria, uino et scortis omnibusque lustris per totam
hiemem confectos. Abisse illam uim uigoremque, delapsa esse robora corporum
animorumque quibus Pyrenaei Alpiumque superata sint iuga. Reliquias illorum
uirorum uix arma membraque sustinentes pugnare. Capuam Hannibali Cannas
fuisse: ibi uirtutem bellicam, ibi militarem disciplinam, ibi praeteriti
temporis famam, ibi spem futuri exstinctam. Cum haec exprobrando hosti
Marcellus suorum militum animos erigeret, Hannibal multo grauioribus
probris increpabat: arma signaque eadem se noscere quae ad Trebiam
Trasumennumque, postremo ad Cannas uiderit habueritque; militem alium
profecto se in hiberna Capuam duxisse, alium inde eduxisse. "Legatumne
Romanum et legionis unius atque alae magno certamine uix toleratis pugnam,
quos binae acies consulares nunquam sustinuerunt? Marcellus tirone milite
ac Nolanis subsidiis inultus nos iam iterum lacessit. Ubi ille miles meus
est, qui derepto ex equo C. Flaminio consuli caput abstulit? Ubi, qui L.
Paulum ad Cannas occidit? Ferrum nunc hebet? An dextrae torpent? An quid
prodigii est aliud? Qui pauci plures uincere soliti estis, nunc paucis
plures uix restatis. Romam uos expugnaturos, si quis duceret, fortes lingua
iactabatis. En, minor res est: hic experiri uim uirtutemque uolo. Expugnate
Nolam, campestrem urbem, non flumine, non mari saeptam. Hinc uos ex tam
opulenta urbe praeda spoliisque onustos uel ducam quo uoletis uel sequar."
[46] Nec bene nec male dicta profuerunt ad confirmandos animos. Cum omni
parte pellerentur, Romanisque crescerent animi, non duce solum adhortante
sed Nolanis etiam per clamorem fauoris indicem accendentibus ardorem
pugnae, terga Poeni dederunt atque in castra compulsi sunt. Quae oppugnare
cupientes milites Romanos Marcellus Nolam reduxit cum magno gaudio et
gratulatione etiam plebis quae ante inclinatior ad Poenos fuerat. Hostium
plus quinque milia caesa eo die, uiui capti sescenti et signa militaria
undeuiginti et duo elephanti; quattuor in acie occisi; Romanorum minus
mille interfecti. Posterum diem indutiis tacitis sepeliendo utrimque caesos
in acie consumpserunt. Spolia hostium Marcellus Uolcano uotum cremauit.
Tertio post die ob iram, credo, aliquam aut spem liberalioris militiae
ducenti septuaginta duo equites, mixti Numidae [et] Hispani, ad Marcellum
transfugerunt. Eorum forti fidelique opera in eo bello usi sunt saepe
Romani. Ager Hispanis in Hispania et Numidis in Africa post bellum uirtutis
causa datus est. Hannibal ab Nola remisso in Bruttios Hannone cum quibus
uenerat copiis ipse Apuliae hiberna petit circaque Arpos consedit. Q.
Fabius ut profectum in Apuliam Hannibalem audiuit, frumento ab Nola
Neapolique in ea castra conuecto quae super Suessulam erant, munimentisque
firmatis et praesidio quod per hiberna ad tenendum locum satis esset
relicto ipse Capuam propius mouit castra agrumque Campanum ferro ignique
est depopulatus, donec coacti sunt Campani, nihil admodum uiribus suis
fidentes, egredi portis et castra ante urbem in aperto communire. Sex milia
armatorum habebant, peditem imbellem, equitatu plus poterant; itaque
equestribus proeliis lacessebant hostem. Inter multos nobiles equites
Campanos Cerrinus Uibellius erat, cognomine Taurea. Ciuis indidem erat,
longe omnium Campanorum fortissimus eques adeo ut, cum apud Romanos
militaret, unus eum Romanus Claudius Asellus gloria equestri aequaret. Tunc
Taurea cum diu perlustrans oculis obequitasset hostium turmis, tandem
silentio facto ubi esset Claudius Asellus quaesiuit et, quoniam uerbis
secum de uirtute ambigere solitus esset, cur non ferro decerneret daretque
opima spolia uictus aut uictor caperet.
[47] Haec ubi Asello sunt nuntiata in castra, id modo moratus ut consulem
percontaretur liceretne extra ordinem in prouocantem hostem pugnare,
permissu eius arma extemplo cepit, prouectusque ante stationes equo Tauream
nomine compellauit congredique ubi uellet iussit. Hinc Romani ad
spectaculum pugnae eius frequentes exierant, et Campani non uallum modo
castrorum sed moenia etiam urbis prospectantes repleuerunt. Cum iam ante
ferocibus dictis rem nobilitassent, infestis hastis concitarunt equos; dein
libero spatio inter se ludificantes sine uolnere pugnam extrahere. Tum
Campanus Romano "equorum" inquit "hoc non equitum erit certamen, nisi e
campo in cauam hanc uiam demittimus equos. Ibi nullo ad euagandum spatio
comminus conserentur manus". Dicto prope citius equum in uiam Claudius
egit. Taurea, uerbis ferocior quam re, "minime, sis," inquit "cantherium in
fossam"; quae uox in rusticum inde prouerbium prodita est. Claudius cum ea
uia longe perequitasset [quia] nullo obuio hoste in campum rursus euectus,
increpans ignauiam hostis, cum magno gaudio et gratulatione uictor in
castra redit. Huic pugnae equestri rem--quam uera sit communis existimatio
est--mirabilem certe adiciunt quidam annales: cum refugientem ad urbem
Tauream Claudius sequeretur, patenti hostium portae inuectum per alteram,
stupentibus miraculo hostibus, intactum euasisse.
