Cornelii
Nepotis
de viris illustribus
capitulum VIII
Thrasybulus
[8.1]
(1) Thrasybulus, Lyci filius, Atheniensis. si per se virtus sine
fortuna ponderanda est, dubito an hunc primum omnium ponam. illud
sine dubio: neminem huic praefero fide, constantia, magnitudine
animi, in patriam amore. (2) nam quod multi voluerunt paucique
potuerunt, ab uno tyranno patriam liberare, huic contigit, ut a
triginta oppressam tyrannis e servitute in libertatem vindicaret. (3)
sed nescio quo modo, cum eum nemo anteiret his virtutibus, multi
nobilitate praecucurrerunt. primum Peloponnesio bello multa hic sine
Alcibiade gessit, ille nullam rem sine hoc: quae ille universa
naturali quodam bono fecit lucri. (4) sed illa tamen omnia communia
imperatoribus cum militibus et fortuna, quod in proelii concursu abit
res a consilio ad vires +vimque+ pugnantium. itaque iure suo nonnulla
ab imperatore miles, plurima vero fortuna vindicat seque hic plus
valuisse quam ducis prudentiam vere potest praedicare. (5) qua re
illud magnificentissimum factum proprium est Thrasybuli. nam cum
triginta tyranni praepositi a Lacedaemoniis servitute oppressas
tenerent Athenas, plurimos civis quibus in bello parserat fortuna,
partim patria expulissent partim interfecissent, plurimorum bona
publicata inter se divisissent, non solum princeps, sed etiam solus
initio bellum iis indixit.
[8.2]
(1) hic enim cum Phylen
confugisset, quod est castellum in Attica munitissimum, non plus
habuit secum triginta de suis. hoc initium fuit salutis Actaeorum,
hoc robur libertatis clarissimae civitatis. (2) neque vero hic non
contemptus est primo a tyrannis atque eius solitudo. quae quidem res
et illis contemnentibus pernicii et huic despecto saluti fuit; haec
enim illos segnes ad persequendum, hos autem tempore ad comparandum
dato fecit robustiores. (3) quo magis praeceptum illud omnium in
animis esse debet, nihil in bello oportere contemni, neque sine causa
dici matrem timidi flere non solere. (4) neque tamen pro opinione
Thrasybuli auctae sunt opes: nam iam tum illis temporibus fortius
boni pro libertate loquebantur quam pugnabant. (5) hinc in Piraeum
transiit Munychiamque munivit. hanc bis tyranni oppugnare sunt
adorti, ab eaque turpiter repulsi protinus in urbem armis
impedimentisque amissis refugerunt. (6) usus est Thrasybulus non
minus prudentia quam fortitudine. nam cedentes violari vetuit - cives
enim civibus parcere aequum censebat -, neque quisquam est vulneratus
nisi qui prior impugnare voluit. neminem iacentem veste spoliavit,
nil attigit nisi arma, quorum indigebat, quaeque ad victum
pertinebant. (7) in secundo proelio cecidit Critias, dux tyrannorum,
cum quidem exadversus Thrasybulum fortissime pugnaret.
[8.3]
(1) hoc deiecto Pausanias venit Atticis auxilio, rex
Lacedaemoniorum. is inter Thrasybulum et eos, qui urbem tenebant,
fecit pacem his condicionibus: ne qui praeter triginta tyrannos et
decem, qui postea praetores creati superioris more crudelitatis erant
usi, afficerentur exilio neve bona publicarentur; rei publicae
procuratio pupulo redderetur. (2) praeclarum hoc quoque Thrasybuli,
quod reconciliata pace, cum plurimum in civitate posset, legem tulit,
ne quis ante actarum rerum accusaretur neve multaretur, eamque illi
oblivionis appellarunt. (3) neque vero hanc tantum ferendam curavit,
sed etiam ut valeret effecit. nam cum quidam ex iis, qui simul cum eo
in exilio fuerant, caedem facere eorum vellent, cum quibus in gratiam
reditum erat publice, prohibuit et id, quod pollicitus erat,
praestitit.
[8.4]
(1) huic pro tantis meritis honoris
causa corona a populo data est, facta duabus virgulis oleaginis. quam
quod amor civium et non vis expresserat, nullam habuit invidiam
magnaque fuit gloria. (2) bene ergo Pittacus ille, qui septem
sapientium numero est habitus, cum Mytilenaei multa milia iugerum
agri ei muneri darent, «nolite, oro vos», inquit, «id
mihi dare, quod multi invideant, plures etiam concupiscant. qua re ex
istis nolo amplius quam centum iugera, quae et meam animi aequitatem
et vestram voluntatem indicent». nam parva munera diutina,
locupletia non propia esse consuerunt. (3) illa igitur corona
contentus Thrasybulus neque amplius requisivit neque quemquam honore
se antecessisse existimavit. (4) hic sequenti tempore, cum praetor
classem ad Ciliciam appulisset neque satis diligenter in castris eius
agerentur vigiliae, a barbaris ex oppido noctu eruptione facta in
tabernaculo interfectus est.