[1] P. Cornelium Cn. filium Scipionem et M'. Acilium Glabrionem consules inito magistratu patres, priusquam de prouinciis agerent, res diuinas facere maioribus hostiis iusserunt in omnibus fanis, in quibus lectisternium maiorem partem anni fieri solet, precarique, quod senatus de nouo bello in animo haberet, ut ea res senatui populoque Romano bene atque feliciter eueniret. ea omnia sacrificia laeta fuerunt, primisque hostiis perlitatum est, et ita haruspices responderunt, eo bello terminos populi Romani propagari, uictoriam ac triumphum ostendi. haec cum renuntiata essent, solutis religione animis patres rogationem ad populum ferri iusserunt, uellent iuberentne cum Antiocho rege, quique eius sectam secuti essent, bellum iniri; si ea perlata rogatio esset, tum, si ita uideretur consulibus, rem integram ad senatum referrent. P. Cornelius eam rogationem pertulit; tum senatus decreuit, ut consules Italiam et Graeciam prouincias sortirentur; cui Graecia euenisset, ut praeter eum numerum militum, quem L. Quinctius consul in eam prouinciam ex auctoritate senatus scripsisset imperassetue, ut eum exercitum acciperet, quem M. Baebius praetor anno priore ex senatus consulto in Macedoniam traiecisset; et extra Italiam permissum, ut, si res postulasset, auxilia ab sociis ne supra quinque milium numerum acciperet. L. Quinctium superioris anni consulem legari ad id bellum placuit. alter consul, cui Italia prouincia euenisset, cum Bois iussus bellum gerere utro exercitu mallet ex duobus, quos superiores consules habuissent, alterum ut mitteret Romam, eaeque urbanae legiones essent paratae quo senatus censuisset.
[2] His ita in senatu, <incerto> ad id, quae cuius<que> prouincia foret, decretis, tum demum sortiri consules placuit. Acilio Graecia, Cornelio Italia euenit. certa deinde sorte senatus consultum factum est, quod populus Romanus eo tempore duellum iussisset esse cum rege Antiocho, quique sub imperio eius essent, ut eius rei causa supplicationem imperarent consules, utique M'. Acilius consul ludos magnos Ioui uoueret et dona ad omnia puluinaria. id uotum in haec uerba praeeunte P. Licinio pontifice maximo consul nuncupauit: 'si duellum, quod cum rege Antiocho sumi populus iussit, id ex sententia senatus populique Romani confectum erit, tum tibi, Iuppiter, populus Romanus ludos magnos dies decem continuos faciet, donaque ad omnia puluinaria dabuntur de pecunia, quantam senatus decreuerit. quisquis magistratus eos ludos quando ubique faxit, hi ludi recte facti donaque data recte sunto.' supplicatio inde ab duobus consulibus edicta per biduum fuit.
Consulibus sortitis prouincias extemplo et praetores sortiti sunt. M. Iunio Bruto iurisdictio utraque euenit, A. Cornelio Mammulae Bruttii, M. Aemilio Lepido Sicilia, L. Oppio Salinatori Sardinia, C. Liuio Salinatori classis, L. Aemilio Paulo Hispania ulterior. his ita exercitus decreti: A. Cornelio noui milites, conscripti priore anno ex senatus consulto a L. Quinctio consule, dati sunt, iussusque tueri omnem oram circa Tarentum Brundisiumque. L. Aemilio Paulo in ulteriorem Hispaniam, praeter eum exercitum, quem a M. Fuluio proconsule accepturus esset, decretum est, ut nouorum militum tria milia duceret et trecentos equites, ita ut in iis duae partes socium Latini nominis, tertia ciuium Romanorum esset. idem supplementi ad C. Flaminium, cui imperium prorogabatur, in Hispaniam citeriorem est missum. M. Aemilius Lepidus ab L. Ualerio, cui successurus esset, simul prouinciam exercitumque accipere iussus; L. Ualerium, si ita uideretur, pro praetore in prouincia retinere et prouinciam ita diuidere, ut una ab Agrigento ad Pachynum esset, altera a Pachyno Tyndareum; eam maritimam oram L. Ualerius uiginti nauibus longis custodiret. eidem praetori mandatum, ut duas decumas frumenti exigeret; id ad mare comportandum deuehendumque in Graeciam curaret. idem L. Oppio de alteris decumis exigendis in Sardinia imperatum; ceterum non in Graeciam sed Romam id frumentum portari placere. C. Liuius praetor, cui classis euenerat, triginta nauibus paratis traicere in Graeciam primo quoque tempore iussus, et ab Atilio naues accipere. ueteres naues, quae in naualibus erant, ut reficeret et armaret, M. Iunio praetori negotium datum est, et in eam classem socios nauales libertinos legeret.
[3] Legati terni in Africam ad Carthaginienses et in Numidiam ad frumentum rogandum, quod in Graeciam portaretur, missi, pro quo pretium solueret populus Romanus. adeoque in apparatum curamque eius belli ciuitas intenta fuit, ut P. Cornelius consul ediceret, qui senatores essent quibusque in senatu sententiam dicere liceret, quique minores magistratus essent, ne quis eorum longius ab urbe Roma abiret, quam unde eo die redire posset, neue uno tempore quinque senatores ab urbe Roma abessent. in comparanda impigre classe C. Liuium praetorem contentio orta cum colonis maritimis paulisper tenuit. nam cum cogerentur in classem, tribunos plebi appellarunt; ab iis ad senatum reiecti sunt. senatus ita, ut ad unum omnes consentirent, decreuit uacationem rei naualis eis colonis non esse. Ostia et Fregenae et Castrum Nouum et Pyrgi et Antium et Tarracina et Minturnae et Sinuessa fuerunt, quae cum praetore de uacatione certarunt. consul deinde M'. Acilius ex senatus consulto ad collegium fetialium rettulit, ipsine utique regi Antiocho indiceretur bellum, an satis esset ad praesidium aliquod eius nuntiari; et num Aetolis quoque separatim indici iuberent bellum, et num prius societas et amicitia eis renuntianda esset quam bellum indicendum. fetiales responderunt, iam ante sese, cum de Philippo consulerentur, decreuisse nihil referre, ipsi coram an ad praesidium nuntiaretur; amicitiam renuntiatam uideri, cum legatis totiens repetentibus res nec reddi nec satisfieri aequum censuissent; Aetolos ultro sibi bellum indixisse, cum Demetriadem, sociorum urbem, per uim occupassent, Chalcidem terra marique oppugnatum issent, regem Antiochum in Europam ad bellum populo Romano inferendum traduxissent. omnibus iam satis comparatis M'. Acilius consul edixit, ut quos L. Quinctius milites conscripsisset et quos sociis nominique Latino imperasset, quos secum in prouinciam ire oporteret, et tribuni militum legionis primae et tertiae, ut ii omnes Brundisium idibus Mais conuenirent. ipse a. d. quintum nonas Maias paludatus urbe egressus est. per eosdem dies et praetores in prouincias profecti sunt.
[4] Sub idem tempus legati ab duobus regibus, Philippo et Ptolomaeo, [Aegypti rege,] Romam uenerunt, Philippo pollicente ad bellum auxilia et pecuniam et frumentum; ab Ptolomaeo etiam mille pondo auri, uiginti milia pondo argenti adlata. nihil eius acceptum; gratiae regibus actae; et cum uterque se cum omnibus copiis in Aetoliam uenturum belloque interfuturum polliceretur, Ptolomaeo id remissum; Philippi legatis responsum gratum eum senatui populoque Romano facturum, si M'. Acilio consuli non defuisset. item ab Carthaginiensibus et Masinissa rege legati uenerunt. Carthaginienses tritici modium milia, hordei quingenta ad exercitum, dimidium eius Romam apportaturos polliciti; id ut ab se munus Romani acciperent, petere sese, et classem [suorum] suo sumptu comparaturos, et stipendium, quod pluribus pensionibus in multos annos deberent, praesens omne daturos; Masinissae legati quingenta milia modium tritici, trecenta hordei ad exercitum in Graeciam, Romam trecenta milia modium tritici, ducenta quinquaginta hordei, equites quingentos, elephantos uiginti regem ad M'. Acilium consulem missurum. de frumento utrisque responsum, ita usurum eo populum Romanum, si pretium acciperent; de classe Carthaginiensibus remissum, praeterquam si quid nauium ex foedere deberent; de pecunia item responsum, nullam ante diem accepturos.
[5] Cum haec Romae agebantur, Chalcide Antiochus, ne cessaret per hibernorum tempus, partim ipse sollicitabat ciuitatium animos mittendis legatis, partim ultro ad eum ueniebant, sicut Epirotae communi gentis consensu et Elei e Peloponneso uenerunt. Elei auxilium aduersus Achaeos petebant, quos post bellum non ex sua sententia indictum Antiocho primum ciuitati suae arma illaturos <credebant>. mille iis pedites cum duce Cretensi Euphane sunt missi. Epirotarum legatio erat minime in partem ullam liberi aut simplicis animi; apud regem gratiam initam uolebant cum eo, ut cauerent, ne quid offenderent Romanos. petebant enim, ne se temere in causam deduceret, expositos aduersus Italiam pro omni Graecia et primos impetus Romanorum excepturos; sed si ipse posset terrestribus naualibusque copiis praesidere Epiro, cupide eum omnis Epirotas et urbibus et portibus suis accepturos; si id non posset, deprecari, ne se nudos atque inermes Romano bello obiceret. hac legatione id agi apparebat, ut siue, quod magis credebant, abstinuisset Epiro, integra sibi omnia apud exercitus Romanos essent, conciliata satis apud regem gratia, quod accepturi fuissent uenientem, siue uenisset, sic quoque spes ueniae ab Romanis foret, quod non expectato longinquo ab se auxilio praesentis uiribus succubuissent. huic tam perplexae legationi quia non satis in promptu erat, quid responderet, legatos se missurum ad eos dixit, qui de iis, quae ad illos seque communiter pertinerent, loquerentur.
[6] In Boeotiam ipse profectus est, causas in speciem irae aduersus Romanos eas, quas ante dixi, habentem, Brachyllae necem et bellum a Quinctio Coroneae propter Romanorum militum caedes illatum, re uera per multa iam saecula publice priuatimque labante egregia quondam disciplina gentis et multorum eo statu, qui diuturnus esse sine mutatione rerum non posset. obuiam effusis undique Boeotiae principibus Thebas uenit. ibi in concilio gentis, quamquam et ad Delium impetu in praesidium Romanum facto et ad Chalcidem commiserat nec paruis nec dubiis principiis bellum, tamen eandem orationem <est> exorsus, qua in colloquio primo ad Chalcidem quaque per legatos in concilio Achaeorum usus erat, ut amicitiam secum institui, non bellum indici Romanis postularet. neminem, quid ageretur, fallebat; decretum tamen sub leni uerborum praetextu pro rege aduersus Romanos factum est.
