Cornelii
Nepotis
de viris illustribus
capitulum
II
Themistocles
[2.1]
(1) Themistocles, Neocli filius, Atheniensis. huius vitia
ineuntis adulescentiae magnis sunt emendata virtutibus, adeo ut
antiferatur huic nemo, pauci pares putentur. sed ab initio est
ordiendus. (2) pater eius Neocles generosus fuit. is uxorem Acarnanam
civem duxit, ex qua natus est Themistocles. qui cum minus esset
probatus parentibus, quod et liberius vivebat et rem familiarem
neglegebat, a patre exheredatus est. (3) quae contumelia non fregit
eum, sed erexit. nam cum iudicasset sine summa industria non posse
eam exstingui, totum se dedidit rei publicae, diligentius amicis
famaeque serviens. multum in iudiciis privatis versabatur, saepe in
contionem populi prodibat; nulla res maior sine eo gerebatur;
celeriter quae opus erant reperiebat, facile eadem oratione
explicabat. (4) neque minus in rebus gerendis promptus quam
excogitandis erat, quod et de instantibus, ut ait Thucydides,
verissime iudicabat et de futuris callidissime coniciebat. quo factum
est, ut brevi tempore illustraretur.
[2.2]
(1) primus
autem gradus fuit capessendae rei publicae bello Corcyraeo. ad quod
gerendum praetor a populo factus non solum praesenti bello, sed etiam
reliquo tempore ferociorem reddidit civitatem. (2) nam cum pecunia
publica, quae ex metallis redibat, largitione magistratuum quotannis
interiret, ille persuasit populo, ut ea pecunia classis centum navium
aedificaretur. (3) qua celeriter effecta primum Corcyraeos fregit,
deinde maritimos praedones consectando mare tutum reddidit. in quo
cum divitiis ornavit, tum etiam peritissimos belli navalis fecit
Athenienses. (4) id quantae saluti fuerit universae Graeciae, bello
cognitum est Persico. nam cum Xerxes et mari et terra bellum
universae inferret Europae, cum tantis copiis eam invasit, quantas
neque ante nec postea habuit quisquam. (5) huius enim classis mille
et ducentarum navium longarum fuit, quam duo milia onerariarum
sequebantur, terrestris autem exercitus septingenta peditum, equitum
quadringenta milia fuerunt. (6) cuius de adventu cum fama in Graeciam
esset perlata et maxime Athenienses peti dicerentur propter pugnam
Marathoniam, miserunt Delphos consultum, quidnam facerent de rebus
suis. deliberantibus Pythia respondit, ut moenibus ligneis se
munirent. (7) id responsum quo valeret cum intellegeret nemo,
Themistocles persuasit consilium esse Apollinis, ut in navis se
suaque conferrent; eum enim a deo significari murum ligneum. (8) tali
consilio probato addunt ad superiores totidem naves triremes, suaque
omnia, quae moveri poterant, partim Salamina, partim Troezena
deportant; arcem sacerdotibus paucisque maioribus natu ad sacra
procuranda tradunt, reliquum oppidum relinquunt.
[2.3]
(1)
huius consilium plerisque civitatibus displicebat et in terra
dimicari magis placebat. itaque missi sunt delecti cum Leonida,
Lacedaemoniorum rege, qui Thermopylas occuparent longiusque barbaros
progredi non paterentur. hi vim hostium non sustinuerunt eoque loco
omnes interierunt. (2) at classis communis Graeciae trecentarum
navium, in qua ducentae erant Atheniensium, primum apud Artemisium
inter Euboeam continentemque terram cum classiariis regiis conflixit.
angustias enim Themistocles quaerebat, ne multitudine circumiretur.
(3) hic etsi pari proelio discesserant, tamen eodem loco non sunt
ausi manere, quod erat periculum, ne, si pars navium adversariorum
Euboeam superasset, ancipiti premerentur periculo. (4) quo factum
est, ut ab Artemisio discederent et exadversum Athenas apud Salamina
classem suam constituerent.
[2.4]
(1) at Xerxes
Thermopylis expugnatis protinus accessit astu idque nullis
defendentibus, interfectis sacerdotibus, quos in arce invenerat,
incendio delevit. (2) cuius flamma perterriti classiarii cum manere
non auderent et plurimi hortarentur, ut domos suas discederent
moenibusque se defenderent, Themistocles unus restitit et universos
pares esse posse aiebat, dispersos testabatur perituros, idque
Eurybiadi, regi Lacedaemoniorum, qui tum summae imperii praeerat,
fore affirmabat. (3) quem cum minus quam vellet moveret, noctu de
servis suis quem habuit fidelissimum ad regem misit, ut ei nuntiaret
suis verbis, adversarios eius in fuga esse; (4) qui si discessissent,
maiore cum labore et longinquiore tempore bellum confecturum, cum
singulos consectari cogeretur; quos si statim aggrederetur, brevi
universos oppressurum. hoc eo valebat, ut ingratiis ad depugnandum
omnes cogerentur. (5) hac re audita barbarus, nihil doli subesse
credens, postridie alienissimo sibi loco, contra opportunissimo
hostibus adeo angusto mari conflixit, ut eius multitudo navium
explicari non potuerit. victus ergo est magis etiam consilio
Themistocli quam armis Graeciae.
