Cornelii
Nepotis
de viris illustribus
capitulum
X
Dion
[10.1]
(1) Dion, Hipparini filius, Syracusanus, nobili genere natus,
utraque implicatus tyrannide Dionysiorum. namque ille superior
Aristomachen, sororem Dionis, habuit in matrimonio, ex qua duos
filios, Hipparinum et Nisaeum, procreavit totidemque filias, nomine
Sophrosynen et Areten, quarum priorem Dionysio filio, eidem cui
regnum reliquit, nuptum dedit, alteram, Areten, Dioni. (2) Dion autem
praeter nobilem propinquitatem generosamque maiorum famam multa alia
ab natura habuit bona, in his ingenium docile, come, aptum ad artes
optimas, magnam corporis dignitatem, quae non minimum commendat,
magnas praeterea divitias a patre relictas, quas ipse tyranni
muneribus auxerat. (1) erat intimus Dionysio priori, neque minus
propter mores quam affinitatem. namque etsi Dionysii crudelitas ei
displicebat, tamen salvum propter necessitudinem, magis etiam suorum
causa studebat. aderat in magnis rebus, eiusque consilio multum
movebatur tyrannus, nisi qua in re maior ipsius cupiditas
intercesserat. (4) legationes vero omnes, quae essent inlustriores,
per Dionem administrabantur; quas quidem ille diligenter obeundo,
fideliter administrando crudelissimum nomen tyranni sua humanitate
tegebat. hunc a Dionysio missum Carthaginienses sic suspexerunt, (5)
ut neminem umquam Graeca lingua loquentem magis sint admirati.
[10.2]
(1) neque vero haec Dionysium fugiebant; nam
quanto esset sibi ornamento, sentiebat. quo fiebat, ut uni huic
maxime indulgeret neque eum secus diligeret ac filium; (2) qui
quidem, cum Platonem Tarentum venisse fama in Siciliam esset perlata,
adulescenti negare non potuerit, quin eum accerseret, cum Dion eius
audiendi cupiditate flagraret. dedit ergo huic veniam magnaque eum
ambitione Syracusas perduxit. (3) quem Dion adeo admiratus est atque
adamavit, ut se ei totum traderet. neque vero minus ipse Plato
delectatus est Dione. itaque cum a tyranno crudeliter violatus esset,
quippe qui eum venumdari iussisset, tamen eodem rediit eiusdem Dionis
precibus adductus. (4) interim in morbum incidit Dionysius. quo cum
gravi conflictaretur, quaesivit a medicis Dion, quem ad modum se
haberet, simulque ab iis petiit, si forte in maiori esset periculo,
ut sibi faterentur; nam velle se cum eo colloqui de partiendo regno,
quod sororis suae filios ex illo natos partem regni putabat debere
habere. (5) id medici non tacuerunt et ad Dionysium filium sermonem
rettulerunt. quo ille commotus, ne agendi esset Dioni potestas, patri
soporem medicos dare coegit. hoc aeger sumpto ut somno sopitus diem
obiit supremum.
[10.3]
(1) tale initium fuit Dionis et
Dionysi simultatis, eaque multis rebus aucta est. sed tamen primis
temporibus aliquamdiu simulata inter eos amicitia mansit. sicut cum
Dion non desisteret obsecrare Dionysium, ut Platonem Athenis
arcesseret et eius consiliis uteretur, ille, qui in aliqua re vellet
patrem imitari, morem ei gessit. (2) eodemque tempore Philistum
historicum Syracusas reduxit, hominem amicum non magis tyranno quam
tyrannis. sed de hoc in eo libro plura sunt exposita, qui de
historicis Graecis conscriptus est. (3) Plato autem tantum apud
Dionysium auctoritate potuit valuitque eloquentia, ut ei persuaserit
tyrannidis facere finem libertatemque reddere Syracusanis. a qua
voluntate Philisti consilio deterritus aliquanto crudelior esse
coepit.
[10.4]
(1) qui quidem, cum a Dione se superari
videret ingenio, auctoritate, amore populi, verens ne, si eum secum
haberet, aliquam occasionem sui daret opprimendi, navem ei triremem
dedit, qua Corinthum deveheretur, ostendens se id utriusque facere
causa, ne, cum inter se timerent, alteruter alterum praeoccuparet.
