TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XXXI PERIOCHA


Belli aduersus Philippum, Macedoniae regem, quod intermissum erat, repetiti causae referuntur hae: tempore initiorum duo iuuenes Acarnanes, qui non erant initiati, Athenas uenerunt et in sacrarium Cereris cum aliis popularibus suis intrauerunt. Ob hoc, tamquam summum nefas commisissent, ab Atheniensibus occisi sunt. Acarnanes mortibus suorum commoti ad uindicandos illos auxilia a Philippo petierunt et Athenas obpugnauerunt, Athenienses auxilium a Romanis petierunt post pacem Carthaginiensibus datam paucis mensibus. Cum Atheniensium, qui a Philippo obsidebantur, legati auxilium a senatu petissent, et id senatus ferendum censuisset plebe, quod tot bellorum continuus labor grauis erat, dissentiente, tenuit auctoritas patrum ut sociae ciuitati ferri opem populus quoque iuberet.
Id bellum P. Sulpicio cos. mandatum est qui exercitu in Macedoniam ducto equestribus proeliis prospere cum Philippo pugnauit. Aboedeni a Philippo obsessi ad exemplum Saguntinorum suos seque occiderunt.
L. Furius praetor Gallos Insubres rebellantes et Hamilcarem Poenum bellum in ea parte Italiae molientem acie uicit. Hamilcar eo bello occisus est et milia hominum XXXV.
Praeterea expeditiones Philippi regis et Sulpici cos. expugnationesque urbium ab utroque factas continet. Sulpicius cos. bellum gerebat adiuuantibus rege Attalo et Rhodiis.
Triumphauit de Gallis L. Furius praetor.