[2.5]
(1) hic etsi male
rem gesserat, tamen tantas habebat reliquias copiarum, ut etiam tum
iis opprimere posset hostes. iterum ab eodem gradu depulsus est. nam
Themistocles, verens ne bellare perseveraret, certiorem eum fecit id
agi, ut pons, quem ille in Hellesponto fecerat, dissolveretur ac
reditu in Asiam excluderetur, idque ei persuasit. (2) itaque qua sex
mensibus iter fecerat, eadem minus diebus triginta in Asiam reversus
est seque a Themistocle non superatum, sed conservatum iudicavit. (3)
sic unius viri prudentia Graecia liberata est Europaeque succubuit
Asia. haec altera victoria, quae cum Marathonio possit comparari
tropaeo. nam pari modo apud Salamina parvo numero navium maxima post
hominum memoriam classis est devicta.
[2.6]
(1) magnus
hoc bello Themistocles fuit neque minor in pace. cum enim Phalerico
portu neque magno neque bono Athenienses uterentur, huius consilio
triplex Piraei portus constitutus est isque moenibus circumdatus, ut
ipsam urbem dignitate aequiperaret, utilitate superaret. (2) idem
muros Atheniensium restituit praecipuo suo periculo. namque
Lacedaemonii causam idoneam nacti propter barbarorum excursiones, qua
negarent oportere extra Peloponnesum ullam urbem muros habere, ne
essent loca munita, quae hostes possiderent, Athenienses aedificantes
prohibere sunt conati. hoc longe alio spectabat atque videri
volebant. (3) Athenienses enim duabus victoriis, Marathonia et
Salaminia, tantam gloriam apud omnes gentes erant consecuti, ut
intellegerent Lacedaemonii de principatu sibi cum iis certamen fore.
(4) qua re eos quam infirmissimos esse volebant. postquam autem
audierunt muros strui, legatos Athenas miserunt qui id fieri
vetarent. his praesentibus desierunt ac se de ea re legatos ad eos
missuros dixerunt. (5) hanc legationem suscepit Themistocles et solus
primo profectus est. reliqui legati ut tum exirent, cum satis
altitudo muri exstructa videretur, praecepit; interim omnes, servi
atque liberi, opus facerent neque ulli loco parcerent, sive sacer
sive privatus esset sive publicus, et undique, quod idoneum ad
muniendum putarent, congererent. quo factum est, ut Atheniensium muri
ex sacellis sepulcrisque constarent.
[2.7]
(1)
Themistocles autem, ut Lacedaemonem venit, adire ad magistratus
noluit et dedit operam, ut quam longissime tempus duceret, causam
interponens se collegas exspectare. (2) cum Lacedaemonii quererentur
opus nihilo minus fieri eumque in ea re conari fallere, interim
reliqui legati sunt consecuti. a quibus cum audisset non multum
superesse munitionis, ad ephoros Lacedaemoniorum accessit, penes quos
summum erat imperium, atque apud eos contendit falsa iis esse delata;
qua re aequum esse illos viros bonos nobilesque mittere, quibus fides
haberetur, qui rem explorarent; interea se obsidem retinerent. (3)
gestus est ei mos, tresque legati functi summis honoribus Athenas
missi sunt. cum his collegas suos Themistocles iussit proficisci
iisque praedixit, ut ne prius Lacedaemoniorum legatos dimitterent,
quam ipse esset remissus. (4) hos postquam Athenas pervenisse ratus
est, ad magistratus senatumque Lacedaemoniorum adiit et apud eos
liberrime professus est: Athenienses suo consilio, quod communi iure
gentium facere possent, deos publicos suosque patrios ac penates, quo
facilius ab hoste possent defendere, muris saepsisse neque in eo,
quod inutile esset Graeciae, fecisse. (5) nam illorum urbem ut
propugnaculum oppositum esse barbaris, apud quam iam bis classes
regias fecisse naufragium. (6) Lacedaemonios autem male et iniuste
facere, qui id potius intuerentur, quod ipsorum dominationi quam quod
universae Graeciae utile esset. qua re, si suos legatos recipere
vellent, quos Athenas miserant, se remitterent: aliter illos numquam
in patriam essent recepturi.
