[1] Antio capto, T. Aemilius et Q. Fabius consules fiunt.
Hic erat Fabius qui unus exstinctae ad Cremeram genti superfuerat. Iam
priore consulatu Aemilius dandi agri plebi fuerat auctor; itaque secundo
quoque consulatu eius et agrarii se in spem legis erexerant, et tribuni, rem
contra consules saepe temptatam adiutore utique consule obtineri posse
rati, suscipiunt, et consul manebat in sententia sua. Possessores et magna
pars patrum, tribuniciis se iactare actionibus principem ciuitatis et
largiendo de alieno popularem fieri querentes, totius inuidiam rei a
tribunis in consulem auerterant. Atrox certamen aderat, ni Fabius consilio
neutri parti acerbo rem expedisset: T. Quincti ductu et auspicio agri captum
priore anno aliquantum a Uolscis esse; Antium, opportunam
et maritimam urbem, coloniam deduci posse; ita sine querellis possessorum
plebem in agros ituram, ciuitatem in concordia fore. Haec sententia
accepta est. Triumuiros agro dando creat T. Quinctium A. Uerginium P.
Furium; iussi nomina dare qui agrum accipere uellent. Fecit statim, ut fit,
fastidium copia adeoque pauci nomina dedere ut ad explendum numerum
coloni Uolsci adderentur; cetera multitudo poscere Romae agrum malle
quam alibi accipere. Aequi a Q. Fabio--is eo cum exercitu uenerat--pacem
petiere, inritamque eam ipsi subita incursione in agrum Latinum fecere.
[2] Q. Seruilius insequenti anno--is enim cum Sp.
Postumio consul fuit--in Aequos missus in Latino agro statiua habuit.
Quies necessaria morbo implicitum exercitum tenuit. Extractum in tertium
annum bellum est Q. Fabio et T. Quinctio consulibus. Fabio extra ordinem,
quia is uictor pacem Aequis dederat, ea prouincia data. Qui haud dubia spe
profectus famam nominis sui pacaturam Aequos, legatos in concilium
gentis missos nuntiare iussit Q. Fabium consulem dicere se ex Aequis
pacem Romam tulisse, ab Roma Aequis bellum adferre eadem dextera
armata quam pacatam illis antea dederat. Quorum id perfidia et periurio
fiat, deos nunc testes esse, mox fore ultores. Se tamen, utcumque sit, etiam
nunc paenitere sua sponte Aequos quam pati hostilia malle. Si paeniteat,
tutum receptum ad expertam clementiam fore: sin periurio gaudeant, dis
magis iratis quam hostibus gesturos bellum. Haec dicta adeo nihil
mouerunt quemquam ut legati prope uiolati sint exercitusque in Algidum
aduersus Romanos missus. Quae ubi Romam sunt nuntiata, indignitas rei
magis quam periculum consulem alterum ab urbe exciuit. Ita duo
consulares exercitus ad hostem accessere acie instructa ut confestim
dimicarent. Sed cum forte haud multum diei superesset, unus ab statione
hostium exclamat: 'Ostentare hoc est, Romani, non gerere bellum. In
noctem imminentem aciem instruitis; longiore luce ad id certamen quod
instat nobis opus est. Crastino die oriente sole redite in aciem; erit copia
pugnandi; ne timete.' His uocibus inritatus miles in diem posterum in castra
reducitur, longam uenire noctem ratus quae moram certamini faceret.
Tum quidem corpora cibo somnoque curant; ubi inluxit postero die, prior
aliquanto constitit Romana acies; tandem et Aequi processere. Proelium
fuit utrimque uehemens, quod et Romanus ira odioque pugnabat et Aequos
conscientia contracti culpa periculi et desperatio futurae sibi postea fidei
ultima audere et experiri cogebat. Non tamen sustinuere aciem Romanam
Aequi; pulsique cum in fines suos se recepissent, nihilo inclinatioribus ad
pacem animis ferox multitudo increpare duces quod in aciem, qua
pugnandi arte Romanus excellat, commissa res sit; Aequos populationibus
incursionibusque meliores esse et multas passim manus quam magnam
molem unius exercitus rectius bella gerere.
[3] Relicto itaque castris praesidio egressi tanto cum
tumultu inuasere fines Romanos, ut ad urbem quoque terrorem
pertulerint. Necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod nihil minus
quam ne uictus ac prope in castris obsessus hostis memor populationis
esset timeri poterat; agrestesque pauidi incidentes portis non
populationem nec praedonum paruas manus, sed omnia uano augentes
timore exercitus et legiones adesse hostium et infesto agmine ruere ad
urbem clamabant. Ab his proximi audita incerta eoque uaniora ferre ad
alios. Cursus clamorque uocantium ad arma haud multum a pauore captae
urbis abesse. Forte ab Algido Quinctius consul redierat Romam. Id
remedium timori fuit; tumultuque sedato uictos timeri increpans hostes,
praesidia portis imposuit. Uocato dein senatu cum ex auctoritate patrum
iustitio indicto profectus ad tutandos fines esset Q. Seruilio praefecto urbis
relicto, hostem in agris non inuenit. Ab altero consule res gesta egregie est;
qui, qua uenturum hostem sciebat, grauem praeda eoque impeditiore
agmine incedentem adgressus, funestam populationem fecit. Pauci
hostium euasere ex insidiis, praeda omnis recepta est. Sic finem iustitio,
quod quadriduum fuit, reditus Quincti consulis in urbem fecit. Census
deinde actus et conditum ab Quinctio lustrum. Censa ciuium capita centum
quattuor milia septingenta quattuordecim dicuntur praeter orbos
orbasque. In Aequis nihil deinde memorabile actum; in oppida sua se
recepere, uri sua popularique passi. Consul cum aliquotiens per omnem
hostium agrum infesto agmine populabundus isset, cum ingenti laude
praedaque Romam rediit.
[4] Consules inde A. Postumius Albus Sp. Furius Fusus.
Furios Fusios scripsere quidam; id admoneo, ne quis immutationem
uirorum ipsorum esse quae nominum est putet. Haud dubium erat quin
cum Aequis alter consulum bellum gereret. Itaque Aequi ab Ecetranis
Uolscis praesidium petiere; quo cupide oblato--adeo ciuitates hae perpetuo
in Romanos odio certauere--bellum summa ui parabatur. Sentiunt Hernici
et praedicunt Romanis Ecetranum ad Aequos descisse. Suspecta et colonia
Antium fuit, quod magna uis hominum inde, cum oppidum captum esset,
confugisset ad Aequos; isque miles per bellum Aequicum uel acerrimus
fuit; compulsis deinde in oppida Aequis, ea multitudo dilapsa cum Antium
redisset, sua sponte iam infidos colonos Romanis abalienauit. Necdum
matura re cum defectionem parari delatum ad senatum esset, datum
negotium est consulibus ut principibus coloniae Romam excitis quaererent
quid rei esset. Qui cum haud grauate uenissent, introducti a consulibus ad
senatum ita responderunt ad interrogata ut magis suspecti quam uenerant
dimitterentur. Bellum inde haud dubium haberi. Sp. Furius consulum
alter cui ea prouincia euenerat profectus in Aequos, Hernicorum in agro
populabundum hostem inuenit, ignarusque multitudinis, quia nusquam
uniuersa conspecta fuerat, imparem copiis exercitum temere pugnae
commisit. Primo concursu pulsus se intra castra recepit. Neque is finis
periculi fuit; namque et proxima nocte et postero die tanta ui castra sunt
circumsessa atque oppugnata ut ne nuntius quidem inde mitti Romam
posset. Hernici et male pugnatum et consulem exercitumque obsideri
nuntiauerunt, tantumque terrorem incussere patribus ut, quae forma
senatus consulti ultimae semper necessitatis habita est, Postumio, alteri
consulum, negotium daretur uideret ne quid res publica detrimenti
caperet. Ipsum consulem Romae manere ad conscribendos omnes qui
arma ferre possent optimum uisum est: pro consule T. Quinctium subsidio
castris cum sociali exercitu mitti; ad eum explendum Latini Hernicique et
colonia Antium dare Quinctio subitarios milites--ita tum repentina auxilia
appellabant--iussi.
[5] Multi per eos dies motus multique impetus hinc atque
illinc facti, quia superante multitudine hostes carpere multifariam uires
Romanas, ut non suffecturas ad omnia, adgressi sunt; simul castra
oppugnabantur, simul pars exercitus ad populandum agrum Romanum
missa urbemque ipsam, si qua fortuna daret, temptandam. L. Ualerius ad
praesidium urbis relictus, consul Postumius ad arcendas populationes
finium missus. Nihil remissum ab ulla parte curae aut laboris; uigiliae in
urbe, stationes ante portas praesidiaque in muris disposita, et, quod
necesse erat in tanto tumultu, iustitium per aliquot dies seruatum. Interim
in castris Furius consul, cum primo quietus obsidionem passus esset, in
incautum hostem decumana porta erupit et, cum persequi posset, metu
substitit ne qua ex parte altera in castra uis fieret. Furium legatum--frater
idem consulis erat--longius extulit cursus; nec suos ille redeuntes
persequendi studio neque hostium ab tergo incursum uidit. Ita exclusus
multis saepe frustra conatibus captis ut uiam sibi ad castra faceret, acriter
dimicans cecidit. Et consul nuntio circumuenti fratris conuersus ad
pugnam, dum se temere magis quam satis caute in mediam dimicationem
infert, uolnere accepto aegre ab circumstantibus ereptus et suorum animos
turbauit et ferociores hostes fecit; qui caede legati et consulis uolnere
accensi nulla deinde ui sustineri potuere, ut compulsi in castra Romani
rursus obsiderentur nec spe nec uiribus pares; uenissetque in periculum
summa rerum, ni T. Quinctius peregrinis copiis, ~cum Latino Hernicoque
exercitu, subuenisset. Is intentos in castra Romana Aequos legatique caput
ferociter ostentantes ab tergo adortus simul ad signum ab se procul editum
ex castris eruptione facta, magnam uim hostium circumuenit. Minor
caedis, fuga effusior Aequorum in agro fuit Romano, in quos palatos
praedam agentes Postumius aliquot locis, quibus opportuna imposuerat
praesidia, impetum dedit. Hi uagi dissipato agmine fugientes in Quinctium
uictorem cum saucio consule reuertentem incidere; tum consularis
exercitus egregia pugna consulis uolnus, legati et cohortium ultus est
caedem. Magnae clades ultro citroque illis diebus et inlatae et acceptae.
Difficile ad fidem est in tam antiqua re quot pugnauerint ceciderintue
exacto adfirmare numero; audet tamen Antias Ualerius concipere summas:
Romanos cecidisse in Hernico agro quinque milia octingentos: ex
praedatoribus Aequorum qui populabundi in finibus Romanis uagabantur
ab A. Postumio consule duo milia et quadringentos caesos: ceteram
multitudinem praedam agentem quae inciderit in Quinctium nequaquam
pari defunctam esse caede: interfecta inde quattuor milia et, exsequendo
subtiliter numerum, ducentos ait et triginta. Ut Romam reditum est et
iustitium remissum, caelum uisum est ardere plurimo igni, portentaque
alia aut obuersata oculis aut uanas exterritis ostentauere species. His
auertendis terroribus in triduum feriae indictae, per quas omnia delubra
pacem deum exposcentium uirorum mulierumque turba implebantur.
Cohortes inde Latinae Hernicaeque ab senatu gratiis ob impigram militiam
actis remissae domos. Antiates mille milites, quia serum auxilium post
proelium uenerant, prope cum ignominia dimissi.
[6] Comitia inde habita; creati consules L. Aebutius P.
Seruilius. Kalendis Sextilibus, ut tunc principium anni agebatur,
consulatum ineunt. Graue tempus et forte annus pestilens erat urbi
agrisque, nec hominibus magis quam pecori, et auxere uim morbi terrore
populationis pecoribus agrestibusque in urbem acceptis. Ea conluuio
mixtorum omnis generis animantium et odore insolito urbanos et agrestem
confertum in arta tecta aestu ac uigiliis angebat, ministeriaque in uicem ac
contagio ipsa uolgabant morbos. Uix instantes sustinentibus clades repente
legati Hernici nuntiant in agro suo Aequos Uolscosque coniunctis copiis
castra posuisse, inde exercitu ingenti fines suos depopulari. Praeterquam
quod infrequens senatus indicio erat sociis adflictam ciuitatem pestilentia
esse, maestum etiam responsum tulere, ut per se ipsi Hernici cum Latinis
res suas tutarentur; urbem Romanam subita deum ira morbo populari; si
qua eius mali quies ueniat, ut anno ante, ut semper alias, sociis opem
laturos. Discessere socii, pro tristi nuntio tristiorem domum referentes,
quippe quibus per se sustinendum bellum erat quod uix Romanis fulti
uiribus sustinuissent. Non diutius se in Hernico hostis continuit; pergit
inde infestus in agros Romanos, etiam sine belli iniuria uastatos. Ubi cum
obuius nemo ne inermis quidem fieret, perque omnia non praesidiis modo
deserta sed etiam cultu agresti transirent, peruenere ad tertium lapidem
Gabina uia. Mortuus Aebutius erat Romanus consul; collega eius Seruilius
exigua in spe trahebat animam; adfecti plerique principum, patrum maior
pars, militaris fere aetas omnis, ut non modo ad expeditiones quas in tanto
tumultu res poscebat, sed uix ad quietas stationes uiribus sufficerent.
Munus uigiliarum senatores, qui per aetatem ac ualetudinem poterant, per
se ipsi obibant; circumitio ac cura aedilium plebi erat; ad eos summa rerum
ac maiestas consularis imperii uenerat.
[7] Deserta omnia, sine capite, sine uiribus, di praesides
ac fortuna urbis tutata est, quae Uolscis Aequisque praedonum potius
mentem quam hostium dedit. Adeo enim nullam spem non potiundi modo
sed ne adeundi quidem Romana moenia animus eorum cepit tectaque
procul uisa atque imminentes tumuli auertere mentes eorum, ut totis
passim castris fremitu orto quid in uasto ac deserto agro inter tabem
pecorum hominumque desides sine praeda tempus tererent, cum integra
loca, Tusculanum agrum opimum copiis, petere possent, signa repente
conuellerent transuersisque itineribus per Labicanos agros in Tusculanos
colles transirent. Eo uis omnis tempestasque belli conuersa est. Interim
Hernici Latinique pudore etiam, non misericordia solum, moti si nec
obstitissent communibus hostibus infesto agmine Romanam urbem
petentibus nec opem ullam obsessis sociis ferrent, coniuncto exercitu
Romam pergunt. Ubi cum hostes non inuenissent, secuti famam ac uestigia
obuii fiunt descendentibus ab Tusculana in Albanam uallem. Ibi
haudquaquam aequo proelio pugnatum est, fidesque sua sociis parum felix
in praesentia fuit. Haud minor Romae fit morbo strages quam quanta ferro
sociorum facta erat. Consul qui unus supererat moritur; mortui et alii clari
uiri, M. Ualerius, T. Uerginius Rutulus augures, Ser. Sulpicius curio
maximus; et per ignota capita late uagata est uis morbi, inopsque senatus
auxilii humani ad deos populum ac uota uertit. Iussi cum coniugibus ac
liberis supplicatum ire pacemque exposcere deum, ad id quod sua
quemque mala cogebant auctoritate publica euocati omnia delubra implent.
Stratae passim matres, crinibus templa uerrentes, ueniam irarum
caelestium finemque pesti exposcunt.
[8] Inde paulatim, seu pace deum impetrata seu grauiore
tempore anni iam circumacto, defuncta morbis corpora salubriora esse
incipere, uersisque animis iam ad publicam curam, cum aliquot interregna
exissent, P. Ualerius Publicola tertio die quam interregnum inierat consules
creat L. Lucretium Tricipitinum et T. Ueturium Geminum, siue ille Uetusius
fuit. Ante diem tertium idus Sextiles consulatum ineunt, iam satis ualida
ciuitate ut non solum arcere bellum sed ultro etiam inferre posset. Igitur
nuntiantibus Hernicis in fines suos transcendisse hostes impigre
promissum auxilium. Duo consulares exercitus scripti. Ueturius missus in
Uolscos ad bellum ultro inferendum: Tricipitinus populationibus arcendis
sociorum agro oppositus non ultra quam in Hernicos procedit. Ueturius
primo proelio hostes fundit fugatque: Lucretium dum in Hernicis sedet
praedonum agmen fefellit supra montes Praenestinos ductum, inde
demissum in campos. Uastauere agros Praenestinum Gabinumque; ex
Gabino in Tusculanos flexere colles. Urbi quoque Romae ingens praebitus
terror, magis in re subita quam quod ad arcendam uim parum uirium
esset. Q. Fabius praeerat urbi; is armata iuuentute dispositisque praesidiis
tuta omnia ac tranquilla fecit. Itaque hostes praeda ex proximis locis rapta
adpropinquare urbi non ausi, cum circumacto agmine redirent quanto
longius ab urbe hostium abscederent eo solutiore cura, in Lucretium
incidunt consulem iam ante exploratis itineribus suis instructum et ad
certamen intentum. Igitur praeparatis animis repentino pauore perculsos
adorti aliquanto pauciores multitudinem ingentem fundunt fugantque et
compulsos in cauas ualles, cum exitus haud in facili essent, circumueniunt.
Ibi Uolscum nomen prope deletum est. Tredecim milia quadringentos
septuaginta cecidisse in acie ac fuga, mille septingentos quinquaginta uiuos
captos, signa uiginti septem militaria relata in quibusdam annalibus
inuenio, ubi etsi adiectum aliquid numero sit, magna certe caedes fuit.
Uictor consul ingenti praeda potitus eodem in statiua rediit. Tum consules
castra coniungunt, et Uolsci Aequique adflictas uires suas in unum
contulere. Tertia illa pugna eo anno fuit. Eadem fortuna uictoriam dedit;
fusis hostibus etiam castra capta.
[9] Sic res Romana in antiquum statum rediit,
secundaeque belli res extemplo urbanos motus excitauerunt. C. Terentilius
Harsa tribunus plebis eo anno fuit. Is consulibus absentibus ratus locum
tribuniciis actionibus datum, per aliquot dies patrum superbiam ad plebem
criminatus, maxime in consulare imperium tamquam nimium nec
tolerabile liberae ciuitati inuehebatur: nomine enim tantum minus
inuidiosum, re ipsa prope atrocius quam regium esse; quippe duos pro uno
dominos acceptos, immoderata, infinita potestate, qui soluti atque effrenati
ipsi omnes metus legum omniaque supplicia uerterent in plebem. Quae ne
aeterna illis licentia sit, legem se promulgaturum ut quinque uiri creentur
legibus de imperio consulari scribendis; quod populus in se ius dederit, eo
consulem usurum, non ipsos libidinem ac licentiam suam pro lege
habituros. Qua promulgata lege cum timerent patres ne absentibus
consulibus iugum acciperent, senatus a praefecto urbis Q. Fabio uocatur,
qui adeo atrociter in rogationem latoremque ipsum est inuectus ut nihil, si
ambo consules infesti circumstarent tribunum, relictum minarum atque
terroris sit: insidiatum eum et tempore capto adortum rem publicam. Si
quem similem eius priore anno inter morbum bellumque irati di tribunum
dedissent, non potuisse sisti. Mortuis duobus consulibus, iacente aegra
ciuitate, in conluuione omnium rerum, ad tollendum rei publicae consulare
imperium laturum leges fuisse, ducem Uolscis Aequisque ad oppugnandam
urbem futurum. Quid tandem? Illi non licere, si quid consules superbe in
aliquem ciuium aut crudeliter fecerint, diem dicere, accusare iis ipsis
iudicibus quorum in aliquem saeuitum sit? Non illum consulare imperium
sed tribuniciam potestatem inuisam intolerandamque facere; quam
placatam reconciliatamque patribus de integro in antiqua redigi mala.
