TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER CIII PERIOCHA


Catilina a C. Antonio procos. cum exercitu caesus est.
P. Clodius accusatus quod in habitu mulieris in sacrarium, in quo uirum intrare nefas est, cum intrasset et uxorem Metelli pontificis stuprasset, absolutus est.
C. Pontinus praetor Allobrogas qui rebellauerant ad Solonem domuit.
P. Clodius ad plebem transiit.
C. Caesar Lusitanos subegit. Eoque consulatus candidato et captante rem p. inuadere conspiratio inter tres ciuitatis principes facta est, Cn. Pompeium, M. Crassum, C. Caesarem.
Leges agrariae a Caesare cos. cum magna contentione inuito senatu et altero cos. M. Bibulo latae sunt.
M. Antonius procos. in Thracia parum prospere rem gessit.
M. Cicero lege a P. Clodio tr. pl. lata quod indemnatos ciues necauisset in exilium missus est.
Caesar in prouinciam Galliam profectus Heluetios, uagam gentem, domuit, quae sedem quaerens per prouinciam Caesaris Narbonensem iter facere uolebat.
Praeterea situm Galliarum continet.
Pompeius de liberis Mithridatis et Tigrane, Tigranis filio, triumphauit Magnusque a tota contione consalutatus est.