Hac quoque gente adiuncta Chalcidem regressus, praemissis inde litteris, ut Demetriadem conuenirent principes Aetolorum, cum quibus de summa rerum deliberaret, nauibus eo ad diem indictum concilio uenit. et Amynander, accitus ad consultandum ex Athamania, et Hannibal Poenus, iam diu non adhibitus, interfuit ei consilio. consultatum de Thessalorum gente est, quorum omnibus, qui aderant, uoluntas temptanda uidebatur. in eo modo diuersae sententiae erant, quod alii extemplo agendum, alii ex hieme, quae tum ferme media erat, differendum in ueris principium, et alii legatos tantummodo mittendos, alii cum omnibus copiis eundum censebant terrendosque metu, si cunctarentur.
[7] Cum circa hanc fere consultationem disceptatio omnis uerteretur, Hannibal nominatim interrogatus sententiam in uniuersi belli cogitationem regem atque eos, qui aderant, tali oratione auertit. 'si, ex quo traiecimus in Graeciam, adhibitus essem in consilium, cum de Euboea deque Achaeis et de Boeotia agebatur, eandem sententiam dixissem, quam hodie, cum de Thessalis agitur, dicam. ante omnia Philippum et Macedonas in societatem belli quacumque ratione censeo deducendos esse. nam quod ad Euboeam Boeotosque et Thessalos attinet, cui dubium est, quin, ut quibus nullae suae uires sint, praesentibus adulando semper, quem metum in consilio habeant, eodem ad impetrandam ueniam utantur, simul ac Romanum exercitum in Graecia uiderint, ad consuetum imperium se auertant, nec iis noxiae futurum sit, quod, cum Romani procul abessent, uim tuam praesentis exercitusque tui experiri noluerint? quanto igitur prius potiusque est Philippum nobis coniungere quam hos? cui, si semel in causam descenderit, nihil integri futurum sit, quique eas uires adferat, quae non accessio tantum ad Romanum esse bellum, sed per se ipsae nuper sustinere potuerint Romanos. hoc ego adiuncto--absit uerbo inuidia --qui dubitare de euentu possim, cum, quibus aduersus Philippum ualuerint Romani, iis nunc fore uideam, ut ipsi oppugnentur? Aetoli, qui Philippum, quod inter omnes constat, uicerunt, cum Philippo aduersus Romanos pugnabunt; Amynander atque Athamanum gens, quorum secundum Aetolos plurima fuit opera in eo bello, nobiscum stabunt; Philippus tum te quieto totam molem sustinebat belli; nunc duo maximi reges Asiae Europaeque uiribus aduersus unum populum, ut meam utramque fortunam taceam, patrum certe aetate ne uni quidem Epirotarum regi parem --qui quid tandem erat uobiscum comparatus?-- geretis bellum. quae igitur res mihi fiduciam praebet coniungi nobis Philippum posse? una, communis utilitas, quae societatis maximum uinculum est; altera, auctores uos Aetoli. uester enim legatus hic Thoas inter cetera, quae ad exciendum in Graeciam Antiochum dicere est solitus, ante omnia hoc semper adfirmauit, fremere Philippum et aegre pati sub specie pacis leges seruitutis sibi impositas. ille quidem ferae bestiae uinctae aut clausae et refringere claustra cupienti regis iram uerbis aequabat. cuius si talis animus est, soluamus nos eius uincula et claustra refringamus, ut erumpere diu coercitam iram in hostes communes possit. quod si nihil eum legatio nostra mouerit, at nos, quoniam nobis eum adiungere non possumus, ne hostibus nostris ille adiungi possit, caueamus. Seleucus filius tuus Lysimachiae est; qui si eo exercitu, quem secum habet, per Thraciam proxima Macedoniae coeperit depopulari, facile ab auxilio ferendo Romanis Philippum ad sua potissimum tuenda auertet. de Philippo meam sententiam habes; de ratione uniuersi belli quid sentirem, iam ab initio non ignorasti. quod si tum auditus forem, non in Euboea Chalcidem captam et castellum Euripi expugnatum Romani, sed Etruriam Ligurumque et Galliae Cisalpinae oram bello ardere, et, qui maximus iis terror est, Hannibalem in Italia esse audirent. nunc quoque accersas censeo omnis naualis terrestrisque copias; sequantur classem onerariae cum commeatibus; nam hic sicut ad belli munera pauci sumus, sic nimis multi pro inopia commeatuum. cum omnis tuas contraxeris uires, diuisa classe partem Corcyrae in statione habebis, ne transitus Romanis liber ac tutus pateat, partem ad litus Italiae, quod Sardiniam Africamque spectat, traicies; ipse cum omnibus terrestribus copiis in Bullinum agrum procedes; inde Graeciae praesidebis, et speciem Romanis traiecturum te praebens et, si res poposcerit, traiecturus. haec suadeo, qui ut non omnis peritissimus sim belli, cum Romanis certe bellare bonis malisque meis didici. in quae consilium dedi, in eadem nec infidelem nec segnem operam polliceor. dii approbent eam sententiam, quae tibi optima uisa fuerit.'
[8] Haec ferme Hannibalis oratio fuit; quam laudarunt magis in praesentia, qui aderant, quam rebus ipsis exsecuti sunt; nihil enim eorum factum est, nisi quod ad classem copiasque accersendas ex Asia Polyxenidam misit. legati Larisam ad concilium Thessalorum sunt missi, et Aetolis Amynandroque dies ad conueniendum exercitui Pheras est dictus; eodem et rex cum suis copiis confestim uenit. ubi dum opperitur Amynandrum atque Aetolos, Philippum Megalopolitanum cum duobus milibus hominum ad legenda ossa Macedonum circa Cynoscephalas, ubi debellatum erat cum Philippo, misit, siue ab ipso, quaerente sibi commendationem ad Macedonum gentem et inuidiam regi, quod insepultos milites reliquisset, monitus, siue ab insita regibus uanitate ad consilium specie amplum, re inane animo adiecto. tumulus est in unum ossibus, quae passim strata erant, coaceruatis factus, qui nullam gratiam ad Macedonas, odium ingens ad Philippum mouit. itaque qui ad id tempus fortunam esset habiturus in consilio, is extemplo ad M. Baebium propraetorem misit, Antiochum in Thessaliam impetum fecisse; si uideretur ei, moueret ex hibernis; se obuiam processurum, ut, quid agendum esset, consultarent.
[9] Antiocho ad Pheras iam castra habenti, ubi coniunxerant ei se Aetoli et Amynander, legati ab Larisa uenerunt quaerentes, quod ob factum dictumue Thessalorum bello lacesseret eos, simul orantes, ut remoto exercitu per legatos, si quid ei uideretur, secum disceptaret. eodem tempore quingentos armatos duce Hippolocho Pheras in praesidium miserunt; ii exclusi aditu, iam omnia itinera obsidentibus regiis, Scotusam se receperunt. legatis Larisaeorum rex clementer respondit, non belli faciendi, sed tuendae et stabiliendae libertatis Thessalorum causa se Thessaliam intrasse. similia his, qui cum Pheraeis ageret, missus; cui nullo dato responso Pheraei ipsi legatum ad regem principem ciuitatis Pausaniam miserunt. qui cum haud dissimilia iis, ut in causa pari, quae pro Chalcidensibus in colloquio ad Euripi fretum dicta erant, quaedam etiam ferocius egisset, rex etiam atque etiam deliberare eos iussos, ne id consilii caperent, cuius, dum in futurum nimis cauti et prouidi essent, extemplo paeniteret, dimisit. haec renuntiata Pheras legatio cum esset, ne paulum quidem dubitarunt, quin pro fide erga Romanos, quidquid fors belli tulisset, paterentur. itaque et hi summa ope parabant se ad urbem defendendam, et rex ab omni parte simul oppugnare moenia est adgressus et, ut qui satis intellegeret--neque enim dubium erat--in euentu eius urbis positum esse, quam primam adgressus esset, aut sperni deinde ab uniuersa gente Thessalorum aut timeri se, omnem undique terrorem obsessis iniecit. primum impetum oppugnationis satis constanter sustinuerunt; dein cum multi propugnantes caderent aut uulnerarentur, labare animi coeperunt. reuocati deinde castigationibus principum ad perseuerandum in proposito, relicto exteriore circulo muri, deficientibus iam copiis in interiorem partem urbis concesserunt, cui breuior orbis munitionis circumiectus erat; postremo uicti malis, cum timerent, ne ui captis nulla apud uictorem uenia esset, dediderunt sese. nihil deinde moratus rex quattuor milia armatorum, dum recens terror esset, Scotusam misit. nec ibi mora deditionis est facta cernentibus Pheraeorum recens exemplum, qui, quod pertinaciter primo abnuerant, malo domiti tandem fecissent; cum ipsa urbe Hippolochus Larisaeorumque deditum est praesidium. dimissi ab rege inuiolati omnes, quod eam rem magni momenti futuram rex ad conciliandos Larisaeorum animos credebat.
[10] Intra decimum diem, quam Pheras uenerat, his perfectis Crannonem profectus cum toto exercitu primo aduentu cepit. inde Cierium et Metropolim et iis circumiecta castella recepit; omniaque iam regionis eius praeter Atracem et Gyrtonem in potestate erant. tunc adgredi Larisam constituit ratus uel terrore ceterarum expugnatarum uel beneficio praesidii dimissi uel exemplo tot ciuitatium dedentium sese non ultra in pertinacia mansuros. elephantis agi ante signa terroris causa iussis quadrato agmine ad urbem incessit, ut incerti fluctuarentur animi magnae partis Larisaeorum inter metum praesentem hostium et uerecundiam absentium sociorum. per eosdem dies Amynander cum Athamanum iuuentute occupat Pellinaeum, et Menippus cum tribus milibus peditum Aetolorum et ducentis equitibus in Perrhaebiam profectus Malloeam et Cyretias ui cepit <et> depopulatus est agrum Tripolitanum. his raptim peractis Larisam ad regem redeunt; consultanti, quidnam agendum de Larisa esset, superuenerunt. ibi in diuersum sententiae tendebant aliis uim adhibendam et non differendum censentibus, quin operibus ac machinis simul undique moenia adgrederetur urbis sitae in plano, aperto et campestri undique aditu, aliis nunc uires urbis nequaquam Pheris conferendae memorantibus, nunc hiemem et tempus anni nulli bellicae rei, minime obsidioni atque oppugnatione urbium aptum. incerto regi inter spem metumque legati a Pharsalo, qui ad dedendam urbem suam forte uenerant, animos auxerunt. M. Baebius interim cum Philippo in Dassaretiis congressus Ap. Claudium ex communi consilio ad praesidium Larisae misit, qui per Macedoniam magnis itineribus in iugum montium, quod super Gonnos est, peruenit. oppidum Gonni uiginti milia ab Larisa abest, in ipsis faucibus saltus, quae Tempe appellantur, situm. ibi castra metatus latius quam pro copiis et plures quam quot satis in usum erant ignes cum accendisset, speciem, quam quaesierat, hosti fecit omnem ibi Romanum exercitum cum rege Philippo esse. itaque hiemem instare apud suos causatus rex unum tantum moratus diem ab Larisa recessit et Demetriadem rediit, Aetolique et Athamanes in suos receperunt se fines. Appius etsi, cuius rei causa missus erat, solutam cernebat obsidionem, tamen Larisam ad confirmandos in reliquum sociorum animos descendit; duplexque laetitia erat, quod et hostes excesserant finibus, et intra moenia praesidium Romanum cernebant.