Neque illum se deprecari quo minus pergat ut coeperit. 'Vos' inquit Fabius,
'ceteri tribuni, oramus, ut primum omnium cogitetis potestatem istam ad
singulorum auxilium, non ad perniciem uniuersorum comparatam esse;
tribunos plebis uos creatos, non hostes patribus. Nobis miserum,
inuidiosum uobis est, desertam rem publicam inuadi. Non ius uestrum, sed
inuidiam minueritis. Agite cum collega ut rem integram in aduentum
consulum differat. Ne Aequi quidem ac Uolsci, morbo absumptis priore
anno consulibus, crudeli superboque nobis bello institere.' Agunt cum
Terentilio tribuni, dilataque in speciem actione, re ipsa sublata, consules
extemplo arcessiti.
[10] Lucretius cum ingenti praeda, maiore multo gloria
rediit. Et auget gloriam adueniens exposita omni in campo Martio praeda,
ut suum quisque per triduum cognitum abduceret. Reliqua uendita, quibus
domini non exstitere. Debebatur omnium consensu consuli triumphus; sed
dilata res est, tribuno de lege agente; id antiquius consuli fuit. Iactata per
aliquot dies cum in senatu res tum apud populum est; cessit ad ultimum
maiestati consulis tribunus et destitit. Tum imperatori exercituique honos
suus redditus. Triumphauit de Uolscis Aequisque; triumphantem secutae
suae legiones. Alteri consuli datum ut ouans sine militibus urbem iniret.
Anno deinde insequenti lex Terentilia ab toto relata collegio nouos
adgressa consules est; erant consules P. Uolumnius Ser. Sulpicius. Eo anno
caelum ardere uisum, terra ingenti concussa motu est. Bouem locutam, cui
rei priore anno fides non fuerat, creditum. Inter alia prodigia et carne
pluit, quem imbrem ingens numerus auium interuolitando rapuisse fertur;
quod intercidit, sparsum ita iacuisse per aliquot dies ut nihil odor mutaret.
Libri per duumuiros sacrorum aditi; pericula a conuentu alienigenarum
praedicta, ne qui in loca summa urbis impetus caedesque inde fierent;
inter cetera monitum ut seditionibus abstineretur. Id factum ad
impediendam legem tribuni criminabantur, ingensque aderat certamen.
Ecce, ut idem in singulos annos orbis uolueretur, Hernici nuntiant Uolscos
et Aequos, etsi abscisae res sint, reficere exercitus; Antii summam rei
positam; Ecetrae Antiates colonos palam concilia facere; id caput, eas uires
belli esse. Ut haec dicta in senatu sunt, dilectus edicitur; consules belli
administrationem inter se dispertiri iussi, alteri ut Uolsci, alteri ut Aequi
prouincia esset. Tribuni coram in foro personare, fabulam compositam
Uolsci belli, Hernicos ad partes paratos. Iam ne uirtute quidem premi
libertatem populi Romani sed arte eludi. Quia occidione prope occisos
Uolscos et Aequos mouere sua sponte arma posse iam fides abierit, nouos
hostes quaeri; coloniam fidam propinquam infamem fieri. Bellum innoxiis
Antiatibus indici, geri cum plebe Romana, quam oneratam armis ex urbe
praecipiti agmine acturi essent, exsilio et relegatione ciuium ulciscentes
tribunos. Sic, ne quid aliud actum putent, uictam legem esse, nisi dum in
integro res sit, dum domi, dum togati sint, caueant ne possessione urbis
pellantur, ne iugum accipiant. Si animus sit, non defore auxilium;
consentire omnes tribunos. Nullum terrorem externum, nullum periculum
esse; cauisse deos priore anno ut tuto libertas defendi posset. Haec tribuni.
[11] At ex parte altera consules in conspectu eorum
positis sellis dilectum habebant. Eo decurrunt tribuni contionemque secum
trahunt. Citati pauci uelut rei experiundae causa, et statim uis coorta.
Quemcumque lictor iussu consulis prendisset, tribunus mitti iubebat; neque
suum cuique ius modum faciebat sed uirium spes, et manu obtinendum
erat quod intenderes. Quemadmodum se tribuni gessissent in prohibendo
dilectu, sic patres se in lege, quae per omnes comitiales dies ferebatur,
impedienda gerebant. Initium erat rixae, cum discedere populum
iussissent tribuni, quod patres se submoueri haud sinebant. Nec fere
seniores rei intererant, quippe quae non consilio regenda sed permissa
temeritati audaciaeque esset. Multum et consules se abstinebant, ne cui in
conluuione rerum maiestatem suam contumeliae offerrent. Caeso erat
Quinctius, ferox iuuenis qua nobilitate gentis, qua corporis magnitudine et
uiribus. Ad ea munera data a dis et ipse addiderat multa belli decora
facundiamque in foro, ut nemo, non lingua, non manu promptior in ciuitate
haberetur. Hic cum in medio patrum agmine constitisset, eminens inter
alios, uelut omnes dictaturas consulatusque gerens in uoce ac uiribus suis,
unus impetus tribunicios popularesque procellas sustinebat. Hoc duce
saepe pulsi foro tribuni, fusa ac fugata plebes est; qui obuius fuerat,
mulcatus nudatusque abibat, ut satis appareret, si sic agi liceret, uictam
legem esse. Tum prope iam perculsis aliis tribunis A. Uerginius, ex
collegio unus, Caesoni capitis diem dicit. Atrox ingenium accenderat eo
facto magis quam conterruerat; eo acrius obstare legi, agitare plebem,
tribunos uelut iusto persequi bello. Accusator pati reum ruere inuidiaeque
flammam ac materiam criminibus suis suggerere; legem interim non tam
ad spem perferendi quam ad lacessendam Caesonis temeritatem ferre. Ibi
multa saepe ab iuuentute inconsulte dicta factaque in unius Caesonis
suspectum incidunt ingenium. Tamen legi resistebat. Et A. Uerginius
identidem plebi: 'Ecquid sentitis iam, uos, Quirites, Caesonem simul ciuem
et legem quam cupitis habere non posse? Quamquam quid ego legem
loquor? Libertati obstat; omnes Tarquinios superbia exsuperat. Exspectate
dum consul aut dictator fiat, quem priuatum uiribus et audacia regnantem
uidetis.' Adsentiebantur multi pulsatos se querentes, et tribunum ad rem
peragendam ultro incitabant.
[12] Iam aderat iudicio dies apparebatque uolgo homines
in damnatione Caesonis libertatem agi credere. Tum demum coactus cum
multa indignitate prensabat singulos. Sequebantur necessarii, principes
ciuitatis. T. Quinctius Capitolinus, qui ter consul fuerat, cum multa referret
sua familiaeque decora, adfirmabat neque in Quinctia gente neque in
ciuitate Romana tantam indolem tam maturae uirtutis unquam exstitisse;
suum primum militem fuisse, se saepe uidente pugnasse in hostem. Sp.
Furius, missum ab Quinctio Capitolino sibi eum in dubiis suis rebus uenisse
subsidio; neminem unum esse cuius magis opera putet rem restitutam. L.
Lucretius, consul anni prioris, recenti gloria nitens, suas laudes participare
cum Caesone, memorare pugnas, referre egregia facinora nunc in
expeditionibus, nunc in acie; suadere et monere iuuenem egregium,
instructum naturae fortunaeque omnibus bonis, maximum momentum
rerum eius ciuitatis in quamcumque uenisset, suum quam alienum mallent
ciuem esse. Quod offendat in eo, feruorem et audaciam, aetatem cottidie
auferre: quod desideretur, consilium, id in dies crescere. Senescentibus
uitiis, maturescente uirtute, sinerent tantum uirum senem in ciuitate fieri.
Pater inter hos L. Quinctius, cui Cincinnato cognomen erat, non iterando
laudes, ne cumularet inuidiam, sed ueniam errori atque adulescentiae
petendo, sibi qui non dicto, non facto quemquam offendisset, ut
condonarent filium orabat. Sed alii auersabantur preces aut uerecundia
aut metu, alii se suosque mulcatos querentes atroci responso iudicium
suum praeferebant.
[13] Premebat reum praeter uolgatam inuidiam crimen
unum, quod M. Uolscius Fictor, qui ante aliquot annos tribunus plebis
fuerat, testis exstiterat se, haud multo post quam pestilentia in urbe fuerat,
in iuuentutem grassantem in Subura incidisse. Ibi rixam natam esse
fratremque suum maiorem natu, necdum ex morbo satis ualidum, pugno
ictum ab Caesone cecidisse; semianimem inter manus domum ablatum,
mortuumque inde arbitrari, nec sibi rem exsequi tam atrocem per consules
superiorum annorum licuisse. Haec Uolscio clamitante adeo concitati
homines sunt ut haud multum afuerit quin impetu populi Caeso interiret.
Uerginius arripi iubet hominem et in uincula duci. Patricii ui contra uim
resistunt. T. Quinctius clamitat, cui rei capitalis dies dicta sit et de quo
futurum propediem iudicium, eum indemnatum indicta causa non debere
uiolari. Tribunus supplicium negat sumpturum se de indemnato;
seruaturum tamen in uinculis esse ad iudicii diem ut, qui hominem
necauerit, de eo supplicii sumendi copia populo Romano fiat. Appellati
tribuni medio decreto ius auxilii sui expediunt: in uincla conici uetant; sisti
reum pecuniamque ni sistatur populo promitti placere pronuntiant.
Summam pecuniae quantam aequum esset promitti, ueniebat in dubium; id
ad senatum reicitur: reus, dum consulerentur patres, retentus in publico
est. Uades dari placuit; unum uadem tribus milibus aeris obligarunt; quot
darentur permissum tribunis est. Decem finierunt; tot uadibus accusator
uadatus est reum. Hic primus uades publico dedit. Dimissus e foro nocte
proxima in Tuscos in exsilium abiit. Iudicii die cum excusaretur solum
uertisse exsilii causa, nihilo minus Uerginio comitia habente, collegae
appellati dimisere concilium. Pecunia a patre exacta crudeliter, ut
diuenditis omnibus bonis aliquamdiu trans Tiberim ueluti relegatus deuio
quodam tugurio uiueret.
[14] Hoc iudicium et promulgata lex exercuit ciuitatem:
ab externis armis otium fuit. Cum uelut uictores tribuni perculsis patribus
Caesonis exsilio prope perlatam esse crederent legem, et quod ad seniores
patrum pertineret cessissent possessione rei publicae, iuniores, id maxime
quod Caesonis sodalium fuit, auxere iras in plebem, non minuerunt animos;
sed ibi plurimum profectum est quod modo quodam temperauere impetus
suos. Cum primo post Caesonis exsilium lex coepta ferri est, instructi
paratique cum ingenti clientium exercitu sic tribunos, ubi primum
submouentes praebuere causam, adorti sunt ut nemo unus inde
praecipuum quicquam gloriae domum inuidiaeue ferret, mille pro uno
Caesones exstitisse plebes quereretur. Mediis diebus quibus tribuni de
lege non agerent, nihil eisdem illis placidius aut quietius erat. Benigne
salutare, adloqui plebis homines, domum inuitare, adesse in foro, tribunos
ipsos cetera pati sine interpellatione concilia habere, nunquam ulli neque
publice neque priuatim truces esse, nisi cum de lege agi coeptum esset;
alibi popularis iuuentus erat. Ne uoce quidem incommoda, nedum ut ulla
uis fieret, paulatim permulcendo tractandoque mansuefecerant plebem.
His per totum annum artibus lex elusa est. Nec cetera modo tribuni
tranquillo peregere, sed refecti quoque in insequentem annum.
[15] Accipiunt ciuitatem placidiorem consules C. Claudius
Appi filius et P. Ualerius Publicola. Nihil noui nouus annus attulerat; legis
ferendae aut accipiendae cura ciuitatem tenebat. Quantum iuniores
patrum plebi se magis insinuabant, eo acrius contra tribuni tendebant ut
plebi suspectos eos criminando facerent: coniurationem factam; Caesonem
Romae esse; interficiendorum tribunorum, trucidandae plebis consilia inita;
id negotii datum ab senioribus patrum ut iuuentus tribuniciam potestatem
e re publica tolleret formaque eadem ciuitatis esset quae ante Sacrum
montem occupatum fuerat. Et ab Uolscis et Aequis statum iam ac prope
sollemne in singulos annos bellum timebatur, propiusque aliud nouum
malum necopinato exortum. Exsules seruique, ad duo milia hominum et
quingenti, duce Appio Herdonio Sabino nocte Capitolium atque arcem
occupauere. Confestim in arce facta caedes eorum qui coniurare et simul
capere arma noluerant: alii inter tumultum praecipites pauore in forum
deuolant: alternae uoces 'ad arma' et 'hostes in urbe sunt' audiebantur.
Consules et armare plebem et inermem pati timebant, incerti quod malum
repentinum, externum an intestinum, ab odio plebis an ab seruili fraude,
urbem inuasisset; sedabant tumultus, sedando interdum mouebant; nec
enim poterat pauida et consternata multitudo regi imperio. Dant tamen
arma, non uolgo, tantum ut incerto hoste praesidium satis fidum ad omnia
esset. Solliciti reliquum noctis incertique qui homines, quantus numerus
hostium esset, in stationibus disponendis ad opportuna omnis urbis loca
egere. Lux deinde aperuit bellum ducemque belli. Seruos ad libertatem
Appius Herdonius ex Capitolio uocabat: se miserrimi cuiusque suscepisse
causam, ut exsules iniuria pulsos in patriam reduceret et seruitiis graue
iugum demeret; id malle populo Romano auctore fieri: si ibi spes non sit, se
Uolscos et Aequos et omnia extrema temptaturum et concitaturum.
[16] Dilucere res magis patribus atque consulibus.
Praeter ea tamen quae denuntiabantur, ne Ueientium neu Sabinorum id
consilium esset timere et, cum tantum in urbe hostium esset, mox Sabinae
Etruscaeque legiones ex composito adessent, tum aeterni hostes, Uolsci et
Aequi, non ad populandos, ut ante, fines sed ad urbem ut ex parte captam
uenirent. Multi et uarii timores; inter ceteros eminebat terror seruilis ne
suus cuique domi hostis esset, cui nec credere nec non credendo, ne
infestior fieret, fidem abrogare satis erat tutum; uixque concordia sisti
uidebatur posse. Tantum superantibus aliis ac mergentibus malis nemo
tribunos aut plebem timebat; mansuetum id malum et per aliorum
quietem malorum semper exoriens tum quiesse peregrino terrore sopitum
uidebatur. Ad id prope unum maxime inclinatis rebus incubuit. Tantus
enim tribunos furor tenuit ut non bellum, sed uanam imaginem belli ad
auertendos ab legis cura plebis animos Capitolium insedisse contenderent;
patriciorum hospites clientesque si perlata lege frustra tumultuatos esse se
sentiant, maiore quam uenerint silentio abituros. Concilium inde legis
perferendae habere, auocato populo ab armis. Senatum interim consules
habent, alio se maiore ab tribunis metu ostendente quam quem nocturnus
hostis intulerat.
[17] Postquam arma poni et discedere homines ab
stationibus nuntiatum est, P. Ualerius, collega senatum retinente, se ex
curia proripit, inde in templum ad tribunos uenit. 'Quid hoc rei est' inquit,
'tribuni? Appi Herdoni ductu et auspicio rem publicam euersuri estis?
Tam felix uobis corrumpendis fuit qui seruitia non commouit auctor? Cum
hostes supra caput sint, discedi ab armis legesque ferri placet?' Inde ad
multitudinem oratione uersa: 'Si uos urbis, Quirites, si uestri nulla cura
tangit, at uos ueremini deos uestros ab hostibus captos. Iuppiter optimus
maximus, Iuno regina et Minerua, alii di deaeque obsidentur; castra
seruorum publicos uestros penates tenent; haec uobis forma sanae ciuitatis
uidetur? Tantum hostium non solum intra muros est sed in arce supra
forum curiamque; comitia interim in foro sunt, senatus in curia est; uelut
cum otium superat, senator sententiam dicit, alii Quirites suffragium
ineunt. Non quidquid patrum plebisque est, consules, tribunos, deos
hominesque omnes armatos opem ferre, in Capitolium currere, liberare ac
pacare augustissimam illam domum Iouis optimi maximi decuit? Romule
pater, tu mentem tuam, qua quondam arcem ab his iisdem Sabinis auro
captam recepisti, da stirpi tuae; iube hanc ingredi uiam, quam tu dux,
quam tuus ingressus exercitus est. Primus en ego consul, quantum
mortalis deum possum, te ac tua uestigia sequar.' Ultimum orationis fuit, se
arma capere, uocare omnes Quirites ad arma; si qui impediat, iam se
consularis imperii, iam tribuniciae potestatis sacratarumque legum
oblitum, quisquis ille sit, ubicumque sit, in Capitolio, in foro, pro hoste
habiturum. Iuberent tribuni, quoniam in Appium Herdonium uetarent, in
P. Ualerium consulem sumi arma; ausurum se in tribunis, quod princeps
familiae suae ausus in regibus esset. Uim ultimam apparebat futuram
spectaculoque seditionem Romanam hostibus fore. Nec lex tamen ferri nec
ire in Capitolium consul potuit; nox certamina coepta oppressit; tribuni
cessere nocti, timentes consulum arma. Amotis inde seditionis auctoribus
patres circumire plebem inserentesque se in circulos sermones tempori
aptos serere; admonere ut uiderent in quod discrimen rem publicam
adducerent. Non inter patres ac plebem certamen esse, sed simul patres
plebemque, arcem urbis, templa deorum, penates publicos priuatosque
hostibus dedi. Dum haec in foro sedandae discordiae causa aguntur,
consules interim, ne Sabini neue Ueiens hostis moueretur, circa portas
murosque discesserant.
[18] Eadem nocte et Tusculum de arce capta Capitolioque
occupato et alio turbatae urbis statu nuntii ueniunt. L. Mamilius Tusculi
tum dictator erat. Is confestim conuocato senatu atque introductis nuntiis
magnopere censet, ne exspectent dum ab Roma legati auxilium petentes
ueniant; periculum ipsum discrimenque ac sociales deos fidemque
foederum id poscere; demerendi beneficio tam potentem, tam propinquam
ciuitatem nunquam parem occasionem daturos deos. Placet ferri auxilium;
iuuentus conscribitur, arma dantur. Romam prima luce uenientes procul
speciem hostium praebuere; Aequi aut Uolsci uenire uisi sunt; deinde ubi
uanus terror abiit, accepti in urbem agmine in forum descendunt. Ibi iam
P. Ualerius relicto ad portarum praesidia collega instruebat aciem.
Auctoritas uiri mouerat, adfirmantis Capitolio reciperato et urbe pacata si
edoceri se sissent quae fraus ab tribunis occulta in lege ferretur, memorem
se maiorum suorum, memorem cognominis quo populi colendi uelut
hereditaria cura sibi a maioribus tradita esset, concilium plebis non
impediturum. Hunc ducem secuti nequiquam reclamantibus tribunis in
cliuum Capitolinum erigunt aciem. Adiungitur et Tusculana legio. Certare
socii ciuesque utri reciperatae arcis suum decus facerent; dux uterque suos
adhortatur. Trepidare tum hostes nec ulli satis rei praeterquam loco
fidere; trepidantibus inferrunt signa Romani sociique. Iam in uestibulum
perruperant templi cum P. Ualerius inter primores pugnam ciens
interficitur. P. Uolumnius consularis uidit cadentem. Is dato negotio suis
ut corpus obtegerent, ipse in locum uicemque consulis prouolat. Prae
ardore impetuque tantae rei sensus non peruenit ad militem; prius uicit
quam se pugnare sine duce sentiret. Multi exsulum caede sua foedauere
templum, multi uiui capti, Herdonius interfectus. Ita Capitolium
reciperatum. De captiuis, ut quisque liber aut seruus esset, suae fortunae a
quoque sumptum supplicium est. Tusculanis gratiae actae, Capitolium
purgatum atque lustratum. In consulis domum plebes quadrantes ut
funere ampliore efferretur iactasse fertur.