(2) id cum factum multi indignarentur magnaeque esset invidiae
tyranno, Dionysius omnia, quae moveri poterant Dionis, in navis
imposuit ad eumque misit. sic enim existimari volebat, id se non odio
hominis, sed suae salutis fecisse causa. (3) postea vero quam audivit
eum in Peloponneso manum comparare sibique bellum facere conari,
Areten, Dionis uxorem, alii nuptum dedit filiumque eius sic educari
iussit, ut indulgendo turpissimis imbueretur cupiditatibus. (4) nam
puero, priusquam pubes esset, scorta adducebantur, vino epulisque
obruebatur, neque ullum tempus sobrio relinquebatur. (5) is usque eo
vitae statum commutatum ferre non potuit, postquam in patriam rediit
pater - namque appositi erant custodes, qui eum a pristino victu
deducerent -, ut se de superiore parte aedium deiecerit atque ita
interierit. sed illuc revertor.
[10.5]
(1) postquam
Corinthum pervenit Dion et eodem perfugit Heraclides ab eodem
expulsus Dionysio, qui praefectus fuerat equitum, omni ratione bellum
comparare coeperunt. (2) sed non multum proficiebant, quod multorum
annorum tyrannis magnarum opum putabatur; quam ob causam pauci ad
societatem periculi perducebantur. (3) sed Dion, fretus non tam suis
copiis quam odio tyranni, maximo animo duabus onerariis navibus
quinquaginta annorum imperium, munitum quingentis longis navibus,
decem equitum centumque peditum milibus, profectus oppugnatum, quod
omnibus gentibus admirabile est visum, adeo facile perculit, ut post
diem tertium, quam Siciliam attigerat, Syracusas introierit. ex quo
intellegi potest nullum esse imperium tutum nisi benevolentia
munitum. (4) eo tempore aberat Dionysius et in Italia classem
opperiebatur adversariorum, ratus neminem sine magnis copiis ad se
venturum. quae res eum fefellit. (5) nam Dion iis ipsis, qui sub
adversarii fuerant potestate, regios spiritus repressit totiusque
eius partis Siciliae potitus est, quae sub Dionysii fuerat potestate,
parique modo urbis Syracusarum praeter arcem et insulam adiunctam
oppido, (6) eoque rem perduxit, ut talibus pactionibus pacem tyrannus
facere vellet: Siciliam Dion obtineret, Italiam Dionysius, Syracusas
Apollocrates, cui maximam fidem uni habebat.
[10.6]
(1)
has tam prosperas tamque inopinatas res consecuta est subita
commutatio, quod fortuna sua mobilitate, quem paulo ante extulerat,
demergere est adorta. (2) primum in filio, de quo commemoravi supra,
suam vim exercuit. nam cum uxorem reduxisset, quae alii fuerat
tradita, filiumque vellet revocare ad virtutem a perdita luxuria,
accepit gravissimum parens vulnus morte filii. (3) deinde orta
dissensio est inter eum et Heraclidem, qui, quod ei principatum non
concedebat, factionem comparavit. neque is minus valebat apud
optimates, quorum consensu praeerat classi, cum Dion exercitum
pedestrem teneret. (4) non tulit hoc animo aequo Dion, et versum
illum Homeri rettulit ex secunda rhapsodia, in quo haec sententia
est: non posse bene geri rem publicam multorum imperiis. quod dictum
magna invidia consecuta est; namque aperuisse videbatur omnia in sua
potestate esse velle. (5) hanc ille non lenire obsequio, sed
acerbitate opprimere studuit, Heraclidemque, cum Syracusas venisset,
interficiendum curavit.
[10.7]
(1) quod factum omnibus
maximum timorem iniecit: nemo enim illo interfecto se tutum putabat.
ille autem adversario remoto licentius eorum bona, quos sciebat
adversus se sensisse, militibus dispertivit. (2) quibus divisis, cum
cottidiani maximi fierent sumptus, celeriter pecunia deesse coepit,
neque quo manus porrigeret suppetebat nisi in amicorum possessiones.
id eius modi erat, ut, cum milites reconciliasset, amitteret
optimates. (3) quarum rerum cura frangebatur, et insuetus male
audiendi non animo aequo ferebat de se ab iis male existimari, quorum
paulo ante in caelum fuerat elatus laudibus. vulgus autem offensa in
eum militum voluntate liberius loquebatur et tyrannum non ferendum
dictitabat.
