Cornelii
Nepotis
de viris illustribus
capitulum
VII
Alcibiades
[7.1]
(1) Alcibiades, Cliniae filius, Atheniensis. in hoc quid natura
efficere possit videtur experta. constat enim inter omnes, qui de eo
memoriae prodiderunt, nihil illo fuisse excellentius vel in vitiis
vel in virtutibus. (2) natus in amplissima civitate summo genere,
omnium aetatis suae multo formosissimus; ad omnes res aptus
consiliique plenus - namque imperator fuit summus et mari et terra -,
disertus, ut in primis dicendo valeret, quod tanta erat commendatio
oris atque orationis, ut nemo ei dicendo posset resistere, (3) dives,
cum tempus posceret, laboriosus, patiens, liberalis, splendidus non
minus in vita quam victu, affabilis, blandus, temporibus callidissime
serviens: (4) idem, simulac se remiserat neque causa suberat qua re
animi laborem perferret, luxuriosus, dissolutus, libidinosus,
intemperans reperiebatur, ut omnes admirarentur in uno homine tantam
esse dissimilitudinem tamque diversam naturam.
[7.2]
(1)
educatus est in domo Pericli - privignus enim eius fuisse dicitur -,
eruditus a Socrate; socerum habuit Hipponicum, omnium Graeca lingua
loquentium ditissimum, ut, si ipse fingere vellet, neque plura bona
reminisci neque maiora posset consequi, quam vel natura vel fortuna
tribuerat. (2) ineunte adulescentia amatus est a multis more
Graecorum, in eis Socrate, de quo mentionem facit Plato in Symposio.
namque eum induxit commemorantem se pernoctasse cum Socrate neque
aliter ab eo surrexisse, ac filius a parente debuerit. (3) posteaquam
robustior est factus, non minus multos amavit, in quorum amore, quoad
licitum est odiosa, multa delicate iocoseque fecit: quae referremus,
nisi maiora potiora haberemus.
[7.3]
(1) bello
Peloponnesio huius consilio atque auctoritate Athenienses bellum
Syracusanis indixerunt. ad quod gerendum ipse dux delectus est, duo
praeterea collegae dati, Nicias et Lamachus. (2) id cum appararetur,
priusquam classis exiret, accidit ut una nocte omnes hermae, qui in
oppido erant Athenis, deicerentur praeter unum, qui ante ianuam erat
Andocidi - itaque ille postea Mercurius Andocidi vocitatus est -. (3)
hoc cum appareret non sine magna multorum consensione esse factum,
quae non ad privatam, sed publicam rem pertineret, magnus multitudini
timor est iniectus, ne qua repentina vis in civitate exsisteret, quae
libertatem opprimeret populi. (4) hoc maxime convenire in Alcibiadem
videbatur, quod et potentior et maior quam privatus existimabatur:
multos enim liberalitate devinxerat, plures etiam opera forensi suos
reddiderat. (5) qua re fiebat, ut omnium oculos, quotienscumque in
publicum prodisset, ad se converteret neque ei par quisquam in
civitate poneretur. itaque non solum spem in eo habebant maximam, sed
etiam timorem, quod et obesse plurimum et prodesse poterat. (6)
aspergebatur etiam infamia, quod in domo sua facere mysteria
dicebatur - quod nefas erat more Atheniensium -; idque non ad
religionem, sed ad coniurationem pertinere existimabatur.
[7.4]
(1) hoc crimine in contione ab inimicis compellabatur. sed
instabat tempus ad bellum proficiscendi. id ille intuens neque
ignorans civium suorum consuetudinem postulabat, si quid de se agi
vellent, potius de praesente quaestio haberetur, quam absens invidiae
crimine accusaretur. (2) inimici vero eius quiescendum in praesenti,
quia noceri non posse intellegebant, et illud tempus exspectandum
decreverunt, quo exisset, ut absentem aggrederentur; itaque fecerunt.
