TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XXXVIII PERIOCHA


M. Fuluius cos. in Epiro Ambracienses obsessos in deditionem accepit, Cephalloniam subegit, Aetolis perdomitis pacem dedit.
Cn. Manlius cos., collega eius, Gallograecos, Tolostobogios et Tectosagos et Trocmos, qui Brenno duce in Asiam transierant, cum soli citra Taurum montem non apparerent, uicit. Eorum origo, et quo modo ea loca, quae tenent, occupauerint, refertur.
Exemplum quoque uirtutis et pudicitiae in femina traditur. Quae cum regis Gallograecorum uxor fuisset, capta centurionem, qui ei uim intulerat, occidit.
Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt ciuium capita CCLVIII milia CCCX.
Cum Ariarathe, Cappadociae rege, amicitia iuncta est.
Cn. Manlius contradicentibus X legatis, ex quorum consilio foedus cum Antiocho conscripserat, de Gallograecis acta pro se in senatu causa triumphauit.
Scipio Africanus die ei dicta, ut quidam tradunt a Q. Petilio tr. pl., ut quidam a Naeuio, quod praeda ex Antiocho capta aerarium fraudasset, postquam is dies uenit, euocatus in rostra: "hac die, inquit, Quirites, Carthaginem uici", et prosequente populo Capitolium escendit. Inde ne amplius tribuniciis iniuriis uexaretur, in uoluntarium exilium Liternum concessit. Incertum ibi an Romae defunctus sit ; nam monumentum eius utrobique fuit.
L. Scipio Asiaticus, frater Africani, eodem crimine peculatus accusatus damnatusque cum in uincula et carcerem duceretur, Tib. Sempronius Gracchus tr. pl., qui antea Scipionibus inimicus fuerat, intercessit et ob id beneficium Africani filiam duxit.
Cum quaestores in bona eius publice possidenda missi essent, non modo in his ullum uestigium pecuniae regiae apparuit, sed ne quaquam tantum redactum, quantae summae erat damnatus. Conlatam a cognatis et amicis innumerabilem pecuniam accipere noluit; quae necessaria ei erant ad cultum, redempta.