Cornelii
Nepotis
de viris illustribus
capitulum
III
Aristides
[3.1]
(1) Aristides, Lysimachi filius, Atheniensis, aequalis fere fuit
Themistocli. itaque cum eo de principatu contendit; namque
obtrectarunt inter se. (2) in his autem cognitum est, quanto
antestaret eloquentia innocentiae. quamquam enim adeo excellebat
Aristides abstinentia, ut unus post hominum memoriam, quem quidem nos
audierimus, cognomine Iustus sit appellatus, tamen a Themistocle
collabefactus testula illa exilio decem annorum multatus est. (3) qui
quidem cum intellegeret reprimi concitatam multitudinem non posse,
cedensque animadvertisset quendam scribentem, ut patria pelleretur,
quaesisse ab eo dicitur, qua re id faceret aut quid Aristides
commisisset, cur tanta poena dignus duceretur. (4) cui ille respondit
se ignorare Aristiden, sed sibi non placere, quod tam cupide
elaborasset, ut praeter ceteros Iustus appellaretur. (5) hic decem
annorum legitimam poenam non pertulit. nam postquam Xerxes in
Graeciam descendit, sexto fere anno quam erat expulsus, populi scito
in patriam restitutus est.
[3.2]
(1) interfuit autem
pugnae navali apud Salamina, quae facta est prius quam poena
liberaretur. idem praetor fuit Atheniensium apud Plataeas in proelio,
quo Mardonius fusus barbarorumque exercitus interfectus est. (2)
neque aliud est ullum huius in re militari illustre factum quam huius
imperii memoria, iustitiae vero et aequitatis et innocentiae multa,
in primis quod eius aequitate factum est, cum in communi classe esset
Graeciae simul cum Pausania, quo duce Mardonius erat fugatus, ut
summa imperii maritimi ab Lacedaemoniis transferretur ad Athenienses.
(3) namque ante id tempus et mari et terra duces erant Lacedaemonii.
tum autem et intemperantia Pausaniae et iustitia factum est
Aristidis, ut omnes fere civitates Graeciae ad Atheniensium
societatem se applicarent et adversus barbaros hos duces deligerent
sibi.
[3.3]
(1) quos quo facilius repellerent, si forte
bellum renovare conarentur, ad classis aedificandas exercitusque
comparandos quantum pecuniae quaeque civitas daret, Aristides
delectus est qui constitueret, eiusque arbitrio quadringena et
sexagena talenta quotannis Delum sunt collata; id enim commune
aerarium esse voluerunt. quae omnis pecunia postero tempore Athenas
translata est. (2) hic qua fuerit abstinentia, nullum est certius
indicium quam quod, cum tantis rebus praefuisset, in tanta paupertate
decessit, ut, qui efferretur, vix reliquerit. (3) quo factum est, ut
filiae eius publice alerentur et de communi aerario dotibus datis
collocarentur. decessit autem fere post annum quartum quam
Themistocles Athenis erat expulsus.