(3) nam postquam in Siciliam eum pervenisse crediderunt, absentem,
quod sacra violasset, reum fecerunt. qua de re cum ei nuntius a
magistratu in Siciliam missus esset, ut domum ad causam dicendam
rediret, essetque in magna spe provinciae bene administrandae, non
parere noluit et in trierem, quae ad eum erat deportandum missa,
ascendit. (4) hac Thurios in Italiam pervectus, multa secum reputans
de immoderata civium suorum licentia crudelitateque erga nobiles,
utilissimum ratus impendentem evitare tempestatem, clam se ab
custodibus subduxit et inde primum Elidem, dein Thebas venit. (5)
postquam autem se capitis damnatum bonis publicatis audivit, et, id
quod usu venerat, Eumolpidas sacerdotes a populo coactos, ut se
devoverent, eiusque devotionis quo testatior esset memoria, exemplum
in pila lapidea incisum esse positum in publico, Lacedaemonem
demigravit. (6) ibi, ut ipse praedicare consuerat, non adversus
patriam, sed inimicos suos bellum gessit, quod eidem hostes essent
civitati: nam cum intellegerent se plurimum prodesse posse rei
publicae, ex ea eiecisse plusque irae suae quam utilitati communi
paruisse. (7) itaque huius consilio Lacedaemonii cum Perse rege
amicitiam fecerunt, dein Deceleam in Attica munierunt praesidioque
ibi perpetuo posito in obsidione Athenas tenuerunt. eiusdem opera
Ioniam a societate averterunt Atheniensium. quo facto multo
superiores bello esse coeperunt.
[7.5]
(1) neque vero his
rebus tam amici Alcibiadi sunt facti quam timore ab eo alienati. nam
cum acerrimi viri praestantem prudentiam in omnibus rebus
cognoscerent, pertimuerunt, ne caritate patriae ductus aliquando ab
ipsis descisceret et cum suis in gratiam rediret. itaque tempus eius
interficiundi quaerere instituerunt. (2) id Alcibiades diutius celari
non potuit: erat enim ea sagacitate, ut decipi non posset, praesertim
cum animum attendisset ad cavendum. itaque ad Tissaphernem,
praefectum regis Darii, se contulit. (3) cuius cum in intimam
amicitiam pervenisset et Atheniensium male gestis in Sicilia rebus
opes senescere, contra Lacedaemoniorum crescere videret, initio cum
Pisandro praetore, qui apud Samum exercitum habebat, per internuntios
colloquitur et de reditu suo facit mentionem. erat enim eodem, quo
Alcibiades, sensu, populi potentiae non amicus et optimatium fautor.
(4) ab hoc destitutus primum per Thrasybulum, Lyci filium, ab
exercitu recipitur praetorque fit apud Samum, post suffragante
Theramene populi scito restituitur parique absens imperio praeficitur
simul cum Thrasybulo et Theramene. (5) horum in imperio tanta
commutatio rerum facta est, ut Lacedaemonii, qui paulo ante victores
viguerant, perterriti pacem peterent. victi enim erant quinque
proeliis terrestribus, tribus navalibus, in quibus ducentas naves
triremes amiserant, quae captae in hostium venerant potestatem. (6)
Alcibiades simul cum collegis receperat Ioniam, Hellespontum, multas
praeterea urbes Graecas, quae in ora sitae sunt Asiae, quarum
expugnarant complures, in his Byzantium, neque minus multas consilio
ad amicitiam adiunxerant, quod in captos clementia fuerant usi. (7)
ita praeda onusti, locupletato exercitu, maximis rebus gestis Athenas
venerunt.
[7.6]
(1) his cum obviam universa civitas in
Piraeum descendisset, tanta fuit omnium exspectatio visendi
Alcibiadis, ut ad eius triremem vulgus conflueret, proinde ac si
solus advenisset. (2) sic enim populo erat persuasum, et adversas
superiores et praesentes secundas res accidisse eius opera. itaque et
Siciliae amissum et Lacedaemoniorum victorias culpae suae tribuebant,
quod talem virum e civitate expulissent. neque id sine causa
arbitrari videbantur. nam postquam exercitui praeesse coeperat, neque
terra neque mari hostes pares esse potuerant. (3) hic ut e navi
egressus est, quamquam Theramenes et Thrasybulus eisdem rebus
praefuerant simulque venerant in Piraeum, tamen unum omnes illum
prosequebantur, et, id quod numquam antea usu venerat nisi Olympiae
victoribus, coronis aureis aeneisque vulgo donabatur. ille lacrumans
talem benevolentiam civium suorum accipiebat, reminiscens pristini
temporis acerbitatem. (4) postquam astu venit, contione advocata sic
verba fecit, ut nemo tam ferus fuerit, quin eius casum lacrumarit
inimicumque iis se ostenderit, quorum opera patria pulsus fuerat,
proinde ac si alius populus, non ille ipse, qui tum flebat, eum
sacrilegii damnasset. (5) restituta ergo huic sunt publice bona,
eidemque illi Eumolpidae sacerdotes rursus resacrare sunt coacti, qui
eum devoverant, pilaeque illae, in quibus devotio fuerat scripta, in
mare praecipitatae.
