TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XXVI PERIOCHA


Hannibal ad tertium lapidem ab urbe Roma super Anienem castra posuit. Ipse cum duobus milibus equitum usque ad ipsam Capenam portam, ut situm urbis exploraret, obequitauit. Et cum per triduum in aciem utrimque exercitus omnis descendisset, certamen tempestas diremit; nam cum in castra redisset, statim serenitas erat.
Capua capta est a Q. Fuluio et Appio Claudio coss. Principes Campanorum ueneno sibi mortem consciuerunt. Cum senatus Campanorum deligatus esset ad palos ut securi feriretur, litteras a senatu missas Q. Fuluius consul, quibus iubebatur parcere, antequam legeret, in sinu posuit et lege agi iussit et supplicium peregit.
Cum comitiis apud populum quaereretur cui mandaretur Hispaniarum imperium, nullo id uolente suscipere, P. Scipio, P. filius eius qui in Hispania ceciderat, professus est se iturum, et suffragio populi consensuque omnium missus Nouam Carthaginem expugnauit, cum haberet annos XXIIII uidereturque diuina stirpe, quia et ipse, postquam togam acceperat, cotidie in Capitolio erat et in cubiculo matris eius anguis saepe uidebatur.
Res praeterea gestas in Sicilia continet et amicitiam cum Aetolis iunctam bellumque gestum aduersus Acarnanas et Philippum, Macedoniae regem.