[11] Rex Chalcidem a Demetriade, amore captus uirginis Chalcidensis, Cleoptolemi filiae, cum patrem primo allegando, deinde coram ipse rogando fatigasset, inuitum se grauioris fortunae condicioni illigantem, tandem impetrata re tamquam in media pace nuptias celebrat et relicum hiemis, oblitus, quantas simul duas res suscepisset, bellum Romanum et Graeciam liberandam, omissa omnium rerum cura, in conuiuiis et uinum sequentibus uoluptatibus ac deinde ex fatigatione magis quam satietate earum in somno traduxit. eadem omnis praefectos regios, qui ubique, ad Boeotiam maxime, praepositi hibernis erant, cepit luxuria; in eandem et milites effusi sunt, nec quisquam eorum aut arma induit aut stationem aut uigilias seruauit aut quicquam, quod militaris operis aut muneris esset, fecit. itaque principio ueris, cum per Phocidem Chaeroneam, quo conuenire omnem undique exercitum iusserat, uenisset, facile animaduertit nihilo seueriore disciplina milites quam ducem hibernasse. Alexandrum inde Acarnana et Menippum Macedonem Stratum Aetoliae copias ducere iussit; ipse Delphis sacrificio Apollini facto Naupactum processit. consilio principum Aetoliae habito uia, quae praeter Calydonem et Lysimachiam fert ad Stratum, suis, qui per Maliacum sinum ueniebant, occurrit. ibi Mnasilochus princeps Acarnanum, multis emptus donis, non ipse solum gentem regi conciliabat, sed Clytum etiam praetorem, penes quem tum summa potestas erat, in suam sententiam adduxerat. is cum Leucadios, quod Acarnaniae caput est, non facile ad defectionem posse cerneret impelli propter metum Romanae classis, quae cum Atilio quaeque circa Cephallaniam erat, arte eos est adgressus. nam cum in concilio dixisset tuenda mediterranea Acarnaniae esse et omnibus, qui arma ferrent, exeundum ad Medionem et Thyrreum, ne ab Antiocho aut Aetolis occuparentur, fuere qui dicerent nihil attinere omnis tumultuose concitari, satis esse quingentorum hominum praesidium. eam iuuentutem nactus, trecentis Medione, ducentis Thyrrei in praesidio positis, id agebat, ut pro obsidibus futuri uenirent in potestatem regis.
[12] Per eosdem dies legati@ regis Medionem uenerunt; quibus auditis cum in contione, quidnam respondendum regi esset, consultaretur, et alii manendum in Romana societate, alii non aspernandam amicitiam regis censerent, media uisa est Clyti sententia eoque accepta, ut ad regem mitterent legatos peterentque ab eo, ut Medionios super tanta re consultare in concilio Acarnanum pateretur. in eam legationem Mnasilochus et qui eius factionis erant de industria coniecti, clam missis, qui regem admouere copias iuberent, ipsi terebant tempus. itaque uixdum iis egressis [legatis] Antiochus in finibus et mox ad portas erat, et trepidantibus, qui expertes proditionis fuerant, tumultuoseque iuuentutem ad arma uocantibus ab Clyto et Mnasilocho in urbem est inductus; et aliis sua uoluntate adfluentibus metu coacti etiam, qui dissentiebant, ad regem conuenerunt. quos placida oratione territos cum permulsisset, ad spem uulgatae clementiae aliquot populi Acarnaniae defecerunt. Thyrreum a Medione profectus est Mnasilocho eodem et legatis praemissis. ceterum detecta Medione fraus cautiores, non timidiores Thyrreensis fecit; dato enim haud perplexo responso, nullam se nouam societatem nisi ex auctoritate imperatorum Romanorum accepturos, portisque clausis armatos in muris disposuerunt. et peropportune ad confirmandos Acarnanum animos Cn. Octauius missus a Quinctio, cum praesidium et paucas naues ab A. Postumio, qui ab Atilio legato Cephallaniae praepositus fuerat, accepisset, Leucadem uenit impleuitque spei socios M'. Acilium consulem iam cum legionibus mare traiecisse et in Thessalia castra Romana esse. hunc rumorem quia similem ueri tempus anni maturum iam ad nauigandum faciebat, rex praesidio Medione imposito et in quibusdam aliis Acarnaniae oppidis Thyrreo abscessit et per Aetoliae ac Phocidis urbis Chalcidem rediit.
[13] Sub idem tempus M. Baebius et Philippus rex, iam ante per hiemem in Dassaretiis congressi, cum Ap. Claudium, ut obsidione Larisam eximeret, in Thessaliam misissent, quia id tempus rebus gerendis immaturum erat, in hiberna regressi, principio ueris coniunctis copiis in Thessaliam descenderunt. in Acarnania tum Antiochus erat. aduenientes Philippus Malloeam Perrhaebiae, Baebius Phacium est adgressus; quo primo prope impetu capto Phaestum eadem celeritate capit. inde Atracem cum se recepisset, Cyretias hinc et Eritium occupat, praesidiisque per recepta oppida dispositis Philippo rursus obsidenti Malloeam se coniungit. sub aduentum Romani exercitus seu ad metum uirium seu ad spem ueniae cum dedidissent sese, ad ea recipienda oppida, quae Athamanes occupauerant, uno agmine ierunt. erant autem haec: Aeginium Ericinium Gomphi Silana Tricca Meliboea Phaloria. inde Pellinaeum, ubi Philippus Megalopolitanus cum quingentis peditibus et equitibus quadraginta in praesidio erat, circumsidunt et, priusquam oppugnarent, mittunt ad Philippum qui monerent, ne uim ultimam experiri uellet. quibus ille satis ferociter respondit uel Romanis uel Thessalis se crediturum fuisse, in Philippi se potestatem commissurum non esse. postquam apparuit ui agendum, quia uidebatur et Limnaeum eodem tempore oppugnari posse, regem ad Limnaeum ire placuit, Baebius restitit ad Pellinaeum oppugnandum.
[14] Per eos forte dies M'. Acilius consul cum uiginti milibus peditum, duobus milibus equitum, quindecim elephantis mari traiecto pedestris copias Larisam ducere tribunos militum iussit; ipse cum equitatu Limnaeum ad Philippum uenit. aduentu consulis deditio sine cunctatione est facta, traditumque praesidium regium et cum iis Athamanes. ab Limnaeo Pellinaeum consul proficiscitur. ibi primi Athamanes tradiderunt sese, deinde et Philippus Megalopolitanus; cui decedenti praesidio cum obuius forte fuisset Philippus rex, ad ludibrium regem eum consalutari iussit, ipse congressus fratrem haud sane decoro maiestati suae ioco appellauit. deductus inde ad consulem custodiri iussus <est> et haud ita multo post in uinculis Romam missus. cetera multitudo Athamanum aut militum Antiochi regis, quae in praesidiis deditorum per eos dies oppidorum fuerat, Philippo tradita regi est; fuere autem ad quattuor milia hominum. consul Larisam est profectus, ibi de summa belli consultaturus. in itinere ab Cierio et Metropoli legati tradentes urbes suas occurrerunt. Philippus Athamanum praecipue captiuis indulgenter habitis, ut per eos conciliaret gentem, nactus spem Athamaniae potiendae exercitum eo duxit praemissis in ciuitates captiuis. et illi magnam auctoritatem apud populares habuerunt, clementiam erga se regis munificentiamque commemorantes, et Amynander, cuius praesentis maiestas aliquos in fide continuisset, ueritus, ne traderetur Philippo iam pridem hosti et Romanis merito tunc propter defectionem infensis, cum coniuge ac liberis regno excesset Ambraciamque se contulit; ita Athamania omnis in ius dicionemque Philippi concessit. consul ad reficienda maxime iumenta, quae et nauigatione et postea itineribus fatigata erant, paucos Larisae moratus dies, uelut renouato modica quiete exercitu Crannonem est progressus. uenienti Pharsalus et Scotusa et Pherae quaeque in eis praesidia Antiochi erant deduntur. ex iis interrogatis, qui manere secum uellent, mille uolentis Philippo tradit, ceteros inermes Demetriadem remittit. Proernam inde recepit et quae circa eam castella erant. ducere tum porro in sinum Maliacum coepit. appropinquanti faucibus, super quas siti Thaumaci sunt, deserta urbe iuuentus omnis armata siluas et itinera insedit et in agmen Romanum ex superioribus locis incursauit. consul primo misit, qui ex propinquo colloquentes deterrerent eos a tali furore; postquam perseuerare in incepto uidit, tribuno cum duorum signorum militibus circummisso interclusit ad urbem iter armatis, uacuamque eam cepit. tum clamore ab tergo captae urbis audito refugientium undique ex siluis insidiatorum caedes facta est. ab Thaumacis altero die consul ad Spercheum amnem peruenit, inde Hypataeorum agros uastauit.
[15] Cum haec agebantur, Chalcide erat Antiochus, iam tum cernens nihil se ex Graecia praeter amoena Chalcide hiberna et infames nuptias petisse. tunc Aetolorum uana promissa incusare et Thoantem, Hannibalem uero non ut prudentem tantum uirum sed prope uatem omnium, quae tum euenirent, admirari. ne tamen temere coepta segnitia insuper euerteret, nuntios in Aetoliam misit, ut omni contracta iuuentute conuenirent Lamiam; et ipse eo decem milia fere peditum ex iis, qui postea uenerant ex Asia, expleta et equites quingentos duxit. quo cum aliquanto pauciores quam umquam antea conuenissent, et principes tantummodo cum paucis clientibus essent, atque ii dicerent omnia sedulo ab se facta, ut quam plurimos ex ciuitatibus suis euocarent; nec auctoritate nec gratia nec imperio aduersus detractantes militiam ualuisse, destitutus undique et ab suis, qui morabantur in Asia, et ab sociis, qui ea, in quorum spem uocauerant, non praestabant, intra saltum Thermopylarum sese recepit. id iugum, sicut Appennini dorso Italia diuiditur, ita mediam Graeciam dirimit. ante saltum Thermopylarum in septentrionem uersa Epirus et Perrhaebia et Magnesia et Thessalia est et Phthiotae Achaei et sinus Maliacus; intra fauces ad meridiem uergunt Aetoliae pars maior et Acarnania et cum Locride Phocis et Boeotia adiunctaque insula Euboea et excurrente in altum uelut promunturio Attica terra et sita ab tergo Peloponnesus. hoc iugum ab Leucate et mari ad occidentem uerso per Aetoliam ad alterum mare orienti obiectum tendens ea aspreta rupesque interiectas habet, ut non modo exercitus sed ne expediti quidem facile ullas ad transitum calles inueniant. extremos ad orientem montis Oetam uocant, quorum quod altissimum est Callidromon appellatur, in cuius ualle ad Maliacum sinum uergente iter est non latius quam sexaginta passus. haec una militaris uia est, qua traduci exercitus, si non prohibeantur, possint. ideo Pylae et ab aliis, quia calidae aquae in ipsis faucibus sunt, Thermopylae locus appellatur, nobilis Lacedaemoniorum aduersus Persas morte magis memorabili quam pugna.
