TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER LVI PERIOCHA


Decimus Iunius Brutus in Hispania ulteriore feliciter aduersus Gallaecos pugnauit.
Dissimili euentu M. Aemilius Lepidus procos. aduersus Vaccaeos rem gessit, clademque similem Numantinae passus est.
Ad exsoluendum foederis Numantini religione populum Mancinus, cum huius rei auctor fuisset, deditus Numantinis non est receptus.
Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt ciuium capita CCCXVII milia DCCCCXXXIII.
Fuluius Flaccus cos. Vardeos in Illyrico subegit.
M. Cosconius praetor in Thracia cum Scordiscis prospere pugnauit. Cum bellum Numantinum uitio ducum non sine pudore publico duraret, delatus est ultro Scipioni Africano a senatu populoque R. consulatus ; quem cum illi capere ob legem, quae uetabat quemquam iterum consulem fieri, non liceret, sicut priori consulatu legibus solutus est.
Bellum seruile in Sicilia ortum cum opprimi a praetoribus non potuisset, C. Fuluio cos. mandatum est. Huius belli initium fuit Eunus seruus, natione Syrus, qui contracta agrestium seruorum manu et solutis ergastulis iusti exercitus numerum impleuit. Cleon quoque alter seruus ad LXX milia seruorum contraxit, et iunctis copiis aduersus exercitum Romanum bellum saepe gesserunt.