Cornelii
Nepotis
de viris illustribus
liber
I
de regibus
exterarum gentium
excerpta
[21.1]
(2) Lacedaemonius autem Agesilaus nomine, non potestate fuit rex,
sicut ceteri Spartani. ex iis vero, qui dominatum imperio tenuerunt,
excellentissimi fuerunt, ut nos iudicamus, Persarum Cyrus et Darius,
Hystaspi filius, quorum uterque privatus virtute regnum est adeptus.
prior horum apud Massagetas in proelio cecidit, Darius senectute diem
obiit supremum. (3) tres sunt praeterea eiusdem gentis: Xerxes et duo
Artaxerxae, Macrochir cognomine et Mnemon. Xerxi maxime est illustre,
quod maximis post hominum memoriam exercitibus terra marique bellum
intulit Graeciae. (4) at Macrochir praecipuam habet laudem
amplissimae pulcherrimaeque corporis formae, quam incredibili ornavit
virtute belli: namque illo Perses nemo manu fuit fortior. Mnemon
autem iustitiae fama floruit. nam cum matris suae scelere amisisset
uxorem, tantum indulsit dolori, ut eum pietas vinceret. (5) ex his
duo eodem nomine morbo naturae debitum reddiderunt, tertius ab
Artabano praefecto ferro interemptus est.
[21.2] (1) ex
Macedonum autem gente duo multo ceteros antecesserunt rerum gestarum
gloria: Philippus, Amyntae filius, et Alexander Magnus. horum alter
Babylone morbo consumptus est, Philippus Aegiis a Pausania, cum
spectatum ludos iret, iuxta theatrum occisus est. (2) unus Epirotes,
Pyrrhus, qui cum populo Romano bellavit. is cum Argos oppidum
oppugnaret in Peloponneso, lapide ictus interiit. unus item Siculus,
Dionysius prior. nam et manu fortis et belli peritus fuit et, id quod
in tyranno non facile reperitur, minime libidinosus, non luxuriosus,
non avarus, nullius denique rei cupidus nisi singularis perpetuique
imperii ob eamque rem crudelis: nam dum id studuit munire, nullius
pepercit vitae, quem eius insidiatorem putaret. (3) hic cum virtute
tyrannidem sibi peperisset, magna retinuit felicitate: maior enim
annos sexaginta natus decessit florente regno. neque in tam multis
annis cuiusquam ex sua stirpe funus vidit, cum ex tribus uxoribus
liberos procreasset multique ei nati essent nepotes.
[21.3]
(1) Fuerunt praeterea magni reges ex amicis Alexandri Magni, qui post
obitum eius imperia ceperunt, in his Antigonus et huius filius
Demetrius, Lysimachus, Seleucus, Ptolemaeus. (2) ex his Antigonus in
proelio, cum adversus Seleucum et Lysimachum dimicaret, occisus est.
pari leto affectus est Lysimachus ab Seleuco: namque societate
dissoluta bellum inter se gesserunt. (3) at Demetrius, cum filiam
suam Seleuco in matrimonium dedisset neque eo magis fida inter eos
amicitia manere potuisset, captus bello in custodia socer generi
periit a morbo. (4) neque ita multo post Seleucus a Ptolemaeo Cerauno
dolo interfectus est, quem ille a patre expulsum Alexandrea alienarum
opum indigentem receperat. ipse autem Ptolemaeus, cum vivus filio
regnum tradidisset, ab illo eodem vita privatus dicitur. (5) de
quibus quoniam satis dictum putamus.