Cornelii Nepotis
de
chorographia (?)
fragmenta
[17]
<freti Gaditani> latitudinis minus VII milia passuum, ubi vero
plurumum, X milia.
[20] Alpes in latitudinem C milia.
[15]
cum <Q. Metellus Celer> Galliae pro consule praeesset, Indos
quosdam a rege Boiorum dono sibi datos; unde in eas terras
devenissent requirendo cognosse, vi tempestatium ex indicis
aequoribus abreptos, emensosque quae intererant, tandem in Germaniae
litora exisse. restat ergo pelagus, sed reliqua lateris eiusdem
assiduo gelu durantur et ideo deserta sunt.
[24] inter Pontum
et Caspium mare CCL milia.
[16] Eudoxus quidam cum Lathyrum
regem Alexandriae profugeret,Arabico sinu egressus per hoc pelagus
Gades usque perfectus est.