[16] Haudquaquam pari tum animo Antiochus intra portas loci eius castris positis munitionibus insuper saltum impediebat et, cum duplici uallo fossaque et muro etiam, qua res postulabat, ex multa copia passim iacentium lapidum permunisset omnia, satis fidens numquam ea uim Romanum exercitum facturum, Aetolos ex quattuor milibus--tot enim conuenerant --partim ad Heracleam praesidio obtinendam, quae ante ipsas fauces posita est, partim Hypatam mittit, et Heracleam haud dubius consulem oppugnaturum, et iam multis nuntiantibus circa Hypatam omnia euastari. consul depopulatus Hypatensem primo deinde Heracleensem agrum, inutili utrobique auxilio Aetolorum, in ipsis faucibus prope fontes calidarum aquarum aduersus regem posuit castra. Aetolorum utraeque manus Heracleam sese incluserunt. Antiochum, cui, priusquam hostem cerneret, satis omnia permunita et praesidiis obsaepta uidebantur, timor incessit, ne quas per imminentia iuga calles inueniret ad transitum Romanus; nam et Lacedaemonios quondam ita a Persis circuitos fama erat, et nuper Philippum ab iisdem Romanis; itaque nuntium Heracleam ad Aetolos mittit, ut hanc saltem sibi operam eo bello praestarent, ut uertices circa montium occuparent obsiderentque, ne qua transire Romani possent. hoc nuntio audito dissensio inter Aetolos orta est. pars imperio parendum regis atque eundum censebant, pars subsistendum Heracleae ad utramque fortunam, ut, siue uictus ab consule rex esset, in expedito haberent integras copias ad opem propinquis ferendam ciuitatibus suis, siue uinceret, ut dissipatos in fugam Romanos persequerentur. utraque pars non mansit modo in sententia sua, sed etiam exsecuta est consilium: duo milia Heracleae substiterunt; duo trifariam diuisa Callidromum et Rhoduntiam et Tichiunta--haec nomina cacuminibus sunt--occupauere.
[17] Consul postquam insessa superiora loca ab Aetolis uidit, M. Porcium Catonem et L. Ualerium Flaccum consularis legatos cum binis milibus delectorum peditum ad castella Aetolorum, Flaccum in Rhoduntiam et Tichiunta, Catonem in Callidromum mittit. ipse, priusquam ad hostem copias admoueret, uocatos in contionem milites paucis est adlocutus. 'plerosque omnium ordinum, milites, inter uos esse uideo, qui in hac eadem prouincia T. Quincti ductu auspicioque militaueritis. Macedonico bello inexsuperabilior saltus ad amnem Aoum fuit quam hic; quippe portae sunt hae, et unus inter duo maria clausis omnibus uelut naturalis transitus est; munitiones et locis opportunioribus tunc fuerunt et ualidiores impositae; exercitus hostium ille et numero maior et militum genere aliquanto melior; quippe illic Macedones Thracesque et Illyrii erant, ferocissimae omnes gentes, hic Syri et Asiatici Graeci sunt, uilissima genera hominum et seruituti nata; rex ille bellicosissimus et exercitatus iam inde ab iuuenta finitimis Thracum atque Illyriorum et circa omnium accolarum bellis, hic, ut aliam omnem uitam sileam, is est, qui cum ad inferendum populo Romano bellum ex Asia in Europam transisset, nihil memorabilius toto tempore hibernorum gesserit, quam quod amoris causa ex domo priuata et obscuri etiam inter popularis generis uxorem duxit, et nouus maritus, uelut saginatus nuptialibus cenis, ad pugnam processit. summa uirium speique eius in Aetolis fuit, gente uanissima et ingratissima, ut uos prius experti estis, nunc Antiochus experitur. nam nec uenerunt frequentes, nec contineri in castris potuerunt, et in seditione ipsi inter sese sunt, et, cum Hypatam tuendam Heracleamque depoposcissent, neutram tutati refugerunt in iuga montium, pars Heracleae incluserunt sese. rex ipse confessus nusquam aequo campo non modo congredi se ad pugnam audere, sed ne castra quidem in aperto ponere, relicta omni ante se regione ea, quam se nobis ac Philippo ademisse gloriabatur, condidit se intra rupes, ne ante fauces quidem saltus, ut quondam Lacedaemonios fama est, sed intra penitus retractis castris; quod quantum interest ad timorem ostendendum, an muris urbis alicuius obsidendum sese incluserit? sed neque Antiochum tuebuntur angustiae, nec Aetolos uertices illi, quos ceperunt. satis undique prouisum atque praecautum est, ne quid aduersus uos in pugna praeter hostis esset. illud proponere animo uestro debetis, non uos pro Graeciae libertate tantum dimicare, quamquam is quoque egregius titulus esset, liberatam a Philippo ante nunc ab Aetolis et ab Antiocho liberare, neque ea tantum in praemium uestrum cessura, quae nunc in regiis castris sunt, sed illum quoque omnem apparatum, qui in dies ab Epheso expectatur, praedae futurum, Asiam deinde Syriamque et omnia usque ad ortum solis ditissima regna Romano imperio aperturos. quid deinde aberit, quin ab Gadibus ad mare rubrum Oceano finis terminemus, qui orbem terrarum amplexu finit, et omne humanum genus secundum deos nomen Romanum ueneretur? in haec tanta praemia dignos parate animos, ut crastino die bene iuuantibus diis acie decernamus.'
[18] Ab hac contione dimissi milites, priusquam corpora curarent, arma telaque parant. luce prima signo pugnae proposito instruit aciem consul, arta fronte, ad naturam et angustias loci. rex, postquam signa hostium conspexit, et ipse copias educit. leuis armaturae partem ante uallum in primo locauit, tum Macedonum robur, quos sarisophorus appellabant, uelut firmamentum circa ipsas munitiones constituit. his ab sinistro cornu iaculatorum sagittariorumque et funditorum manum sub ipsis radicibus montis posuit, ut ex altiore loco nuda latera hostium incesserent. ab dextro Macedonibus ad ipsum munimentorum finem, qua loca usque ad mare inuia palustri limo et uoraginibus claudunt, elephantos cum adsueto praesidio posuit, post eos equites, tum modico interuallo relicto ceteras copias in secunda acie. Macedones pro uallo locati primo facile sustinebant Romanos, temptantis ab omni parte aditus, multum adiuuantibus, qui ex loco superiore fundis uelut nimbum glandis et sagittas simul ac iacula ingerebant; deinde, ut maior nec iam toleranda uis hostium inferebat se, pulsi loco intra munimenta subductis ordinibus concesserunt; inde ex uallo prope alterum uallum hastis prae se obiectis fecerunt. et ita modica altitudo ualli erat, ut et locum superiorem suis ad pugnandum praeberet, et propter longitudinem hastarum subiectum haberet hostem. multi temere subeuntes uallum transfixi sunt; et aut incepto irrito recessissent aut plures cecidissent, ni M. Porcius ab iugo Callidromi deiectis inde Aetolis et magna ex parte caesis--incautos enim et plerosque sopitos oppresserat--super imminentem castris collem apparuisset.
[19] Flacco non eadem fortuna ad Tichiunta et Rhoduntiam, nequiquam subire ad ea castella conato, fuerat. Macedones quique alii in castris regiis erant primo, dum procul nihil aliud quam turba et agmen apparebat, Aetolos credere uisa procul pugna subsidio uenire; ceterum, ut primum signaque et arma ex propinquo cognita errorem aperuerunt, tantus repente pauor omnis cepit, ut abiectis armis fugerent. et munimenta sequentis impedierunt, et angustiae uallis, per quam sequendi erant, et maxime omnium quod elephanti nouissimi agminis erant, quos pedes aegre praeterire, eques nullo poterat modo timentibus equis tumultumque inter se maiorem quam in proelio edentibus; aliquantum temporis et direptio castrorum tenuit; Scarpheam tamen eo die consecuti sunt hostem. multis in ipso itinere caesis captisque, non equis uirisque tantum, sed etiam elephantis, quos capere non potuerant, interfectis, in castra reuerterunt; quae temptata eo die inter ipsum pugnae tempus ab Aetolis, Heracleam obtinentibus praesidio, sine ullo haud parum audacis incepti effectu fuerant. consul noctis insequentis tertia uigilia praemisso equitatu ad persequendum hostem, signa legionum luce prima mouit. aliquantum uiae praeceperat rex, ut qui non ante quam Elatiae ab effuso constiterit cursu; ubi primum reliquiis pugnaeque et fugae collectis, cum perexigua manu semiermium militum Chalcidem se recepit. Romanus equitatus ipsum quidem regem Elatiae adsecutus non est; magnam partem agminis aut lassitudine subsistentes aut errore, ut qui sine ducibus per ignota itinera fugerent, dissipatos oppresserunt; nec praeter quingentos, qui circa regem fuerunt, ex toto exercitu quisquam effugit, etiam ex decem milibus militum, quos Polybio auctore traiecisse secum regem in Graeciam scripsimus, exiguus numerus; quid, si Antiati Ualerio credamus sexaginta milia militum fuisse in regio exercitu scribenti, quadraginta inde milia cecidisse, supra quinque milia capta cum signis militaribus ducentis triginta? Romanorum centum quinquaginta in ipso certamine pugnae, ab incursu Aetolorum se tuentes non plus quinquaginta interfecti sunt.
[20] Consule per Phocidem et Boeotiam exercitum ducente consciae defectionis ciuitates cum uelamentis ante portas stabant metu, ne hostiliter diriperentur. ceterum per omnes dies haud secus quam <in> pacato agro sine uexatione ullius rei agmen processit, donec in agrum Coroneum uentum est. ibi statua regis Antiochi posita in templo Mineruae Itoniae iram accendit, permissumque militi est, ut circumiectum templo agrum popularetur; dein cogitatio animum subit, cum communi decreto Boeotorum posita esset statua, indignum esse in unum Coronensem agrum saeuire. reuocato extemplo milite finis populandi factus; castigati tantum uerbis Boeoti ob ingratum in tantis tamque recentibus beneficiis animum erga Romanos. inter ipsum pugnae tempus decem naues regiae cum praefecto Isidoro ad Thronium in sinu Maliaco stabant. eo grauis uulneribus Alexander Acarnan, nuntius aduersae pugnae, cum perfugisset, trepidae inde recenti terrore naues Cenaeum Euboeae petierunt. ibi mortuus sepultusque Alexander. tres, quae ex Asia profectae eundem portum tenuerant, naues audita exercitus clade Ephesum redierunt. Isidorus ab Cenaeo Demetriadem, si forte eo deferret fuga regem, traiecit.--per eosdem dies A. Atilius praefectus Romanae classis magnos regios commeatus iam fretum, quod ad Andrum insulam est, praeteruectos excepit; alias mersit, alias cepit naues; quae nouissimi agminis erant cursum in Asiam uerterunt. Atilius Piraeum, unde profectus erat, cum agmine captiuarum nauium reuectus magnam uim frumenti et Atheniensibus et aliis eiusdem regionis sociis diuisit.