[19] Pace parta, instare tum tribuni patribus, ut P. Ualeri
fidem exsoluerent, instare C. Claudio, ut collegae deos manes fraude
liberaret, agi de lege sineret. Consul antequam collegam sibi subrogasset
negare passurum agi de lege. Hae tenuere contentiones usque ad comitia
consulis subrogandi. Decembri mense summo patrum studio L. Quinctius
Cincinnatus, pater Caesonis, consul creatur qui magistratum statim
occiperet. Perculsa erat plebes consulem habitura iratum, potentem fauore
patrum, uirtute sua, tribus liberis, quorum nemo Caesoni cedebat
magnitudine animi, consilium et modum adhibendo ubi res posceret
priores erant. Is ut magistratum iniit, adsiduis contionibus pro tribunali
non in plebe coercenda quam senatu castigando uehementior fuit, cuius
ordinis languore perpetui iam tribuni plebis, non ut in re publica populi
Romani sed ut in perdita domo lingua criminibusque regnarent: cum
Caesone filio suo uirtutem, constantiam, omnia iuuentutis belli domique
decora pulsa ex urbe Romana et fugata esse; loquaces, seditiosos, semina
discordiarum, iterum ac tertium tribunos, pessimis artibus, regia licentia
uiuere. 'Aulus' inquit, 'ille Uerginius, quia in Capitolio non fuit, minus
supplicii quam Appius Herdonius meruit? Plus hercule aliquanto, qui uere
rem aestimare uelit. Herdonius, si nihil aliud, hostem se fatendo prope
denuntiauit ut arma caperetis; hic negando bellum esse arma uobis ademit
nudosque seruis uestris et exsulibus obiecit. Et uos--C. Claudi pace et P.
Ualeri mortui loquar--prius in cliuum Capitolinum signa intulistis quam
hos hostes de foro tolleretis? Pudet deorum hominumque. Cum hostes in
arce, in Capitolio essent, exsulum et seruorum dux profanatis omnibus in
cella Iouis optimi maximi habitaret, Tusculi ante quam Romae sumpta sunt
arma. In dubio fuit utrum L. Mamilius, Tusculanus dux, an P. Ualerius et C.
Claudius consules Romanam arcem liberarent; et qui ante Latinos ne pro se
quidem ipsis, cum in finibus hostem haberent, attingere arma passi sumus,
nunc, nisi Latini sua sponte arma sumpsissent, capti et deleti eramus. Hoc
est, tribuni, auxilium plebi ferre, inermem eam hosti trucidandam obicere?
Scilicet si quis uobis humillimus homo de uestra plebe, quam partem uelut
abruptam a cetero populo uestram patriam peculiaremque rem publicam
fecistis, si quis ex his domum suam obsessam a familia armata nuntiaret,
ferendum auxilium putaretis: Iuppiter optimus maximus exsulum atque
seruorum saeptus armis nulla humana ope dignus erat? Et hi postulant, ut
sacrosancti habeantur, quibus ipsi di neque sacri neque sancti sunt? At
enim, diuinis humanisque obruti sceleribus, legem uos hoc anno perlaturos
dictitatis. Tum hercule illo die quo ego consul sum creatus, male gesta res
publica est, peius multo quam cum P. Ualerius consul periit,--si tuleritis.
Iam primum omnium' inquit, 'Quirites, in Uolscos et Aequos mihi atque
collegae legiones ducere in animo est. Nescio quo fato magis bellantes
quam pacati propitios habemus deos. Quantum periculum ab illis populis
fuerit si Capitolium ab exsulibus obsessum scissent, suspicari de praeterito
quam re ipsa experiri est melius.'
[20] Mouerat plebem oratio consulis; erecti patres
restitutam credebant rem publicam. Consul alter, comes animosior quam
auctor, suscepisse collegam priorem actiones tam graues facile passus, in
peragendis consularis officii partem ad se uindicabat. Tum tribuni,
eludentes uelut uana dicta, persequi quaerendo quonam modo exercitum
educturi consules essent quos dilectum habere nemo passurus sit. 'Nobis
uero' inquit Quinctius, nihil dilectu opus est, cum, quo tempore P. Ualerius
ad recipiundum Capitolium arma plebi dedit, omnes in uerba iurauerint
conuenturos se iussu consulis nec iniussu abituros. Edicimus itaque, omnes
qui in uerba iurastis crastina die armati ad lacum Regillum adsitis.'
Cauillari tum tribuni et populum exsoluere religione uelle: priuatum eo
tempore Quinctium fuisse cum sacramento adacti sint. Sed nondum haec
quae nunc tenet saeculum neglegentia deum uenerat, nec interpretando
sibi quisque ius iurandum et leges aptas faciebat, sed suos potius mores ad
ea accommodabat. Igitur tribuni, ut impediendae rei nulla spes erat, de
proferendo exitu agere, eo magis quod et augures iussos adesse ad
Regillum lacum fama exierat, locumque inaugurari ubi auspicato cum
populo agi posset, ut quidquid Romae ui tribunicia rogatum esset id
comitiis ibi abrogaretur: omnes id iussuros quod consules uelint; neque
enim prouocationem esse longius ab urbe mille passuum, et tribunos, si eo
ueniant, in alia turba Quiritium subiectos fore consulari imperio. Terrebant
haec; sed ille maximus terror animos agitabat, quod saepius Quinctius
dictitabat se consulum comitia non habiturum; non ita ciuitatem aegram
esse ut consuetis remediis sisti possit; dictatore opus esse rei publicae, ut,
qui se mouerit ad sollicitandum statum ciuitatis, sentiat sine prouocatione
dictaturam esse.
[21] Senatus in Capitolio erat; eo tribuni cum perturbata
plebe ueniunt. Multitudo clamore ingenti nunc consulum, nunc patrum
fidem implorant; nec ante mouerunt de sententia consulem quam tribuni
se in auctoritate patrum futuros esse polliciti sunt. Tunc referente consule
de tribunorum et plebis postulatis senatus consulta fiunt ut neque tribuni
legem eo anno ferrent neque consules ab urbe exercitum educerent; in
reliquum magistratus continuari et eosdem tribunos refici iudicare
senatum contra rem publicam esse. Consules fuere in patrum potestate:
tribuni reclamantibus consulibus refecti. Patres quoque, ne quid cederent
plebi, et ipsi L. Quinctium consulem reficiebant. Nulla toto anno
uehementior actio consulis fuit. 'Mirer' inquit, 'si uana uestra, patres
conscripti, auctoritas ad plebem est? Uos eleuatis eam quippe qui, quia
plebs senatus consultum continuandis magistratibus soluit, ipsi quoque
solutum uoltis, ne temeritati multitudinis cedatis, tamquam id sit plus
posse in ciuitate, plus leuitatis ac licentiae habere. Leuius enim uaniusque
profecto est sua decreta et consulta tollere quam aliorum. Imitamini,
patres conscripti, turbam inconsultam, et qui exemplo aliis esse debetis,
aliorum exemplo peccate potius quam alii uestro recte faciant, dum ego ne
imiter tribunos nec me contra senatus consultum consulem renuntiari
patiar. Te uero, C. Claudi, adhortor ut et ipse populum Romanum hac
licentia arceas, et de me hoc tibi persuadeas me ita accepturum ut non
honorem meum a te impeditum, sed gloriam spreti honoris auctam,
inuidiam quae ex continuato eo impenderet leuatam putem.' Communiter
inde edicunt ne quis L. Quinctium consulem faceret; si quis fecisset, se id
suffragium non obseruaturos.
[22] Consules creati Q. Fabius Uibulanus tertium et L.
Cornelius Maluginensis. Census actus eo anno: lustrum propter Capitolium
captum, consulem occisum condi religiosum fuit. Q. Fabio L. Cornelio
consulibus principio anni statim res turbulentae. Instigabant plebem
tribuni: bellum ingens a Uolscis et Aequis Latini atque Hernici nuntiabant:
iam Antii Uolscorum legiones esse. Et ipsam coloniam ingens metus erat
defecturam; aegreque impetratum a tribunis ut bellum praeuerti sinerent.
Consules inde partiti prouincias: Fabio ut legiones Antium duceret datum,
Cornelius ut Romae praesidio esset, ne qua pars hostium, qui Aequis mos
erat, ad populandum ueniret. Hernici et Latini iussi milites dare ex
foedere, duaeque partes sociorum in exercitu, tertia ciuium fuit. Postquam
ad diem praestitutum uenerunt socii, consul extra portam Capenam castra
locat. Inde lustrato exercitu Antium profectus haud procul oppido
statiuisque hostium consedit. Ubi cum Uolsci, quia nondum ab Aequis
uenisset exercitus, dimicare non ausi, quemadmodum quieti uallo se
tutarentur, pararent, postero die Fabius non permixtam unam sociorum
ciuiumque sed trium populorum tres separatim acies circa uallum hostium
instruxit; ipse erat medius cum legionibus Romanis. Inde signum obseruari
iussit, ut pariter et socii rem inciperent referrentque pedem, si receptui
cecinisset. Equites item suae cuique parti post principia conlocat. Ita
trifariam adortus castra circumuenit et cum undique instaret non
sustinentes impetum Uolscos uallo deturbat. Transgressus inde munitiones
pauidam turbam inclinatamque in partem unam castris expellit. Inde
effuse fugientes eques, cui superare uallum haud facile fuerat, cum ad id
spectator pugnae adstitisset, libero campo adeptus parte uictoriae fruitur
territos caedendo. Magna et in castris et extra munimenta caedes
fugientium fuit sed praeda maior, quia uix arma secum efferre hostis
potuit; deletusque exercitus foret ni fugientes siluae texissent.
[23] Dum ad Antium haec geruntur, interim Aequi robore
iuuentutis praemisso arcem Tusculanam improuiso nocte capiunt, reliquo
exercitu haud procul moenibus Tusculi considunt ut distenderent hostium
copias. Haec celeriter Romam, ab Roma in castra Antium perlata mouent
Romanos haud secus quam si Capitolium captum nuntiaretur; adeo et
recens erat Tusculanorum meritum et similitudo ipsa periculi reposcere
datum auxilium uidebatur. Fabius omissis omnibus praedam ex castris
raptim Antium conuehit; ibi modico praesidio relicto, citatum agmen
Tusculum rapit. Nihil praeter arma et quod cocti ad manum fuit cibi ferre
militi licuit; commeatum ab Roma consul Cornelius subuehit. Aliquot
menses Tusculi bellatum. Parte exercitus consul castra Aequorum
oppugnabat; partem Tusculanis dederat ad arcem reciperandam. Ui
nunquam eo subiri potuit: fames postremo inde detraxit hostem. Qua
postquam uentum ad extremum est, inermes nudique omnes sub iugum ab
Tusculanis missi. Hos ignominiosa fuga domum se recipientes Romanus
consul in Algido consecutus ad unum omnes occidit. Uictor ad Columen--id
loco nomen est--exercitu reducto castra locat. Et alter consul, postquam
moenibus iam Romanis pulso hoste periculum esse desierat, et ipse ab
Roma profectus. Ita bifariam consules ingressi hostium fines ingenti
certamine hinc Uolscos, hinc Aequos populantur. Eodem anno descisse
Antiates apud plerosque auctores inuenio; L. Cornelium consulem id bellum
gessisse oppidumque cepisse. Certum adfirmare, quia nulla apud
uetustiores scriptores eius rei mentio est, non ausim.
[24] Hoc bello perfecto tribunicium domi bellum patres
territat. Clamant fraude fieri quod foris teneatur exercitus; frustrationem
eam legis tollendae esse; se nihilo minus rem susceptam peracturos.
Obtinuit tamen L. Lucretius praefectus urbis ut actiones tribuniciae in
aduentum consulum differrentur. Erat et noua exorta causa motus. A.
Cornelius et Q. Seruilius quaestores M. Uolscio, quod falsus haud dubie
testis in Caesonem exstitisset, diem dixerant. Multis enim emanabat
indiciis neque fratrem Uolsci ex quo semel fuerit aeger unquam non modo
uisum in publico, sed ne adsurrexisse quidem ex morbo, multorumque tabe
mensum mortuum; nec iis temporibus in quae testis crimen coniecisset
Caesonem Romae uisum, adfirmantibus qui una meruerant secum eum tum
frequentemque ad signa sine ullo commeatu fuisse. Nisi ita esset multi
priuatim ferebant Uolscio iudicem. Cum ad iudicium ire non auderet,
omnes eae res in unum congruentes haud magis dubiam damnationem
Uolsci quam Caesonis Uolscio teste fuerat faciebant. In mora tribuni erant,
qui comitia quaestores habere de reo, nisi prius habita de lege essent,
passuros negabant. Ita extracta utraque res in consulum aduentum est.
Qui ubi triumphantes uictore cum exercitu urbem inierunt, quia silentium
de lege erat, perculsos magna pars credebant tribunos; at illi--etenim
extremum anni iam erat,--quartum adfectantes tribunatum, in comitiorum
disceptationem ab lege certamen auerterant. Et cum consules nihilo minus
aduersus continuationem tribunatus quam si lex minuendae suae
maiestatis causa promulgata ferretur tetendissent uictoria certaminis
penes tribunos fuit. Eodem anno Aequis pax est petentibus data. Census,
res priore anno incohata, perficitur, idque lustrum ab origine urbis
decimum conditum ferunt. Censa ciuium capita centum septendecim milia
trecenta undeuiginti. Consulum magna domi bellique eo anno gloria fuit,
quod et foris pacem peperere, et domi, etsi non concors, minus tamen
quam alias infesta ciuitas fuit.
[25] L. Minucius inde et C. Nautius consules facti duas
residuas anni prioris causas exceperunt. Eodem modo consules legem,
tribuni iudicium de Uolscio impediebant; sed in quaestoribus nouis maior
uis, maior auctoritas erat. Cum M. Ualerio Mani filio Uolesi nepote quaestor
erat T. Quinctius Capitolinus qui ter consul fuerat. Is, quoniam neque
Quinctiae familiae Caeso neque rei publicae maximus iuuenum restitui
posset, falsum testem qui dicendae causae innoxio potestatem ademisset,
iusto ac pio bello persequebatur. Cum Uerginius maxime ex tribunis de
lege ageret, duum mensum spatium consulibus datum est ad inspiciendam
legem ut cum edocuissent populum quid fraudis occultae ferretur, sinerent
deinde suffragium inire. Hoc interualli datum res tranquillas in urbe fecit.
Nec diuturnam quietem Aequi dederunt, qui rupto foedere quod ictum erat
priore anno cum Romanis, imperium ad Gracchum Cloelium deferunt; is
tum longe princeps in Aequis erat. Graccho duce in Labicanum agrum,
inde in Tusculanum hostili populatione ueniunt, plenique praedae in Algido
castra locant. In ea castra Q. Fabius, P. Uolumnius, A. Postumius legati ab
Roma uenerunt questum iniurias et ex eo foedere res repetitum. Eos
Aequorum imperator, quae mandata habeant ab senatu Romano, ad
quercum iubet dicere; se alia interim acturum. Quercus ingens arbor
praetorio imminebat, cuius umbra opaca sedes erat. Tum ex legatis unus
abiens 'et haec' inquit, 'sacrata quercus et quidquid deorum est audiant
foedus a uobis ruptum, nostrisque et nunc querellis adsint et mox armis,
cum deorum hominumque simul uiolata iura exsequemur.' Romam ut
rediere legati, senatus iussit alterum consulem contra Gracchum in
Algidum exercitum ducere, alteri populationem finium Aequorum
prouinciam dedit. Tribuni suo more impedire dilectum, et forsitan ad
ultimum impedissent; sed nouus subito additus terror est.
[26] Uis Sabinorum ingens prope ad moenia urbis infesta
populatione uenit; foedati agri, terror iniectus urbi est. Tum plebs benigne
arma cepit; reclamantibus frustra tribunis magni duo exercitus scripti.
Alterum Nautius contra Sabinos duxit, castrisque ad Eretum positis, per
expeditiones paruas, plerumque nocturnis incursionibus, tantam
uastitatem in Sabino agro reddidit ut comparati ad eam prope intacti bello
fines Romani uiderentur. Minucio neque fortuna nec uis animi eadem in
gerendo negotio fuit; nam cum haud procul ab hoste castra posuisset, nulla
magnopere clade accepta castris se pauidus tenebat. Quod ubi senserant
hostes, creuit ex metu alieno, ut fit, audacia, et nocte adorti castra
postquam parum uis aperta profecerat, munitiones postero die circumdant.
Quae priusquam undique uallo obiectae clauderent exitus quinque equites
inter stationes hostium emissi Romam pertulere consulem exercitumque
obsideri. Nihil tam inopinatum nec tam insperatum accidere potuit.
Itaque tantus pauor, tanta trepidatio fuit quanta si urbem, non castra
hostes obsiderent. Nautium consulem arcessunt. In quo cum parum
praesidii uideretur dictatoremque dici placeret qui rem perculsam
restitueret, L. Quinctius Cincinnatus consensu omnium dicitur. Operae
pretium est audire qui omnia prae diuitiis humana spernunt neque honori
magno locum neque uirtuti putant esse, nisi ubi effuse afluant opes. Spes
unica imperii populi Romani, L. Quinctius trans Tiberim, contra eum ipsum
locum ubi nunc naualia sunt, quattuor iugerum colebat agrum, quae prata
Quinctia uocantur. Ibi ab legatis--seu fossam fodiens palae innixus, seu
cum araret, operi certe, id quod constat, agresti intentus--salute data in
uicem redditaque rogatus ut, quod bene uerteret ipsi reique publicae,
togatus mandata senatus audiret, admiratus rogitansque 'satin salue?'
Togam propere e tugurio proferre uxorem Raciliam iubet. Qua simul
absterso puluere ac sudore uelatus processit, dictatorem eum legati
gratulantes consalutant, in urbem uocant; qui terror sit in exercitu
exponunt. Nauis Quinctio publice parata fuit, transuectumque tres obuiam
egressi filii excipiunt, inde alii propinqui atque amici, tum patrum maior
pars. Ea frequentia stipatus antecedentibus lictoribus deductus est
domum. Et plebis concursus ingens fuit; sed ea nequaquam tam laeta
Quinctium uidit, et imperium nimium et uirum ipso imperio
uehementiorem rata. Et illa quidem nocte nihil praeterquam uigilatum est
in urbe.
[27] Postero die dictator cum ante lucem in forum
uenisset, magistrum equitum dicit L. Tarquitium, patriciae gentis, sed qui,
cum stipendia pedibus propter paupertatem fecisset, bello tamen primus
longe Romanae iuuentutis habitus esset. Cum magistro equitum in
contionem uenit, iustitium edicit, claudi tabernas tota urbe iubet, uetat
quemquam priuatae quicquam rei agere; tum quicumque aetate militari
essent armati cum cibariis in dies quinque coctis uallisque duodenis ante
solis occasum Martio in campo adessent; quibus aetas ad militandum
grauior esset, uicino militi, dum is arma pararet uallumque peteret, cibaria
coquere iussit. Sic iuuentus discurrit ad uallum petendum. Sumpsere
unde cuique proximum fuit; prohibitus nemo est; impigreque omnes ad
edictum dictatoris praesto fuere. Inde composito agmine non itineri magis
apti quam proelio si res ita tulisset, legiones ipse dictator, magister
equitum suos equites ducit. In utroque agmine quas tempus ipsum
poscebat adhortationes erant: adderent gradum; maturato opus esse, ut
nocte ad hostem perueniri posset; consulem exercitumque Romanum
obsideri, tertium diem iam clausos esse; quid quaeque nox aut dies ferat
incertum esse; puncto saepe temporis maximarum rerum momenta uerti.
