Cornelii
Nepotis
de viris illustribus
capitulum
I
Miltiades
[1.1]
(1) Miltiades, Cimonis filius, Atheniensis, cum et antiquitate
generis et gloria maiorum et sua modestia unus omnium maxime floreret
eaque esset aetate, ut non iam solum de eo bene sperare, sed etiam
confidere cives possent sui, talem eum futurum, qualem cognitum
iudicarunt, accidit ut Athenienses Chersonesum colonos vellent
mittere. (2) cuius generis cum magnus numerus esset et multi eius
demigrationis peterent societatem, ex iis delecti Delphos deliberatum
missi sunt qui consulerent Apollinem, quo potissimum duce uterentur.
namque tum Thraeces eas regiones tenebant cum quibus armis erat
dimicandum. (3) his consulentibus nominatim Pythia praecepit, ut
Miltiadem imperatorem sibi sumerent: id si fecissent, incepta
prospera futura. (4) hoc oraculi responso Miltiades cum delecta manu
classe Chersonesum profectus cum accessisset Lemnum et incolas eius
insulae sub potestatem redigere vellet Atheniensium, idque Lemnii sua
sponte facerent postulasset, (5) illi irridentes responderunt tum id
se facturos, cum ille domo navibus proficiscens vento aquilone
venisset Lemnum. hic enim ventus ab septentrionibus oriens adversum
tenet Athenis proficiscentibus. (6) Miltiades morandi tempus non
habens cursum direxit, quo tendebat, pervenitque Chersonesum.
[1.2]
(1) ibi brevi tempore barbarorum copiis disiectis, tota regione,
quam petierat potitus, loca castellis idonea communiit, multitudinem,
quam secum duxerat, in agris collocavit crebrisque excursionibus
locupletavit. (2) neque minus in ea re prudentia quam felicitate
adiutus est. nam cum virtute militum devicisset hostium exercitus,
summa aequitate res constituit atque ipse ibidem manere decrevit. (3)
erat enim inter eos dignitate regia, quamquam carebat nomine, neque
id magis imperio quam iustitia consecutus. neque eo setius
Atheniensibus, a quibus erat profectus, officia praestabat. quibus
rebus fiebat ut non minus eorum voluntate perpetuo imperium
obtineret, qui miserant, quam illorum, cum quibus erat profectus. (4)
Chersoneso tali modo constituta Lemnum revertitur et ex pacto
postulat ut sibi urbem tradant: illi enim dixerant, cum vento borea
domo profectus eo pervenisset, sese dedituros; se autem domum
Chersonesi habere. (5) Cares, qui tum Lemnum incolebant, etsi praeter
opinionem res ceciderat, tamen non dicto, sed secunda fortuna
adversariorum capti resistere ausi non sunt atque ex insula
demigrarunt. pari felicitate ceteras insulas, quae Cyclades
nominantur, sub Atheniensium redegit potestatem.
[1.3]
(1)
eisdem temporibus Persarum rex Darius ex Asia in Europam exercitu
traiecto Scythis bellum inferre decrevit. pontem fecit in Histro
flumine, qua copias traduceret. eius pontis, dum ipse abesset,
custodes reliquit principes, quos secum ex Ionia et Aeolide duxerat,
quibus singulis ipsarum urbium perpetua dederat imperia. (2) sic enim
facillime putavit se Graecia lingua loquentes qui Asiam incolerent,
sub sua retenturum potestate, si amicis suis oppida tuenda
tradidisset, quibus se oppresso nulla spes salutis relinqueretur. in
hoc fuit tum numero Miltiades, cui illa custodia crederetur. (3) hic,
cum crebri afferrent nuntii male rem gerere Darium premique a
Scythis, Miltiades hortatus est pontis custodes, ne a fortuna datam
occasionem liberandae Graeciae dimitterent. (4) nam si cum iis
copiis, quas secum transportarat, interiisset Darius, non solum
Europam fore tutam, sed etiam eos, qui Asiam incolerent Graeci
genere, liberos a Persarum futuros dominatione et periculo. id et
facile effici posse. ponte enim rescisso regem vel hostium ferro vel
inopia paucis diebus interiturum. (5) ad hoc consilium cum plerique
accederent, Hestiaeus Milesius, ne res conficeretur, obstitit, dicens
non idem ipsis, qui summas imperi tenerent, expedire et multitudini,
quod Darii regno ipsorum niteretur dominatio: quo exstincto ipsos
potestate expulsos civibus suis poenas daturos. itaque adeo se
abhorrere a ceterorum consilio, ut nihil putet ipsis utilius quam
confirmari regnum Persarum. (6) huius cum sententiam plurimi essent
secuti, Miltiades non dubitans tam multis consciis ad regis aures
consilia sua perventura, Chersonesum reliquit ac rursus Athenas
demigravit. cuius ratio etsi non valuit, tamen magno opere est
laudanda, cum amicior omnium libertati quam suae fuerit dominationi.
