Cornelii
Nepotis
de viris illustribus
capitulum
V
Cimon
[5.1]
(1) Cimon, Miltiades filius, Atheniensis, duro admodum initio
usus est adulescentiae. nam cum pater eius litem aestimatam populo
solvere non potuisset ob eamque causam in vinclis publicis
decessisset, Cimon eadem custodia tenebatur neque legibus
Atheniensium emitti poterat, nisi pecuniam, qua pater multatus erat,
solvisset. (2) habebat autem in matrimonio sororem germanam suam,
nomine Elpinicen, non magis amore quam more ductus: namque
Atheniensibus licet eodem patre natas uxores ducere. (3) huius
coniugi cupidus Callias quidam, non tam generosus quam pecuniosus,
qui magnas pecunias ex metallis fecerat, egit cum Cimone, ut eam sibi
uxorem daret; id si impetrasset, se pro illo pecuniam soluturum. (4)
is cum talem condicionem aspernaretur, Elpinice negavit se passuram
Miltiadis progeniem in vinclis publicis interire, quoniam prohibere
posset, seque Calliae nupturam, si ea, quae polliceretur,
praestitisset.
[5.2]
(1) tali modo custodia liberatus
Cimon celeriter ad principatum pervenit. habebat enim satis
eloquentiae, summam liberalitatem, magnam prudentiam cum iuris
civilis tum rei militaris, quod cum patre a puero in exercitibus
fuerat versatus. itaque hic et populum urbanum in sua tenuit
potestate et apud exercitum plurimum valuit auctoritate. (2) primum
imperator apud flumen Strymona magnas copias Thraecum fugavit,
oppidum Amphipolim constituit eoque decem milia Atheniensium in
coloniam misit. idem iterum apud Mycalen Cypriorum et Phoenicum
ducentarum navium classem devictam cepit, eodemque die pari fortuna
in terra usus est. (3) namque hostium navibus captis statim ex classe
copias suas eduxit barbarorumque maximam vim uno concursu prostravit.
(4) qua victoria magna praeda potitus cum domum reverteretur, quod
iam nonnullae insulae propter acerbitatem imperii defecerant, bene
animatas confirmavit, alienatas ad officium redire coegit. (5)
Scyrum, quam eo tempore Dolopes incolebant, quod contumacius se
gesserant, vacuefecit, sessores veteres urbe insulaque eiecit, agros
civibus divisit. Thasios opulentia fretos suo adventu fregit. his ex
manubiis arx Athenarum, qua ad meridiem vergit, est ornata.
[5.3]
(1) quibus rebus cum unus in civitate maxime floreret, incidit in
eandem invidiam quam pater suus ceterique Atheniensium principes; nam
testarum suffragiis [quod illi ostrakismos vocant] decem annorum
exilio multatus est. (2) cuius facti celerius Athenienses quam ipsum
paenituit. nam cum ille animo forti invidiae ingratorum civium
cessisset bellumque Lacedaemonii Atheniensibus indixissent, confestim
notae eius virtutis desiderium consecutum est. (3) itaque post annum
quintum, quam expulsus erat, in patriam revocatus est. ille, quod
hospitio Lacedaemoniorum utebatur, satius existimans *** contendere,
Lacedaemonem sua sponte est profestus pacemque inter duas
potentissimas civitates conciliavit. (4) post, neque ita multo,
Cyprum cum ducentis navibus imperator missus, cum eius maiorem partem
insulae devicisset, in morbum implicitus in oppugnando oppido Citio
est mortuus.
[5.4]
(1) hunc Athenienses non solum in
bello, set etiam in pace diu desideraverunt. fuit enim tanta
liberalitate, cum compluribus locis praedia hortosque haberet, ut
numquam in eis custodem imposuerit fructus servandi gratia, ne quis
impediretur, quominus eius rebus, quibus quisque vellet frueretur.
(2) semper eum pedisequi cum nummis sunt secuti, ut, si quis opis
eius indigeret, haberet quod statim daret, ne differendo videretur
negare. saepe cum aliquem offensum fortunae videret minus bene
vestitum, suum amiculum dedit. (3) cottidie sic cena ei coquebatur,
ut quos invocatos vidisset in foro, omnis devocaret, quod facere
nullum diem praetermittebat. nulli fides eius, nulli opera, nulli res
familiaris defuit; multos locupletavit, compluris pauperes mortuos,
qui unde efferrentur non reliquissent, suo sumptu extulit. (4) sic se
gerendo minime est mirandum, si et vita eius fuit secura et mors
acerba.