M. ANNAEI LVCANI BELLI CIVILIS LIBER SECVNDVS


Iamque irae patuere deum, manifestaque belli
signa dedit mundus, legesque et foedera rerum
praescia monstrifero uertit natura tumultu
indixitque nefas. Cur hanc tibi, rector Olympi,
sollicitis uisum mortalibus addere curam,
noscant uenturas ut dira per omina clades?
Siue parens rerum, cum primum informia regna
materiamque rudem flamma cedente recepit,
fixit in aeternum causas qua cuncta coercet,
10
se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem
fatorum inmoto diuisit limite mundum;
siue nihil positum est, sed fors incerta uagatur,
fertque refertque uices, et habet mortalia casus:
sit subitum quodcumque paras; sit caeca futuri
mens hominum fati; liceat sperare timenti.
Ergo ubi concipiunt quantis sit cladibus orbi
constatura fides superum, ferale per urbem
iustitium, latuit plebeio tectus amictu
omnis honos, nullos comitata est purpura faces.
20
Tum questus tenuere suos, magnusque per omnis
erravit sine uoce dolor. Sic funere primo
attonitae tacuere domus, cum corpora nondum
conclamata iacent, nec mater crine soluto
exigit ad saeuos famularum bracchia planctus,
sed cum membra premit fugiente rigentia uita
uoltusque exanimes oculosque in morte minaces;
necdum est ille dolor, nec iam metus: incubat amens
miraturque malum. Cultus matrona priores
deposuit maestaeque tenent delubra cateruae.
30
Hae lacrimis sparsere deos, hae pectora duro
ad fixere solo lacerasque in limine sacro
attonitae fudere comas uotisque uocari
adsuetas crebris feriunt ululatibus aures.
Nec cunctae summi templo iacuere Tonantis:
diuisere deos, et nullis defuit aris
inuidiam factura parens, quarum una madentis
scissa genas, planctu liuentis atra lacertos:
"Nunc", ait, "o miserae, contundite pectora, matres,
nunc laniate comas neue hunc differte dolorem
40
et summis seruate malis; nunc flere potestas,
dum pendet fortuna ducum; cum uicerit alter,
gaudendum est." His se stimulis dolor ipse lacessit;
Nec non bella uiri diuersaque castra petentes
effundunt iustas in numina saeua querellas:
"O miserae sortis, quod non in Punica nati
tempora Cannarum fuimus Trebiaeque iuuentus!
Non pacem petimus, superi; date gentibus iras,
nunc urbes excite feras, coniuret in arma
mundus. Achaemeniis decurrant Medica Susis
50
agmina, Massageten Scythicus non adliget Hister,
fundat ab extremo flauos aquilone Sueuos
Albis et indomitum Rheni caput; omnibus hostis
reddite nos populis: ciuile auertite bellum;
hinc Dacus, premat inde Getes; occurrat Hiberis
alter, ad eoas hic uertat signa pharetras;
nulla uacet tibi, Roma, manus. Vel perdere nomen
si placet Hesperium, superi, conlatus in ignes
plurimus ad terram per fulmina decidat aether.
Saeue parens, utrasque simul partesque ducesque,
60
dum nondum meruere, feri. Tantone nouorum
prouentu scelerum quaerunt uter imperet Vrbi?
Vix tanti fuerat ciuilia bella mouere
ut neuter." Talis pietas peritura querellas
egerit. At miseros angit sua cura parentes,
oderuntque grauis uiuacia fata senectae
seruatosque iterum bellis ciuilibus annos;
atque aliquis magno quaerens exempla timori:
"Non alios, inquit, motus tunc fata parabant,
cum post Teutonicos uictor Libycosque triumphos
70
exul limosa Marius caput abdidit ulua.
Stagna auidi texere soli laxaeque paludes
depositum, Fortuna, tuum; mox uincula ferri
exedere senem longusque in carcere paedor:
consul et euersa felix moriturus in Vrbe
poenas ante dabat scelerum. Mors ipsa refugit
saepe uirum, frustraque hosti concessa potestas
sanguinis inuisi. Primo qui caedis in actu
deriguit ferrumque manu torpente remisit:
uiderat inmensam tenebroso in carcere lucem
80
terribilesque deos scelerum Mariumque futurum
audieratque pauens: "Fas haec contingere non est
colla tibi; debet multas hic legibus aeui
ante suam mortes; uanum depone furorem.