[2.8]
(1) tamen non effugit
civium suorum invidiam. namque ob eundem timorem, quo damnatus erat
Miltiades, testularum suffragiis e civitate eiectus Argos habitatum
concessit. (2) hic cum propter multas virtutes magna cum dignitate
viveret, Lacedaemonii legatos Athenas miserunt, qui eum adsentem
accusarent, quod societatem cum rege Perse ad Graeciam opprimendam
fecisset. (3) hoc crimine absens proditionis damnatus est. id ut
audivit, quod non satis tutum se Argis videbat, Corcyram demigravit.
ibi cum eius principes civitatis animadvertisset timere, ne propter
se bellum iis Lacedaemonii et Athenienses indicerent, ad Admetum,
Molossum regem, cum quo ei hospitium non erat, confugit. (4) huc cum
venisset et in praesentia rex abesset, quo maiore religione se
receptum tueretur, filiam eius parvulam arripuit et cum ea se in
sacrarium, quod summa colebatur caerimonia, coniecit. inde non prius
egressus est, quam rex eum data dextra in fidem reciperet, quam
praestitit. (5) nam cum ab Atheniensibus et Lacedaemoniis
exposceretur publice, supplicem non prodidit monuitque ut consuleret
sibi; difficile enim esse in tam propinquo loco tuto eum versari.
itaque Pydnam eum deduci iussit et, quod satis esset praesidii,
dedit. hic in navem omnibus ignotus nautis escendit. (6) quae cum
tempestate maxima Naxum ferretur, ubi tum Atheniensium erat
exercitus, sensit Themistocles, si eo pervenisset, sibi esse
pereundum. hac necessitate coactus domino navis, quis sit, aperit,
multa pollicens, si se conservasset. (7) at ille clarissimi viri
captus misericordia diem noctemque procul ab insula in salo navem
tenuit in ancoris neque quemquam ex ea exire passus est. inde Ephesum
pervenit ibique Themistoclen exponit. cui ille pro meritis postea
gratiam rettulit.
[2.9]
(1) scio plerosque ita
scripsisse, Themistoclen Xerxe regnante in Asiam transisse. sed ego
potissimum Thucydidi credo, quod aetate proximus de iis, qui illorum
temporum historiam reliquerunt, et eiusdem civitatis fuit. is autem
ait ad Artaxerxen eum venisse atque his verbis epistulam misisse: (2)
«Themistocles veni ad te, qui plurima mala omnium Graiorum in
domum tuam intuli, quam diu mihi necesse fuit adversum patrem tuum
bellare patriamque meam defendere. (3) idem multo plura bona feci,
postquam in tuto ipse et ille in periculo esse coepit. nam cum in
Asiam reverti vellet proelio apud Salamina facto, litteris eum
certiorem feci id agi, ut pons, quem in Hellesponto fecerat,
dissolveretur atque ab hostibus circumiretur; quo nuntio ille
periculo est liberatus. (4) nunc autem confugi ad te exagitatus a
cuncta Graecia, tuam petens amicitiam; quam si ero adeptus, non minus
me bonum amicum habebis, quam fortem inimicum ille expertus est. ea
autem rogo, ut de iis rebus, quas tecum colloqui volo, annuum mihi
tempus des eoque transacto ad te venire patiaris».
[2.10]
(1) huius rex animi magnitudinem admirans cupiensque talem virum
sibi conciliari veniam dedit. ille omne illud tempus litteris
sermonique Persarum se dedidit; quibus adeo eruditus est, ut multo
commodius dicatur apud regem verba fecisse, quam ii poterant, qui in
Perside erant nati. (2) hic cum multa regi esset pollicitus
gratissimumque illud, si suis uti consiliis vellet, illum Graeciam
bello oppressurum, magnis muneribus ab Artaxerxe donatus in Asiam
rediit domiciliumque Magnesiae sibi constituit. (3) namque hanc urbem
ei rex donarat, his quidem verbis, quae ei panem praeberet - ex qua
regione quinquaginta talenta quotannis redibant -; Lampsacum autem,
unde vinum sumeret, Myunta, ex qua obsonium haberet.
huius ad
nostram memoriam monumenta manserunt duo: sepulcrum prope oppidum, in
quo est sepultus, statua in foro Magnesiae. (4) de cuius morte
multimodis apud plerosque scriptum est, sed nos eundem potissimum
Thucydidem auctorem probamus, qui illum ait Magnesiae morbo mortuum
neque negat fuisse famam, venenum sua sponte sumpsisse, cum se, quae
regi de Graecia opprimenda pollicitus esset, praestare posse
desperaret. (5) idem ossa eius clam in Attica ab amicis sepulta,
quoniam legibus non concederetur, quod proditionis esset damnatus,
memoriae prodidit.