'Adcelera, signifer,' 'sequere, miles,' inter se quoque, gratificantes ducibus,
clamabant. Media nocte in Algidum perueniunt et ut sensere se iam prope
hostes esse, signa constituunt.
[28] Ibi dictator quantum nocte prospici poterat equo
circumuectus contemplatusque qui tractus castrorum quaeque forma esset,
tribunis militum imperauit ut sarcinas in unum conici iubeant, militem
cum armis ualloque redire in ordines suos. Facta quae imperauit. Tum
quo fuerant ordine in uia, exercitum omnem longo agmine circumdat
hostium castris et ubi signum datum sit clamorem omnes tollere iubet;
clamore sublato ante se quemque ducere fossam et iacere uallum. Edito
imperio, signum secutum est. Iussa miles exsequitur; clamor hostes
circumsonat. Superat inde castra hostium et in castra consulis uenit; alibi
pauorem, alibi gaudium ingens facit. Romani ciuilem esse clamorem atque
auxilium adesse inter se gratulantes, ultro ex stationibus ac uigiliis
territant hostem. Consul differendum negat; illo clamore non aduentum
modo significari sed rem ab suis coeptam, mirumque esse ni iam exteriore
parte castra hostium oppugnentur. Itaque arma suos capere et se subsequi
iubet. Nocte initum proelium est; legionibus dictatoris clamore significant
ab ea quoque parte rem in discrimine esse. Iam se ad prohibenda
circumdari opera Aequi parabant cum ab interiore hoste proelio coepto, ne
per media sua castra fieret eruptio, a munientibus ad pugnantes introrsum
uersi uacuam noctem operi dedere, pugnatumque cum consule ad lucem
est. Luce prima iam circumuallati ab dictatore erant et uix aduersus unum
exercitum pugnam sustinebant. Tum a Quinctiano exercitu, qui confestim a
perfecto opere ad arma rediit, inuaditur uallum. Hic instabat noua pugna:
illa nihil remiserat prior. Tum ancipiti malo urgente, a proelio ad preces
uersi hinc dictatorem, hinc consulem orare, ne in occidione uictoriam
ponerent, ut inermes se inde abire sinerent. Ab consule ad dictatorem ire
iussi; is ignominiam infensus addidit; Gracchum Cloelium ducem
principesque alios uinctos ad se adduci iubet, oppido Corbione decedi.
Sanguinis se Aequorum non egere; licere abire, sed ut exprimatur tandem
confessio subactam domitamque esse gentem, sub iugum abituros. Tribus
hastis iugum fit, humi fixis duabus superque eas transuersa una deligata.
Sub hoc iugo dictator Aequos misit.
[29] Castris hostium receptis plenis omnium rerum-
nudos enim emiserat--praedam omnem suo tantum militi dedit;
consularem exercitum ipsumque consulem increpans 'carebis' inquit
'praedae parte, miles, ex eo hoste cui prope praedae fuisti. Et tu, L. Minuci,
donec consularem animum incipias habere, legatus his legionibus praeeris.'
Ita se Minucius abdicat consulatu iussusque ad exercitum manet. Sed adeo
tum imperio meliori animus mansuete oboediens erat, ut beneficii magis
quam ignominiae hic exercitus memor et coronam auream dictatori, libram
pondo, decreuerit et proficiscentem eum patronum salutauerit. Romae a Q.
Fabio praefecto urbis senatus habitus triumphantem Quinctium quo
ueniebat agmine urbem ingredi iussit. Ducti ante currum hostium duces;
militaria signa praelata; secutus exercitus praeda onustus. Epulae
instructae dicuntur fuisse ante omnium domos, epulantesque cum carmine
triumphali et sollemnibus iocis comisantium modo currum secuti sunt. Eo
die L. Mamilio Tusculano adprobantibus cunctis ciuitas data est. Confestim
se dictator magistratu abdicasset ni comitia M. Uolsci, falsi testis,
tenuissent. Ea ne impedirent tribuni dictatoris obstitit metus; Uolscius
damnatus Lanuuium in exsilium abiit. Quinctius sexto decimo die dictatura
in sex menses accepta se abdicauit. Per eos dies consul Nautius ad Eretum
cum Sabinis egregie pugnat; ad uastatos agros ea quoque clades accessit
Sabinis. Minucio Fabius successor in Algidum missus. Extremo anno
agitatum de lege ab tribunis est; sed quia duo exercitus aberant, ne quid
ferretur ad populum patres tenuere; plebes uicit ut quintum eosdem
tribunos crearent. Lupos uisos in Capitolio ferunt a canibus fugatos; ob id
prodigium lustratum Capitolium esse. Haec eo anno gesta.
[30] Sequuntur consules Q. Minucius M. Horatius
Puluillus. Cuius initio anni cum foris otium esset, domi seditiones iidem
tribuni, eadem lex faciebat; ulteriusque uentum foret --adeo exarserant
animis--ni uelut dedita opera nocturno impetu Aequorum Corbione
amissum praesidium nuntiatum esset. Senatum consules uocant; iubentur
subitarium scribere exercitum atque in Algidum ducere. Inde posito legis
certamine noua de dilectu contentio orta; uincebaturque consulare
imperium tribunicio auxilio cum alius additur terror, Sabinum exercitum
praedatum descendisse in agros Romanos, inde ad urbem uenire. Is metus
perculit ut scribi militem tribuni sinerent, non sine pactione tamen ut
quoniam ipsi quinquennium elusi essent paruumque id plebi praesidium
foret, decem deinde tribuni plebis crearentur. Expressit hoc necessitas
patribus: id modo excepere ne postea eosdem tribunos uiderent.
Tribunicia comitia, ne id quoque post bellum ut cetera uanum esset,
extemplo habita. Tricensimo sexto anno a primis tribuni plebis decem
creati sunt, bini ex singulis classibus; itaque cautum est ut postea
crearentur. Dilectu deinde habito Minucius contra Sabinos profectus non
inuenit hostem. Horatius, cum iam Aequi Corbione interfecto praesidio
Ortonam etiam cepissent, in Algido pugnat; multos mortales occidit; fugat
hostem non ex Algido modo sed a Corbione Ortonaque. Corbionem etiam
diruit propter proditum praesidium.
[31] Deinde M. Ualerius Sp. Uerginius consules facti.
Domi forisque otium fuit; annona propter aquarum intemperiem laboratum
est. De Auentino publicando lata lex est. Tribuni plebis iidem refecti. Hi
sequente anno, T. Romilio C. Ueturio consulibus, legem omnibus contionibus
suis celebrant: pudere se numeri sui nequiquam aucti, si ea res aeque suo
biennio iaceret ac toto superiore lustro iacuisset. Cum maxime haec
agerent, trepidi nuntii ab Tusculo ueniunt Aequos in agro Tusculano esse.
Fecit pudorem recens eius populi meritum morandi auxilii. Ambo consules
cum exercitu missi hostem in sua sede, in Algido inueniunt. Ibi pugnatum.
Supra septem milia hostium caesa, alii fugati; praeda parta ingens. Eam
propter inopiam aerarii consules uendiderunt. Inuidiae tamen res ad
exercitum fuit, eademque tribunis materiam criminandi ad plebem
consules praebuit. Itaque ergo, ut magistratu abiere, Sp. Tarpeio A.
Aternio consulibus dies dicta est Romilio ab C. Caluio Cicerone tribuno
plebis, Ueturio ab L. Alieno aedile plebis. Uterque magna patrum
indignatione damnatus, Romilius decem milibus aeris, Ueturius quindecim.
Nec haec priorum calamitas consulum segniores nouos fecerat consules. Et
se damnari posse aiebant, et plebem et tribunos legem ferre non posse.
Tum abiecta lege quae promulgata consenuerat, tribuni lenius agere cum
patribus: finem tandem certaminum facerent. Si plebeiae leges
displicerent, at illi communiter legum latores et ex plebe et ex patribus, qui
utrisque utilia ferrent quaeque aequandae libertatis essent, sinerent creari.
Rem non aspernabantur patres; daturum leges neminem nisi ex patribus
aiebant. Cum de legibus conueniret, de latore tantum discreparet, missi
legati Athenas Sp. Postumius Albus A. Manlius P. Sulpicius Camerinus,
iussique inclitas leges Solonis describere et aliarum Graeciae ciuitatium
instituta mores iuraque noscere.
[32] Ab externis bellis quietus annus fuit, quietior
insequens P. Curiatio et Sex. Quinctilio consulibus, perpetuo silentio
tribunorum, quod primo legatorum qui Athenas ierant legumque
peregrinarum exspectatio praebuit, dein duo simul mala ingentia exorta,
fames pestilentiaque, foeda homini, foeda pecori. Uastati agri sunt, urbs
adsiduis exhausta funeribus; multae et clarae lugubres domus. Flamen
Quirinalis Ser. Cornelius mortuus, augur C. Horatius Puluillus, in cuius
locum C. Ueturium, eo cupidius quia damnatus a plebe erat, augures legere.
Mortuus consul Quinctilius, quattuor tribuni plebi. Multiplici clade
foedatus annus; ab hoste otium fuit. Inde consules C. Menenius P. Sestius
Capitolinus. Neque eo anno quicquam belli externi fuit: domi motus orti.
Iam redierant legati cum Atticis legibus. Eo intentius instabant tribuni ut
tandem scribendarum legum initium fieret. Placet creari decemuiros sine
prouocatione, et ne quis eo anno alius magistratus esset. Admiscerenturne
plebeii controuersia aliquamdiu fuit; postremo concessum patribus, modo
ne lex Icilia de Auentino aliaeque sacratae leges abrogarentur.
[33] Anno trecentensimo altero quam condita Roma erat
iterum mutatur forma ciuitatis, ab consulibus ad decemuiros,
quemadmodum ab regibus ante ad consules uenerat, translato imperio.
Minus insignis, quia non diuturna, mutatio fuit. Laeta enim principia
magistratus eius nimis luxuriauere; eo citius lapsa res est repetitumque
duobus uti mandaretur consulum nomen imperiumque. Decemuiri creati
Ap. Claudius, T. Genucius, P. Sestius, L. Ueturius, C. Iulius, A. Manlius, P.
Sulpicius, P. Curiatius, T. Romilius, Sp. Postumius. Claudio et Genucio, quia
designati consules in eum annum fuerant, pro honore honos redditus, et
Sestio, alteri consulum prioris anni, quod eam rem collega inuito ad patres
rettulerat. His proximi habiti legati tres qui Athenas ierant, simul ut pro
legatione tam longinqua praemio esset honos, simul peritos legum
peregrinarum ad condenda noua iura usui fore credebant. Suppleuere
ceteri numerum. Graues quoque aetate electos nouissimis suffragiis ferunt,
quo minus ferociter aliorum scitis aduersarentur. Regimen totius
magistratus penes Appium erat fauore plebis, adeoque nouum sibi
ingenium induerat ut plebicola repente omnisque aurae popularis captator
euaderet pro truci saeuoque insectatore plebis. Decimo die ius populo
singuli reddebant. Eo die penes praefectum iuris fasces duodecim erant:
collegis nouem singuli accensi apparebant. Et in unica concordia inter
ipsos, qui consensus priuatis interdum inutilis est, summa aduersus alios
aequitas erat. Moderationis eorum argumentum exemplo unius rei notasse
satis erit. Cum sine prouocatione creati essent, defosso cadauere domi
apud P. Sestium, patriciae gentis uirum, inuento prolatoque in contionem,
in re iuxta manifesta atque atroci C. Iulius decemuir diem Sestio dixit et
accusator ad populum exstitit, cuius rei iudex legitimus erat, decessitque
iure suo, ut demptum de ui magistratus populi libertati adiceret.
[34] Cum promptum hoc ius uelut ex oraculo
incorruptum pariter ab iis summi infimique ferrent, tum legibus condendis
opera dabatur; ingentique hominum exspectatione propositis decem
tabulis, populum ad contionem aduocauerunt et, quod bonum faustum
felixque rei publicae ipsis liberisque eorum esset, ire et legere leges
propositas iussere: se, quantum decem hominum ingeniis prouideri
potuerit, omnibus, summis infimisque, iura aequasse: plus pollere
multorum ingenia consiliaque. Uersarent in animis secum unamquamque
rem, agitarent deinde sermonibus, atque in medium quid in quaque re plus
minusue esset conferrent. Eas leges habiturum populum Romanum quas
consensus omnium non iussisse latas magis quam tulisse uideri posset.
Cum ad rumores hominum de unoquoque legum capite editos satis
correctae uiderentur, centuriatis comitiis decem tabularum leges perlatae
sunt, qui nunc quoque, in hoc immenso aliarum super alias aceruatarum
legum cumulo, fons omnis publici priuatique est iuris. Uolgatur deinde
rumor duas deesse tabulas quibus adiectis absolui posse uelut corpus
omnis Romani iuris. Ea exspectatio, cum dies comitiorum adpropinquaret,
desiderium decemuiros iterum creandi fecit. Iam plebs, praeterquam quod
consulum nomen haud secus quam regum perosa erat, ne tribunicium
quidem auxilium, cedentibus in uicem appellationi decemuiris, quaerebat.
[35] Postquam uero comitia decemuiris creandis in
trinum nundinum indicta sunt, tanta exarsit ambitio, ut primores quoque
ciuitatis--metu, credo, ne tanti possessio imperii, uacuo ab se relicto loco,
haud satis dignis pateret--prensarent homines, honorem summa ope a se
impugnatum ab ea plebe, cum qua contenderant, suppliciter petentes.
Demissa iam in discrimen dignitas ea aetate iisque honoribus actis
stimulabat Ap. Claudium. Nescires utrum inter decemuiros an inter
candidatos numerares; propior interdum petendo quam gerendo
magistratui erat. Criminari optimates, extollere candidatorum leuissimum
quemque humillimumque, ipse medius inter tribunicios, Duillios Iciliosque,
in foro uolitare, per illos se plebi uenditare, donec collegae quoque, qui
unice illi dediti fuerant ad id tempus, coniecere in eum oculos, mirantes
quid sibi uellet: apparere nihil sinceri esse; profecto haud gratuitam in
tanta superbia comitatem fore; nimium in ordinem se ipsum cogere et
uolgari cum priuatis non tam properantis abire magistratu quam uiam ad
continuandum magistratum quaerentis esse. Propalam obuiam ire
cupiditati parum ausi, obsecundando mollire impetum adgrediuntur.
Comitiorum illi habendorum, quando minimus natu sit, munus consensu
iniungunt. Ars haec erat, ne semet ipse creare posset, quod praeter
tribunos plebi--et id ipsum pessimo exemplo--nemo unquam fecisset. Ille
enimuero, quod bene uertat, habiturum se comitia professus,
impedimentum pro occasione arripuit; deiectisque honore per coitionem
duobus Quinctiis, Capitolino et Cincinnato, et patruo suo C. Claudio,
constantissimo uiro in optimatium causa, et aliis eiusdem fastigii ciuibus,
nequaquam splendore uitae pares decemuiros creat, se in primis, quod
haud secus factum improbabant boni quam nemo facere ausurum
crediderat. Creati cum eo M. Cornelius Maluginensis M. Sergius L. Minucius
Q. Fabius Uibulanus Q. Poetelius T. Antonius Merenda K. Duillius Sp. Oppius
Cornicen M'. Rabuleius.
[36] Ille finis Appio alienae personae ferendae
fuit. Suo iam inde uiuere ingenio coepit nouosque collegas, iam priusquam
inirent magistratum, in suos mores formare. Cottidie coibant remotis
arbitris; inde impotentibus instructi consiliis, quae secreto ab aliis
coquebant, iam haud dissimulando superbiam, rari aditus, conloquentibus
difficiles, ad idus Maias rem perduxere. Idus tum Maiae sollemnes
ineundis magistratibus erant. Inito igitur magistratu primum honoris diem
denuntiatione ingentis terroris insignem fecere. Nam cum ita priores
decemuiri seruassent ut unus fasces haberet et hoc insigne regium in
orbem, suam cuiusque uicem, per omnes iret, subito omnes cum duodenis
fascibus prodiere. Centum uiginti lictores forum impleuerant et cum
fascibus secures inligatas praeferebant; nec attinuisse demi securem, cum
sine prouocatione creati essent, interpretabantur. Decem regum species
erat, multiplicatusque terror non infimis solum sed primoribus patrum,
ratis caedis causam ac principium quaeri, ut si quis memorem libertatis
uocem aut in senatu aut in populo misisset statim uirgae securesque etiam
ad ceterorum metum expedirentur. Nam praeterquam quod in populo
nihil erat praesidii sublata prouocatione, intercessionem quoque consensu
sustulerant, cum priores decemuiri appellatione collegae corrigi reddita ab
se iura tulissent et quaedam, quae sui iudicii uideri possent, ad populum
reiecissent. Aliquamdiu aequatus inter omnes terror fuit; paulatim totus
uertere in plebem coepit; abstinebatur a patribus; in humiliores libidinose
crudeliterque consulebatur. Hominum, non causarum toti erant, ut apud
quos gratia uim aequi haberet. Iudicia domi conflabant, pronuntiabant in
foro. Si quis collegam appellasset, ab eo ad quem uenerat ita discedebat ut
paeniteret non prioris decreto stetisse. Opinio etiam sine auctore exierat
non in praesentis modo temporis eos iniuriam conspirasse, sed foedus
clandestinum inter ipsos iure iurando ictum, ne comitia haberent
perpetuoque decemuiratu possessum semel obtinerent imperium.
[37] Circumspectare tum patriciorum uoltus plebeii et
inde libertatis captare auram, unde seruitutem timendo in eum statum
rem publicam adduxerant. Primores patrum odisse decemuiros, odisse
plebem; nec probare quae fierent, et credere haud indignis accidere; auide
ruendo ad libertatem in seruitutem elapsos iuuare nolle; cumulari quoque
iniurias, ut taedio praesentium consules duo tandem et status pristinus
rerum in desiderium ueniant. Iam et processerat pars maior anni et duae
tabulae legum ad prioris anni decem tabulas erant adiectae, nec quicquam
iam supererat, si eae quoque leges centuriatis comitiis perlatae essent, cur
eo magistratu rei publicae opus esset. Exspectabant quam mox consulibus
creandis comitia edicerentur; id modo plebes agitabat quonam modo
tribuniciam potestatem, munimentum libertati, rem intermissam,
repararent; cum interim mentio comitiorum nulla fieri. Et decemuiri, qui
primo tribunicios homines, quia id populare habebatur, circum se
ostentauerant plebi, patriciis iuuenibus saepserant latera. Eorum cateruae
tribunalia obsederant; hi ferre agere plebem plebisque res, cum fortuna,
qua quidquid cupitum foret, potentioris esset. Et iam ne tergo quidem
abstinebatur; uirgis caedi, alii securi subici; et, ne gratuita crudelitas esset,
bonorum donatio sequi domini supplicium. Hac mercede iuuentus nobilis
corrupta non modo non ire obuiam iniuriae, sed propalam licentiam suam
malle quam omnium libertatem.