Si libet ulcisci deletae funera gentis,
hunc, Cimbri, seruate senem. Non ille fauore
numinis, ingenti superum protectus ab ira
uir ferus et Romam cupienti perdere fato
sufficiens." Idem pelago delatus iniquo
hostilem in terram uacuisque mapalibus actus
90
nuda triumphati iacuit per regna Iugurthae
et Poenos pressit cineres. Solatia fati
Carthago Mariusque tulit, pariterque iacentes
ignouere deis. Libycas ibi colligit iras:
ut primum fortuna redit, seruilia soluit
agmina; conflato saeuas ergastula ferro
exeruere manus. Nulli gestanda dabantur
signa ducis, nisi qui scelerum iam fecerat usum
adtuleratque in castra nefas. Pro fata! Quis ille,
quis fuit ille dies, Marius quo moenia uictor
100
corripuit, quantoque gradu mors saeua cucurrit!
Nobilitas cum plebe perit, lateque uagatus
ensis, et a nullo reuocatum pectore ferrum.
Stat cruor in templis, multaque rubentia caede
lubrica saxa madent. Nulli sua profuit aetas:
non senis extremum piguit uergentibus annis
praecepisse diem, nec primo in limine uitae
infantis miseri nascentia rumpere fata.
Crimine quo parui caedem potuere mereri?
Sed satis est iam posse mori. Trahit ipse furoris
110
impetus, et uisum lenti quaesisse nocentem.
In numerum pars magna perit, rapuitque cruentus
uictor ab ignota uoltus ceruice recisos,
dum uacua pudet ire manu. Spes una salutis
oscula pollutae fixisse trementia dextrae.
Mille licet gladii mortis nova signa sequantur,
degener o populus, uix saecula longa decorum
sic meruisse uiris, nedum breue dedecus aeui
et vitam, dum Sulla redit. Cui funera uolgi
flere uacet? Vix te sparsum per uiscera, Baebi,
120
innumeras inter carpentis membra coronae
discessisse manus; aut te, praesage malorum
Antoni, cuius laceris pendentia canis
ora ferens miles festae rorantia mensae
imposuit. Truncos lacerauit Fimbria Crassos;
saeua tribunicio maduerunt robora tabo;
te quoque neclectum uiolatae, Scaeuola, dextrae
ante ipsum penetrale deae semperque calentis
mactauere focos; paruum sed fessa senectus
sanguinis effudit iugulo flammisque pepercit.
130
Septimus haec sequitur repetitis fascibus annus.
Ille fuit uitae Mario modus omnia passo
quae peior fortuna potest, atque omnibus uso
quae melior, mensoque hominis quid fata paterent.
Iam quot apud Sacri cecidere cadauera portum,
aut Collina tulit stratas quot porta cateruas,
tum cum paene caput mundi rerumque potestas
mutauit translata locum, Romanaque Samnis
ultra Caudinas sperauit uolnera Furcas!
Sulla quoque inmensis accessit cladibus ultor.
140
Ille quod exiguum restabat sanguinis Vrbi
hausit; dumque nimis iam putria membra recidit,
excessit medicina modum, nimiumque secuta est,
qua morbi duxere, manus. Periere nocentes,
sed cum iam soli possent superesse nocentes.
Tunc data libertas odiis, resolutaque legum
frenis ira ruit. Non uni cuncta dabantur,
sed fecit sibi quisque nef as. Semel omnia uictor
iusserat. Infandum domini per uiscera ferrum
exegit famulus; nati maduere paterno
150
sanguine; certatum est cui ceruix caesa parentis
cederet; in fratrum ceciderunt praemia fratres.
Busta repleta fuga, permixtaque uiua sepultis
corpora, nec populum latebrae cepere ferarum.
Hic laqueo fauces elisaque guttura fregit,
hic se praecipiti iaculatus pondere dura
dissiluit percussus humo, mortisque cruento
uictori rapuere suas; hic robora busti
extruit ipse sui necdum omni sanguine fuso
desilit in flammas et dum licet occupat ignes.
160
Colla ducum pilo trepidam gestata per urbem
et medio congesta foro; cognoscitur illic
quicquid ubique iacet. Scelerum non Thracia tantum
uidit Bistonii stabulis pendere tyranni,
postibus Antaei Libye, nec Graecia maerens
tam laceros artus Pisaea fleuit in aula.
Cum iam tabe fluunt confusaque tempore multo
amisere notas, miserorum dextra parentum
colligit et pauido subducit cognita furto.
Meque ipsum memini caesi deformia fratris
170
ora rogo cupidum uetitisque inponere flammis
omnia Sullanae lustrasse cadauera pacis,
perque omnis truncos cum qua ceruice recisum
conueniat quaesisse caput. Quid sanguine manes
placatos Catuli referam? cum uictima tristis
inferias Marius forsan nolentibus umbris
pendit, inexpleto non fanda piacula busto,
cum laceros artus aequataque uulnera membris
uidimus, et toto quamuis in corpore caeso
nil animae letale datum moremque nefandae
180
dirum saeuitiae, pereuntis parcere morti.
Auolsae cecidere manus, exsectaque lingua
palpitat et muto uacuum ferit aera motu.