[21] Antiochus sub aduentum consulis a Chalcide profectus Tenum primo tenuit, inde Ephesum transmisit. consuli Chalcidem uenienti portae patuerunt, cum appropinquante eo Aristoteles praefectus regis urbe excessisset. et ceterae urbes in Euboea sine certamine traditae; post paucosque dies omnibus perpacatis sine ullius noxa urbis exercitus Thermopylas reductus, multo modestia post uictoriam quam ipsa uictoria laudabilior. inde consul M. Catonem, per quem quae gesta essent senatus populusque Romanus haud dubio auctore sciret, Romam misit. is a Creusa--Thespiensium emporium est, in intimo sinu Corinthiaco retractum--Patras Achaiae petit; a Patris Corcyram usque Aetoliae atque Acarnaniae littora legit, atque ita ad Hydruntum Italiae traicit. quinto die inde pedestri itinere Romam ingenti cursu peruenit. ante lucem ingressus urbem a porta ad praetorem M. Iunium iter intendit. is prima luce in senatum uocauit; quo L. Cornelius Scipio, aliquot diebus ante a consule dimissus, cum adueniens audisset praegressum Catonem in senatu esse, superuenit exponenti, quae gesta essent. duo inde legati iussu senatus in contionem sunt producti, atque ibi eadem, quae in senatu, de rebus in Aetolia gestis exposuerunt. supplicatio in triduum decreta est et ut quadraginta hostiis maioribus praetor, quibus diis ei uideretur, sacrificaret.--per eosdem dies et M. Fuluius Nobilior, qui biennio ante praetor in Hispaniam erat profectus, ouans urbem est ingressus; argenti bigati prae se tulit centum triginta milia et extra numeratum duodecim milia pondo argenti, auri pondo centum uiginti septem.
[22] Acilius consul ab Thermopylis Heracleam ad Aetolos praemisit, ut tunc saltem, experti regiam uanitatem, resipiscerent traditaque Heraclea cogitarent de petenda ab senatu seu furoris sui seu erroris uenia. et ceteras Graeciae ciuitates defecisse eo bello ab optime meritis Romanis; sed quia post fugam regis, cuius fiducia officio decessissent, non addidissent pertinaciam culpae, in fidem receptas esse; Aetolos quoque, quamquam non secuti sint regem, sed accersierint, et duces belli, non socii fuerint, si paenitere possint, posse et incolumis esse. ad ea cum pacati nihil responderetur, appareretque armis rem gerendam et rege superato bellum Aetolicum integrum restare, castra ab Thermopylis ad Heracleam mouit, eoque ipso die, ut situm nosceret urbis, ab omni parte equo moenia est circumuectus. sita est Heraclea in radicibus Oetae montis, ipsa in campo, arcem imminentem loco alto et undique praecipiti habet. contemplatus omnia, quae noscenda erant, quattuor simul locis aggredi urbem constituit. a flumine Asopo, qua et gymnasium est, L. Ualerium operibus atque oppugnationi praeposuit; partem extra muros, qua frequentius prope quam in urbe habitabatur, Ti. Sempronio Longo oppugnandam dedit; e regione sinus Maliaci, quae aditum haud facilem pars habebat, M. Baebium, ab altero amniculo, quem Melana uocant, aduersus Dianae templum Ap. Claudium opposuit. horum magno certamine intra paucos dies turres arietesque et alius omnis apparatus oppugnandarum urbium perficitur. et cum ager Heracleensis paluster omnis frequensque proceris arboribus benigne ad omne genus operum materiam suppeditabat, tum, quia refugerant intra moenia Aetoli, deserta, quae in uestibulo urbis erant, tecta in uarios usus non tigna modo et tabulas sed laterem quoque et caementa et saxa uariae magnitudinis praebebant.
[23] Et Romani quidem operibus magis quam armis urbem oppugnabant, Aetoli contra armis se tuebantur. nam cum ariete quaterentur muri, non laqueis, ut solet, exceptos declinabant ictus, sed armati frequentes <erumpebant>, quidam ignes etiam, quos aggeribus inicerent, ferebant. fornices quoque in muro erant apti ad excurrendum, et ipsi, cum pro dirutis reficerent muros, crebriores eos, ut pluribus erumperetur in hostem locis, faciebant. hoc primis diebus, dum integrae uires erant, et frequentes et inpigre fecerunt; in dies deinde pauciores et segnius. etenim cum multis urgerentur rebus, nulla eos res aeque ac uigiliae conficiebant, Romanis in magna copia militum succedentibus aliis in stationem aliorum, Aetolos propter paucitatem eosdem dies noctesque adsiduo labore urente. per quattuor et uiginti dies, ita ut nullum tempus uacuum dimicatione esset, aduersus quattuor e partibus simul oppugnantem hostem nocturnus diurno continuatus labor est. cum fatigatos iam Aetolos sciret consul et ex spatio temporis et quod ita transfugae adfirmabant, tale consilium init. media nocte receptui signum dedit et ab oppugnatione simul milites omnes deductos usque ad tertiam diei horam quietos in castris tenuit; inde coepta oppugnatio ad mediam rursus noctem perducta est, intermissa deinde usque ad tertiam diei horam. fatigationem rati esse causam Aetoli non continuandae oppugnationis, quae et ipsos adfecerat, ubi Romanis datum receptui signum esset, uelut ipsi quoque reuocati pro se quisque ex stationibus decedebant, nec ante tertiam diei horam armati in muris apparebant.
[24] Consul cum nocte media intermisisset oppugnationem, quarta uigilia rursus ab tribus partibus summa ui adgressus, ab una Ti. Sempronium tenere intentos milites signumque expectare iussit, ad ea in nocturno tumultu, unde clamor exaudiretur, haud dubie ratus hostis concursuros. Aetoli pars sopiti adfecta labore ac uigiliis corpora ex somno moliebantur, pars uigilantes adhuc ad strepitum pugnantium in tenebris currunt. hostes partim per ruinas iacentis muri transcendere conantur, partim scalis ascensus temptant, aduersus quos undique ad opem ferendam concurrunt Aetoli. pars una, in qua aedificia extra urbem erant, neque defenditur neque oppugnatur; sed qui oppugnarent, intenti signum expectabant; defensor nemo aderat. iam dilucescebat, cum signum consul dedit; et sine ullo certamine partim per semirutos, partim scalis integros muros transcendere. simul clamor, index capti oppidi, est exauditus; undique Aetoli desertis stationibus in arcem fugiunt. oppidum uictores permissu consulis diripiunt, non tam ab ira nec ab odio, quam ut miles, coercitus in tot receptis ex potestate hostium urbibus, aliquo tandem loco fructum uictoriae sentiret. reuocatos inde a medio ferme die milites cum in duas diuisisset partes, unam radicibus montium circumduci ad rupem iussit, quae, fastigio altitudinis par, media ualle uelut abrupta ab arce erat; sed adeo prope geminata cacumina eorum montium sunt, ut ex uertice altero conici tela in arcem possint; cum dimidia parte militum consul ab urbe escensurus in arcem signum ab iis, qui ab tergo in rupem euasuri erant, expectabat. non tulere qui in arce erant Aetoli primum eorum, qui rupem ceperant, clamorem, deinde impetum ab urbe Romanorum et fractis iam animis et nulla ibi praeparata re ad obsidionem diutius tolerandam, utpote congregatis feminis puerisque et imbelli alia turba in arcem, quae uix capere, nedum tueri multitudinem tantam posset. itaque ad primum impetum abiectis armis dediderunt sese. traditus inter ceteros princeps Aetolorum Damocritus est, qui principio belli decretum Aetolorum, quo accersendum Antiochum censuerant, T. Quinctio poscenti responderat, in Italia daturum, cum castra ibi Aetoli posuissent. ob eam ferociam maius uictoribus gaudium traditus fuit.
[25] Eodem tempore, quo Romani Heracleam, Philippus Lamiam ex composito oppugnabat, circa Thermopylas cum consule redeunte ex Boeotia, ut uictoriam ipsi populoque Romano gratularetur excusaretque, quod morbo impeditus bello non interfuisset, congressus. inde diuersi ad duas simul oppugnandas urbes profecti. intersunt septem ferme milia passuum; et quia Lamia cum posita est in tumulo, tum regionem maxime Oetae spectat, oppido quam breue interuallum uidetur, et omnia in conspectu sunt. cum enixe, uelut proposito certamine, Romani Macedonesque diem ac noctem aut in operibus aut in proeliis essent, hoc maior difficultas Macedonibus erat, quod Romani aggere et uineis et omnibus supra terram operibus, subter Macedones cuniculis oppugnabant, et in asperis locis silex paene inpenetrabilis ferro occurrebat. et cum parum procederet inceptum, per colloquia principum oppidanos temptabat rex, ut urbem dederent, haud dubius, quin, si prius Heraclea capta foret, Romanis se potius quam sibi dedituri essent, suamque gratiam consul in obsidione liberanda facturus esset. nec eum opinio est frustrata; confestim enim ab Heraclea capta nuntius uenit, ut oppugnatione absisteret: aequius esse Romanos milites, qui acie dimicassent cum Aetolis, praemia uictoriae habere. ita recessum ab Lamia est, et propinquae clade urbis ipsi, ne quid simile paterentur, effugerunt.
[26] Paucis priusquam Heraclea caperetur diebus Aetoli concilio Hypatam coacto legatos ad Antiochum miserunt, inter quos et Thoas idem, qui et antea, missus est. mandata erant, ut ab rege peterent, primum ut ipse coactis rursus terrestribus naualibusque copiis in Graeciam traiceret, deinde, si qua ipsum teneret res, ut pecuniam et auxilia mitteret; id cum ad dignitatem eius fidemque pertinere, non prodi socios, tum etiam ad incolumitatem regni, ne sineret Romanos uacuos omni cura, cum Aetolorum gentem sustulissent, omnibus copiis in Asiam traicere. uera erant, quae dicebantur; eo magis regem mouerunt. itaque in praesentia pecuniam, quae ad usus belli necessaria erat, legatis dedit; auxilia terrestria naualiaque adfirmauit missurum. Thoantem unum ex legatis retinuit, et ipsum haud inuitum morantem, ut exactor praesens promissorum adesset.