[7.7]
(1) haec Alcibiadi laetitia non
nimis fuit diuturna. nam cum ei omnes essent honores decreti totaque
res publica domi bellique tradita, ut unius arbitrio gereretur, et
ipse postulasset, ut duo sibi collegae darentur, Thrasybulus et
Adimantus, neque id negatum esset, classe in Asiam profectus, quod
apud Cymen minus ex sententia rem gesserat, in invidiam recidit: (2)
nihil enim eum non efficere posse ducebant. ex quo fiebat ut omnia
minus prospere gesta culpae tribuerent, cum aut eum neglegenter aut
malitiose fecisse loquerentur, sicut tum accidit: nam corruptum a
rege capere Cymen noluisse arguebant. (3) itaque huic maxime putamus
malo fuisse nimiam opinionem ingenii atque virtutis: timebatur enim
non minus quam diligebatur, ne secunda fortuna magnisque opibus
elatus tyrannidem concupisceret. quibus rebus factum est, ut absenti
magistratum abrogarent et alium in eius locum substituerent. (4) id
ille ut audivit, domum reverti noluit et se Pactyen contulit ibique
tria castella communiit, Ornos, Bizanthen, Neontichos, manuque
collecta primus Graecae civitatis in Thraeciam introiit, gloriosius
existimans barbarum praeda locupletari quam Graiorum. qua ex re
creverat cum fama tum opibus, magnamque amicitiam sibi cum quibusdam
regibus Thraeciae pepererat.
[7.8]
(1) neque tamen a
caritate patriae potuit recedere. nam cum apud Aegos flumen
Philocles, praetor Atheniensium, classem constituisset suam neque
longe abesset Lysander, praetor Lacedaemoniorum, qui in eo erat
occupatus, ut bellum quam diutissime duceret, quod ipsis pecunia a
rege suppeditabatur, contra Atheniensibus exhaustis praeter arma et
naves nihil erat super, Alcibiades ad exercitum venit Atheniensium
ibique praesente vulgo agere coepit: si vellent, (2) se coacturum
Lysandrum dimicare aut pacem petere; Lacedaemonios eo nolle classe
confligere, quod pedestribus copiis plus quam navibus valerent; (3)
sibi autem esse facile Seuthem, regem Thraecum, deducere, ut eum
terra depelleret: quo facto necessario aut classe conflicturum aut
bellum compositurum. (4) id etsi vere dictum Philocles
animadvertebat, tamen postulata facere noluit, quod sentiebat se
Alcibiade recepto nullius momenti apud exercitum futurum et, si quid
secundi evenisset, nullam in ea re suam partem fore, contra ea, si
quid adversi accidisset, se unum eius delicti futurum reum. (5) ab
hoc discedens Alcibiades «quoniam» inquit «victoriae
patriae repugnas, illud moneo, iuxta hostem castra habeas nautica:
periculum est enim, ne immodestia militum vestrorum occasio detur
Lysandro vestri opprimendi exercitus». (6) neque ea res illum
fefellit. nam Lysander, cum per speculatores comperisset vulgum
Atheniensium in terram praedatum exisse navesque paene inanes
relictas, tempus rei gerendae non dimisit eoque impetu bellum totum
delevit.