Hic aures, alius spiramina naris aduncae
amputat; ille cauis euoluit sedibus orbes,
ultimaque effudit spectatis lumina membris.
Vix erit ulla fides tam saeui criminis unum
tot poenas cepisse caput. Sic mole ruinae
fracta sub ingenti miscentur pondere membra,
nec magis informes ueniunt ad littora trunci,
190
qui medio periere freto. Quid perdere fructum
iuuit et ut uilem Marii confundere uultum?
Vt scelus hoc Sullae caedesque ostensa placeret,
agnoscendus erat. Vidit Fortuna colonos
Praenestina suos cunctos simul ense recepto
unius populum pereuntem tempore mortis.
Tunc flos Hesperiae, Latii iam sola iuuentus
concidit et miserae maculauit ouilia Romae.
Tot simul infesto iuuenes occumbere leto
saepe fames pelagique furor subitaeque ruinae
200
aut terrae caelique lues aut bellica clades,
numquam poena fuit. Densi uix agmina uolgi
inter et exsangues immissa morte cateruas
uictores mouere manum. Vix caede peracta
procumbunt dubiaque labant ceruice; sed illos
magna premit strages, peraguntque cadauera partem
caedis: uiua graues elidunt corpora trunci.
Intrepidus tanti sedit securus ab alto
spectator sceleris; miseri tot milia uolgi
non timuit iussisse mori. Congesta recepit
210
omnia Tyrrhenus Sullana cadauera gurges;
in fluuium primi cecidere, in corpora summi.
Praecipites haesere rates, et strage cruenta
interruptus aquae fluxit prior amnis in aequor,
ad molem stetit unda sequens. Iam sanguinis alti
uis sibi fecit iter, campumque effusa per omnem
praecipitique ruens Tiberina in flumina riuo
haerentis adiuuit aquas, nec iam alueus amnem
nec retinent ripae, redditque cadauera campo.
Tandem Tyrrhenas uix eluctatus in undas
220
sanguine caeruleum torrenti diuidit aequor.
Hisne salus rerum, felix his Sulla uocari,
his meruit tumulum medio sibi tollere Campo?
Haec rursus patienda manent, hoc ordine belli
ibitur, hic stabit ciuilibus exitus armis.
Quamquam agitant grauiora metus multumque coitur
humani generis maiore in proelia damno.
Exulibus Mariis bellorum maxima merces
Roma recepta fuit, nec plus uictoria Sullae
praestitit, inuisas penitus quam tollere partes.
230
Hos alio, Fortuna, uocas, olimque potentes
concurrunt. Neuter ciuilia bella moueret,
contentus quod Sulla fuit." Sic maesta senectus
praeteritique memor flebat metuensque futuri.

At non magnanimi percussit pectora Bruti
terror, et in tanta pauidi formidine motus
pars populi lugentis erat; sed nocte sopora,
Parrhasis obliquos Helice cum uerteret axes,
atria cognati pulsat non ampla Catonis.
Inuenit insomni uoluentem publica cura
240
fata uirum casusque urbis cunctisque timentem
securumque sui, farique his uocibus orsus:
"Omnibus expulsae terris olimque fugatae
uirtutis iam sola fides, quam turbine nullo
excutiet fortuna tibi, tu mente labantem
derige me, dubium certo tu robore firma.
Namque alii Magnum uel Caesaris arma sequantur:
dux Bruto Cato solus erit. Pacemne tueris
inconcussa tenens dubio uestigia mundo?
An placuit ducibus scelerum populique furentis
250
cladibus inmixtum ciuile absoluere bellum?
Quemque suae rapiunt scelerata in proelia causae:
hos polluta domus legesque in pace timendae,
hos ferro fugienda fames mundique ruinae
permiscenda fides. Nullum furor egit in arma:
castra petunt magna uicti mercede; tibi uni
per se bella placent? Quid tot durare per annos
profuit inmunem corrupti moribus aeui?
Hoc solum longae pretium uirtutis habebis?
Accipient alios, facient te bella nocentem.
260
Ne tantum, o superi, liceat feralibus armis,
has etiam mouisse manus, nec pila lacertis
missa tuis caeca telorum in nube ferantur,
nec tanta incassum uirtus eat. Ingeret omnis
se belli fortuna tibi. Quis nollet in isto
ense mori, quamuis alieno uolnere labens,
et scelus esse tuum? Melius tranquilla sine armis
otia solus ages; sicut caelestia semper
inconcussa suo uoluuntur sidera lapsu,
fulminibus propior terrae succenditur aer;
270
imaque telluris uentos tractusque coruscos
flammarum accipiunt, nubes excedit Olympus.
Lege deum minimas rerum discordia turbat,
pacem magna tenent. Quam laetae Caesaris aures
accipient tantum uenisse in proelia ciuem!