[38] Idus Maiae uenere. Nullis subrogatis magistratibus,
priuati pro decemuiris, neque animis ad imperium inhibendum imminutis
neque ad speciem honoris insignibus prodeunt. Id uero regnum haud
dubie uideri. Deploratur in perpetuum libertas, nec uindex quisquam
exsistit aut futurus uidetur. Nec ipsi solum desponderant animos, sed
contemni coepti erant a finitimis populis, imperiumque ibi esse ubi non
esset libertas, indignabantur. Sabini magna manu incursionem in agrum
Romanum fecere; lateque populati cum hominum atque pecudum inulti
praedas egissent, recepto ad Eretum quod passim uagatum erat agmine
castra locant, spem in discordia Romana ponentes: eam impedimentum
dilectui fore. Non nuntii solum sed per urbem agrestium fuga
trepidationem iniecit. Decemuiri consultant quid opus facto sit, destituti
inter patrum et plebis odia. Addidit terrorem insuper alium fortuna.
Aequi alia ex parte castra in Algido locant depopulanturque inde
excursionibus Tusculanum agrum; legati ea ab Tusculo, praesidium orantes,
nuntiant. Is pauor perculit decemuiros ut senatum, simul duobus
circumstantibus urbem bellis, consulerent. Citari iubent in curiam patres,
haud ignari quanta inuidiae immineret tempestas: omnes uastati agri
periculorumque imminentium causas in se congesturos; temptationemque
eam fore abolendi sibi magistratus, ni consensu resisterent imperioque
inhibendo acriter in paucos praeferocis animi conatus aliorum
comprimerent. Postquam audita uox in foro est praeconis patres in curiam
ad decemuiros uocantis, uelut noua res, quia intermiserant iam diu morem
consulendi senatus, mirabundam plebem conuertit quidnam incidisset cur
ex tanto interuallo rem desuetam usurparent; hostibus belloque gratiam
habendam quod solitum quicquam liberae ciuitati fieret. Circumspectare
omnibus fori partibus senatorem, raroque usquam noscitare; curiam inde
ac solitudinem circa decemuiros intueri, cum et ipsi suum inuisum
consensu imperium, et plebs, quia priuatis ius non esset uocandi senatum,
non conuenire patres interpretarentur; iam caput fieri libertatem
repetentium, si se plebs comitem senatui det et quemadmodum patres
uocati non coeant in senatum, sic plebs abnuat dilectum. Haec fremunt
plebes. Patrum haud fere quisquam in foro, in urbe rari erant. Indignitate
rerum cesserant in agros, suarumque rerum erant amissa publica, tantum
ab iniuria se abesse rati quantum a coetu congressuque impotentium
dominorum se amouissent. Postquam citati non conueniebant, dimissi circa
domos apparitores simul ad pignera capienda sciscitandumque num
consulto detractarent referunt senatum in agris esse. Laetius id
decemuiris accidit quam si praesentes detractare imperium referrent.
Iubent acciri omnes, senatumque in diem posterum edicunt; qui aliquanto
spe ipsorum frequentior conuenit. Quo facto proditam a patribus plebs
libertatem rata, quod iis qui iam magistratu abissent priuatisque si uis
abesset, tamquam iure cogentibus, senatus paruisset.
[39] Sed magis oboedienter uentum in curiam esse quam
obnoxie dictas sententias accepimus. L. Ualerium Potitum proditum
memoriae est post relationem Ap. Claudi, priusquam ordine sententiae
rogarentur, postulando ut de re publica liceret dicere, prohibentibus
minaciter decemuiris proditurum se ad plebem denuntiantem, tumultum
exciuisse. Nec minus ferociter M. Horatium Barbatum isse in certamen,
decem Tarquinios appellantem admonentemque Ualeriis et Horatiis
ducibus pulsos reges. Nec nominis homines tum pertaesum esse, quippe
quo Iouem appellari fas sit, quo Romulum, conditorem urbis, deincepsque
reges, quod sacris etiam ut sollemne retentum sit: superbiam
uiolentiamque tum perosus regis. Quae si in rege tum aut in filio
regis ferenda non fuerint, quem eadem laturum in tot priuatis? Uiderent
ne uetando in curia libere homines loqui extra curiam etiam mouerent
uocem; neque se uidere qui sibi minus priuato ad contionem populum
uocare quam illis senatum cogere liceat. Ubi uellent experirentur quanto
fortior dolor libertate sua uindicanda quam cupiditas in iniusta
dominatione esset. De bello Sabino eos referre, tamquam maius ullum
populo Romano bellum sit quam cum iis qui legum ferendarum causa
creati nihil iuris in ciuitate reliquerint; qui comitia, qui annuos magistratus,
qui uicissitudinem imperitandi, quod unum exaequandae sit libertatis,
sustulerint; qui priuati fasces et regium imperium habeant. Fuisse regibus
exactis patricios magistratus; creatos postea post secessionem plebis
plebeios; cuius illi partis essent, rogitare. Populares? Quid enim eos per
populum egisse? Optimates? Qui anno iam prope senatum non habuerint,
tunc ita habeant ut de re publica loqui prohibeant? Ne nimium in metu
alieno spei ponerent; grauiora quae patiantur uideri iam hominibus quam
quae metuant.
[40] Haec uociferante Horatio cum decemuiri nec irae nec
ignoscendi modum reperirent nec quo euasura res esset cernerent, C.
Claudi, qui patruus Appi decemuiri erat, oratio fuit precibus quam iurgio
similior, orantis per sui fratris parentisque eius manes ut ciuilis potius
societatis in qua natus esset, quam foederis nefarie icti cum collegis
meminisset. Multo id magis se illius causa orare quam rei publicae; quippe
rem publicam, si a uolentibus nequeat, ab inuitis ius expetituram; sed ex
magno certamine magnas excitari ferme iras; earum euentum se horrere.
Cum aliud praeterquam de quo rettulissent decemuiri dicere prohiberent,
Claudium interpellandi uerecundia fuit. Sententiam igitur peregit nullum
placere senatus consultum fieri. Omnesque ita accipiebant priuatos eos a
Claudio iudicatos; multique ex consularibus uerbo adsensi sunt. Alia
sententia, asperior in speciem, uim minorem aliquanto habuit, quae
patricios coire ad prodendum interregem iubebat. Censendo enim
quodcumque, magistratus esse qui senatum haberent iudicabat, quos
priuatos fecerat auctor nullius senatus consulti faciendi. Ita labente iam
causa decemuirorum, L. Cornelius Maluginensis, M. Corneli decemuiri
frater, cum ex consularibus ad ultimum dicendi locum consulto seruatus
esset, simulando curam belli fratrem collegasque eius tuebatur, quonam
fato incidisset mirari se dictitans ut decemuiros, qui decemuiratum
petissent--aut soli ii aut maxime--oppugnarent; aut quid ita, cum per tot
menses uacua ciuitate nemo iustine magistratus summae rerum praeessent
controuersiam fecerit, nunc demum cum hostes prope ad portas sint,
ciuiles discordias serant, nisi quod in turbido minus perspicuum fore
putent quid agatur. Ceterum--nonne enim maiore cura occupatis animis
uerum esse praeiudicium rei tantae auferri?--sibi placere de eo quod
Ualerius Horatiusque ante idus Maias decemuiros abisse magistratu
insimulent, bellis quae immineant perfectis, re publica in tranquillum
redacta, senatu disceptante agi, et iam nunc ita se parare Ap. Claudium ut
comitiorum quae decemuiris creandis decemuirum ipse habuerit sciat sibi
rationem reddendam esse utrum in unum annum creati sint, an donec
leges quae deessent perferrentur. In praesentia omnia praeter bellum
omitti placere; cuius si falso famam uolgatam, uanaque non nuntios solum
sed Tusculanorum etiam legatos attulisse putent, speculatores mittendos
censere qui certius explorata referant: sin fides et nuntiis et legatis
habeatur, dilectum primo quoque tempore haberi et decemuiros quo
cuique eorum uideatur exercitus ducere, nec rem aliam praeuerti.
[41] In hanc sententiam ut discederetur iuniores patrum
euincebant. Ferocioresque iterum coorti Ualerius Horatiusque uociferari ut
de re publica liceret dicere; dicturos ad populum, si in senatu per
factionem non liceat; neque enim sibi priuatos aut in curia aut in contione
posse obstare, neque se imaginariis fascibus eorum cessuros esse. Tum
Appius iam prope esse ratus ut ni uiolentiae eorum pari resisteretur
audacia, uictum imperium esset, 'non erit melius' inquit, 'nisi de quo
consulimus, uocem misisse,' et ad Ualerium, negantem se priuato reticere,
lictorem accedere iussit. Iam Quiritium fidem implorante Ualerio a curiae
limine, L. Cornelius complexus Appium, non cui simulabat consulendo,
diremit certamen; factaque per Cornelium Ualerio dicendi gratia quae
uellet, cum libertas non ultra uocem excessisset, decemuiri propositum
tenuere. Consulares quoque ac seniores ab residuo tribuniciae potestatis
odio, cuius desiderium plebi multo acrius quam consularis imperii rebantur
esse, prope malebant postmodo ipsos decemuiros uoluntate abire
magistratu quam inuidia eorum exsurgere rursus plebem: si leniter ducta
res sine populari strepitu ad consules redisset, aut bellis interpositis aut
moderatione consulum in imperiis exercendis posse in obliuionem
tribunorum plebem adduci. Silentio patrum edicitur dilectus. Iuniores
cum sine prouocatione imperium esset ad nomina respondent. Legionibus
scriptis, inter se decemuiri comparabant quos ire ad bellum, quos praeesse
exercitibus opporteret. Principes inter decemuiros erant Q. Fabius et Ap.
Claudius. Bellum domi maius quam foris apparebat. Appi uiolentiam
aptiorem rati ad comprimendos urbanos motus: in Fabio minus in bono
constans quam nauum in malitia ingenium esse. Hunc enim uirum,
egregium olim domi militiaeque, decemuiratus collegaeque ita mutauerant
ut Appi quam sui similis mallet esse. Huic bellum in Sabinis, M'. Rabuleio
et Q. Poetelio additis collegis, mandatum. M. Cornelius in Algidum missus
cum L. Minucio et T. Antonio et K. Duillio et M. Sergio. Sp. Oppium
Ap. Claudio adiutorem ad urbem tuendam, aequo omnium
decemuirorum imperio, decernunt.
[42] Nihilo militiae quam domi melius res publica
administrata est. Illa modo in ducibus culpa quod ut odio essent
ciuibus fecerant: alia omnis penes milites noxia erat, qui ne quid
ductu atque auspicio decemuirorum prospere usquam gereretur uinci
se per suum atque illorum dedecus patiebantur. Fusi et ab Sabinis
ad Eretum et in Algido ab Aequis exercitus erant. Ab Ereto per
silentium noctis profugi propius urbem, inter Fidenas
Crustumeriamque, loco edito castra communierant; persecutis
hostibus nusquam se aequo certamine committentes, natura loci ac
uallo, non uirtute aut armis tutabantur. Maius flagitium in Algido,
maior etiam clades accepta; castra quoque amissa erant, exutusque
omnibus utensilibus miles Tusculum se, fide misericordiaque
uicturus hospitum, quae tamen non fefellerunt, contulerat. Romam
tanti erant terrores allati, ut posito iam decemuirali odio patres
uigilias in urbe habendas censerent, omnes qui per aetatem arma
ferre possent custodire moenia ac pro portis stationes agere iuberent,
arma Tusculum ad supplementum decernerent, decemuirosque ab
arce Tusculi digressos in castris militem habere, castra alia a Fidenis
in Sabinum agrum transferri, belloque ultro inferendo deterreri
hostes a consilio urbis oppugnandae.
[43] Ad clades ab hostibus acceptas duo nefanda
facinora decemuiri belli domique adiciunt. L. Siccium in Sabinis, per
inuidiam decemuiralem tribunorum creandorum secessionisque
mentiones ad uolgus militum sermonibus occultis serentem,
prospeculatum ad locum castris capiendum mittunt. Datur negotium
militibus quos miserant expeditionis eius comites, ut eum opportuno
adorti loco interficerent. Haud inultum interfecere; nam circa
repugnantem aliquot insidiatores cecidere, cum ipse se praeualidus,
pari uiribus animo, circumuentus tutaretur. Nuntiant in castra ceteri
praecipitatum in insidias esse; Siccium egregie pugnantem militesque
quosdam cum eo amissos. Primo fides nuntiantibus fuit; profecta
deinde cohors ad sepeliendos qui ceciderant decemuirorum permissu,
postquam nullum spoliatum ibi corpus Sicciumque in medio iacentem
armatum omnibus in eum uersis corporibus uidere, hostium neque
corpus ullum nec uestigia abeuntium, profecto ab suis interfectum
memorantes rettulere corpus. Inuidiaeque plena castra erant, et
Romam ferri protinus Siccium placebat, ni decemuiri funus militare
ei publica impensa facere maturassent. Sepultus ingenti militum
maestitia, pessima decemuirorum in uolgus fama est.
[44] Sequitur aliud in urbe nefas, ab libidine ortum,
haud minus foedo euentu quam quod per stuprum caedemque
Lucretiae urbe regnoque Tarquinios expulerat, ut non finis solum
idem decemuiris qui regibus sed causa etiam eadem imperii
amittendi esset. Ap. Claudium uirginis plebeiae stuprandae libido
cepit. Pater uirginis, L. Uerginius, honestum ordinem in Algido
ducebat, uir exempli recti domi militiaeque. Perinde uxor instituta
fuerat liberique instituebantur. Desponderat filiam L. Icilio
tribunicio, uiro acri et pro causa plebis expertae uirtutis. Hanc
uirginem adultam forma excellentem Appius amore amens pretio ac
spe perlicere adortus, postquam omnia pudore saepta
animaduerterat, ad crudelem superbamque uim animum conuertit.
M. Claudio clienti negotium dedit, ut uirginem in seruitutem
adsereret neque cederet secundum libertatem postulantibus
uindicias, quod pater puellae abesset locum iniuriae esse ratus.
Uirgini uenienti in forum--ibi namque in tabernaculis litterarum ludi
erant--minister decemuiri libidinis manum iniecit, serua sua natam
seruamque appellans, sequique se iubebat: cunctantem ui
abstracturum. Pauida puella stupente, ad clamorem nutricis fidem
Quiritium implorantis fit concursus; Uergini patris sponsique Icili
populare nomen celebrabatur. Notos gratia eorum, turbam indignitas
rei uirgini conciliat. Iam a ui tuta erat, cum adsertor nihil opus esse
multitudine concitata ait; se iure grassari, non ui. Uocat puellam in
ius. Auctoribus qui aderant ut sequerentur, ad tribunal Appi
peruentum est. Notam iudici fabulam petitor, quippe apud ipsum
auctorem argumenti, peragit: puellam domi suae natam furtoque
inde in domum Uergini translatam suppositam ei esse; id se indicio
compertum adferre probaturumque uel ipso Uerginio iudice, ad
quem maior pars iniuriae eius pertineat; interim dominum sequi
ancillam aequum esse. Aduocati puellae, cum Uerginium rei publicae
causa dixissent abesse, biduo adfuturum si nuntiatum ei sit, iniquum
esse absentem de liberis dimicare, postulant ut rem integram in
patris aduentum differat, lege ab ipso lata uindicias det secundum
libertatem, neu patiatur uirginem adultam famae prius quam
libertatis periculum adire.
[45] Appius decreto praefatur quam libertati
fauerit eam ipsam legem declarare quam Uergini amici postulationi
suae praetendant; ceterum ita in ea firmum libertati fore praesidium,
si nec causis nec personis uariet. In iis enim qui adserantur in
libertatem, quia quiuis lege agere possit, id iuris esse: in ea quae in
patris manu sit, neminem esse alium cui dominus possessione cedat.
Placere itaque patrem arcessiri; interea iuris sui iacturam adsertorem
non facere quin ducat puellam sistendamque in aduentum eius qui
pater dicatur promittat. Aduersus iniuriam decreti cum multi magis
fremerent quam quisquam unus recusare auderet, P. Numitorius
puellae auus et sponsus Icilius interueniunt; dataque inter turbam
uia, cum multitudo Icili maxime interuentu resisti posse Appio
crederet, lictor decresse ait uociferantemque Icilium submouet.
Placidum quoque ingenium tam atrox iniuria accendisset. 'Ferro hinc
tibi submouendus sum, Appi' inquit, 'ut tacitum feras quod celari uis.
Uirginem ego hanc sum ducturus nuptamque pudicam habiturus.
Proinde omnes collegarum quoque lictores conuoca; expediri uirgas et
secures iube; non manebit extra domum patris sponsa Icili. Non si
tribunicium auxilium et prouocationem plebi Romanae, duas arces
libertatis tuendae, ademistis, ideo in liberos quoque nostros
coniugesque regnum uestrae libidini datum est. Saeuite in tergum et
in ceruices nostras: pudicitia saltem in tuto sit. Huic si uis adferetur,
ego praesentium Quiritium pro sponsa, Uerginius militum pro unica
filia, omnes deorum hominumque implorabimus fidem, neque tu
istud unquam decretum sine caede nostra referes. Postulo Appi,
etiam atque etiam consideres quo progrediare. Uerginius uiderit de
filia ubi uenerit quid agat; hoc tantum sciat sibi si huius uindiciis
cesserit condicionem filiae quaerendam esse. Me uindicantem
sponsam in libertatem uita citius deseret quam fides.'
[46] Concitata multitudo erat certamenque instare
uidebatur. Lictores Icilium circumsteterant; nec ultra minas tamen
processum est, cum Appius non Uerginiam defendi ab Icilio, sed
inquietum hominem et tribunatum etiam nunc spirantem locum
seditionis quaerere diceret. Non praebiturum se illi eo die materiam,
sed, ut iam sciret non id petulantiae suae sed Uerginio absenti et
patrio nomini et libertati datum, ius eo die se non dicturum neque
decretum interpositurum: a M. Claudio petiturum ut decederet iure
suo uindicarique puellam in posterum diem pateretur; quod nisi
pater postero die adfuisset, denuntiare se Icilio similibusque Icili
neque legi suae latorem neque decemuiro constantiam defore; nec se
utique collegarum lictores conuocaturum ad coercendos seditionis
auctores: contentum se suis lictoribus fore. Cum dilatum tempus
iniuriae esset secessissentque aduocati puellae, placuit omnium
primum fratrem Icili filiumque Numitori, impigros iuuenes, pergere
inde recta ad portam, et quantum adcelerari posset Uerginium acciri
e castris; in eo uerti puellae salutem, si postero die uindex iniuriae ad
tempus praesto esset. Iussi pergunt citatisque equis nuntium ad
patrem perferunt. Cum instaret adsertor puellae ut uindicaret
sponsoresque daret, atque id ipsum agi diceret Icilius, sedulo tempus
terrens dum praeciperent iter nuntii missi in castra, manus tollere
undique multitudo et se quisque paratum ad spondendum Icilio
ostendere. Atque ille lacrimabundus 'gratum est' inquit; 'crastina die
uestra opera utar; sponsorum nunc satis est.' Ita uindicatur Uerginia
spondentibus propinquis. Appius paulisper moratus ne eius rei
causa sedisse uideretur, postquam omissis rebus aliis prae cura unius
nemo adibat, domum se recepit collegisque in castra scribit, ne
Uerginio commeatum dent atque etiam in custodia habeant.
Improbum consilium serum, ut debuit, fuit et iam commeatu sumpto
profectus Uerginius prima uigilia erat, cum postero die mane de
retinendo eo nequiquam litterae redduntur.