[27] Ceterum Heraclea capta fregit tandem animos Aetolorum, et paucos post dies, quam ad bellum renouandum acciendumque regem in Asiam miserant legatos, abiectis belli consiliis pacis petendae oratores ad consulem miserunt. quos dicere exorsos consul interfatus, cum alia sibi praeuertenda esse dixisset, redire Hypatam eos datis dierum decem indutiis et L. Ualerio Flacco cum iis misso iussit eique, quae secum acturi fuissent, exponere, et si qua uellent alia. Hypatam ut est uentum, principes Aetolorum apud Flaccum concilium habuerunt consultantes, quonam agendum modo apud consulem foret. parantibus iis antiqua iura foederum ordiri meritaque in populum Romanum absistere iis Flaccus iussit, quae ipsi uiolassent ac rupissent; confessionem iis culpae magis profuturam et totam in preces orationem uersam; nec enim in causa ipsorum, sed in populi Romani clementia spem salutis positam esse; et se suppliciter agentibus iis adfuturum et apud consulem et Romae in senatu; eo quoque enim mittendos fore legatos. haec una uia omnibus ad salutem uisa est, ut in fidem se permitterent Romanorum; ita enim et illis uiolandi supplices uerecundiam se imposituros, et ipsos nihilo minus suae potestatis fore, si quid melius fortuna ostendisset.
[28] Postquam ad consulem uentum est, Phaeneas legationis princeps longam orationem et uarie ad mitigandam iram uictoris compositam ita ad extremum finiuit, ut diceret Aetolos se suaque omnia fidei populi Romani permittere. id consul ubi audiuit, 'etiam atque etiam uidete' inquit, 'Aetoli, ut ita permittatis.' tum decretum Phaeneas, in quo id diserte scriptum erat, ostendit. 'quando ergo' inquit 'ita permittitis, postulo, ut mihi Dicaearchum ciuem uestrum et Menestam Epirotam'--Naupactum is cum praesidio ingressus ad defectionem compulerat-- 'et Amynandrum cum principibus Athamanum, quorum consilio ab nobis defecistis, sine mora dedatis.' prope dicentem interfatus Romanum 'non in seruitutem' inquit, 'sed in fidem tuam nos tradidimus, et certum habeo te imprudentia labi, qui nobis imperes, quae moris Graecorum non sint.' ad ea consul 'nec hercule' inquit 'magnopere nunc curo, quid Aetoli satis ex more Graecorum factum esse censeant, dum ego more Romano imperium inhibeam in deditos modo decreto suo, ante armis uictos; itaque, ni propere fit, quod impero, uinciri uos iam iubebo.' adferri catenas et circumsistere lictores iussit. tum fracta Phaeneae ferocia Aetolisque aliis est, et tandem cuius condicionis essent senserunt, et Phaeneas se quidem et qui adsint Aetolorum scire facienda esse, quae imperentur, dixit, sed ad decernenda ea concilio Aetolorum opus esse; ad id petere ut decem dierum indutias daret. petente Flacco pro Aetolis indutiae datae, et Hypatam reditum est. ubi cum in consilio delectorum, quos apocletos uocant, Phaeneas, et quae imperarentur et quae ipsis prope accidissent, exposuisset, ingemuerunt quidem principes condicioni suae, parendum tamen uictori censebant et ex omnibus oppidis conuocandos Aetolos ad concilium.
[29] Postquam uero coacta omnis multitudo eadem illa audiuit, adeo saeuitia imperii atque indignitate animi exasperati sunt, ut, si in pace fuissent, illo impetu irae concitari potuerint ad bellum. ad iram accedebat et difficultas eorum, quae imperarentur--quonam modo enim utique regem Amynandrum se tradere posse?--et spes forte oblata, quod Nicander eo ipso tempore ab rege Antiocho ueniens impleuit expectatione uana multitudinem, terra marique ingens parari bellum. duodecumo is die, quam conscenderat nauem, in Aetoliam perfecta legatione rediens Phalara in sinu Maliaco tenuit. inde Lamiam pecuniam cum deuexisset, ipse cum expeditis prima uespera inter Macedonum Romanaque castra medio agro, dum Hypatam notis callibus petit, in stationem incidit Macedonum deductusque ad regem est nondum conuiuio dimisso. quod ubi nuntiatum est, uelut hospitis, non hostis aduentu motus Philippus accumbere eum epularique iussit, atque inde dimissis aliis, solum retentum, ipsum quidem de se timere quicquam uetuit, Aetolorum praua consilia atque in ipsorum caput semper recidentia accusauit, qui primum Romanos, deinde Antiochum in Graeciam adduxissent. sed praeteritorum, quae magis reprehendi quam corrigi possint, oblitum se non facturum, ut insultet aduersis rebus eorum; Aetolos quoque finire tandem aduersus se odia debere, et Nicandrum priuatim eius diei, quo seruatus a se foret, meminisse. ita datis, qui in tutum eum prosequerentur, Hypatam Nicander consultantibus de pace Romana superuenit.
[30] M'. Acilius uendita aut concessa militi circa Heracleam praeda, postquam nec Hypatae pacata consilia esse, et Naupactum concurrisse Aetolos, ut inde totum impetum belli sustinerent, audiuit, praemisso Ap. Claudio cum quattuor milibus militum ad occupanda iuga, qua difficiles transitus montium erant, ipse Oetam escendit Herculique sacrificium fecit in eo loco, quem Pyram, quod ibi mortale corpus eius dei sit crematum, appellant. inde toto exercitu profectus reliquum iter satis expedito agmine fecit; ut ad Coracem uentum est--mons est altissimus inter Callipolim et Naupactum--, ibi et iumenta multa ex agmine praecipitata cum ipsis oneribus sunt et homines uexati; et facile apparebat, quam cum inerti hoste res esset, qui tam impeditum saltum nullo praesidio, ut clauderet transitum, insedisset. tum quoque uexato exercitu ad Naupactum descendit, et uno castello aduersus arcem posito ceteras partes urbis diuisis copiis pro situ moenium circumsedit. nec minus operis laborisque ea oppugnatio quam Heracleae habuit.
[31] Eodem tempore et Messene in Peloponneso ab Achaeis, quod concilii eorum recusaret esse, oppugnari coepta est. duae ciuitates, Messene et Elis, extra concilium Achaicum erant; cum Aetolis sentiebant. Elei tamen post fugatum ex Graecia Antiochum legatis Achaeorum lenius responderant: dimisso praesidio regio cogitaturos se, quid sibi faciendum esset: Messenii sine responso dimissis legatis mouerant bellum, trepidique rerum suarum, cum iam ager effuso exercitu passim ureretur castraque prope urbem poni uiderent, legatos Chalcidem ad T. Quinctium, auctorem libertatis, miserunt, qui nuntiarent Messenios Romanis, non Achaeis et aperire portas et dedere urbem paratos esse. auditis legatis extemplo profectus Quinctius a Megalopoli ad Diophanen praetorem Achaeorum misit, qui extemplo reducere eum a Messene exercitum et uenire ad se iuberet. dicto paruit Diophanes et soluta obsidione expeditus ipse praegressus agmen circa Andaniam, paruum oppidum inter Megalopolim Messenenque positum, Quinctio occurrit; et cum causas oppugnationis exponeret, castigatum leniter, quod tantam rem sine auctoritate sua conatus esset, dimittere exercitum iussit nec pacem omnium bono partam turbare. Messeniis imperauit, ut exules reducerent et Achaeorum concilii essent; si qua haberent, de quibus aut recusare aut in posterum caueri sibi uellent, Corinthum ad se uenirent; Diophanen concilium Achaeorum extemplo sibi praebere iussit. ibi de Zacyntho intercepta per fraudem insula questus postulauit, ut restitueretur Romanis. Philippi Macedonum regis Zacynthus fuerat; eam mercedem Amynandro dederat, ut per Athamaniam ducere exercitum in superiorem partem Aetoliae liceret, qua expeditione fractis animis Aetolos compulit ad petendam pacem. Amynander Philippum Megalopolitanum insulae praefecit; postea per bellum, quo se Antiocho aduersus Romanos coniunxit, Philippo ad munera belli reuocato Hieroclen Agrigentinum successorem misit.
[32] Is post fugam ab Thermopylis Antiochi Amynandrumque a Philippo Athamania pulsum missis ultro ad Diophanen praetorem Achaeorum nuntiis pecunia pactus insulam Achaeis tradidit. id praemium belli suum esse aequum censebant Romani: non enim M'. Acilium consulem legionesque Romanas Diophani et Achaeis ad Thermopylas pugnasse. Diophanes aduersus haec purgare interdum sese gentemque, interdum de iure facti disserere. quidam Achaeorum et initio eam se rem aspernatos testabantur et tunc pertinaciam increpitabant praetoris; auctoribusque iis decretum est, ut T. Quinctio ea res permitteretur. erat Quinctius sicut aduersantibus asper, ita, si cederes, idem placabilis. omissa contentione uocis uultusque 'si utilem' inquit, 'possessionem eius insulae censerem Achaeis esse, auctor essem senatui populoque Romano, ut eam uos habere sinerent; ceterum sicut testudinem, ubi collecta in suum tegumen est, tutam ad omnis ictus uideo esse, ubi exserit partis aliquas, quodcumque nudauit, obnoxium atque infirmum habere, haud dissimiliter uos, Achaei, clausos undique mari, quae intra Peloponnesi sunt terminos, ea et iungere uobis et iuncta tueri facile, simul auiditate plura amplectendi hinc excedatis, nuda uobis omnia, quae extra sint, et exposita ad omnes ictus esse.' adsentienti omni concilio nec Diophane ultra tendere auso Zacynthus Romanis traditur.
[33] Per idem tempus Philippus rex proficiscentem consulem ad Naupactum percunctatus, si se interim, quae defecissent ab societate Romana, urbes recipere uellet, permittente eo ad Demetriadem copias admouit haud ignarus, quanta ibi tum turbatio esset. destituti enim ab omni spe, cum desertos se ab Antiocho, spem nullam in Aetolis esse cernerent, dies noctesque aut Philippi hostis aduentum aut infestiorem etiam, quo iustius irati erant, Romanorum expectabant. turba erat ibi incondita regiorum, qui primo pauci in praesidio relicti, postea plures, plerique inermes, ex proelio aduerso fuga delati, nec uirium nec animi satis ad obsidionem tolerandam habebant; itaque praemissis a Philippo, qui spem impetrabilis ueniae ostendebant, responderunt patere portas regi. ad primum eius ingressum principum quidam urbe excesserunt, Eurylochus mortem sibi consciuit. Antiochi milites --sic enim pacti erant--per Macedoniam Thraeciamque prosequentibus Macedonibus, ne quis eos uiolaret, Lysimachiam deducti sunt. erant et paucae naues Demetriade, quibus praeerat Isidorus; eae quoque cum praefecto suo dimissae sunt. inde Dolopiam et Aperantiam et Perrhaebiae quasdam ciuitates recipit.