Nam praelata suis numquam diuersa dolebit
castra ducis Magni. Nimium placet ipse Catoni,
si bellum ciuile placet. Pars magna senatus
et duce priuato gesturus proelia consul
sollicitant proceresque alii; quibus adde Catonem
280
sub iuga Pompei, toto iam liber in orbe
solus Caesar erit. Quod si pro legibus arma
ferre iuuat patriis libertatemque tueri,
nunc neque Pompei Brutum neque Caesaris hostem,
post bellum uictoris habes." Sic fatur, at illi
arcano sacras reddit Cato pectore uoces:
"Summum, Brute, nefas ciuilia bella fatemur;
sed quo fata trahunt, uirtus secura sequetur;
crimen erit superis et me fecisse nocentem.
Sidera quis mundumque uelit spectare cadentem
290
expers ipse metus? Quis, cum ruat arduus aether,
terra labet mixto coeuntis pondere mundi,
compressas tenuisse manus? Gentesne furorem
Hesperium ignotae Romanaque bella sequentur
diducti fretis alio sub sidere reges,
otia solus agam? Procul hunc arcete furorem,
o superi, motura Dahas ut clade Getasque
securo me Roma cadat. Ceu morte parentem
natorum orbatum longum producere funus
ad tumulos iubet ipse dolor, iuuat ignibus atris
300
inseruisse manus constructoque aggere busti
ipsum atras tenuisse faces: non ante reuellar
exanimem quam te complectar, Roma, tuumque
nomen, libertas, et inanem prosequar umbram.
Sic eat: inmites Romana piacula diui
plena ferant, nullo fraudemus sanguine bellum.
O utinam caelique deis Erebique liceret
hoc caput in cunctas damnatum exponere poenas!
Deuotum hostiles Decium pressere cateruae
me geminae figant acies, me barbara telis
310
Rheni turba petat, cunctis ego peruius hastis
excipiam medius totius uulnera belli.
Hic redimat sanguis populos, hac caede luatur
quidquid Romani meruerunt pendere mores.
Ad iuga cur faciles populi, cur saeua uolentes
regna pati pereunt? Me solum inuadite ferro,
me frustra leges et inania iura tuentem.
Hic dabit, hic pacem iugulus finemque malorum
gentibus Hesperiis; post me regnare uolenti
non opus est bello. Quin publica signa ducemque
320
Pompeium sequemur? Nec, si fortuna fauebit,
hunc quoque totius sibi ius promittere mundi
non bene compertum est: ideo me milite umeat,
ne sibi se uicisse putet." Sic fatur et acris
irarum mouit stimulos iuuenisque calorem
excitat in nimios belli ciuilis amores.
Interea Phoebo gelidas pellente tenebras
pulsatae sonuere fores quas sancta relicto
Hortensi maerens inrupit Marcia busto;
quondam uirgo toris melioris iuncta mariti,
330
mox ubi conubii pretium mercesque soluta est
tertia iam soboles, alios fecunda penates
inpletura datur geminas et sanguine matris
permixtura domos. Sed postquam condidit urna
supremos cineres, miserando concita uoltu,
effusas laniata comas contusaque pectus
uerberibus crebris cineresque ingesta sepulchri,
non aliter placitura uiro, sic maesta profatur:
"Dum sanguis inerat, dum uis materna, peregi
iussa, Cato, et geminos excepi feta maritos
340
uisceribus lassis partuque exhausta reuertor
iam nulli tradenda uiro. Da foedera prisci
inlibata tori, da tantum nomen inane
conubii, liceat tumulo scripsisse: "Catonis
Marcia"; nec dubium longo quaeratur in aeuo,
mutarim primas, expulsa an tradita, taedas.
Non me laetorum sociam rebusque secundis
accipis: in curas uenio partemque laborum.
Da mihi castra sequi. Cur tuta in pace relinquor
et sit ciuili propior Cornelia bello?"
350
Hae flexere uirum uoces, et tempora quamquam
sint aliena toris, iam fato in bella uocante,
foedera sola tamen uanaque carentia pompa
iura placent sacrisque deos admittere testes.
Festa coronato non pendent limine serta,
infulaque in geminos discurrit candida postes,
legitimaeque faces, gradibusque adclinis eburnis
stat torus, et picto uestes discriminat auro,
turritaque premens frontem matrona corona
translata uitat contingere limina planta;
360
non timidum nuptae leuiter tectura pudorem
lutea demissos uelarunt fiammea uultus,
balteus aut fluxos gemmis astrinxit amictus,
colla monile decens, umerisque haerentia primis
suppara nudatos cingunt angusta lacertos.
Sicut erat, maesti seruat lugubria cultus
quoque modo natos, hoc est amplexa maritum.
Obsita funerea celatur purpura lana.
Non soliti lusere sales, nec more Sabino
excepit tristis conuicia festa maritus.
