TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XLVIII PERIOCHA


Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt ciuium capita CCCXXIIII milia.
Semina tertii Punici belli referuntur. Cum in finibus Carthaginiensium ingens Numidarum exercitus duce Arcobarzane, Syphacis nepote, diceretur esse, M. Porcius Cato suasit ut Carthaginiensibus, qui exercitum specie contra Masinissam, re contra Romanos accitum in finibus haberent, bellum indiceretur. Contra dicente P. Cornelio Nasica placuit legatos mitti Carthaginem, qui specularentur quid ageretur. Castigato senatu Carthaginiensium, quod contra foedus et exercitum et nauales materias haberent, pacem inter eos et Masinissam facere uoluerunt, Masinissa agro, de quo lis erat, cedente. Sed Gisgo, Hamilcaris filius, homo seditiosus, qui tum in magistratu erat, cum senatus pariturum se iudicio legatis dixisset, ita populum concitauit bellum aduersus Romanos suadendo, ut legatos, quo minus uiolarentur, fuga explicuerit. Id nuntiantes infestum iam senatum Carthaginiensibus infestiorem fecerunt.
M. Porcius Cato filii in praetura mortui funus tenuissimo ut potuit (nam pauper erat) sumptu fecit.
Andriscus, qui se Persei filium, regis quondam Macedoniae, ingenti adseueratione mentiretur, Romam missus.
M. Aemilius Lepidus, qui princeps senatus sextis iam censoribus lectus erat, antequam expiraret, praecepit filiis lecto se strato linteis sine purpura efferrent, in reliquum funus ne plus quam aeris decies consumerent: imaginum specie, non sumptibus nobilitari magnorum uirorum funera solere.
De ueneficiis quaesitum: Publilia et Licinia, nobiles feminae, quae uiros suos consulares necasse insimulabantur, cognita causa, cum praetori praedes uades dedissent, cognatorum decreto necatae sunt.
Gulussa, Masinissae filius, nuntiauit Carthagine dilectus agi, classem conparari et haud dubie bellum strui. Cum Cato suaderet ut his bellum indiceretur, P. Cornelio Nasica dicente nihil temere faciundum, placuit X legatos mitti exploratum.
L. Licinius Lucullus A. Postumius Albinus coss. cum dilectum seuere agerent nec quemquam gratia dimitterent, ab tribunis pl., qui pro amicis suis uacationem impetrare non poterant, in carcerem coniecti sunt. Cum Hispaniense bellum parum prospere aliquotiens gestum ita confudisset ciuitatem Romanam, ut ne hi quidem inuenirentur qui aut tribunatum exciperent aut legati ire uellent, P. Cornelius Aemilianus processit et excepturum se militiae genus, quodcumque imperatum esset, professus est. Quo exemplo omnes ad studium militandi concitauit.
Lucullus cos., cum Claudius Marcellus, cui successerat, pacasse omnes Celtiberiae populos uideretur, Vaccaeos et Cantabros et alias incognitas adhuc in Hispania trentes subegit. Ibi P. Cornelius Scipio Aemilianus, L. Pauli filius, Africani nepos, set adoptiuus, prouocatorem barbarum tribunus militum occidit et in expugnatione Intercatiae urbis maius etiamnunc periculum adiit. Nam murum primus transcendit.
Seruius Sulpicius Galba praetor male aduersus Lusitanos pugnauit. Cum legati ex Africa cum oratoribus Carthaginiensium et Gulussa, Masinissae filio, redissent dicerentque et exercitum se et classem Carthagine deprehendisse, perrogari sententias placuit. Catone et aliis principibus senatus suadentibus ut in Africam confestim transportaretur exercitus, quoniam Cornelius Nasica dicebat nondum sibi iustam causam belli uideri, placuit ut bello abstinerent, si Carthaginienses classem exussissent et exercitum dimisissent ; si minus, proximi consules de bello Punico referrent.
Cum locatum a censoribus theatrum exstrueretur, P. Cornelio Nasica auctore tamquam inutile et nociturum publicis moribus ex S. C. destructum est populusque aliquamdiu stans ludos spectauit.
Carthaginienses cum aduersus foedus bellum Masinissae intulissent, uicti ab eo annos habente XCII et sine pulpamine mandere et siccum gustare panem tantum solito insuper Romanum bellum meruerunt.
Motus praeterea Syriae et bella inter reges gesta referuntur. Inter quos motus Demetrius, Syriae rex, occisus est.