TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER CXI PERIOCHA
qui est ciuilis belli tertius


M. Caelius Rufus praetor, cum seditiones in urbe concitaret nouarum tabularum spe plebe sollicitata, abrogato magistratu pulsus urbe Miloni exuli, qui fugitiuorum exercitum contraxerat, se coniunxit. Vterque, cum bellum molirentur, interfecti sunt.
Cleopatra, regina Aegypti, ab Ptolemaeo fratre regno pulsa est.
Propter Q. Cassi praetoris auaritiam crudelitatemque Cordubenses in Hispania cum duabus Varronianis legionibus a partibus Caesaris desciuerunt.
Cn. Pompeius ad Dyrrachium obsessus a Caesare et, praesidiis eius cum magna clade diuersae partis expugnatis, obsidione liberatus translato in Thessaliam bello apud Pharsaliam acie uictus est. Cicero in castris remansit, uir nihil minus quam ad bella natus. Omnibusque aduersarum partium, qui se potestati uictoris permiserant, Caesar ignouit.