370
Pignora nulla domus, nulli coiere propinqui:
iunguntur taciti contentique auspice Bruto.
Ille nec horrificam sancto dimouit ab ore
caesariem duroque admisit gaudia uultu,
(ut primum tolli feralia uiderat arma,
intonsos rigidam in frontem descendere canos
passus erat maestamque genis increscere barbam:
uni quippe uacat studiis odiisque carenti
humanum lugere genus). Nec foedera prisci
sunt temptata tori; iusto quoque robur amori
380
restitit. Hi mores, haec duri inmota Catonis
secta fuit, seruare modum finesque tenere
naturamque sequi patriaeque inpendere uitam
nec sibi, sed toti genitum se credere mundo.
Huic epulae uicisse famem; magnique penates
summouisse hiemem tecto; pretiosaque uestis
hirtam membra super Romani more Quiritis
induxisse togam; Venerisque hic maximus usus
progenies; Vrbi pater est Vrbique maritus,
iustitiae cultor, rigidi seruator honesti,
390
in commune bonus; nullosque Catonis in actus
subrepsit partemque tulit sibi nata uoluptas.
Interea trepido discedens agmine Magnus
moenia Dardanii tenuit Campana coloni.
Haec placuit belli sedes, hinc summa mouentem
hostis in occursum sparsas extendere partis,
umbrosis mediam qua collibus Apenninus
erigit Italiam, nulloque a uertice tellus
altius intumuit propiusque accessit Olympo.
Mons inter geminas medius se porrigit undas
400
inferni superique maris, collesque coercent
hinc Tyrrhena uado frangentes aequora Pisae,
illinc Dalmaticis obnoxia fluctibus Ancon.
Fontibus hic uastis inmensos concipit amnes
fluminaque in gemini spargit diuortia ponti.
In laeuum cecidere latus ueloxque Metaurus
Crustumiumque rapax et iuncto Sapis Isauro
Senaque et Adriacas qui uerberat Aufidus undas,
quoque magis nullum tellus se soluit in amnem,
Eridanus fractas deuoluit in aequora siluas
410
Hesperiamque exhaurit aquis. Hunc fabula primum
populea fluuium ripas umbrasse corona,
cumque diem pronum transuerso limite ducens
succendit Phaeton fiagrantibus aethera loris,
gurgitibus raptis penitus tellure perusta,
hunc habuisse pares Phoebeis ignibus undas.
Non minor hic Nilo si non per plana iacentis
Aegypti Libycis Nilus stagnaret harenis;
non minor hic Histro, nisi quod dum permeat orbem
Hister casuros in quaelibet aequora fontes
420
accipit et Scythicas exit non solus in undas.
Dexteriora petens montis decliuia Thybrim
unda facit Rutubamque cauum. Delabitur inde
Vulturnusque celer nocturnaeque editor aurae
Sarnus et umbrosae Liris per regna Maricae
Vestinis inpulsus aquis radensque Salerni
tecta Siler, nullasque uado qui Macra moratus
alnos uicinae procurrit in aequora Lunae.
Longior educto qua surgit in acra dorso,
Gallica rura uidet deuexasque excipit Alpis.
430
Tunc Vmbris Marsisque ferax domitusque Sabello
uomere, piniferis amplexus rupibus omnis
indigenas Latii populos, non deserit ante
Hesperiam quam cum Scyllaeis clauditur undis
extenditque suas in templa Lacinia rupes,
longior Italia, donec confinia pontus
solueret incumbens terrasque repelleret aequor.
At postquam gemino tellus elisa profundo est,
extremi colles Siculo cessere Peloro.
Caesar in arma furens nullas nisi sanguine fuso
440
gaudet habere uias, quod non terat hoste uacantis
Hesperiae fines uacuosque inrumpat in agros
atque ipsum non perdat iter consertaque bellis
bella gerat. Non tam portas intrare patentis
quam fregisse, iuuat, nec tam patiente colono
arua premi quam si ferro populetur et igni;
concessa pudet ire uia ciuemque uideri.
Tunc urbes Latii dubiae uarioque fauore
ancipites, quamquam primo terrore ruentis
cessurae belli, denso tamen aggere firmant
450
moenia et abrupto circumdant undique uallo
saxorumque orbes, et quae super eminus hostem
tela petant altis murorum turribus aptant.
Pronior in Magnum populus, pugnatque minaci
cum terrore fides: ut cum mare possidet auster
flatibus horrisonis, hunc aequora tota secuntur;
si rursus tellus pulsu laxata tridentis
Aeolii tumidis inmittat fluctibus eurum,
quamuis icta nouo, uentum tenuere priorem
aequora, nubiferoque polus cum cesserit euro,
460
uindicat unda notum. Facilis sed uertere mentes
terror erat dubiamque fidem fortuna ferebat.
