TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER LXXVII PERIOCHA


Mithridates Asiam occupauit, Q. Oppium procos., item Aquilium legatum in uincula coniecit, iussuque eius, quidquid ciuium R. in Asia fuit uno die trucidatum est. Vrbem Rhodum, quae sola in fide populi R. manserat, oppugnauit et aliquot proeliis naualibus uictus recessit.
Archelaus, praefectus regis, in Graeciam cum exercitu uenit, Athenas occupauit.
Praeterea trepidationem urbium insularumque, filiis ad Mithridaten, aliis ad populum R. ciuitates suas trahentibus, continet.