Cornelii Nepotis
de
viris illustribus
liber
XIV
de lainis historicis
fragmenta
[59]
Cornelia ad Gaium filium.
dices pulchrum esse inimicos ulcisci. id
neque maius neque pulchrius cuiquam atque mihi esse videtur, sed si
liceat re publica salva ea persequi. sed quatenus id fieri non
potest, multo tempore multisque partibus inimici nostri non peribunt
atque, uti nunc sunt, erunt potius quam res publica profligetur atque
pereat. ... verbis conceptis deierare ausim, praeterquam qui Tiberium
Gracchum necarunt, neminem inimicum tantum molestiae tantumque
laboris, quantum te ob has res, mihi tradidisse; quem oportebat
omnium eorum, quos antehac habui liberos, partis eorum tolerare atque
curare, ut quam minimum sollicitudinis in senecta haberem, utique
quaecumque ageres, ea velles maxime mihi placere, atque uti nefas
haberes rerum maiorum adversum meam sententiam quicquam facere,
praesertim mihi, cui parva pars vitae restat. ne id quidem tam breve
spatium potest opitulari, quin et mihi adversere et rem publicam
profliges? denique quae pausa erit? ecquando desinet familia nostra
insanire? ecquando modus ei rei haberi poterit? ecquando desinemus et
habentes et praebentes molestiis desistere? ecquando perpudescet
miscenda atque perturbanda re publica? sed si omnino id fieri non
potest, ubi ego mortua ero, petito tribunatum; per me facito quod
lubebit, cum ego non sentiam. ubi mortua ero, parentabis mihi et
invocabis deum parentem. in eo tempore non pudebit te eorum deum
preces expetere, quos vivos atque praesentes relictos atque desertos
habueris? ne ille sirit Iuppiter te ea perseverare, nec tibi tantam
dementiam venire in animum. et si perseveras, vereor ne in omnem
vitam tantum laboris culpa tua recipias, uti in nullo tempore tute
tibi placere possis.
[60] undique viri e nationibus adducti
Hispaniae aderant operam gestantes
[58] non ignorare debes
unum hoc genus Latinarum litterarum adhuc non modo non respondere
Graeciae, sed omnino rude atque inchoatum morte Ciceronis relictum.
ille enim fuit unus qui potuerit et etiam debuerit historiam digna
voce pronuntiare, quippe qui oratoriam eloquentiam rudem a maioribus
acceptam perpoliverit, philosophiam ante eum incomptam Latinam sua
conformarit oratione. ex quo dubito, interitu eius utrum res publica
an historia magis doleat. . . . locuples ac divina natura, quo
maiorem sui pareret admirationem ponderatioraque sua essent
beneficia, neque uni omnia dare nec rursus cuiquam omnia voluit
negare.