Cornelii
Nepotis
de viris illustribus
capitulum
IX
Conon
[9.1]
(1) Conon Atheniensis Peloponnesio bello accessit ad rem
publicam, in eoque eius opera magni fuit. nam et praetor pedestribus
exercitibus praefuit et praefectus classis magnas mari res gessit.
quas ob causas praecipuus ei honos habitus est. namque omnibus unus
insulis praefuit, in qua potestate Pheras cepit, coloniam
Lacedaemoniorum. (1) fuit etiam extremo Peloponnesio bello praetor,
cum apud Aegos flumen copiae Athensiensium ab Lysandro sunt devictae.
sed tum afuit, eoque peius res administrata est; nam et prudens rei
militaris et diligens erat imperator. (3) itaque nemini erat his
temporibus dubium, si affuisset, illam Atheniensis calamitatem
accepturos non fuisse.
[9.2]
(1) rebus autem afflictis,
cum patriam obsideri audisset, non quaesivit, ubi ipse tuto viveret,
sed unde praesidio posset esse civibus suis. itaque contulit se ad
Pharnabazum, satrapem Ioniae et Lydiae eundemque generum regis et
propinquum; apud quem ut multum gratia valeret, multo labore
multisque effecit periculis. (2) nam cum Lacedaemonii Atheniensibus
devictis in societate non manerent, quam cum Artaxerxe fecerant,
Agesilaumque bellatum misissent in Asiam, maxime impulsi a
Tissapherne, qui ex intimis regis ab amicitia eius defecerat et cum
Lacedaemoniis coierat societatem, hunc adversus Pharnabazus habitus
est imperator, re quidem vera exercitui praefuit Conon eiusque omnia
arbitrio gesta sunt. (3) hic multum ducem summum Agesilaum impedivit
saepeque eius consiliis obstitit, neque vero non fuit apertum, si
ille non fuisset, Agesilaum Asiam Tauro tenus regi fuisse erepturum.
(4) qui posteaquam domum a suis civibus revocatus est, quod Boeotii
et Athenienses Lacedaemoniis bellum indixerant, Conon nihilo setius
apud praefectos regis versabatur iisque omnibus magno erat usui.
[9.3]
(1) defecerat a rege Tissaphernes, neque id tam
Artaxerxi quam ceteris erat apertum; multis enim magnisque meritis
apud regem, etiam cum in officio non maneret, valebat. neque id erat
mirandum, si non facile ad credendum adducebatur, reminiscens eius se
opera Cyrum fratrem superasse. (2) huius accusandi gratia Conon a
Pharnabazo ad regem missus posteaquam venit, primum ex more Persarum
ad chiliarchum, qui secundum gradum imperii tenebat, Tithraustem
accessit seque ostendit cum rege colloqui velle: nemo enim sine hoc
admittitur. (3) huic ille, «nulla» inquit «mora
est, sed tu delibera, utrum colloqui malis an per litteras agere,
quae cogitas. necesse est enim, si in conspectum veneris, venerari te
regem - quod proskynæsin illi vocant -. hoc si tibi grave est,
per me nihilo setius editis mandatis conficies, quod studes».
(4) tum Conon «mihi vero» inquit «non est grave
quemvis honorem habere regi, sed vereor, ne civitati meae sit
opprobrio, si, cum ex ea sim profectus, quae ceteris gentibus
imperare consuerit, potius barbarorum quam illius more fungar».
itaque quae huic volebat scripta tradidit.
[9.4]
(1)
quibus cognitis rex tantum auctoritate eius motus est, ut et
Tissaphernem hostem iudicarit, et Lacedaemonios bello persequi
iusserit, et ei permiserit quem vellet eligere ad dispensandam
pecuniam. id arbitrium Conon negavit sui esse consilii, sed ipsius,
qui optime suos nosse deberet, sed se suadere, Pharnabazo id negotii
daret. (2) hinc magnis muneribus donatus ad mare est missus, ut
Cypriis et Phoenicibus ceterisque maritimis civitatibus navis longas
imperaret classemque, qua proxima aestate mare tueri posset,
compararet, dato adiutore Pharnabazo, sicut ipse voluerat. (3) id ut
Lacedaemoniis est nuntiatum, non sine cura rem administrant, quod
maius bellum imminere arbitrabantur, quam si cum barbaro solum
contenderent. nam ducem fortem, prudentem regiis opibus praefuturum
ac secum dimicaturum videbant, quem neque consilio neque copiis
superare possent. (4) hac mente magnam contrahunt classem;
proficiscuntur Pisandro duce. hos Conon apud Cnidum adortus magno
proelio fugat, multas naves capit, complures deprimit. qua victoria
non solum Athenae, sed etiam cuncta Graecia, quae sub Lacedaemoniorum
fuerat imperio, liberata est. (5) Conon cum parte navium in patriam
venit, muros dirutos a Lysandro utrosque, et Piraei et Athenarum,
reficiendos curat, pecuniaeque quinquaginta talenta, quae a
Pharnabazo acceperat, civibus suis donat.
[9.5]
(1)
accidit huic, quod ceteris mortalibus, ut inconsideratior in secunda
quam in adversa esset fortuna. nam classe Peloponnesiorum devicta,
cum ultum se iniurias patriae putaret, plura concupivit quam efficere
potuit. (2) neque tamen ea non pia et probanda fuerunt, quod potius
patriae opes augeri quam regis maluit. nam cum magnam auctoritatem
sibi pugna illa navali, quam apud Cnidum fecerat, constituisset non
solum inter barbaros, sed etiam omnis Graeciae civitates, clam dare
operam coepit, ut Ioniam et Aeoliam restitueret Atheniensibus. (3) id
cum minus diligenter esset celatum, Tiribazus, qui Sardibus praeerat,
Cononem evocavit, simulans ad regem eum se mittere velle magna de re.
huius nuntio parens cum venisset, in vincla coniectus est, in quibus
aliquamdiu fuit. (4) inde nonnulli eum ad regem abductum ibique eum
perisse scriptum reliquerunt. contra ea Dinon historicus, cui nos
plurimum de Persicis rebus credimus, effugisse scripsit; illud
addubitat, utrum Tiribazo sciente an imprudente sit factum.