[47] At in urbe prima luce cum ciuitas in foro
exspectatione erecta staret, Uerginius sordidatus filiam secum
obsoleta ueste comitantibus aliquot matronis cum ingenti
aduocatione in forum deducit. Circumire ibi et prensare homines
coepit et non orare solum precariam opem, sed pro debita petere: se
pro liberis eorum ac coniugibus cottidie in acie stare, nec alium
uirum esse cuius strenue ac ferociter facta in bello plura memorari
possent: quid prodesse si, incolumi urbe, quae capta ultima timeantur
liberis suis sint patienda? Haec prope contionabundus circumibat
homines. Similia his ab Icilio iactabantur. Comitatus muliebris plus
tacito fletu quam ulla uox mouebat. Aduersus quae omnia obstinato
animo Appius--tanta uis amentiae uerius quam amoris mentem
turbauerat--in tribunal escendit, et ultro querente pauca petitore
quod ius sibi pridie per ambitionem dictum non esset, priusquam aut
ille postulatum perageret aut Uerginio respondendi daretur locus,
Appius interfatur. Quem decreto sermonem praetenderit, forsan
aliquem uerum auctores antiqui tradiderint: quia nusquam ullum in
tanta foeditate decreti ueri similem inuenio, id quod constat nudum
uidetur proponendum, decresse uindicias secundum seruitutem.
Primo stupor omnes admiratione rei tam atrocis defixit; silentium
inde aliquamdiu tenuit. Dein cum M. Claudius, circumstantibus
matronis, iret ad prehendendam uirginem, lamentabilisque eum
mulierum comploratio excepisset, Uerginius intentans in Appium
manus, 'Icilio' inquit, 'Appi, non tibi filiam despondi et ad nuptias,
non ad stuprum educaui. Placet pecudum ferarumque ritu promisce
in concubitus ruere? Passurine haec isti sint nescio: non spero esse
passuros illos qui arma habent.' Cum repelleretur adsertor uirginis a
globo mulierum circumstantiumque aduocatorum, silentium factum
per praeconem.
[48] Decemuir alienatus ad libidinem animo negat
ex hesterno tantum conuicio Icili uiolentiaque Uergini, cuius testem
populum Romanum habeat, sed certis quoque indiciis compertum se
habere nocte tota coetus in urbe factos esse ad mouendam
seditionem. Itaque se haud inscium eius dimicationis cum armatis
descendisse, non ut quemquam quietum uiolaret, sed ut turbantes
ciuitatis otium pro maiestate imperii coerceret. 'Proinde quiesse erit
melius. I,' inquit, 'lictor, submoue turbam et da uiam domino ad
prehendendum mancipium.' Cum haec intonuisset plenus irae,
multitudo ipsa se sua sponte dimouit desertaque praeda iniuriae
puella stabat. Tum Uerginius ubi nihil usquam auxilii uidit, 'quaeso'
inquit, 'Appi, primum ignosce patrio dolori, si quo inclementius in te
sum inuectus; deinde sinas hic coram uirgine nutricem percontari
quid hoc rei sit, ut si falso pater dictus sum aequiore hinc animo
discedam.' Data uenia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad
tabernas, quibus nunc Nouis est nomen, atque ibi ab lanio cultro
arrepto, 'hoc te uno quo possum' ait, 'modo, filia, in libertatem
uindico.' Pectus deinde puellae transfigit, respectansque ad tribunal
'te' inquit, 'Appi, tuumque caput sanguine hoc consecro.' Clamore ad
tam atrox facinus orto excitus Appius comprehendi Uerginium iubet.
Ille ferro quacumque ibat uiam facere, donec multitudine etiam
prosequentium tuente ad portam perrexit. Icilius Numitoriusque
exsangue corpus sublatum ostentant populo; scelus Appi, puellae
infelicem formam, necessitatem patris deplorant. Sequentes
clamitant matronae, eamne liberorum procreandorum condicionem,
ea pudicitiae praemia esse?-- cetera, quae in tali re muliebris dolor,
quo est maestior imbecillo animo, eo miserabilia magis querentibus
subicit. Uirorum et maxime Icili uox tota tribuniciae potestatis ac
prouocationis ad populum ereptae publicarumque indignationum
erat.
[49] Concitatur multitudo partim atrocitate sceleris,
partim spe per occasionem repetendae libertatis. Appius nunc uocari
Icilium, nunc retractantem arripi, postremo, cum locus adeundi
apparitoribus non daretur, ipse cum agmine patriciorum iuuenum
per turbam uadens, in uincula duci iubet. Iam circa Icilium non
solum multitudo sed duces quoque multitudinis erant, L. Ualerius et
M. Horatius, qui repulso lictore, si iure ageret, uindicare se a priuato
Icilium aiebant; si uim adferre conaretur, ibi quoque haud impares
fore. Hinc atrox rixa oritur. Ualerium Horatiumque lictor decemuiri
inuadit: franguntur a multitudine fasces. In contionem Appius
escendit: sequuntur Horatius Ualeriusque. Eos contio audit:
decemuiro obstrepitur. Iam pro imperio Ualerius discedere a priuato
lictores iubebat, cum fractis animis Appius, uitae metuens, in domum
se propinquam foro insciis aduersariis capite obuoluto recipit. Sp.
Oppius, ut auxilio collegae esset, in forum ex altera parte inrumpit.
Uidet imperium ui uictum. Agitatus deinde consiliis ad quae ex omni
parte adsentiendo multis auctoribus trepidauerat, senatum postremo
uocari iussit. Ea res, quod magnae parti patrum displicere acta
decemuirorum uidebantur, spe per senatum finiendae potestatis eius
multitudinem sedauit. Senatus nec plebem inritandam censuit et
multo magis prouidendum ne quid Uergini aduentus in exercitu
motus faceret.
[50] Itaque missi iuniores patrum in castra, quae
tum in monte Uecilio erant, nuntiant decemuiris ut omni ope ab
seditione milites contineant. Ibi Uerginius maiorem quam reliquerat
in urbe motum exciuit. Nam praeterquam quod agmine prope
quadringentorum hominum ueniens, qui ab urbe indignitate rei
accensi comites ei se dederant, conspectus est, strictum etiam telum
respersusque ipse cruore tota in se castra conuertit. Et togae
multifariam in castris uisae maioris aliquanto quam erat speciem
urbanae multitudinis fecerant. Quaerentibus quid rei esset, flens diu
uocem non misit; tandem, ut iam ex trepidatione concurrentium
turba constitit ac silentium fuit, ordine cuncta, ut gesta erant,
exposuit. Supinas deinde tendens manus, commilitones appellans
orabat ne quod scelus Ap. Claudi esset sibi attribuerent neu se ut
parricidam liberum auersarentur. Sibi uitam filiae sua cariorem
fuisse, si liberae ac pudicae uiuere licitum fuisset: cum uelut seruam
ad stuprum rapi uideret, morte amitti melius ratum quam
contumelia liberos, misericordia se in speciem crudelitatis lapsum;
nec superstitem filiae futurum fuisse, nisi spem ulciscendae mortis
eius in auxilio commilitonum habuisset. Illis quoque filias sorores
coniugesque esse, nec cum filia sua libidinem Ap. Claudi exstinctam
esse, sed quo impunitior sit eo effrenatiorem fore. Aliena calamitate
documentum datum illis cauendae similis iniuriae. Quod ad se
attineat, uxorem sibi fato ereptam, filiam, quia non ultra pudica
uictura fuerit, miseram sed honestam mortem occubuisse; non esse
iam Appi libidini locum in domo sua: ab alia uiolentia eius eodem se
animo suum corpus uindicaturum quo uindicauerit filiae: ceteri sibi
ac liberis suis consulerent. Haec Uerginio uociferanti succlamabat
multitudo nec illius dolori nec suae libertati se defuturos. Et immixti
turbae militum togati, eadem illa querendo docendoque quanto uisa
quam audita indigniora potuerint uideri, simul profligatam iam rem
nuntiando Romae esse, insecutis qui Appium prope interemptum in
exsilium abisse dicerent, perpulerunt ut ad arma conclamaretur
uellerentque signa et Romam proficiscerentur. Decemuiri simul iis
quae uidebant iisque quae acta Romae audierant perturbati, alius in
aliam partem castrorum ad sedandos motus discurrunt. Et leniter
agentibus responsum non redditur: imperium si quis inhiberet, et
uiros et armatos se esse respondetur. Eunt agmine ad urbem et
Auentinum insidunt, ut quisque occurrerat plebem ad repetendam
libertatem creandosque tribunos plebis adhortantes. Alia uox nulla
uiolenta audita est. Senatum Sp. Oppius habet. Nihil placet aspere
agi; quippe ab ipsis datum locum seditioni esse. Mittuntur tres legati
consulares, Sp. Tarpeius C. Iulius P. Sulpicius, qui quaererent senatus
uerbis cuius iussu castra deseruissent aut quid sibi uellent qui armati
Auentinum obsedissent belloque auerso ab hostibus patriam suam
cepissent. Non defuit quod responderetur: deerat qui daret
responsum, nullodum certo duce nec satis audentibus singulis
inuidiae se offerre. Id modo a multitudine conclamatum est ut L.
Ualerium et M. Horatium ad se mitterent: his se daturos responsum.
[51] Dimissis legatis, admonet milites Uerginius in
re non maxima paulo ante trepidatum esse, quia sine capite
multitudo fuerit, responsumque, quamquam non inutiliter, fortuito
tamen magis consensu quam communi consilio esse; placere decem
creari qui summae rei praeessent militarique honore tribunos
militum appellari. Cum ad eum ipsum primum is honos deferretur,
'melioribus meis uestrisque rebus reseruate' inquit, 'ista de me
iudicia. Nec mihi filia inulta honorem ullum iucundum esse patitur,
nec in perturbata re publica eos utile est praeesse uobis qui proximi
inuidiae sint. Si quis usus mei est, nihilo minor ex priuato capietur.'
ita decem numero tribunos militares creant. Neque in Sabinis quieuit
exercitus. Ibi quoque auctore Icilio Numitorioque secessio ab
decemuiris facta est, non minore motu animorum Sicci caedis
memoria renouata quam quem noua fama de uirgine adeo foede ad
libidinem petita accenderat. Icilius ubi audiuit tribunos militum in
Auentino creatos, ne comitiorum militarium praerogatiuam urbana
comitia iisdem tribunis plebis creandis sequerentur, peritus rerum
popularium imminensque ei potestati et ipse, priusquam iretur ad
urbem, pari potestate eundem numerum ab suis creandum curat.
Porta Collina urbem intrauere sub signis, mediaque urbe agmine in
Auentinum pergunt. Ibi coniuncti alteri exercitui uiginti tribunis
militum negotium dederunt ut ex suo numero duos crearent qui
summae rerum praeessent. M. Oppium Sex. Manilium creant. Patres
solliciti de summa rerum cum senatus cottidie esset iurgiis saepius
terunt tempus quam consiliis. Sicci caedes decemuiris et Appiana
libido et dedecora militiae obiciebantur. Placebat Ualerium
Horatiumque ire in Auentinum. Illi negabant se aliter ituros quam si
decemuiri deponerent insignia magistratus eius quo anno iam ante
abissent. Decemuiri querentes se in ordinem cogi, non ante quam
perlatis legibus quarum causa creati essent deposituros imperium se
aiebant.
[52] Per M. Duillium qui tribunus plebis fuerat
certior facta plebs contentionibus adsiduis nihil transigi, in Sacrum
montem ex Auentino transit, adfirmante Duillio non prius quam
deseri urbem uideant curam in animos patrum descensuram;
admoniturum Sacrum montem constantiae plebis scituros qua sine
restituta potestate redigi in concordiam res nequeant. Uia
Nomentana, cui tum Ficolensi nomen fuit, profecti castra in monte
Sacro locauere, modestiam patrum suorum nihil uiolando imitati.
Secuta exercitum plebs, nullo qui per aetatem ire posset retractante.
Prosequuntur coniuges liberique, cuinam se relinquerent in ea urbe
in qua nec pudicitia nec libertas sancta esset miserabiliter rogitantes.
Cum uasta Romae omnia insueta solitudo fecisset, in foro praeter
paucos seniorum nemo esset, uocatis utique in senatum patribus
desertum apparuisset forum, plures iam quam Horatius ac Ualerius
uociferabantur: 'Quid exspectabitis, patres conscripti? Si decemuiri
finem pertinaciae non faciunt, ruere ac deflagrare omnia passuri
estis? Quod autem istud imperium est, decemuiri, quod amplexi
tenetis? Tectis ac parietibus iura dicturi estis? Non pudet lictorum
uestrorum maiorem prope numerum in foro conspici quam
togatorum aliorum? Quid si hostes ad urbem ueniant facturi estis?
Quid si plebs mox, ubi parum secessione moueamur, armata ueniat?
Occasune urbis uoltis finire imperium? Atqui aut plebs non est
habenda aut habendi sunt tribuni plebis. Nos citius caruerimus
patriciis magistratibus quam illi plebeiis. Nouam inexpertamque eam
potestatem eripuere patribus nostris, ne nunc dulcedine semel capti
ferant desiderium, cum praesertim nec nos temperemus imperiis,
quo minus illi auxilii egeant.' Cum haec ex omni parte iactarentur,
uicti consensu decemuiri futuros se, quando ita uideatur, in potestate
patrum adfirmant. Id modo simul orant ac monent ut ipsis ab
inuidia caueatur nec suo sanguine ad supplicia patrum plebem
adsuefaciant.
[53] Tum Ualerius Horatiusque missi ad plebem
condicionibus quibus uideretur reuocandam componendasque res,
decemuiris quoque ab ira et impetu multitudinis praecauere
iubentur. Profecti gaudio ingenti plebis in castra accipiuntur, quippe
liberatores haud dubie et motus initio et exitu rei. Ob haec iis
aduenientibus gratiae actae; Icilius pro multitudine uerba facit.
Idem, cum de condicionibus ageretur, quaerentibus legatis quae
postulata plebis essent, composito iam ante aduentum legatorum
consilio ea postulauit ut appareret in aequitate rerum plus quam in
armis reponi spei. Potestatem enim tribuniciam prouocationemque
repetebant, quae ante decemuiros creatos auxilia plebis fuerant, et
ne cui fraudi esset concisse milites aut plebem ad repetendam per
secessionem libertatem. De decemuirorum modo supplicio atrox
postulatum fuit; dedi quippe eos aequum censebant uiuosque igni
concrematuros minabantur. Legati ad ea: 'Quae consilii fuerunt adeo
aequa postulastis ut ultro uobis deferenda fuerint; libertati enim ea
praesidia petitis, non licentiae ad impugnandos alios. Irae uestrae
magis ignoscendum quam indulgendum est, quippe qui crudelitatis
odio in crudelitatem ruitis et prius paene quam ipsi liberi sitis
dominari iam in aduersarios uoltis. Nunquamne quiescet ciuitas
nostra a suppliciis aut patrum in plebem Romanam aut plebis in
patres? Scuto uobis magis quam gladio opus est. Satis superque
humili est, qui iure aequo in ciuitate uiuit, nec inferendo iniuriam nec
patiendo. Etiam si quando metuendos uos praebituri estis, cum
reciperatis magistratibus legibusque uestris iudicia penes uos erunt
de capite nostro fortunisque, tunc ut quaeque causa erit statuetis:
nunc libertatem repeti satis est.'
[54] Facerent ut uellent permittentibus cunctis,
mox redituros se legati rebus perfectis adfirmant. Profecti cum
mandata plebis patribus exposuissent, alii decemuiri, quando quidem
praeter spem ipsorum supplicii sui nulla mentio fieret, haud
quicquam abnuere: Appius truci ingenio et inuidia praecipua odium
in se aliorum suo in eos metiens odio, 'haud ignaro' inquit, 'imminet
fortuna. Uideo donec arma aduersariis tradantur diferri aduersus
nos certamen. Dandus inuidiae est sanguis. Nihil ne ego quidem
moror quo minus decemuiratu abeam.' Factum senatus consultum ut
decemuiri se primo quoque tempore magistratu abdicarent, Q. Furius
pontifex maximus tribunos plebis crearet; et ne cui fraudi esset
secessio militum plebisque. His senatus consultis perfectis dimisso
senatu, decemuiri prodeunt in contionem abdicantque se magistratu,
ingenti hominum laetitia. Nuntiantur haec plebi. Legatos quidquid
in urbe hominum supererat prosequitur. Huic multitudini laeta alia
turba ex castris occurrit. Congratulantur libertatem concordiamque
ciuitati restitutam. Legati pro contione: 'Quod bonum faustum
felixque sit uobis reique publicae, redite in patriam ad penates
coniuges liberosque uestros; sed qua hic modestia fuistis, ubi nullius
ager in tot rerum usu necessario tantae multitudini est uiolatus, eam
modestiam ferte in urbem. In Auentinum ite, unde profecti estis; ibi
felici loco, ubi prima initia incohastis libertatis uestrae, tribunos plebi
creabitis. Praesto erit pontifex maximus qui comitia habeat.' Ingens
adsensus alacritasque cuncta adprobantium fuit. Conuellunt inde
signa profectique Romam certant cum obuiis gaudio. Armati per
urbem silentio in Auentinum perueniunt. Ibi extemplo pontifice
maximo comitia habente tribunos plebis creauerunt, omnium
primum L. Uerginium, inde L. Icilium et P. Numitorium, auunculum
Uerginiae, auctores secessionis, tum C. Sicinium, progeniem eius
quem primum tribunum plebis creatum in Sacro monte proditum
memoriae est, et M. Duillium, qui tribunatum insignem ante
decemuiros creatos gesserat nec in decemuiralibus certaminibus
plebi defuerat. Spe deinde magis quam meritis electi M. Titinius M.
Pomponius C. Apronius P. Uillius C. Oppius. Tribunatu inito L. Icilius
extemplo plebem rogauit et plebs sciuit ne cui fraudi esset secessio
ab decemuiris facta. Confestim de consulibus creandis cum
prouocatione M. Duillius rogationem pertulit. Ea omnia in pratis
Flaminiis concilio plebis acta, quem nunc circum Flaminium
appellant.
[55] Per interregem deinde consules creati L.
Ualerius M. Horatius, qui extemplo magistratum occeperunt. Quorum
consulatus popularis sine ulla patrum iniuria nec sine offensione fuit;
quidquid enim libertati plebis caueretur, id suis decedere opibus
credebant. Omnium primum, cum uelut in controuerso iure esset
tenerenturne patres plebi scitis, legem centuriatis comitiis tulere ut
quod tributim plebes iussisset populum teneret; qua lege tribuniciis
rogationibus telum acerrimum datum est. Aliam deinde consularem
legem de prouocatione, unicum praesidium libertatis, decemuirali
potestate euersam, non restituunt modo, sed etiam in posterum
muniunt sanciendo nouam legem, ne quis ullum magistratum sine
prouocatione crearet; qui creasset, eum ius fasque esset occidi, neue
ea caedes capitalis noxae haberetur. Et cum plebem hinc
prouocatione, hinc tribunicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque
tribunis, ut sacrosancti uiderentur, cuius rei prope iam memoria
aboleuerat, relatis quibusdam ex magno interuallo caerimoniis
renouarunt, et cum religione inuiolatos eos, tum lege etiam fecerunt,
sanciendo ut qui tribunis plebis aedilibus iudicibus decemuiris
nocuisset, eius caput Ioui sacrum esset, familia ad aedem Cereris
Liberi Liberaeque uenum iret. Hac lege iuris interpretes negant
quemquam sacrosanctum esse, sed eum qui eorum cui nocuerit Ioui
sacrum sanciri; itaque aedilem prendi ducique a maioribus
magistratibus, quod, etsi non iure fiat--noceri enim ei cui hac lege
non liceat--tamen argumentum esse non haberi pro sacro sanctoque
aedilem; tribunos uetere iure iurando plebis, cum primum eam
potestatem creauit, sacrosanctos esse. Fuere qui interpretarentur
eadem hac Horatia lege consulibus quoque et praetoribus, quia
eisdem auspiciis quibus consules crearentur, cautum esse: iudicem
enim consulem appellari. Quae refellitur interpretatio, quod iis
temporibus nondum consulem iudicem sed praetorem appellari mos
fuerit. Hae consulares leges fuere. Institutum etiam ab iisdem
consulibus ut senatus consulta in aedem Cereris ad aediles plebis
deferrentur, quae antea arbitrio consulum supprimebantur
uitiabanturque. M. Duillius deinde tribunus plebis plebem rogauit
plebesque sciuit qui plebem sine tribunis reliquisset, quique
magistratum sine prouocatione creasset, tergo ac capite puniretur.
