TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER LXVII PERIOCHA


M. Aurelius Scaurus, legatus consulis, a Cimbris fuso exercitu captus est, et cum in consilium ab his aduocatus deterreret eos ne Alpes transirent Italiam petituri, eo quod diceret Romanos uinci non posse, a Boiorige, feroci iuuene, occisus est. Ab isdem hostibus Cn. Manlius cos. et Q. Seruilius Caepio procos. uicti proelio castris quoque binis exuti sunt, militum milia LXXX occisa, calonum et lixarum XL (secundum Antiatem) apud Arausionem. Caepionis, cuius temeritate clades accepta erat, damnati bona publicata sunt, primi post regem Tarquinium imperiumque ei abrogatum. In triumpho C. Mari ductus ante currum eius Iugurtha cum duobus filiis et in carcere necatus est.
Marius triumphali ueste in senatum uenit, quod nemo ante eum fecerat, eique propter metum Cimbrici belli continuatus per complures annos est consulatus. Secundo et tertio absens consul creatus quartum consulatum dissimulanter captans consecutus est.
Cn. Domitius pont. max. populi suffragio creatus est.
Cimbri uastatis omnibus quae inter Rhodanum et Pyrenaeum sunt, per saltum in Hispaniam transgressi ibique multa loca populati a Celtiberis fugati sunt, reuersique in Galliam in Veliocassis se Teutonis coniunxerunt.