TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER LXI PERIOCHA


C. Sextius procos. uicta Salluuiorum gente coloniam Aquas Sextias condidit, ob aquarum copiam e caldis frigidisque fontibus atque a nomine suo ita appellatas.
Cn. Domitius procos. aduersus Allobrogas ad oppidum Vindalium feliciter pugnauit. Quibus bellum inferendi causa fuit quod Toutomotulum, Salluuiorum regem, fugientem recepissent et omni ope iuuissent, quodque Aeduorum agros, sociorum populi R., uastassent.
C. Gracchus seditioso tribunatu acto cum Auentinum quoque armata multitudine occupasset, a L. Opimio cos. ex S. C. uocato ad arma populo pulsus et occisus est, et cum eo Fuluius Flaccus consularis, socius eiusdem furoris.
Q. Fabius Maximus cos., Pauli nepos, aduersus Allobrogas et Bituitum, Aruernorum regem, feliciter pugnauit. Ex Bituiti exercitu occisa milia CXX; ipse cum ad satisfaciendum senatui Romam profectus esset, Albam cusdodiendus datus est, quia contra pacem uidebatur, ut in Galliam remitteretur. Decretum quoque est, ut Congonnetiacus, filius eius, conprehensus Romam mitteretur. Allobroges in deditionem recepti.
L. Opimius accusatus apud populum a. Q. Decio trib. pl., quod indemnatos ciues in carcerem coniecisset, absolutus est.