[1.4]
(1) Darius autem, cum ex Europa in Asiam redisset,
hortantibus amicis, ut Graeciam redigeret in suam potestatem, classem
quingentarum navium comparavit eique Datim praefecit et Artaphernem,
hisque ducenta peditum decem milia equitum dedit, causam interserens
se hostem esse Atheniensibus, quod eorum auxilio Iones Sardis
expugnassent suaque praesidia interfecissent. (2) illi praefecti
regii classe ad Euboeam appulsa celeriter Eretriam ceperunt, omnesque
eius gentis cives abreptos in Asiam ad regem miserunt. inde ad
Atticam accesserunt ac suas copias in campum Marathona deduxerunt. is
est ab oppido circiter milia passuum decem. (3) hoc tumultu
Athenienses tam propinquo tamque magno permoti auxilium nusquam nisi
a Lacedaemoniis petiverunt; Phidippumque, cursorem eius generis, qui
hemerodromoe vocantur, Lacedaemonem miserunt, ut nuntiaret quam
celeri opus esse auxilio. (4) domi autem creant decem praetores, qui
exercitui praeessent, in eis Miltiadem. inter quos magna fuit
contentio, utrum moenibus se defenderent an obviam irent hostibus
acieque decernerent. (5) unus Miltiades maxime nitebatur, ut primo
quoque tempore castra fierent; id si factum esset, et civibus animum
accessurum, cum viderent de eorum virtute non desperari, et hostes
eadem re fore tardiores, si animadverterent auderi adversus se tam
exiguis copiis dimicari.
[1.5]
(1) hoc in tempore nulla
civitas Atheniensibus auxilio fuit praeter Plataeenses. ea mille
misit militum. itaque horum adventu decem milia armatorum completa
sunt, quae manus mirabili flagrabat pugnandi cupiditate. (2) quo
factum est, ut plus quam collegae Miltiades valeret. eius ergo
auctoritate impulsi Athenienses copias ex urbe eduxerunt locoque
idoneo castra fecerunt. (3) dein postero die sub montis radicibus
acie regione instructa non apertissuma - namque arbores multis locis
erant rarae -, proelium commiserunt hoc consilio, ut et montium
altitudine tegerentur et arborum tractu equitatus hostium
impediretur, ne multitudine clauderentur. (4) Datis etsi non aequum
locum videbat suis, tamen fretus numero copiarum suarum confligere
cupiebat, eoque magis quod, priusquam Lacedaemonii subsidio venirent,
dimicare utile arbitrabatur. itaque in aciem peditum centum, equitum
decem milia produxit proeliumque commisit. (5) in quo tanto plus
virtute valuerunt Athenienses, ut decemplicem numerum hostium
profligarint, adeoque eos perterruerunt, ut Persae non castra, sed
navis petierint. qua pugna nihil adhuc exstitit nobilius; nulla enim
umquam tam exigua manus tantas opes prostravit.
[1.6]
(1)
cuius victoriae non alienum videtur quale praemium Miltiadi sit
tributum docere, quo facilius intellegi possit eandem omnium
civitatem esse naturam. (2) ut enim populi Romani honores quondam
fuerunt rari et tenues ob eamque causam gloriosi, nunc autem effusi
atque obsoleti, sic olim apud Athenienses fuisse reperimus. (3)
namque huic Miltiadi, qui Athenas totamque Graeciam liberarat, talis
honos tributus est, in porticu, quae Poecile vocatur, cum pugna
depingeretur Marathonia, ut in decem praetorum numero prima eius
imago poneretur isque hortaretur milites proeliumque committeret. (4)
idem ille populus, posteaquam maius imperium est nactus et largitione
magistratuum corruptus est, trecentas statuas Demetrio Phalereo
decrevit.
[1.7]
(1) post hoc proelium classem septuaginta
navium Athenienses eidem Miltiadi dederunt, ut insulas, quae barbaros
adiuverant, bello persequeretur. quo in imperio plerasque ad officium
redire coegit, nonnullas vi expugnavit. (2) ex his Parum insulam
opibus elatam cum oratione reconciliare non posset, copias e navibus
eduxit, urbem operibus clausit omnique commeatu privavit, dein vineis
ac testudinibus constitutis propius muros accessit. (3) cum iam in eo
esset, ut oppido potiretur, procul in continenti lucus, qui ex insula
conspiciebatur, nescio quo casu nocturno tempore incensus est. cuius
flamma ut ab oppidanis et oppugnatoribus est visa, utrisque venit in
opinionem signum a classiariis regiis datum. (4) quo factum est, ut
et Parii a deditione deterrerentur et Miltiades, timens ne classis
regia adventaret, incensis operibus, quae statuerat, cum totidem
navibus atque erat profectus, Athenas magna cum offensione civium
suorum rediret. (5) accusatus ergo est proditionis, quod, cum Parum
expugnare posset, a rege corruptus infectis rebus discessisset. eo
tempore aeger erat vulneribus, quae in oppugnando oppido acceperat.
itaque quoniam ipse pro se dicere non posset, verba fecit frater eius
Stesagoras. (6) causa cognita capitis absolutus pecunia multatus est,
eaque lis quinquaginta talentis aestimata est, quantus in classem
sumptus factus erat. hanc pecuniam quod solvere in praesentia non
poterat, in vincla publica coniectus est ibique diem obiit supremum.
[1.8]
(1) hic etsi crimine Pario est accusatus, tamen
alia causa fuit damnationis. namque Athenienses propter Pisistrati
tyrannidem, quae paucis annis ante fuerat, omnium civium suorum
potentiam extimescebant. (2) Miltiades, multum in imperiis
magistratibusque versatus, non videbatur posse esse privatus,
praesertim cum consuetudine ad imperii cupiditatem trahi videretur.
(3) nam Chersoneso omnes illos quos habitarat annos perpetuam
obtinuerat dominationem tyrannusque fuerat appellatus, sed iustus.
non erat enim vi consecutus, sed suorum voluntate, eamque potestatem
bonitate retinebat. omnes autem et dicuntur et habentur tyranni, qui
potestate sunt perpetua in ea civitate, quae libertate usa est. (4)
sed in Miltiade erat cum summa humanitas tum mira communitas, ut nemo
tam humilis esset, cui non ad eum aditus pateret; magna auctoritas
apud omnis civitatis, nobile nomen, laus rei militaris maxima. haec
populus respiciens maluit illum innoxium plecti quam se diutius esse
in timore.