[34] Dum haec a Philippo geruntur, T. Quinctius recepta Zacyntho ab Achaico concilio Naupactum traiecit, quae iam per duos menses--et iam prope excidium erat--oppugnabatur, et si capta ui foret, omne nomen ibi Aetolorum ad internecionem uidebatur uenturum. ceterum quamquam merito iratus erat Aetolis, quod solos obtrectasse gloriae suae, cum liberaret Graeciam, meminerat, et nihil auctoritate sua motos esse, cum, quae tum maxime accidebant, casura praemonens a furioso incepto eos deterreret, tamen sui maxime operis esse credens nullam gentem liberatae ab se Graeciae funditus euerti, obambulare muris, ut facile nosceretur ab Aetolis, coepit. confestim a primis stationibus cognitus est, uulgatumque per omnes ordines, Quinctium esse. itaque concursu facto undique in muros manus pro se quisque tendentes consonante clamore nominatim Quinctium orare, ut opem ferret ac seruaret. et tum quidem, quamquam moueretur his uocibus, manu tamen abnuit quicquam opis in se esse; ceterum postquam ad consulem uenit, 'utrum fefellit' inquit 'te, M'. Acili, quid agatur, an, cum satis peruideas, nihil id magnopere ad summam rem pertinere censes?' erexerat expectatione consulem; et 'quin expromis' inquit, 'quid rei sit?' tum Quinctius 'ecquid uides te deuicto Antiocho in duabus urbibus oppugnandis tempus terere, cum iam prope annus circumactus sit imperii tui, Philippum autem, qui non aciem, non signa hostium uidit, non solum urbes sed tot iam gentes, Athamaniam Perrhaebiam Aperantiam Dolopiam, sibi adiunxisse, et uictoriae tuae praemium te militesque tuos nondum duas urbes, Philippum tot gentes Graeciae habere? atqui non tantum interest nostra Aetolorum opes ac uires minui, quantum non supra modum Philippum crescere.'
[35] Adsentiebatur his consul; sed pudor, si irrito incepto abscederet obsidione, occurrebat. tota inde Quinctio res permissa est. is rursus ad eam partem muri, qua paulo ante uociferati Aetoli fuerant, rediit. ibi cum impensius orarent, ut misereretur gentis Aetolorum, exire aliquos ad se iussit. Phaeneas ipse principesque alii extemplo egressi sunt. quibus prouolutis ad pedes 'fortuna' inquit 'uestra facit, ut et irae meae et orationi temperem. euenerunt quae praedixi euentura, et ne hoc quidem reliqui uobis est, ut indignis accidisse ea uideantur; ego tamen sorte quadam nutriendae Graeciae datus ne ingratis quidem benefacere absistam. mittite oratores ad consulem, qui indutias tanti temporis petant, ut mittere legatos Romam possitis, per quos senatui de uobis permittatis; ego apud consulem deprecator defensorque uobis adero.' ita, ut censuerat Quinctius, fecerunt, nec aspernatus est consul legationem; indutiisque in diem certam datis, qua legatio renuntiari ab Roma posset, soluta obsidio est et exercitus in Phocidem missus.
Consul cum T. Quinctio ad Achaicum concilium Aegium traiecit. ibi de Eleis et de exulibus Lacedaemoniorum restituendis actum est; neutra perfecta res, quia suae gratiae reseruari <exulum causam> Achaei, Elei per se ipsi quam per Romanos maluerunt Achaico contribui concilio. Epirotarum legati ad consulem uenerunt, quos non sincera fide in amicitia fuisse satis constabat; militem tamen nullum Antiocho dederant; pecunia iuuisse eum insimulabantur; legatos ad regem ne ipsi quidem misisse infitiabantur. iis petentibus, ut in amicitia pristina esse liceret, respondit consul se, utrum hostium an pacatorum eos numero haberet, nondum scire; senatum eius rei iudicem fore; integram se causam eorum Romam reicere; indutias ad id dierum nonaginta dare. Epirotae Romam missi senatum adierunt. iis magis, quae non fecissent hostilia, referentibus quam purgantibus ea, de quibus arguebantur, responsum datum est, quo ueniam impetrasse, non causam probasse uideri possent. et Philippi regis legati sub idem tempus in senatum introducti, gratulantes de uictoria. iis petentibus, ut sibi sacrificare in Capitolio donumque ex auro liceret ponere in aede Iouis optimi maximi, permissum ab senatu. centum pondo coronam auream posuerunt. non responsum solum benigne regis legatis est, sed filius quoque Philippi Demetrius, qui obses Romae erat, ad patrem reducendus legatis datus est. bellum, quod cum Antiocho rege in Graecia gestum est a M'. Acilio consule, hunc finem habuit.
[36] Alter consul P. Cornelius Scipio, Galliam prouinciam sortitus, priusquam ad bellum, quod cum Bois gerendum erat, proficisceretur, postulauit ab senatu, ut pecunia sibi decerneretur ad ludos, quos praetor in Hispania inter ipsum discrimen pugnae uouisset. nouum atque iniquum postulare est uisus; censuerunt ergo, quos ludos inconsulto senatu ex sua unius sententia uouisset, eos uel de manubiis, si quam pecuniam ad id reseruasset, uel sua ipse impensa faceret. eos ludos per dies decem P. Cornelius fecit. per idem fere tempus aedes Matris Magnae [Idaeae] dedicata est, quam deam is P. Cornelius aduectam ex Asia P. Cornelio Scipione, cui postea Africano fuit cognomen, P. Licinio consulibus in Palatium a mari detulerat. locauerant aedem faciendam ex senatus consulto M. Liuius C. Claudius censores M. Cornelio P. Sempronio consulibus; tredecim annis postquam locata erat, dedicauit eam M. Iunius Brutus, ludique ob dedicationem eius facti, quos primos scenicos fuisse Antias Ualerius est auctor, Megalesia appellatos. item Iuuentatis aedem in circo maximo C. Licinius Lucullus duumuir dedicauit. uouerat eam sexdecim annis ante M. Liuius consul, quo die Hasdrubalem exercitumque eius cecidit; idem censor eam faciendam locauit M. Cornelio P. Sempronio consulibus. huius quoque dedicandae causa ludi facti, et eo omnia cum maiore religione facta, quod nouum cum Antiocho instabat bellum.
[37] Principio eius anni, quo haec iam profecto ad bellum M'. Acilio, manente adhuc Romae P. Cornelio consule agebantur, boues duos domitos in Carinis per scalas peruenisse in tegulas aedificii proditum memoriae est. eos uiuos comburi cineremque eorum deici in Tiberim haruspices iusserunt. Tarracinae et Amiterni nuntiatum est aliquotiens lapidibus pluuisse, Menturnis aedem Iouis et tabernas circa forum de caelo tactas esse, Uolturni in ostio fluminis duas naues fulmine ictas conflagrasse. eorum prodigiorum causa libros Sibyllinos ex senatus consulto decemuiri cum adissent, renuntiauerunt, ieiunium instituendum Cereri esse, et id quinto quoque anno seruandum; et ut nouemdiale sacrum fieret et unum diem supplicatio esset; coronati supplicarent; et consul P. Cornelius, quibus diis quibusque hostiis edidissent decemuiri, sacrificaret. placatis diis nunc uotis rite soluendis nunc prodigiis expiandis, in prouinciam proficiscitur consul, atque inde Cn. Domitium proconsulem dimisso exercitu Romam decedere iussit; ipse in agrum Boiorum legiones induxit.
[38] Sub idem fere tempus Ligures lege sacrata coacto exercitu nocte improuiso castra Q. Minucii proconsulis adgressi sunt. Minucius usque ad lucem intra uallum militem instructum tenuit intentus, ne qua transcenderet hostis munimenta. prima luce duabus simul portis eruptionem fecit. nec primo impetu, quod sperauerat, Ligures pulsi sunt; duas amplius horas dubium certamen sustinuere; postremo, cum alia atque alia agmina erumperent, et integri fessis succederent ad pugnam, tandem Ligures, inter cetera etiam uigiliis confecti, terga dederunt. caesa supra quattuor milia hostium; ex Romanis sociisque minus trecenti perierunt. duobus fere post mensibus P. Cornelius consul cum Boiorum exercitu signis collatis egregie pugnauit. duodetriginta milia hostium occisa Antias Ualerius scribit, capta tria milia et quadringentos, signa militaria centum uiginti quattuor, equos mille ducentos triginta, carpenta ducenta quadraginta septem; ex uictoribus mille quadringentos octoginta quattuor cecidisse. ubi ut in numero scriptori parum fidei sit, quia in augendo eo non alius intemperantior est, magnam tamen uictoriam fuisse apparet, quod et castra capta sunt et Boi post eam pugnam extemplo dediderunt sese, et quod supplicatio eius uictoriae causa decreta ab senatu uictimaeque maiores caesae.
[39] Per eosdem dies M. Fuluius Nobilior ex ulteriore Hispania ouans urbem est ingressus. argenti transtulit duodecim milia pondo, bigati argenti centum triginta, auri centum uiginti septem pondo. P. Cornelius consul obsidibus a Boiorum gente acceptis agri parte fere dimidia eos multauit, quo, si uellet, populus Romanus colonias mittere posset. inde Romam ut ad triumphum haud dubium decedens exercitum dimisit, et adesse Romae ad diem triumphi iussit; ipse postero die, quam uenit, senatu in aedem Bellonae uocato cum de rebus ab se gestis disseruisset, postulauit, ut sibi triumphanti liceret urbem inuehi. P. Sempronius Blaesus tribunus plebis non negandum Scipioni, sed differendum honorem triumphi censebat: bella Ligurum Gallicis semper iuncta fuisse; eas inter se gentes mutua ex propinquo ferre auxilia. si P. Scipio deuictis acie Bois aut ipse cum uictore exercitu in agrum Ligurum transisset, aut partem copiarum Q. Minucio misisset, qui iam tertium ibi annum dubio detineretur bello, debellari cum Liguribus potuisse; nunc ad triumphum frequentandum deductos esse milites, qui egregiam nauare operam rei publicae potuissent, possent etiam, si senatus, quod festinatione triumphi praetermissum esset, id restituere differendo triumpho uellet. iuberent consulem cum legionibus redire in prouinciam, dare operam, ut Ligures subigantur. nisi illi cogantur in ius iudiciumque populi Romani, ne Boios quidem quieturos; aut pacem aut bellum utrobique habenda. deuictis Liguribus, paucos post menses proconsulem P. Cornelium multorum exemplo, qui in magistratu non triumphauerunt, triumphaturum esse.