Haec omnia ut inuitis, ita non aduersantibus patriciis transacta, quia
nondum in quemquam unum saeuiebatur.
[56] Fundata deinde et potestate tribunicia et
plebis libertate, tum tribuni adgredi singulos tutum maturumque iam
rati, accusatorem primum Uerginium et Appium reum deligunt. Cum
diem Appio Uerginius dixisset et Appius stipatus patriciis iuuenibus
in forum descendisset, redintegrata extemplo est omnibus memoria
foedissimae potestatis, cum ipsum satellitesque eius uidissent. Tum
Uerginius 'oratio' inquit, 'rebus dubiis inuenta est; itaque neque ego
accusando apud uos eum tempus teram, a cuius crudelitate uosmet
ipsi armis uindicastis, nec istum ad cetera scelera impudentiam in
defendendo se adicere patiar. Omnium igitur tibi, Appi Claudi, quae
impie nefarieque per biennium alia super alia es ausus, gratiam facio.
Unius tantum criminis nisi iudicem dices, te ab libertate in
seruitutem contra leges uindicias non dedisse, in uincla te duci
iubebo.' Nec in tribunicio auxilio Appius nec in iudicio populi ullam
spem habebat; tamen et tribunos appellauit et, nullo morante
arreptus a uiatore, 'prouoco' inquit. Audita uox una uindex libertatis,
ex eo missa ore quo uindiciae nuper ab libertate dictae erant,
silentium fecit. Et dum pro se quisque deos tandem esse et non
neglegere humana fremunt et superbiae crudelitatique etsi seras,
non leues tamen uenire poenas--prouocare qui prouocationem
sustulisset, et implorare praesidium populi qui omnia iura populi
obtrisset, rapique in uincla egentem iure libertatis qui liberum
corpus in seruitutem addixisset,--ipsius Appi inter contionis murmur
fidem populi Romani implorantis uox audiebatur: maiorum merita in
rem publicam domi militiaeque commemorabat, suum infelix erga
plebem Romanam studium, quo aequandarum legum causa cum
maxima offensione patrum consulatu abisset, suas leges, quibus
manentibus lator earum in uincla ducatur. Ceterum sua propria bona
malaque, cum causae dicendae data facultas sit, tum se experturum;
in praesentia se communi iure ciuitatis ciuem Romanum die dicta
postulare ut dicere liceat, ut iudicium populi Romani experiri. Non
ita se inuidiam pertimuisse, ut nihil in aequitate et misericordia
ciuium suorum spei habeat. Quod si indicta causa in uincla ducatur,
iterum se tribunos plebei appellare et monere ne imitentur quos
oderint. Quod si tribuni eodem foedere obligatos se fateantur
tollendae appellationis in quod conspirasse decemuiros criminati sint,
at se prouocare ad populum, implorare leges de prouocatione et
consulares et tribunicias, eo ipso anno latas. Quem enim
prouocaturum, si hoc indemnato indicta causa non liceat? Cui plebeio
et humili praesidium in legibus fore, si Ap. Claudio non sit? Se
documento futurum utrum nouis legibus dominatio an libertas
firmata sit, et appellatio prouocatioque aduersus iniuriam
magistratuum ostentata tantum inanibus litteris an uere data sit.
[57] Contra ea Uerginius unum Ap. Claudium et
legum expertem et ciuilis et humani foederis esse aiebat: respicerent
tribunal homines, castellum omnium scelerum, ubi decemuir ille
perpetuus, bonis, tergo, sanguini ciuium infestus, uirgas securesque
omnibus minitans, deorum hominumque contemptor, carnificibus,
non lictoribus stipatus, iam ab rapinis et caedibus animo ad libidinem
uerso uirginem ingenuam in oculis populi Romani, uelut bello captam,
ab complexu patris abreptam ministro cubiculi sui clienti dono
dederit; ubi crudeli decreto nefandisque uindiciis dextram patris in
filiam armauerit; ubi tollentes corpus semianime uirginis sponsum
auumque in carcerem duci iusserit, stupro interpellato magis quam
caede motus. Et illi carcerem aedificatum esse quod domicilium
plebis Romanae uocare sit solitus. Proinde ut ille iterum ac saepius
prouocet, sic se iterum ac saepius iudicem illi ferre ni uindicias ab
libertate in seruitutem dederit; si ad iudicem non eat, pro damnato in
uincla duci iubere. Ut haud quoquam improbante, sic magno motu
animorum, cum tanti uiri supplicio suamet plebi iam nimia libertas
uideretur, in carcerem est coniectus; tribunus ei diem prodixit. Inter
haec ab Latinis et Hernicis legati gratulatum de concordia patrum ac
plebis Romam uenerunt, donumque ob eam Ioui optumo maximo
coronam auream in Capitolium tulere parui ponderis, prout res haud
opulentae erant colebanturque religiones pie magis quam magnifice.
Iisdem auctoribus cognitum est Aequos Uolscosque summa ui bellum
apparare. Itaque partiri prouincias consules iussi. Horatio Sabini,
Ualerio Aequi euenere. Cum ad ea bella dilectum edixissent, fauore
plebis non iuniores modo sed emeritis etiam stipendiis pars magna
uoluntariorum ad nomina danda praesto fuere, eoque non copia
modo sed genere etiam militum, ueteranis admixtis, firmior exercitus
fuit. Priusquam urbe egrederentur, leges decemuirales, quibus
tabulis duodecim est nomen, in aes incisas in publico proposuerunt.
Sunt qui iussu tribunorum aediles functos eo ministerio scribant.
[58] C. Claudius, qui perosus decemuirorum scelera
et ante omnes fratris filii superbiae infestus Regillum, antiquam in
patriam, se contulerat, is magno iam natu cum ad pericula eius
deprecanda redisset cuius uitia fugerat, sordidatus cum gentilibus
clientibusque in foro prensabat singulos orabatque ne Claudiae genti
eam inustam maculam uellent ut carcere et uinculis uiderentur digni.
Uirum honoratissimae imaginis futurum ad posteros, legum latorem
conditoremque Romani iuris, iacere uinctum inter fures nocturnos ac
latrones. Auerterent ab ira parumper ad cognitionem
cogitationemque animos, et potius unum tot Claudiis deprecantibus
condonarent quam propter unius odium multorum preces
aspernarentur. Se quoque id generi ac nomini dare nec cum eo in
gratiam redisse, cuius aduersae fortunae uelit succursum. Uirtute
libertatem reciperatam esse: clementia concordiam ordinum stabiliri
posse. Erant quos moueret sua magis pietate quam eius pro quo
agebat causa; sed Uerginius sui potius ut misererentur orabat
filiaeque, nec gentis Claudiae regnum in plebem sortitae sed
necessariorum Uerginiae trium tribunorum preces audirent, qui ad
auxilium plebis creati ipsi plebis fidem atque auxilium implorarent.
Iustiores hae lacrimae uidebantur. Itaque spe incisa, priusquam
prodicta dies adesset, Appius mortem sibi consciuit. Subinde
arreptus a P. Numitorio Sp. Oppius, proximus inuidiae, quod in urbe
fuerat cum iniustae uindiciae a collega dicerentur. Plus tamen facta
iniuria Oppio quam non prohibita inuidiae fecit. Testis productus, qui
septem et uiginti enumeratis stipendiis, octiens extra ordinem
donatus donaque ea gerens in conspectu populi, scissa ueste, tergum
laceratum uirgis ostendit, nihilum deprecans quin si quam suam
noxam reus dicere posset, priuatus iterum in se saeuiret. Oppius
quoque ductus in uincula est, et ante iudicii diem finem ibi uitae
fecit. Bona Claudi Oppique tribuni publicauere. Collegae eorum
exsilii causa solum uerterunt; bona publicata sunt. Et M. Claudius,
adsertor Uerginiae, die dicta damnatus, ipso remittente Uerginio
ultimam poenam dimissus Tibur exsulatum abiit, manesque
Uerginiae, mortuae quam uiuae felicioris, per tot domos ad petendas
poenas uagati, nullo relicto sonte tandem quieuerunt.
[59] Ingens metus incesserat patres, uoltusque iam
iidem tribunorum erant qui decemuirorum fuerant, cum M. Duillius
tribunus plebis, inhibito salubriter modo nimiae potestati, 'et
libertatis' inquit, 'nostrae et poenarum ex inimicis satis est; itaque
hoc anno nec diem dici cuiquam nec in uincla duci quemquam sum
passurus. Nam neque uetera peccata repeti iam oblitterata placet,
cum noua expiata sint decemuirorum suppliciis, et nihil admissum iri
quod uim tribuniciam desideret spondet perpetua consulum
amborum in libertate uestra tuenda cura.' Ea primum moderatio
tribuni metum patribus dempsit, eademque auxit consulum inuidiam,
quod adeo toti plebis fuissent ut patrum salutis libertatisque prior
plebeio magistratui quam patricio cura fuisset, et ante inimicos
satietas poenarum suarum cepisset quam obuiam ituros licentiae
eorum consules appareret. Multique erant qui mollius consultum
dicerent, quod legum ab iis latarum patres auctores fuissent; neque
erat dubium quin turbato rei publicae statu tempori succubuissent.
[60] Consules rebus urbanis compositis fundatoque
plebis statu, in prouincias diuersi abiere. Ualerius aduersus
coniunctos iam in Algido exercitus Aequorum Uolscorumque sustinuit
consilio bellum; quod si extemplo rem fortunae commisisset, haud
scio an, qui tum animi ab decemuirorum infelicibus auspiciis Romanis
hostibusque erant, magno detrimento certamen staturum fuerit.
Castris mille passuum ab hoste positis copias continebat. Hostes
medium inter bina castra spatium acie instructa complebant,
prouocantibusque ad proelium responsum Romanus nemo reddebat.
Tandem fatigati stando ac nequiquam exspectando certamen Aequi
Uolscique, postquam concessum propemodum de uictoria credebant,
pars in Hernicos, pars in Latinos praedatum abeunt; relinquitur
magis castris praesidium quam satis uirium ad certamen. Quod ubi
consul sensit, reddit inlatum antea terrorem, instructaque acie ultro
hostem lacessit. Ubi illi, conscientia quid abesset uirium,
detractauere pugnam, creuit extemplo Romanis animus, et pro uictis
habebant pauentes intra uallum. Cum per totum diem stetissent
intenti ad certamen, nocti cessere. Et Romani quidem pleni spei
corpora curabant: haudquaquam pari hostes animo nuntios passim
trepidi ad reuocandos praedatores dimittunt. Recurritur ex proximis
locis: ulteriores non inuenti. Ubi inluxit, egreditur castris Romanus,
uallum inuasurus ni copia pugnae fieret. Et postquam multa iam dies
erat neque mouebatur quicquam ab hoste, iubet signa inferri consul;
motaque acie, indignatio Aequos et Uolscos incessit, si uictores
exercitus uallum potius quam uirtus et arma tegerent. Igitur et ipsi
efflagitatum ab ducibus signum pugnae accepere. Iamque pars
egressa portis erat deincepsque alii seruabant ordinem, in suum
quisque locum descendentes, cum consul Romanus, priusquam totis
uiribus fulta constaret hostium acies, intulit signa; adortusque nec
omnes dum eductos nec, qui erant, satis explicatis ordinibus, prope
fluctuantem turbam trepidantium huc atque illuc
circumspectantiumque se ac suos, addito turbatis mentibus clamore
atque impetu inuadit. Rettulere primo pedem hostes; deinde cum
animos collegissent et undique duces uictisne cessuri essent
increparent, restituitur pugna.
[61] Consul ex altera parte Romanos meminisse
iubebat illo die primum liberos pro libera urbe Romana pugnare,
sibimet ipsis uicturos, non ut decemuirorum uictores praemium
essent. Non Appio duce rem geri, sed consule Ualerio, ab
liberatoribus populi Romani orto, liberatore ipso. Ostenderent
prioribus proeliis per duces non per milites stetisse ne uincerent.
Turpe esse contra ciues plus animi habuisse quam contra hostes et
domi quam foris seruitutem magis timuisse. Unam Uerginiam fuisse
cuius pudicitiae in pace periculum esset, unum Appium ciuem
periculosae libidinis; at si fortuna belli inclinet, omnium liberis ab tot
milibus hostium periculum fore; nolle ominari quae nec Iuppiter nec
Mars pater passuri sint iis auspiciis conditae urbi accidere. Auentini
Sacrique montis admonebat, ut ubi libertas parta esset paucis ante
mensibus, eo imperium inlibatum referrent, ostenderentque eandem
indolem militibus Romanis post exactos decemuiros esse quae ante
creatos fuerit, nec aequatis legibus imminutam uirtutem populi
Romani esse. Haec ubi inter signa peditum dicta dedit, auolat deinde
ad equites. 'Agite, iuuenes' inquit, 'praestate uirtute peditem ut
honore atque ordine praestatis. Primo concursu pedes mouit hostem;
pulsum uos immissis equis exigite e campo. Non sustinebunt
impetum, et nunc cunctantur magis quam resistunt'. Concitant equos
permittuntque in hostem pedestri iam turbatum pugna, et perruptis
ordinibus elati ad nouissimam aciem, pars libero spatio circumuecti,
iam fugam undique capessentes plerosque a castris auertunt
praeterequitantesque absterrent. Peditum acies et consul ipse
uisque omnis belli fertur in castra, captisque cum ingenti caede,
maiore praeda potitur. Huius pugnae fama perlata non in urbem
modo sed in Sabinos ad alterum exercitum, in urbe laetitia modo
celebrata est, in castris animos militum ad aemulandum decus
accendit. Iam Horatius eos excursionibus ~sufficiendo~ proeliisque
leuibus experiundo adsuefecerat sibi potius fidere quam meminisse
ignominiae decemuirorum ductu acceptae, paruaque certamina in
summam totius profecerant spei. Nec cessabant Sabini, feroces ab re
priore anno bene gesta, lacessere atque instare, rogitantes quid
latrocinii modo procursantes pauci recurrentesque tererent tempus
et in multa proelia paruaque carperent summam unius belli? Quin
illi congrederentur acie inclinandamque semel fortunae rem darent?
[62] Ad id, quod sua sponte satis collectum
animorum erat, indignitate etiam Romani accendebantur: iam
alterum exercitum uictorem in urbem rediturum; sibi ultro per
contumelias hostem insultare; quando autem se, si tum non sint,
pares hostibus fore? Ubi haec fremere militem in castris consul
sensit, contione aduocata, 'quemadmodum' inquit, 'in Algido res gesta
sit, arbitror uos, milites, audisse. Qualem liberi populi exercitum
decuit esse, talis fuit; consilio collegae, uirtute militum uictoria parta
est. Quod ad me attinet, id consilii animique habiturus sum, quod uos
mihi feceritis. Et trahi bellum salubriter et mature perfici potest. Si
trahendum est, ego ut in dies spes uirtusque uestra crescat, eadem
qua institui disciplina efficiam; si iam satis animi est decernique
placet, agite dum, clamorem qualem in acie sublaturi estis, tollite hic
indicem uoluntatis uirtutisque uestrae.' Postquam ingenti alacritate
clamor est sublatus, quod bene uertat gesturum se illis morem
posteroque die in aciem deducturum adfirmat. Reliquum diei
apparandis armis consumptum est. Postero die simul instrui
Romanam aciem Sabini uidere et ipsi, iam pridem auidi certaminis,
procedunt. Proelium fuit, quale inter fidentes sibimet ambo
exercitus, ueteris perpetuaeque alterum gloriae, alterum nuper noua
uictoria elatum. Consilio etiam Sabini uires adiuuere; nam cum
aequassent aciem, duo extra ordinem milia quae in sinistrum cornu
Romanorum in ipso certamine impressionem facerent tenuere. Quae
ubi inlatis ex transuerso signis degrauabant prope circumuentum
cornu, equites duarum legionum, sescenti fere, ex equis desiliunt
cedentibusque iam suis prouolant in primum, simulque et hosti se
opponunt et aequato primum periculo, pudore deinde animos
peditum accendunt. Uerecundiae erat equitem suo alienoque Marte
pugnare, peditem ne ad pedes quidem degresso equiti parem esse.
[63] Uadunt igitur in proelium ab sua parte
omissum et locum ex quo cesserant repetunt; momentoque non
restituta modo pugna, sed inclinatur etiam Sabinis cornu. Eques inter
ordines peditum tectus se ad equos recipit; transuolat inde in partem
alteram suis uictoriae nuntius; simul et in hostes iam pauidos, quippe
fuso suae partis ualidiore cornu, impetum facit. Non aliorum eo
proelio uirtus magis enituit. Consul prouidere omnia, laudare fortes,
increpare sicubi segnior pugna esset. Castigati fortium statim
uirorum opera edebant tantumque hos pudor quantum alios laudes
excitabant. Redintegrato clamore undique omnes conisi hostem
auertunt, nec deinde Romana uis sustineri potuit. Sabini fusi passim
per agros castra hosti ad praedam relinquunt. Ibi non sociorum sicut
in Algido res, sed suas Romanus populationibus agrorum amissas
recipit. Gemina uictoria duobus bifariam proeliis parta, maligne
senatus in unum diem supplicationes consulum nomine decreuit.
Populus iniussu et altero die frequens iit supplicatum; et haec uaga
popularisque supplicatio studiis prope celebratior fuit. Consules ex
composito eodem biduo ad urbem accessere senatumque in Martium
campum euocauere. Ubi cum de rebus ab se gestis agerent, questi
primores patrum senatum inter milites dedita opera terroris causa
haberi. Itaque inde consules, ne criminationi locus esset, in prata
Flaminia, ubi nunc aedes Apollinis est--iam tum Apollinare
appellabant--, auocauere senatum. Ubi cum ingenti consensu patrum
negaretur triumphus, L. Icilius tribunus plebis tulit ad populum de
triumpho consulum, multis dissuasum prodeuntibus, maxime C.
Claudio uociferante de patribus, non de hostibus consules triumphare
uelle gratiamque pro priuato merito in tribunum, non pro uirtute
honorem peti. Nunquam ante de triumpho per populum actum;
semper aestimationem arbitriumque eius honoris penes senatum
fuisse; ne reges quidem maiestatem summi ordinis imminuisse. Ne
ita omnia tribuni potestatis suae implerent, ut nullum publicum
consilium sinerent esse. Ita demum liberam ciuitatem fore, ita
aequatas leges, si sua quisque iura ordo, suam maiestatem teneat. In
eandem sententiam multa et a ceteris senioribus patrum cum essent
dicta, omnes tribus eam rogationem acceperunt. Tum primum sine
auctoritate senatus populi iussu triumphatum est.
[64] Haec uictoria tribunorum plebisque prope in
haud salubrem luxuriam uertit, conspiratione inter tribunos facta ut
iidem tribuni reficerentur, et, quo sua minus cupiditas emineret,
consulibus quoque continuarent magistratum. Consensum patrum
causabantur, quo per contumeliam consulum iura plebis labefactata
essent. Quid futurum nondum firmatis legibus, si nouos tribunos per
factionis suae consules adorti essent? Non enim semper Ualerios
Horatiosque consules fore, qui libertati plebis suas opes postferrent.
Forte quadam utili ad tempus, ut comitiis praeesset potissimum M.
