Cornelii
Nepotis
de viris illustribus
capitulum
IV
Pausanias
[4.1]
(1) Pausanias Lacedaemonius magnus homo, sed varius in omni
genere vitae fuit; nam ut virtutibus eluxit, sic vitiis est obrutus.
(2) huius illustrissimum est proelium apud Plataeas. namque illo duce
Mardonius, satrapes regius, natione Medus, regis gener, in primis
omnium Persarum et manu fortis et consilii plenus, cum ducentis
milibus peditum, quos viritim legerat, et viginti equitum haud ita
magna manu Graeciae fugatus est, eoque ipse dux cecidit proelio. (3)
qua victoria elatus plurima miscere coepit et maiora concupiscere.
sed primum in eo est reprehensus, quod ex praeda tripodem aureum
Delphis posuisset epigrammate inscripto, in quo haec erat sententia:
suo ductu barbaros apud Plataeas esse deletos eiusque victoriae ergo
Apollini donum dedisse. (4) hos versus Lacedaemonii exsculpserunt
neque aliud scripserunt quam nomina earum civitatum, quarum auxilio
Persae erant victi.
[4.2]
(1) post id proelium eundem
Pausaniam cum classe communi Cyprum atque Hellespontum miserunt, ut
ex iis regionibus barbarorum praesidia depelleret. (2) pari
felicitate in ea re usus elatius se gerere coepit maioresque appetere
res. nam cum Byzantio expugnato cepisset complures Persarum nobilis
atque in his nonnullos regis propinquos, hos clam Xerxi remisit,
simulans ex vinclis publicis effugisse, et cum his Gongylum
Eretriensem, qui litteras regi redderet, in quibus haec fuisse
scripta Thucydides memoriae prodidit: (3) «Pausanias, dux
Spartae, quos Byzantii ceperat, postquam propinquos tuos cognovit,
tibi muneri misit seque tecum affinitate coniungi cupit. qua re, si
tibi videtur, des ei filiam tuam nuptum. (4) id si feceris, et
Spartam et ceteram Graeciam sub tuam potestatem se, adiuvante te,
redacturum pollicetur. his de rebus si quid geri volueris, certum
hominem ad eum mittas face, cum quo colloquatur». (5) rex tot
hominum salute tam sibi necessariorum magnopere gavisus confestim cum
epistula Artabazum ad Pausaniam mittit, in qua eum collaudat; petit,
ne cui rei parcat ad ea efficienda, quae polliceretur; si perfecerit,
nullius rei a se repulsam laturum. (6) huius Pausanias voluntate
cognita alacrior ad rem gerendam factus in suspicionem cecidit
Lacedaemoniorum. in quo facto domum revocatus, accusatus capitis
absolvitur, multatur tamen pecunia, quam ob causam ad classem
remissus non est.
[4.3]
(1) at ille post non multo sua
sponte ad exercitum rediit et ibi non callida, sed dementi ratione
cogitata patefecit; non enim mores patrios solum, sed etiam cultum
vestitumque mutavit. (2) apparatu regio utebatur, veste Medica;
satellites Medi et Aegyptii sequebantur; epulabatur more Persarum
luxuriosius, quam qui aderant perpeti possent; (3) aditum petentibus
conveniundi non dabat, superbe respondebat, crudeliter imperabat.
Spartam redire nolebat; Colonas, qui locus in agro Troade est, se
contulerat; ibi consilia cum patriae tum sibi inimica capiebat. (4)
id postquam Lacedaemonii rescierunt, legatos cum clava ad eum
miserunt, in qua more illorum erat scriptum, nisi domum reverteretur,
se capitis eum damnaturos. (5) hoc nuntio commotus, sperans se etiam
tum pecunia et potentia instans periculum posse depellere, domum
rediit. huc ut venit, ab ephoris in vincla publica est coniectus;
licet enim legibus eorum cuivis ephoro hoc facere regi. hinc tamen se
expedivit, neque eo magis carebat suspicione; nam opinio manebat eum
cum rege habere societatem. (6) est genus quoddam hominum, quod
Hilotae vocatur, quorum magna multitudo agros Lacedaemoniorum colit
servorumque munere fungitur. hos quoque sollicitare spe libertatis
existimabatur. (7) sed quod harum rerum nullum erat apertum crimen,
quo argui posset, non putabant de tali tamque claro viro
suspicionibus oportere iudicari, et exspectandum, dum se ipsa res
aperiret.
[4.4]
(1) interim Argilius quidam
adulescentulus, quem puerum Pausanias amore venerio dilexerat, cum
epistulam ab eo ad Artabazum accepisset eique in suspicionem venisset
aliquid in ea de se esse scriptum, quod nemo eorum redisset qui eodem
missi erant, vincla epistulae laxavit signoque detracto cognovit, si
pertulisset, sibi esse pereundum. (2) erant in eadem epistula, quae
ad ea pertinebant, quae inter regem Pausaniamque convenerant. has
ille litteras ephoris tradidit. (3) non est praetereunda gravitas
Lacedaemoniorum hoc loco. nam ne huius quidem indicio impulsi sunt,
ut Pausaniam comprehenderent, neque prius vim adhibendam putaverunt
quam se ipse indicasset. (4) itaque huic indici, quid fieri vellent,
praeceperunt. fanum Neptuni est Taenari, quod violari nefas putant
Graeci. eo ille index confugit in araque consedit. hanc iuxta locum
fecerunt sub terra, ex quo posset audiri, si quis quid loqueretur cum
Argilio. (5) huc ex ephoris quidam descenderunt. Pausanias, ut
audivit Argilium confugisse in aram, perturbatus venit eo. quem cum
supplicem dei videret in ara sedentem, quaerit, causae quid sit tam
repentini consilii. huic ille, quid ex litteris comperisset, aperit.
(6) modo magis Pausanias perturbatus orare coepit, ne enuntiaret nec
se meritum de illo optime proderet; quodsi eam veniam sibi dedisset
tantisque implicatum rebus sublevasset, magno ei praemio futurum.
[4.5]
(1) his rebus ephori cognitis satius putarunt in
urbe eum comprehendi. quo cum essent profecti et Pausanias placato
Argilio, ut putabat, Lacedaemonem reverteretur, in itinere, cum iam
in eo esset, ut comprehenderetur, ex vultu cuiusdam ephori, qui eum
admoneri cupiebat insidias sibi fieri intellexit. (2) itaque paucis
ante gradibus, quam qui eum sequebantur, in aedem Minervae, quae
Chalcioicos vocatur, confugit. hinc ne exire posset, statim ephori
valvas eius aedis obstruxerunt tectumque sunt demoliti, quo celerius
sub divo interiret. (3) dicitur eo tempore matrem Pausaniae vixisse
eamque iam magno natu, postquam de scelere filii comperit, in primis
ad filium claudendum lapidem ad introitum aedis attulisse. (4) sic
Pausanias magnam belli gloriam turpi morte maculavit. hic cum
semianimis de templo elatus esset, confestim animam efflavit. (5)
cuius mortui corpus cum eodem nonnulli dicerent inferri oportere, quo
ii qui ad supplicium essent dati, displicuit pluribus, et procul ad
eo loco infoderunt, quo erat mortuus. inde posterius <dei>
Delphici responso erutus atque eodem loco sepultus <est>, ubi
vitam posuerat.