Gens Etrusca fuga trepidi nudata Libonis,
iusque sui pulso iam perdidit Vmbria Thermo.
Nec gerit auspiciis ciuilia be1la paternis
Caesaris audito conuersus nomine Sulla.
Varus, ut admotae pulsarunt Auximon alae,
per diuersa ruens neclecto moenia tergo,
qua siluae, qua saxa, fugit. Depellitur arce
Lentulus Asculea; uictor cedentibus instat
470
deuertitque acies, solusque ex agmine tanto
dux fugit et nullas ducentia signa cohortes.
Tu quoque nudatam commissae deseris arcem,
Scipio, Luceriae, quamquam firmissima pubes
his sedeat castris, iampridem Caesaris armis
Parthorum seducta metu, qua Gallica damna
suppleuit Magnus dumque ipse ad bella uacaret,
donauit socero Romani sanguinis usum.
At te Corfini ualidis circumdata muris
tecta tenent, pugnax Domiti; tua classica seruat
480
oppositus quondam polluto tiro Miloni.
Vt procul inmensam campo consurgere nubem
ardentisque acies percussis sole corusco
conspexit telis, "Socii, decurrite", dixit,
"fluminis ad ripas undaeque immergite pontem.
Et tu montanis totus nunc fontibus exi
atque omnis trahe, gurges, aquas, ut spumeus alnos
discussa compage feras. Hoc limite bellum
haereat, hac hostis lentus terat otia ripa.
Praecipitem cohibete ducem; uictoria nobis
490
hic primum stans Caesar erit." Nec plura locutus
deuoluit rapidum nequicquam moenibus agmen.
Nam prior e campis ut conspicit amne soluto
rumpi Caesar iter, calida prolatus ab ira:
"Non satis est muris latebras quaesisse pauori?
Obstruitis campos fluuiisque arcere paratis,
ignaui! Non si tumido me gurgite Ganges
summoueat, stabit iam flumine Caesar in ullo
post Rubiconis aquas. Equitum properate cateruae,
ite simul pedites, ruiturum ascendite pontem."
500
Haec ubi dicta, leuis totas accepit habenas
in campum sonipes, crebroque simillima nimbo
trans ripam ualidi torserunt tela lacerti.
Ingreditur pulsa fluuium statione uacantem
Caesar et ad tutas hostis conpellitur arces.
Et iam moturas ingentia pondera turris
erigit, et mediis subrepit uinea muris:
ecce, nefas belli! reseratis agmina portis
captiuum traxere ducem, ciuisque superbi
constitit ante pedes; uultu tamen alta minaci
510
nobilitas recta ferrum ceruice poposcit.
Scit Caesar poenamque peti ueniamque timeri:
"Viue, licet nolis, et nostro munere" dixit
"cerne diem. Victis iam spes bona partibus esto
exemplumque mei; uel, si libet, arma retempta,
et nihil hac uenia, si uiceris ipse, paciscor."
Fatur et astrictis laxari uincula palmis
imperat. Heu quanto melius uel caede peracta
parcere Romano potuit fortuna pudori!
Poenarum extremum ciui, quod castra secutus
520
sit patriae Magnumque ducem totumque senatum,
ignosci. Premit ille grauis interritus iras
et secum: "Romamne petes pacisque recessus
degener? In medios belli non ire furores
iam dudum moriture paras? Rue certus et omnis
lucis rumpe moras et Caesaris effuge munus."
Nescius interea capti ducis arma parabat
Magnus, ut inmixto firmaret robore partis.
Iamque secuturo iussurus classica Phoebo
temptandasque ratus moturi militis iras
530
adloquitur tacitas ueneranda uoce cohortes:
"O scelerum ultores melioraque signa secuti,
o uere Romana manus, quibus arma senatus
non priuata dedit, uotis deposcite pugnam.
Ardent Hesperii saeuis populatibus agri,
gallica per gelidas rabies effunditur Alpes,
iam tetigit sanguis pollutos Caesaris enses.
Di melius, belli tulimus quod damna priores:
coeperit inde nefas. Iamiam me praeside Roma
supplicium poenamque petat. Neque enim ista uocari
540
proelia iusta decet, patriae sed uindicis iram;
nec magis hoc bellum est quam quod Catilina parauit
arsuras in tecta faces sociusque furoris
Lentulus exertique manus uesana Cethegi.
O rabies miseranda ducis! cum fata Camillis
te, Caesar, magnisque uelint miscere Metellis,
ad Cinnas Mariosque uenis. Sternere profecto,
ut Catulo iacuit Lepidus, nostrasque securis
passus, Sicanio tegitur qui Carbo sepulchro,
quique feros mouit Sertorius exul Hiberos.
550
Quamquam, si qua fides, his te quoque iungere, Caesar,
inuideo nostrasque manus quod Roma furenti
opposuit. Parthorum utinam post proelia sospes
et Scythicis Crassus uictor remeasset ab oris,
ut simili causa caderes qua Spartacus hostis.