[10.8]
(1) haec ille intuens cum, quem ad
modum sedaret, nesciret et, quorsum evaderent, timeret, Callicrates
quidam, civis Atheniensis, qui simul cum eo ex Peloponneso in
Siciliam venerat, homo et callidus et ad fraudem acutus, sine ulla
religione ac fide, adit ad Dionem et ait: (2) eum magno in periculo
esse propter offensionem populi et odium militum, quod nullo modo
evitare posset, nisi alicui suorum negotium daret, qui se simularet
illi inimicum. quem si invenisset idoneum, facile omnium animos
cogniturum adversariosque sublaturum, quod inimici eius dissidenti
suos sensus aperturi forent. (3) tali consilio probato excepit has
partes ipse Callicrates et se armat imprudentia Dionis. ad eum
interficiundum socios conquirit, adversarios eius convenit,
coniuratione confirmat. (4) res multis consciis quae gereretur, elata
defertur ad Aristomachen, sororem Dionis, uxoremque Areten. illae
timore perterritae conveniunt, cuius de periculo timebant. at ille
negat a Callicrate fieri sibi insidias, sed illa, quae agerentur,
fieri praecepto suo. (5) mulieres nihilo setius Callicratem in aedem
Proserpinae deducunt ac iurare cogunt, nihil ab illo periculi fore
Dioni. ille hac religione non modo non est deterritus, sed ad
maturandum concitatus est, verens ne prius consilium aperiretur suum,
quam cogitata perfecisset.
[10.9]
(1) hac mente proximo
die festo, cum a conventu se remotum Dion domi teneret atque in
conclavi edito recubuisset, consciis facinoris loca munitiora oppidi
tradit, domum custodiis saepit, (2) a foribus qui non discedant,
certos praeficit, navem triremem armatis ornat Philostratoque, fratri
suo, tradit eamque in portu agitare iubet, ut si exercere remiges
vellet, cogitans, si forte consiliis obstitisset fortuna, ut haberet,
qua fugeret ad salutem. (3) suorum autem e numero Zacynthios
adulescentes quosdam eligit cum audacissimos tum viribus maximis,
hisque dat negotium, ad Dionem eant inermes, sic ut conveniendi eius
gratia viderentur venire. hi propter notitiam sunt intromissi. (4) at
illi, ut limen eius intrarant, foribus obseratis in lecto cubantem
invadunt, colligant; fit strepitus, adeo ut exaudiri posset foris.
(5) hic autem, sicut ante saepe dictum est, quam invisa sit
singularis potentia et miseranda vita, qui se metui quam amari
malunt, cuivis facile intellectu fuit. (6) namque illi ipsi custodes,
si propria fuissent voluntate, foribus effractis servare eum
potuissent, quod illi inermes telum foris flagitantes vivum tenebant.
cui cum succurreret nemo, Lyco quidam Syracusanus per fenestram
gladium dedit, quo Dion interfectus est.
[10.10]
(1)
confecta caede, cum multitudo visendi gratia introisset, nonnulli ab
insciis pro noxiis conciduntur. nam celeri rumore dilato, Dioni vim
allatam, multi concurrerant, quibus tale facinus displicebat. hi
falsa suspicione ducti immerentes ut sceleratos occidunt. (2) huius
de morte ut palam factum est, mirabiliter vulgi mutata est voluntas.
nam qui vivum eum tyrannum vocitarant, eidem liberatorem patriae
tyrannique expulsorem praedicabant. sic subito misericordia odio
successerat, ut eum suo sanguine ab Acherunte, si possent, cuperent
redimere. (3) itaque in urbe celeberrimo loco, elatus publice,
sepulcri monumento donatus est. diem obiit circiter annos
quinquaginta quinque natus, quartum post annum, quam ex Peloponneso
in Siciliam redierat.