[48] Quieta inde statiua fuere ac retro etiam consul mouit castra ut
sementem Campani facerent, nec ante uiolauit agrum Campanum quam iam altae
in segetibus herbae pabulum praebere poterant. Id conuexit in Claudiana
castra super Suessulam ibique hiberna aedificauit. M. Claudio proconsuli
imperauit, ut retento Nolae necessario ad tuendam urbem praesidio ceteros
milites dimitteret Romam ne oneri sociis et sumptui rei publicae essent. Et
Ti. Gracchus a Cumis Luceriam in Apuliam legiones cum duxisset, M. Ualerium
inde praetorem Brundisium cum eo quem Luceriae habuerat exercitu misit
tuerique oram agri Sallentini et prouidere quod ad Philippum bellumque
Macedonicum attineret iussit. Exitu aestatis eius qua haec gesta
perscripsimus litterae a P. et Cn. Scipionibus uenerunt quantas quamque
prosperas in Hispania res gessissent; sed pecuniam in stipendium
uestimentaque et frumentum exercitui et sociis naualibus omnia deesse. Quod
ad stipendium attineat, si aerarium inops sit, se aliquam rationem inituros
quomodo ab Hispanis sumatur; cetera utique ab Roma mittenda esse, nec
aliter aut exercitum aut prouinciam teneri posse. Litteris recitatis nemo
omnium erat quin et uera scribi et postulari aequa fateretur; sed
occurrebat animis quantos exercitus terrestres naualesque tuerentur
quantaque noua classis mox paranda esset si bellum Macedonicum moueretur:
Siciliam ac Sardiniam, quae ante bellum uectigales fuissent, uix praesides
prouinciarum exercitus alere; tributo sumptus suppeditari; [eum] ipsum
tributum conferentium numerum tantis exercituum stragibus et ad Trasumennum
lacum et ad Cannas imminutum; qui superessent pauci, si multiplici
grauarentur stipendio, alia perituros peste. Itaque nisi fide staretur, rem
publicam opibus non staturam. Prodeundum in contionem Fuluio praetori esse,
indicandas populo publicas necessitates cohortandosque qui redempturis
auxissent patrimonia, ut rei publicae, ex qua creuissent, tempus
commodarent, conducerentque ea lege praebenda quae ad exercitum
Hispaniensem opus essent, ut, cum pecunia in aerario esset, iis primis
solueretur. Haec praetor in contione; [diemque] edixit quo uestimenta
frumentum Hispaniensi exercitui praebenda quaeque alia opus essent
naualibus sociis esset locaturus.
[49] Ubi ea dies uenit, ad conducendum tres societates aderant hominum
undeuiginti, quorum duo postulata fuere, unum ut militia uacarent dum in eo
publico essent, alterum ut quae in naues imposuissent ab hostium
tempestatisque ui publico periculo essent. Utroque impetrato conduxerunt
priuataque pecunia res publica administrata est. Ii mores eaque caritas
patriae per omnes ordines uelut tenore uno pertinebat. Quemadmodum conducta
omnia magno animo sunt, sic summa fide praebita, nec quicquam [parcius
milites quam] si ex opulento aerario, ut quondam, alerentur. Cum hi
commeatus uenerunt, Iliturgi oppidum ab Hasdrubale ac Magone et Hannibale
Bomilcaris filio ob defectionem ad Romanos oppugnabatur. Inter haec trina
castra hostium Scipiones cum in urbem sociorum magno certamine ac strage
obsistentium peruenissent, frumentum, cuius inopia erat, aduexerunt,
cohortatique oppidanos, ut eodem animo moenia tutarentur quo pro se
pugnantem Romanum exercitum uidissent, ad castra maxima oppugnanda, quibus
Hasdrubal praeerat, ducunt. Eodem et duo duces et duo exercitus
Carthaginiensium, ibi rem summam agi cernentes, conuenerunt. Itaque
eruptione e castris pugnatum est. Sexaginta hostium milia eo die in pugna
fuerunt, sedecim circa [ab] Romanis; tamen adeo haud dubia uictoria fuit,
ut plures numero quam ipsi erant Romani hostium occiderint, ceperint
amplius tria milia hominum, paulo minus mille equorum, undesexaginta
militaria signa, septem elephantos, quinque in proelio occisis, trinisque
eo die castris potiti sint. Iliturgi obsidione liberato ad Intibili
oppugnandum Punici exercitus traducti suppletis copiis ex prouincia, ut
quae maxime omnium belli auida, modo praeda aut merces esset, et tum
iuuentute abundante. Iterum signis conlatis eadem fortuna utriusque partis
pugnatum. Supra tredecim milia hostium caesa, supra duo milia capta cum
signis duobus et quadraginta et nouem elephantis. Tum uero omnes prope
Hispaniae populi ad Romanos defecerunt, multoque maiores ea aestate in
Hispania quam in Italia res gestae.