Te quoque si superi titulis accedere nostris
iusserunt, ualet en torquendo dextera pilo,
feruidus haec iterum circa praecordia sanguis
incaluit; disces non esse ad bella fugaces,
qui pacem potuere pati. Licet ille solutum
560
defectumque uocet, ne uos mea terreat aetas:
dux sit in his castris senior, dum miles in illis.
Quo potuit ciuem populus perducere liber,
ascendi supraque nihil nisi regna reliqui.
Non priuata cupis, Romana quisquis in urbe
Pompeium transire paras. Hinc consul uterque,
hinc acie statura ducum est. Caesarne senatus
uictor erit? Non tam caeco trahis omnia cursu,
teque nihil, Fortuna, pudet. Multisne rebellis
Gallia iam lustris aetasque inpensa labori
570
dant animos? Rheni gelidis quod fugit ab undis
Oceanumque uocans incerti stagna profundi
territa quaesitis ostendit terga Britannis?
An uanae tumuere minae, quod fama furoris
expulit armatam patriis e sedibus urbem?
Heu demens! non te fugiunt, me cuncta secuntur.
Qui cum signa tuli toto fulgentia ponto,
ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem,
omne fretum metuens pelagi pirata reliquit
angustaque domum terrarum in sede poposcit.
580
Idem per Scythici profugum diuortia ponti
indomitum regem Romanaque fata morantem
ad mortem Sylla felicior ire coegi.
Pars mundi mihi nulla uacat; sed tota tenetur
terra meis, quocumque iacet sub sole, trophaeis:
hinc me uictorem gelidas ad Phasidos undas
Arctos habet; calida medius mihi cognitus axis
Aegypto atque umbras numquam flectente Syene;
occasus mea iura timent Tethynque fugacem
qui ferit Hesperius post omnia flumina Baetis.
590
Me domitus cognouit Arabs, me Marte feroces
Heniochi notique erepto uellere Colchi.
Cappadoces mea signa timent et dedita sacris
incerti Iudaea dei mollisque Sophene.
Armenios Cilicasque feros Taurosque subegi.
Quod socero bellum praeter ciuile reliqui?"
Verba ducis nullo partes clamore secuntur
nec matura petunt promissae classica pugnae.
Sensit et ipse metum Magnus, placuitque referri
signa nec in tantae discrimina mittere pugnae
600
iam uictum fama non uisi Caesaris agmen.
Pulsus ut armentis primo certamine taurus
siluarum secreta petit uacuosque per agros
exul in aduersis explorat cornua truncis
nec redit in pastus, nisi cum ceruice recepta
excussi placuere tori; mox reddita uictor
quoslibet in saltus comitantibus agmina tauris
inuito pastore trahit: sic uiribus impar
tradidit Hesperiam profugusque per Apula rura
Brundisii tutas concessit Magnus in arces.

610
Urbs est Dictaeis olim possessa colonis,
quos Creta profugos uexere per aequora puppes
Cecropiae, uictum mentitis Thesea uelis.
Hanc latus angustum iam se cogentis in artum
Hesperiae tenuem producit in aequora linguam,
Hadriacas flexis claudit quae cornibus undas.
Nec tamen hoc artis inmissum faucibus aequor
portus erat, si non uiolentos insula coros
exciperet saxis lassasque refunderet undas.
Hinc illinc montes scopulosae rupis aperto
620
opposuit natura mari flatusque remouit,
ut tremulo starent contentae fune carinae.
Hinc late patet omne fretum, seu uela ferantur
in portus, Corcyra, tuos, sen laeua petatur
Illyris lonias uergens Epidamnos in undas.
Huc fuga nautarum, cum totas Adria uires
mouit et in nubes abiere Ceraunia cumque
spumoso Calaber perfunditur aequore Sason.
Ergo ubi nulla fides rebus post terga relictis
nec licet ad duros Martem conuertere Hiberos,
630
cum mediae iaceant inmensis tractibus Alpes,
tunc sobole e tanta natum, cui firmior aetas,
adfatur: "Mundi iubeo temptare recessus
Euphraten Nilumque moue, quo nominis usque
nostri fama uenit, qua est uulgata per urbes
post me Roma ducem; sparsos per rura colonos
redde mari Cilicas; Pharios hinc concute reges
Tigranemque meum. Nec Pharnacis arma relinquas,
admoneo, nec tu populos utraque, uagantis
Armenia Pontique feras per littora gentis
640
Riphaeasque manus et quas tenet aequore denso
pigra palus Scythici patiens Maeotia plaustri,
et... Quid plura moror? Totos mea, nate, per ortus
bella feres totoque urbes agitabis in orbe
perdomitas; omnes redeant in castra triumphi.
