Cornelii
Nepotis
de viris illustribus
capitulum
VI
Lysander
[6.1]
(1) Lysander Lacedaemonius magnam reliquit sui famam, magis
felicitate quam virtute partam. Atheniensis enim in Peloponnesios
sexto et vicesimo anno bellum gerentes confecisse apparet. (2) id qua
ratione consecutus sit, non latet. non enim virtute sui exercitus,
sed immodestia factum est adversariorum, qui, quod dicto audientes
imperatoribus suis non erant, dispalati in agris relictis navibus in
hostium venerunt potestatem. quo facto Athenienses se Lacedaemoniis
dederunt. (3) hac victoria Lysander elatus, cum antea semper
factiosus audaxque fuisset, sic sibi indulsit, ut eius opera in
maximum odium Graeciae Lacedaemonii pervenerint. (4) nam cum hanc
causam Lacedaemonii dictitassent sibi esse belli, ut Atheniensium
impotentem dominationem refringerent, postquam apud Aegos flumen
Lysander classis hostium est potitus, nihil aliud molitus est, quam
ut omnes civitates in sua teneret potestate, cum id se
Lacedaemoniorum causa facere simularet. (5) namque undique qui
Atheniensium rebus studuissent, eiectis, decem delegerat in una
quaque civitate, quibus summum imperium potestatemque omnium rerum
committeret. horum in numerum nemo admittebatur, nisi qui aut eius
hospitio contineretur aut se illius fore proprium fide confirmarat.
[6.2]
(1) ita decemvirali potestate in omnibus urbibus
constituta ipsius nutu omnia gerebantur. cuius de crudelitate ac
perfidia satis est unam rem exempli gratia proferre, ne de eodem
plura enumerando defatigemus lectores. (2) victor ex Asia cum
reverteretur Thasumque divertisset, quod ea civitas praecipua fide
fuerat erga Athenienses, proinde ac si idem firmissimi solerent esse
amici, qui constantes fuissent inimici, pervertere eam concupivit.
(3) vidit autem nisi in eo occultasset voluntatem, futurum ut Thasii
dilaberentur consulerentque rebus suis ***
[6.3]
(1)
itaque hi decemviralem illam potestatem ab illo constitutam
sustulerunt. quo dolore incensus iniit consilia reges Lacedaemoniorum
tollere. sed sentiebat id se sine ope deorum facere non posse, quod
Lacedaemonii omnia ad oracula referre consuerant. (2) primum
Delphicum corrumpere est conatus. cum id non potuisset, Dodonam
adortus est. hinc quoque repulsus dixit se vota suscepisse, quae Iovi
Hammoni solveret, existimans se Afros facilius corrupturum. (3) hac
spe cum profectus esset in Africam, multum eum antistites Iovis
fefellerunt. nam non solum corrumpi non potuerunt, sed etiam legatos
Lacedaemonem miserunt, qui Lysandrum accusarent, quod sacerdotes fani
corrumpere conatus esset. (4) accusatus hoc crimine iudicumque
absolutus sententiis, Orchomeniis missus subsidio occisus est a
Thebanis apud Haliartum. (5) quam vere de eo secus foret iudicatum,
oratio, indicio fuit, quae post mortem in domo eius reperta est, in
qua suadet Lacedaemoniis, ut regia potestate dissoluta ex omnibus dux
deligatur ad bellum gerendum, sed sic scripta, ut deum videretur
congruere sententiae, quam ille se habiturum pecunia fidens non
dubitarat. hanc ei scripsisse Cleon Halicarnasius dicitur.
[6.4]
(1) atque hoc loco non est praetereundum factum Pharnabazi,
satrapis regii. nam cum Lysander praefectus classis in bello multa
crudeliter avareque fecisset deque iis rebus suspicaretur ad cives
suos esse perlatum, petiit a Pharnabazo, ut ad ephoros sibi
testimonium daret, quanta sanctitate bellum gessisset sociosque
tractasset, deque ea re accurate scriberet; magnam enim eius
auctoritatem in ea re futuram. (2) huic ille liberaliter pollicetur;
librum grandem verbis multis conscripsit, in quibus summis eum fert
laudibus. quem cum legisset probassetque, dum signatur, alterum pari
magnitudine, tanta similitudine, ut discerni non posset, signatum
subiecit, in quo accuratissime eius avaritiam perfidiamque accusarat.
(3) hunc Lysander domum cum redisset, postquam de suis rebus gestis
apud maximum magistratum, quae voluerat dixerat, testimoni loco
librum a Pharnabazo datum tradidit. hunc summoto Lysandro cum ephori
cognossent, ipsi legendum dederunt. ita ille imprudens ipse suus fuit
accusator.