[40] Ad ea consul neque se Ligures prouinciam sortitum esse ait, neque cum Liguribus bellum gessisse, neque triumphum de iis postulare; Q. Minucium confidere breui subactis iis meritum triumphum postulaturum atque impetraturum esse; se de Gallis Bois postulare triumphum, quos acie uicerit, castris exuerit, quorum gentem biduo post pugnam totam acceperit in deditionem, a quibus obsides abduxerit, pacis futurae pignus. uerum enimuero illud multo maius esse, quod tantum numerum Gallorum occiderit in acie, quot cum milibus certe Boiorum nemo ante se imperator pugnauerit. plus partem dimidiam ex quinquaginta milibus hominum caesam, multa milia capta; senes puerosque Bois superesse. itaque id quemquam mirari posse, cur uictor exercitus, cum hostem in prouincia neminem reliquisset, Romam uenerit ad celebrandum consulis triumphum? quorum militum si et in alia prouincia opera uti senatus uelit, utro tandem modo promptiores ad aliud periculum nouumque laborem ituros credat, si persoluta eis sine detractatione prioris periculi laborisque merces sit, an si spem pro re ferentis dimittant, iam semel in prima spe deceptos? nam quod ad se attineat, sibi gloriae in omnem uitam illo die satis quaesitum esse, quo se uirum optimum iudicatum ad accipiendam matrem Idaeam misisset senatus. hoc titulo, etsi nec consulatus nec triumphus addatur, satis honestam honoratamque P. Scipionis Nasicae imaginem fore. uniuersus senatus non ipse modo ad decernendum triumphum consensit, sed etiam tribunum plebis auctoritate sua compulit ad remittendam intercessionem. P. Cornelius consul triumphauit de Bois. in eo triumpho Gallicis carpentis arma signaque et spolia omnis generis trauexit et uasa aenea Gallica et cum captiuis nobilibus equorum quoque captorum gregem traduxit. aureos torques transtulit mille quadringentos septuaginta unum, ad hoc auri pondo ducenta quadraginta septem, argenti infecti factique in Gallicis uasis, non infabre suo more factis, duo milia trecenta quadraginta pondo, bigatorum nummorum ducenta triginta quattuor. militibus, qui currum secuti sunt, centenos uicenos quinos asses diuisit, duplex centurioni, triplex equiti. postero die contione aduocata de rebus ab se gestis et de iniuria tribuni bello alieno se illigantis, ut suae uictoriae fructu se fraudaret, cum disseruisset, milites exauctoratos dimisit.
[41] Dum haec in Italia geruntur, Antiochus Ephesi securus admodum de bello Romano erat tamquam non transituris in Asiam Romanis; quam securitatem ei magna pars amicorum aut per errorem aut adsentando faciebat. Hannibal unus, cuius eo tempore uel maxima apud regem auctoritas erat, magis mirari se aiebat, quod non iam in Asia essent Romani, quam uenturos dubitare; propius esse ex Graecia in Asiam quam ex Italia in Graeciam traicere, et multo maiorem causam Antiochum quam Aetolos esse; neque [enim] mari minus quam terra pollere Romana arma. iam pridem classem circa Maleam esse; audire sese nuper nouas naues nouumque imperatorem rei gerendae causa ex Italia uenisse; itaque desineret Antiochus pacem sibi ipse spe uana facere. in Asia et de ipsa Asia breui terra marique dimicandum ei cum Romanis esse, et aut imperium adimendum orbem terrarum adfectantibus, aut ipsi regnum amittendum. unus uera et prouidere et fideliter praedicere uisus. itaque ipse rex nauibus, quae paratae instructaeque erant, Chersonesum petit, ut ea loca, si forte terra uenirent Romani, praesidiis firmaret; ceteram classem Polyxenidam parare et deducere iussit; speculatorias naues ad omnia exploranda circa insulas dimisit.
[42] C. Liuius praefectus Romanae classis, cum quinquaginta nauibus tectis profectus ab Roma Neapolim, quo ab sociis eius orae conuenire iusserat apertas naues, quae ex foedere debebantur, Siciliam inde petit fretoque Messanam praeteruectus, cum sex Punicas naues ad auxilium missas accepisset et ab Reginis Locrisque et eiusdem iuris sociis debitas exegisset naues, lustrata classe ad Lacinium, altum petit. Corcyram, quam primam Graeciae ciuitatium adiit, cum uenisset, percunctatus de statu belli--necdum enim omnia in Graecia perpacata erant--et ubi classis Romana esset, postquam audiuit circa Thermopylarum saltum in statione consulem ac regem esse, classem Piraei stare, maturandum ratus omnium rerum causa, pergit protinus nauigare Peloponnesum. Samen Zacynthumque, quia partis Aetolorum maluerant esse, protinus depopulatus Maleam petit, et prospera nauigatione usus paucis diebus Piraeum ad ueterem classem peruenit. ad Scyllaeum Eumenes rex cum tribus nauibus occurrit, cum Aeginae diu incertus consilii fuisset, utrum ad tuendum rediret regnum--audiebat enim Antiochum Ephesi nauales terrestrisque parare copias--, an nusquam abscederet ab Romanis, ex quorum fortuna sua penderet. a Piraeo A. Atilius traditis successori quinque et uiginti nauibus tectis Romam est profectus. Liuius una et octoginta constratis nauibus, multis praeterea minoribus, quae aut apertae rostratae aut sine rostris speculatoriae erant, Delum traiecit.
[43] Eo fere tempore consul Acilius Naupactum oppugnabat. Liuium Deli per aliquot dies--et est uentosissima regio inter Cycladas fretis alias maioribus, alias minoribus diuisas --aduersi uenti tenuerunt. Polyxenidas certior per dispositas speculatorias naues factus Deli stare Romanam classem, nuntios ad regem misit. qui omissis, quae in Hellesponto agebat, cum rostratis nauibus, quantum accelerare poterat, Ephesum redit et consilium extemplo habuit, faciendumne periculum naualis certaminis foret. Polyxenidas negabat cessandum et utique prius confligendum quam classis Eumenis et Rhodiae naues coniungerentur Romanis; ita numero non ferme impares futuros se, ceteris omnibus superiores, et celeritate nauium et uarietate auxiliorum. nam Romanas naues cum ipsas inscite factas immobiles esse, tum etiam, ut quae in terram hostium ueniant, oneratas commeatu uenire; suas autem, ut pacata omnia circa se relinquentis, nihil praeter militem atque arma habituras. multum etiam adiuturam notitiam maris terrarumque et uentorum, quae omnia ignaros turbatura hostis essent. mouit omnis auctor consilii, qui et re consilium exsecuturus erat. biduum in apparatu morati tertio die centum nauibus, quarum septuaginta tectae, ceterae apertae, minoris omnes formae erant, profecti Phocaeam petierunt. inde, cum audisset appropinquare iam Romanam classem, rex, quia non interfuturus nauali certamini erat, Magnesiam, quae ad Sipylum est, concessit ad terrestris copias comparandas; classis ad Cissuntem portum Erythraeorum, tamquam ibi aptius expectatura hostem, contendit. Romani, ubi primum aquilones--ii namque per aliquot dies tenuerant--ceciderunt, ab Delo Phanas, portum Chiorum in Aegaeum mare uersum, petunt; inde ad urbem circumegere naues, commeatuque sumpto Phocaeam traiciunt. Eumenes Elaeam ad suam classem profectus, paucis post inde diebus cum quattuor et uiginti nauibus tectis, apertis pluribus paulo Phocaeam ad Romanos parantis instruentisque se ad nauale certamen rediit. inde centum quinque tectis nauibus, apertis ferme quinquaginta profecti, primo aquilonibus transuersis cum urgerentur in terram, cogebantur tenui agmine prope in ordinem singulae naues ire; deinde, ut lenita paulum uis uenti est, ad Corycum portum, qui super Cissuntem est, conati sunt traicere.
[44] Polyxenidas, ut appropinquare hostis adlatum est, occasione pugnandi laetus sinistrum ipse cornu in altum extendit, dextrum cornu praefectos nauium ad terram explicare iubet, et aequa fronte ad pugnam procedebat. quod ubi uidit Romanus, uela contrahit malosque inclinat et simul armamenta componens opperitur insequentis nauis. iam ferme triginta in fronte erant, quibus ut aequaret laeuum cornu, dolonibus erectis altum petere intendit, iussis qui sequebantur aduersus dextrum cornu prope terram proras derigere. Eumenes agmen cogebat; ceterum, ut demendis armamentis tumultuari primum coeptum est, et ipse, quanta maxime celeritate potest, concitat naues. iam omnibus in conspectu erant. duae Punicae naues antecedebant Romanam classem, quibus obuiae tres fuerunt regiae naues; et, ut in numero impari, duae regiae unam circumsistunt, et primum ab utroque latere remos detergunt, deinde transcendunt armati et deiectis caesisque propugnatoribus nauem capiunt; una, quae pari Marte concurrerat, postquam captam alteram nauem uidit, priusquam ab tribus simul circumueniretur, retro ad classem refugit. Liuius indignatione accensus praetoria naue in hostes tendit. aduersus quam eadem spe duae, quae Punicam unam nauem circumuenerant, cum inferrentur, demittere remos in aquam ab utroque latere remiges stabiliendae nauis causa iussit, et in aduenientis hostium naues ferreas manus inicere et, ubi pugnam pedestri similem fecissent, meminisse Romanae uirtutis nec pro uiris ducere regia mancipia. haud paulo facilius quam ante duae unam, tunc una duas naues expugnauit cepitque. et iam classes quoque undique concurrerant, et passim permixtis nauibus pugnabatur. Eumenes, qui [extremus] commisso certamine aduenerat, ut animaduertit laeuum cornu hostium ab Liuio turbatum, dextrum ipse, ubi aequa pugna erat, inuadit.
[45] Neque ita multo post primum ab laeuo cornu fuga coepit. Polyxenidas enim ut uirtute militum haud dubie se superari uidit, sublatis dolonibus effuse fugere intendit; mox idem et qui prope terram cum Eumene contraxerant certamen fecerunt. Romani et Eumenes, quoad sufficere remiges potuerunt et in spe erant extremi agminis uexandi, satis pertinaciter secuti sunt. postquam celeritate nauium, utpote leuium, suas commeatu onustas eludi frustra tendentis uiderunt, tandem abstiterunt tredecim captis nauibus cum milite ac remige, decem demersis. Romanae classis una Punica nauis, in primo certamine ab duabus circumuenta, periit. Polyxenidas non prius quam in portu Ephesi fugae finem fecit. Romani eo die, unde egressa regia classis erat, manserunt; postero die hostem persequi intenderunt. medio fere in cursu obuiae fuere iis quinque et uiginti tectae Rhodiae naues cum Pausistrato praefecto classis. his adiunctis Ephesum hostem persecuti ante ostium portus acie instructa steterunt. postquam confessionem uictis satis expresserunt, Rhodii et Eumenes domos dimissi; Romani Chium petentes, Phoenicuntem primum portum Erythraeae terrae praeteruecti, nocte ancoris iactis, postero die in insulam ad ipsam urbem traiecerunt. ubi paucos dies remige maxime reficiendo morati Phocaeam tramittunt. ibi relictis ad praesidium urbis quattuor quinqueremibus ad Canas classis uenit; et, cum iam hiems appeteret, fossa ualloque circumdatis naues subductae. exitu anni comitia Romae habita, quibus creati sunt consules L. Cornelius Scipio et C. Laelius-- Africanum intuentibus cunctis--ad finiendum cum Antiocho bellum. postero die praetores creati M. Tuccius L. Aurunculeius Cn. Fuluius L. Aemilius P. Iunius C. Atinius Labeo.