Et uos, qui Latio signatis nomine fastus,
primus in Epirum boreas agat; inde per arua
Graiorum Macetumque nouas adquirite uires,
dum paci dat tempus hiemps." Sic fatur et omnes
iussa gerunt soluuntque cauas a litore puppes.
650
At numquam patiens segnis longaeque quietis
armorum, ne quid fatis mutare liceret,
adsequitur generique premit uestigia Caesar.
Sufficerent aliis primo tot moenia cursu
rapta, tot oppressae depulsis hostibus arces,
ipsa caput mundi, bellorum maxima merces,
Roma capi facilis; sed Caesar in omnia praeceps,
nil actum credens, cum quid superesset agendum,
instat atrox et adhuc, quamuis possederit omnem
Italiam, extremo sedeat quod litore Magnus,
660
communem tamen esse dolet nec rursus aperto
uult hostes errare freto sed molibus undas
obstruit et latum deiectis rupibus aequor.
Cedit in inmensum cassus labor: omnia pontus
haurit saxa uorax montesque inmiscet harenis:
ut maris Aegatis medias si celsus in undas
depellatur Eryx, nullae tamen aequore rupes
emineant, uel si conuulso uertice Gaurus
decidat in fundum penitus stagnantis Auerni.
Ergo ubi nulla uado tenuit sua pondera moles,
670
tunc placuit caesis innectere uincula siluis
roboraque inmensis late religare catenis.
Talis fama canit tumidum super aequora Xersen
construxisse uias, multum cum pontibus ausus
Enropamque Asiae Sestonque admouit Abydo
incessitque fretum rapidi super Hellesponti
non eurum zephyrumque timens, cum uela ratisque
in medium deferret Athon. Sic ora profundi
artantur casu nemorum; tunc aggere multo
surgit opus, longaeque tremunt super aequora turres.
680
Pompeius tellure noua compressa profundi
ora uidens curis animum mordacibus angit,
ut reseret pelagus spargatque per aequora bellum.
Saepe noto plenae tensisque rudentibus actae
ipsa maris per claustra rates fastigia molis
discussere salo spatiumque dedere carinis
tortaque per tenebras ualidis ballista lacertis
multifidas iaculata faces. Vt tempora tandem
furtiuae placuere fugae, ne litora clamor
nauticus exagitet, ne bucina diuidat horas,
690
ne tuba praemonitos perducat ad aequora nautas,
praecepit sociis. Iam coeperat ultima Virgo
Phoebum laturas ortu praecedere Chelas,
cum tacitas soluere rates. Non anchora uoces
mouit, dum spissis auellitur uncus harenis;
dum iuga curuantur mali dumque ardua pinus
erigitur, pauidi classis siluere magistri,
strictaque pendentes deducunt carbasa nautae
nec quatiunt ualidos, ne sibilet aura, rudentis.
Dux etiam uotis hoc te, Fortuna, precatur,
700
quam retinere uetas, liceat sibi perdere saltem
Italiam. Vix fata sinunt; nam murmure uasto
inpulsum rostris sonuit mare, fluctuat unda
totque carinarum permixtis aequora sulcis.
Ergo hostes portis, quas omnis soluerat urbis
cum fato conuersa fides, murisque recepti
praecipiti cursu flexi per cornua portus
ora petunt pelagusque dolent contingere classi.
Heu pudor! exigua est fugiens uictoria Magnus.
Angustus puppis mittebat in aequora limes
710
artior Euboica, quae Chalcida uerberat, unda.
Hic haesere rates geminae classique paratas
excepere manus, tractoque in litora bello
hic primum rubuit ciuili sanguine Nereus.
Cetera classis abit summis spoliata carinis:
ut, Pagasaea ratis peteret cum Phasidos undas,
Cyaneas tellus emisit in aequora cautes,
rapta puppe minor subducta est montibus Argo,
uanaque percussit pontum Symplegas inanem
et statura redit. Iam Phoebum urgere monebat
720
non idem eoi color aetheris, albaque nondum
lux rubet et flammas propioribus eripit astris,
et iam Plias hebet, flexi iam plaustra Bootae
in faciem puri redeunt languentia caeli,
maioresque latent stellae, calidumque refugit
Lucifer ipse diem; pelagus iam, Magne, tenebas,
non ea fata ferens, quae, cum super aequora toto
praedonem sequerere mari: lassata triumphis
desciuit fortuna tuis. Cum coniuge pulsus
et natis totosque trahens in bella penates
730
uadis adhuc ingens populis comitantibus exul.
Quaeritur indignae sedes longinqua ruinae.
Non quia te superi patrio priuare sepulchro
maluerint, Phariae busto damnantur harenae:
parcitur Hesperiae; procul hoc et in orbe remoto
abscondat Fortuna nefas, Romanaque tellus
inmaculata sui seruetur sanguine Magni.