[7.9]
(1) at Alcibiades, victis Atheniensibus,
non satis tuta eadem loca sibi arbitrans, penitus in Thraeciam se
supra Propontidem abdidit, sperans ibi facillime suam fortunam occuli
posse. falso. (2) nam Thraeces, postquam eum cum magna pecunia
venisse senserunt, insidias fecerunt: qui ea, quae apportarat,
abstulerunt, ipsum capere non potuerunt. (3) ille cernens nullum
locum sibi tutum in Graecia propter potentiam Lacedaemoniorum, ad
Pharnabazum in Asiam transiit, quem quidem adeo sua cepit humanitate,
ut eum nemo in amicitia antecederet. namque ei Grynium dederat, in
Phrygia castrum, ex quo quinquagena talenta vectigalis capiebat. (4)
qua fortuna Alcibiades non erat contentus neque Athenas victas
Lacedaemoniis servire poterat pati. itaque ad patriam liberandam omni
ferebatur cogitatione. (5) sed videbat id sine rege Perse non posse
fieri, ideoque eum amicum sibi cupiebat adiungi neque dubitabat
facile se consecuturum, si modo eius conveniundi habuisset
potestatem. nam Cyrum fratrem ei bellum clam parare Lacedaemoniis
adiuvantibus sciebat: id si aperuisset, magnam se initurum gratiam
videbat.
[7.10]
(1) hoc cum moliretur peteretque a
Pharnabazo, ut ad regem mitteretur, eodem tempore Critias ceterique
tyranni Atheniensium certos homines ad Lysandrum in Asiam miserant,
qui eum certiorem facerent, nisi Alcibiadem sustulisset, nihil earum
rerum fore ratum, quas ipse Athenis constituisset: qua re, si suas
res gestas manere vellet, illum persequeretur. (2) his Laco rebus
commotus statuit accuratius sibi agendum cum Pharnabazo. huic ergo
renuntiat, quae regi cum Lacedaemoniis essent, nisi Alcibiadem vivum
aut mortuum sibi tradidisset. (3) non tulit hunc satrapes et violare
clementiam quam regis opes minui maluit. itaque misit Susamithrem et
Bagaeum ad Alcibiadem interficiendum, cum ille esset in Phrygia
iterque ad regem compararet. (4) missi clam vicinitati, in qua tum
Alcibiades erat, dant negotium, ut eum interficiant. illi cum ferro
aggredi non auderent, noctu ligna contulerunt circa casam eam, in qua
quiescebat, eamque succenderunt, ut incendio conficerent, quem manu
superari posse diffidebant. (5) ille autem, ut sonitu flammae est
excitatus, etsi gladius ei erat subductus, familiaris sui subalare
telum eripuit. namque erat cum eo quidam ex Arcadia hospes, qui
numquam discedere voluerat. hunc sequi se iubet et id, quod in
praesentia vestimentorum fuit, arripit. his in ignem coniectis
flammae vim transiit. (6) quem ut barbari incendium effugisse
viderunt, telis eminus missis interfecerunt caputque eius ad
Pharnabazum rettulerunt. at mulier, quae cum eo vivere consuerat,
muliebri sua veste contectum aedificii incendio mortuum cremavit,
quod ad vivum interimendum erat comparatum. sic Alcibiades annos
circiter quadraginta natus diem obiit supremum.
[7.11]
(1)
hunc infamatum a plerisque tres gravissimi historici summis laudibus
extulerunt: Thucydides, qui eiusdem aetatis fuit, Theopompus, post
aliquanto natus, et Timaeus: qui quidem duo maledicentissimi nescio
quo modo in illo uno laudando consenserunt. (2) namque ea, quae supra
scripsimus, de eo praedicarunt atque hoc amplius: cum Athenis,
splendidissima civitate, natus esset, omnes splendore ac dignitate
superasse vitae; (3) postquam inde expulsus Thebas venerit, adeo
studiis eorum inservisse, ut nemo eum labore corporisque viribus
posset aequiperare - omnes enim Boeotii magis firmitati corporis quam
ingenii acumini inserviunt -; (4) eundem apud Lacedaemonios, quorum
moribus summa virtus in patientia ponebatur, sic duritiae se dedisse,
ut parsimonia victus atque cultus omnes Lacedaemonios vinceret;
fuisse apud Thraecas, homines vinolentos rebusque veneriis deditos:
(5) hos quoque in his rebus antecessisse; venisse ad Persas, apud
quos summa laus esset fortiter venari, luxuriose vivere: horum sic
imitatum consuetudinem, ut illi ipsi eum in his maxime admirarentur.
(6) quibus rebus effecisse ut, apud quoscumque esset, princeps
poneretur habereturque carissimus. sed satis de hoc: reliquos
ordiamur.