TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER LXXXIV PERIOCHA


Sylla legatis, qui a senatu missi erant, futurum se in potestate senatus respondit, si ciues, qui pulsi a Cinna ad se confugerant, restituerentur. Quae condicio cum iusta senatui uideretur, per Carbonem factionemque eius, cui bellum uidebatur utilius, ne conueniret effectum est. Idem Carbo cum ab omnibus Italiae oppidis coloniisque obsides exigere uellet, ut fidem eorum contra Syllam obligaret, consensu senatus prohibitus est.
Nouis ciuibus S. C. suffragium datum est.
Q. Metellus Pius, qui partes optimatium secutus erat, cum in Africa bellum moliretur, a C. Fabio praetore pulsus est, senatusque consultum per factionem Carbonis et Marianarum partium factum est, ut omnes ubique exercitus dimitterentur.
Libertini in quinque et XXX tribus distributi sunt.
Praeterea belli apparatum, quod contra Syllam excitabatur, continet.