TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XXXIV PERIOCHA


Lex Oppia, quam C. Oppius trib. pl. bello Punico de finiendis matronarum cultibus tulerat, cum magna contentione abrogata est, cum Porcius Cato auctor fuisset ne ea lex aboleretur.
Is in Hispaniam profectus bello, quod Emporiis orsus est, citeriorem Hispaniam pacauit.
T. Quintius Flamininus bellum aduersus Lacedaemonios et tyrannum eorum, Nabidem, prospere gestum data his pace, qualem ipse uolebat, liberatisque Argis, qui sub dicione tyranni erant, finiit.
Res praeterea in Hispania et aduersus Boios et Insubres Gallos feliciter gestae referuntur.
Senatus tunc primum secretus a populo ludos spectauit. Id ut fieret, Sextus Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus censores interuenerunt cum indignatione plebis.
Coloniae plures deductae sunt.
M. Porcius Cato ex Hispania triumphauit.
T. Quintius Flamininus, qui Philippum, Macedonum regem, et Nabidem, Lacedaemoniorum tyrannum uicerat Graeciamque omnem liberauerat, ob hoc triduo triumphauit.
Legati Carthaginiensium nuntiauerunt Hannibalem, qui ad Antiochum confugerat, bellum cum eo moliri. Temptauerat autem Hannibal per Aristonem Tyrium sine litteris Carthaginem missum ad bellandum Poenos concitare.