TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER L PERIOCHA


Thessalia, cum et illam inuadere armis atque occupare Pseudophilippus uellet, per legatos Romanorum auxiliis Achaeorum defensa est. Prusias, rex Bithyniae, omnium humillimorumque uitiorum, a Nicomede filio adiuuante Attalo, rege Pergami, occisus, habebat alterum filium, qui pro superiore ordine dentium enatum habuisse unum os continens dicitur. Cum III legati ad pacem inter Nicomedem et Prusiam faciendam ab Romanis missi essent, cum unus ex his multis cicatricibus sartum caput haberet, alter pedibus aeger esset, tertius ingenio socors haberetur, M. Cato dixit "eam in legationem, nec caput nec pedes nec cor habere."
In Syria, quae eo tempore stirpe generis parem Macedonum regis, inertia socordiaque similem Prusiae regem habebat, iacente eo in ganea et lustris Hammonius regnabat, per quem et amici omnes regis et Laodice regina et Antigonus, Demetri filius, occisi sunt.
Masinissa, Numidiae rex, maior XC annis decessit, uir insignis. Inter cetera iuuenalia opera, quae ad ultimum edidit adeo etiam neruis in senecta uirgit, ut post sextum et octogesimum annum filium genuerit. Inter tres liberos eius (maximus natu Micipsa, Gulussa, Mastanabal, qui etiam Graecis litteris eruditus erat) P. Scipio Aemilianus, cum commune his regnum pater reliquisset et diuidere eos arbitro Scipione iussisset, partes administrandi regni diuisit. Item Phameae Hamilconi, praefecto equitum Carthaginiensium, uiro forti et cuius praecipua opera Poeni utebantur, persuasit ut ad Romanos cum equitatu suo transiret. Ex tribus legatis qui ad Masinissam missi erant, M. Claudius Marcellus cohorta tempestate fluctibus obrutus est.
Carthaginienses Hasdrubalem, Masinissae nepotem, quem praetorem habebant, hominem proditionis suspectum, in curia occiderunt ; quae suspicio inde manauit, quod propinquus esset Gulussae Romanorum auxilia iuuantis. P. Scipio Aemilianus cum aedilitatem peteret, consul a populo dictus. Quoniam per annos consuli fieri non licebat, cum magno certamine suffragantis plebis et repugnantibus ei aliquamdiu patribus, legibus solutus et consul creatus.
M'. Manilius aliquot urbes circumpositas Carthagini expugnauit.
Pseudophilippus in Macedonia, caeso cum exercitu P. Iuuentio praetore, ab Q. Caecilio uictus captusque est, et reuicta Macedonia.