Duillio sorte euenit, uiro prudenti et ex continuatione magistratus
inuidiam imminentem cernenti. Qui cum ex ueteribus tribunis
negaret se ullius rationem habiturum, pugnarentque collegae ut
liberas tribus in suffragium mitteret aut concederet sortem
comitiorum collegis, habituris e lege potius comitia quam ex
uoluntate patrum, iniecta contentione Duillius consules ad subsellia
accitos cum interrogasset quid de comitiis consularibus in animo
haberent, respondissentque se nouos consules creaturos, auctores
populares sententiae haud popularis nactus in contionem cum iis
processit. Ubi cum consules producti ad populum interrogatique, si
eos populus Romanus, memor libertatis per illos receptae domi,
memor militiae rerum gestarum, consules iterum faceret, quidnam
facturi essent, nihil sententiae suae mutassent, conlaudatis
consulibus quod perseuerarent ad ultimum dissimiles decemuirorum
esse, comitia habuit; et quinque tribunis plebi creatis cum prae
studiis aperte petentium nouem tribunorum alii candidati tribus non
explerent, concilium dimisit nec deinde comitiorum causa habuit.
Satisfactum legi aiebat, quae numero nusquam praefinito tribuni
modo ut relinquerentur sanciret et ab iis qui creati essent cooptari
collegas iuberet; recitabatque rogationis carmen in quo sic erat: 'Si
tribunos plebei decem rogabo, si qui uos minus hodie decem tribunos
plebei feceritis, tum ut ii quos hi sibi collegas cooptassint legitimi
eadem lege tribuni plebei sint ut illi quos hodie tribunos plebei
feceritis.' Duillius cum ad ultimum perseuerasset negando quindecim
tribunos plebei rem publicam habere posse, uicta collegarum
cupiditate pariter patribus plebeique acceptus magistratu abiit.
[65] Noui tribuni plebis in cooptandis collegis
patrum uoluntatem fouerunt; duos etiam patricios consularesque, Sp.
Tarpeium et A. Aternium, cooptauere. Consules creati Sp. Herminius
T. Uerginius Caelimontanus, nihil magnopere ad patrum aut plebis
causam inclinati, otium domi ac foris habuere. L. Trebonius tribunus
plebis, infestus patribus quod se ab iis in cooptandis tribunis fraude
captum proditumque a collegis aiebat, rogationem tulit ut qui plebem
Romanam tribunos plebei rogaret, is usque eo rogaret dum decem
tribunos plebei faceret; insectandisque patribus, unde Aspero etiam
inditum est cognomen, tribunatum gessit. Inde M. Geganius
Macerinus et C. Iulius consules facti contentiones tribunorum
aduersus nobilium iuuentutem ortas, sine insectatione potestatis eius
conseruata maiestate patrum, sedauere; plebem, decreto ad bellum
Uolscorum et Aequorum dilectu, sustinendo rem ab seditionibus
continuere, urbano otio foris quoque omnia tranquilla esse
adfirmantes, per discordias ciuiles externos tollere animos. Cura
pacis concordiae quoque intestinae causa fuit. Sed alter semper ordo
grauis alterius modestiae erat; quiescenti plebi ab iunioribus patrum
iniuriae fieri coeptae. Ubi tribuni auxilio humilioribus essent, in
primis parum proderat; deinde ne ipsi quidem inuiolati erant, utique
postremis mensibus, cum et per coitiones potentiorum iniuria fieret
et uis potestatis omnis aliquanto posteriore anni parte languidior
ferme esset. Iamque plebs ita in tribunatu ponere aliquid spei, si
similes Icilio tribunos haberet: nomina tantum se biennio habuisse.
Seniores contra patrum ut nimis feroces suos credere iuuenes, ita
malle, si modus excedendus esset, suis quam aduersariis superesse
animos. Adeo moderatio tuendae libertatis, dum aequari uelle
simulando ita se quisque extollit ut deprimat alium, in difficili est,
cauendoque ne metuant, homines metuendos ultro se efficiunt, et
iniuriam ab nobis repulsam, tamquam aut facere aut pati necesse sit,
iniungimus aliis.
[66] T. Quinctius Capitolinus quartum et Agrippa
Furius consules inde facti nec seditionem domi nec foris bellum
acceperunt; sed imminebat utrumque. Iam non ultra discordia
ciuium reprimi poterat, et tribunis et plebe incitata in patres, cum
dies alicui nobilium dicta nouis semper certaminibus contiones
turbaret. Ad quarum primum strepitum, uelut signo accepto, arma
cepere Aequi ac Uolsci, simul quod persuaserant iis duces, cupidi
praedarum, biennio ante dilectum indictum haberi non potuisse,
abnuente iam plebe imperium: eo aduersus se non esse missos
exercitus. Dissolui licentia militandi morem, nec pro communi iam
patria Romam esse. Quicquid irarum simultatiumque cum externis
fuerit in ipsos uerti. Occaecatos lupos intestina rabie opprimendi
occasionem esse. Coniunctis exercitibus Latinum primum agrum
perpopulati sunt; deinde postquam ibi nemo uindex occurrebat, tum
uero exsultantibus belli auctoribus ad moenia ipsa Romae
populabundi regione portae Esquilinae accessere, uastationem
agrorum per contumeliam urbi ostentantes. Unde postquam inulti,
praedam prae se agentes, retro ad Corbionem agmine iere, Quinctius
consul ad contionem populum uocauit.
[67] Ibi in hanc sententiam locutum accipio: 'Etsi
mihi nullius noxae conscius, Quirites, sum, tamen cum pudore summo
in contionem in conspectum uestrum processi. Hoc uos scire, hoc
posteris memoriae traditum iri Aequos et Uolscos, uix Hernicis modo
pares, T. Quinctio quartum consule ad moenia urbis Romae impune
armatos uenisse! Hanc ego ignominiam, quamquam iam diu ita
uiuitur ut nihil boni diuinet animus, si huic
potissimum imminere anno scissem, uel exsilio uel morte, si alia fuga
honoris non esset, uitassem. Ergo si uiri arma illa habuissent quae in
portis fuere nostris, capi Roma me consule potuit? Satis honorum,
satis superque uitae erat; mori consulem tertium oportuit. Quem
tandem ignauissimi hostium contempsere? Nos consules an uos
Quirites? Si culpa in nobis est, auferte imperium indignis et, si id
parum est, insuper poenas expetite: si in uobis, nemo deorum nec
hominum sit, qui uestra puniat peccata, Quirites: uosmet tantum
eorum paeniteat. Non illi uestram ignauiam contempsere nec suae
uirtuti confisi sunt; quippe totiens fusi fugatique, castris exuti, agro
multati, sub iugum missi, et se et uos nouere: discordia ordinum et
uenenum urbis huius, patrum ac plebis certamina, dum nec nobis
imperii nec uobis libertatis est modus, dum taedet uos patriciorum,
nos plebeiorum magistratuum, sustulere illis animos. Pro deum
fidem, quid uobis uoltis? Tribunos plebis concupistis; concordiae
causa concessimus. Decemuiros desiderastis; creari passi sumus.
Decemuirorum uos pertaesum est; coegimus abire magistratu.
Manente in eosdem priuatos ira uestra, mori atque exulare
nobilissimos uiros honoratissimosque passi sumus. Tribunos plebis
creare iterum uoluistis; creastis. Consules facere uestrarum partium;
etsi patribus uidebamus iniquos, patricium quoque magistratum
plebi donum fieri uidimus. Auxilium tribunicium, prouocationem ad
populum, scita plebis iniuncta patribus, sub titulo aequandarum
legum nostra iura oppressa tulimus et ferimus. Qui finis erit
discordiarum? Ecquando unam urbem habere, ecquando communem
hanc esse patriam licebit? Uicti nos aequiore animo quiescimus
quam uos uictores. Satisne est nobis uos metuendos esse? Aduersus
nos Auentinum capitur, aduersus nos Sacer occupatur mons; Esquilias
uidimus ab hoste prope captas et scandentem in aggerem Uolscum.
Hostem nemo submouit: in nos uiri, in nos armati estis.
[68] Agitedum, ubi hic curiam circumsederitis et
forum infestum feceritis et carcerem impleueritis principibus, iisdem
istis ferocibus animis egredimini extra portam Esquilinam, aut, si ne
hoc quidem audetis, ex muris uisite agros uestros ferro ignique
uastatos, praedam abigi, fumare incensa passim tecta. At enim
communis res per haec loco est peiore; ager uritur, urbs obsidetur,
belli gloria penes hostes est. Quid tandem? Priuatae res uestrae quo
statu sunt? Iam unicuique ex agris sua damna nuntiabuntur. Quid
est tandem domi unde ea expleatis? Tribuni uobis amissa reddent ac
restituent? Uocis uerborumque quantum uoletis ingerent, et
criminum in principes et legum aliarum super alias ut contionum; sed
ex illis contionibus nunquam uestrum quisquam re, fortuna domum
auctior rediit. Ecquis rettulit aliquid ad coniugem ac liberos praeter
odia offensiones simultates publicas priuatasque, a quibus semper
non uestra uirtute innocentiaque, sed auxilio alieno tuti sitis? At
hercules, cum stipendia nobis consulibus, non tribunis ducibus, et in
castris, non in foro faciebatis, et in acie uestrum clamorem hostes,
non in contione patres Romani horrebant, praeda parta agro ex hoste
capto pleni fortunarum gloriaeque simul publicae simul priuatae
triumphantes domum ad penates redibatis: nunc oneratum uestris
fortunis hostem abire sinitis. Haerete adfixi contionibus et in foro
uiuite: sequitur uos necessitas militandi quam fugitis. Graue erat in
Aequos et Uolscos proficisci: ante portas est bellum. Si inde non
pellitur, iam intra moenia erit et arcem et Capitolium scandet et in
domos uestras uos persequetur. Biennio ante senatus dilectum
haberi et educi exercitum in Algidum iussit: sedemus desides domi
mulierum ritu inter nos altercantes, praesenti pace laeti nec
cernentes ex otio illo breui multiplex bellum rediturum. His ego
gratiora dictu alia esse scio; sed me uera pro gratis loqui, etsi meum
ingenium non moneret, necessitas cogit. Uellem equidem uobis
placere, Quirites; sed multo malo uos saluos esse, qualicumque erga
me animo futuri estis. Natura hoc ita comparatum est, ut qui apud
multitudinem sua causa loquitur gratior eo sit cuius mens nihil
praeter publicum commodum uidet; nisi forte adsentatores publicos,
plebicolas istos, qui uos nec in armis nec in otio esse sinunt, uestra
uos causa incitare et stimulare putatis. Concitati aut honori aut
quaestui illis estis; et quia in concordia ordinum nullos se usquam
esse uident, malae rei se quam nullius, turbarum ac seditionum
duces esse uolunt. Quarum rerum si uos taedium tandem capere
potest et patrum uestroque antiquos mores uoltis pro his nouis
sumere, nulla supplicia recuso, nisi paucis diebus hos populatores
agrorum nostrorum fusos fugatosque castris exuero et a portis
nostris moenibusque ad illorum urbes hunc belli terrorem quo nunc
uos attoniti estis transtulero.'
[69] Raro alias tribuni popularis oratio acceptior
plebi quam tunc seuerissimi consulis fuit. Iuuentus quoque, quae
inter tales metus detractationem militiae telum acerrimum aduersus
patres habere solita erat, arma et bellum spectabat. Et agrestium
fuga spoliatique in agris et uolnerati, foediora iis quae subiciebantur
oculis nuntiantes, totam urbem ira impleuere. In senatum ubi
uentum est, ibi uero in Quinctium omnes uersi ut unum uindicem
maiestatis Romanae intueri, et primores patrum dignam dicere
contionem imperio consulari, dignam tot consulatibus ante actis,
dignam uita omni, plena honorum saepe gestorum, saepius
meritorum. Alios consules aut per proditionem dignitatis patrum
plebi adulatos aut acerbe tuendo iura ordinis asperiorem domando
multitudinem fecisse: T. Quinctium orationem memorem maiestatis
patrum concordiaeque ordinum et temporum in primis habuisse.
Orare eum collegamque ut capesserent rem publicam; orare tribunos
ut uno animo cum consulibus bellum ab urbe ac moenibus propulsari
uellent plebemque oboedientem in re tam trepida patribus
praeberent; appellare tribunos communem patriam auxiliumque
eorum implorare uastatis agris, urbe prope oppugnata. Consensu
omnium dilectus decernitur habeturque. Cum in contione
pronuntiassent tempus non esse causas cognoscendi, omnes iuniores
postero die prima luce in campo Martio adessent; cognoscendis causis
eorum qui nomina non dedissent bello perfecto se daturos tempus;
pro desertore futurum, cuius non probassent causam;--omnis
iuuentus adfuit postero die. Cohortes sibi quaeque centuriones
legerunt; bini senatores singulis cohortibus praepositi. Haec omnia
adeo mature perfecta accepimus ut signa, eo ipso die a quaestoribus
ex aerario prompta delataque in campum, quarta diei hora mota ex
campo sint, exercitusque nouus, paucis cohortibus ueterum militum
uoluntate sequentibus, manserit ad decimum lapidem. Insequens
dies hostem in conspectum dedit, castraque ad Corbionem castris
sunt coniuncta. Tertio die, cum ira Romanos, illos, cum totiens
rebellassent, conscientia culpae ac desperatio inritaret, mora
dimicandi nulla est facta.
[70] In exercitu Romano cum duo consules essent
potestate pari, quod saluberrimum in administratione magnarum
rerum est, summa imperii concedente Agrippa penes collegam erat;
et praelatus ille facilitati submittentis se comiter respondebat
communicando consilia laudesque et aequando imparem sibi. In acie
Quinctius dextrum cornu, Agrippa sinistrum tenuit; Sp. Postumio
Albo legato datur media acies tuenda; legatum alterum P. Sulpicium
equitibus praeficiunt. Pedites ab dextro cornu egregie pugnauere,
haud segniter resistentibus Uolscis. P. Sulpicius per mediam hostium
aciem cum equitatu perrupit. Unde cum eadem reuerti posset ad
suos, priusquam hostis turbatos ordines reficeret terga impugnare
hostium satius uisum est; momentoque temporis in auersam
incursando aciem ancipiti terrore dissipasset hostes, ni suo proprio
eum proelio equites Uolscorum et Aequorum exceptum aliquamdiu
tenuissent. Ibi uero Sulpicius negare cunctandi tempus esse,
circumuentos interclusosque ab suis uociferans, ni equestre proelium
conixi omni ui perficerent; nec fugare equitem integrum satis esse:
conficerent equos uirosque, ne quis reueheretur inde ad proelium aut
integraret pugnam; non posse illos resistere sibi, quibus conferta
peditum acies cessiset. Haud surdis auribus dicta. Impressione una
totum equitatum fudere, magnam uim ex equis praecipitauere, ipsos
equosque spiculis confodere. Is finis pugnae equestris fuit. Tunc
adorti peditum aciem, nuntios ad consules rei gestae mittunt, ubi iam
inclinabatur hostium acies. Nuntius deinde et uincentibus Romanis
animos auxit et referentes gradum perculit Aequos. In media
primum acie uinci coepti, qua permissus equitatus turbauerat
ordines; sinistrum deinde cornu ab Quinctio consule pelli coeptum; in
dextro plurimum laboris fuit. Ibi Agrippa, aetate uiribusque ferox,
cum omni parte pugnae melius rem geri quam apud se uideret,
arrepta signa ab signiferis ipse inferre, quaedam iacere etiam in
confertos hostes coepit; cuius ignominiae metu concitati milites
inuasere hostem. Ita aequata ex omni parte uictoria est. Nuntius
tum a Quinctio uenit uictorem iam se imminere hostium castris; nolle
inrumpere antequam sciat debellatum et in sinistro cornu esse: si
iam fudisset hostes, conferret ad se signa, ut simul omnis exercitus
praeda potiretur. Uictor Agrippa cum mutua gratulatione ad
uictorem collegam castraque hostium uenit. Ibi paucis defendentibus
momentoque fusis, sine certamine in munitiones inrumpunt,
praedaque ingenti compotem exercitum suis etiam rebus reciperatis
quae populatione agrorum amissae erant reducunt. Triumphum nec
ipsos postulasse nec delatum iis ab senatu accipio, nec traditur causa
spreti aut non sperati honoris. Ego quantum in tanto interuallo
temporum conicio, cum Ualerio atque Horatio consulibus qui praeter
Uolscos et Aequos Sabini etiam belli perfecti gloriam pepererant
negatus ab senatu triumphus esset, uerecundiae fuit pro parte
dimidia rerum consulibus petere triumphum, ne etiamsi
impetrassent magis hominum ratio quam meritorum habita
uideretur.
[71] Uictoriam honestam ex hostibus partam turpe
domi de finibus sociorum iudicium populi deformauit. Aricini atque
Ardeates de ambiguo agro cum saepe bello certassent, multis in
uicem cladibus fessi iudicem populum Romanum cepere. Cum ad
causam orandam uenissent, concilio populi a magistratibus dato
magna contentione actum. Iamque editis testibus, cum tribus uocari
et populum inire suffragium oporteret, consurgit P. Scaptius de plebe,
magno natu, et 'si licet' inquit, 'consules, de re publica dicere, errare
ego populum in hac causa non patiar.' Cum ut uanum eum negarent
consules audiendum esse uociferantemque prodi publicam causam
submoueri iussissent, tribunos appellat. Tribuni, ut fere semper
reguntur a multitudine magis quam regunt, dedere cupidae audiendi
plebi ut quae uellet Scaptius diceret. Ibi infit annum se tertium et
octogensimum agere, et in eo agro de quo agitur militasse, non
iuuenem, uicesima iam stipendia merentem, cum ad Coriolos sit
bellatum. Eo rem se uetustate oblitteratam, ceterum suae memoriae
infixam adferre agrum de quo ambigitur finium Coriolanorum fuisse
captisque Coriolis iure belli publicum populi Romani factum. Mirari
se quonam ore Ardeates Aricinique, cuius agri ius nunquam
usurpauerint incolumi Coriolana re, eum se a populo Romano, quem
pro domino iudicem fecerint, intercepturos sperent. Sibi exiguum
uitae tempus superesse; non potuisse se tamen inducere in animum
quin, quem agrum miles pro parte uirili manu cepisset, eum senex
quoque uoce, qua una posset, uindicaret. Magnopere se suadere
populo ne inutili pudore suam ipse causam damnaret.
[72] Consules cum Scaptium non silentio modo, sed
cum adsensu etiam audiri animaduertissent, deos hominesque
testantes flagitium ingens fieri, patrum primores arcessunt. Cum iis
circumire tribus, orare ne pessimum facinus peiore exemplo
admitterent iudices in suam rem litem uertendo, cum praesertim
etiamsi fas sit curam emolumenti sui iudici esse, nequaquam tantum
agro intercipiendo adquiratur, quantum amittatur alienandis iniuria
sociorum animis. Nam famae quidem ac fidei damna maiora esse
quam quae aestimari possent: hoc legatos referre domum, hoc
uolgari, hoc socios audire, hoc hostes, quo cum dolore hos, quo cum
gaudio illos? Scaptione hoc, contionali seni, adsignaturos putarent
finitimos populos? Clarum hac fore imagine Scaptium; sed populum
Romanum quadruplatoris et interceptoris litis alienae personam
laturum. Quem enim hoc priuatae rei iudicem fecisse ut sibi
controuersiosam adiudicaret rem? Scaptium ipsum id quidem, etsi
praemortui iam sit pudoris, non facturum. Haec consules, haec patres
uociferantur; sed plus cupiditas et auctor cupiditatis Scaptius ualet.
Uocatae tribus iudicauerunt agrum publicum populi Romani esse.
Nec abnuitur ita fuisse, si ad iudices alios itum foret; nunc haud sane
quicquam bono causae leuatur dedecus iudicii; idque non Aricinis
Ardeatibusque quam patribus Romanis foedius atque acerbius uisum.
Reliquum anni quietum ab urbanis motibus et ab externis mansit.