TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XXXIX PERIOCHA


M. Aemilius cos. Liguribus subactis uiam Placentia usque Ariminum productam Flaminia iunxit.
Initia luxuriae in urbem introducta ab exercitu Asiatico referuntur.
Ligures, quicumque citra Appenninum erant, subacti sunt.
Bacchanalia, sacrum Graecum et nocturnum, omnium scelerum seminarium, cum ad ingentis turbae coniurationem peruenisset, inuestigatum et multorum poena sublatum est.
A censoribus L. Valerio Flacco et M. Porcio Catone, et belli et pacis artibus maximo, motus est senatu L. Quintius Flamininus, T. frater, eo quod, cum Galliam prouinciam consul obtineret, rogatus in conuiuio a Poeno Philippo, quem amabat, scorto nobili, Gallum quemdam sua manu occiderat siue, ut quidam tradiderunt, unum ex damnatis securi percusserat rogatus a meretrice Placentina, cuius amore deperibat. Extat oratio M. Catonis in eum.
Scipio Literni decessit et, tamquam iungente fortuna circa idem tempus duo funera maximorum uirorum, Hannibal a Prusia, Bithyniae rege, ad quem uicto Antiocho confugerat, cum dederetur Romanis, qui ad exposcendum eum T. Quintium Flamininum miserant, ueneno mortem consciit. Philopoemen quoque, dux Achaeorum, uir maximus, a Messeniis occisus ueneno, cum ab his in bello captus esset.
Coloniae Potentia et Pisaurum et Mutina et Parma deductae sunt.
Praeterea res aduersus Celtiberos prospere gestas et initia causasque belli Macedonici continet. Cuius origo inde fluxit, quod Philippus aegre ferebat regnum suum a Romanis inminui et quod cogeretur a Thracibus alisque locis praesidia deducere.