Cornelii
Nepotis
de viris illustribus
capitulum
XI
Iphicrates
[11.1]
(1) Iphicrates Atheniensis non tam magnitudine rerum gestarum
quam disciplina militari nobilitatus est. fuit enim talis dux, ut non
solum aetatis suae cum primis compararetur, sed ne de maioribus natu
quidem quisquam antiponeretur. (2) multum vero in bello est versatus,
saepe exercitibus praefuit, nusquam culpa male rem gessit, semper
consilio vicit tantumque eo valuit, ut multa in re militari partim
nova attulerit, partim meliora fecerit. (3) namque ille pedestria
arma mutavit. cum ante illum imperatorem maximis clipeis, brevibus
hastis, minutis gladiis uterentur, (4) ille e contrario peltam pro
parma fecit - a quo postea peltastae pedites appellabantur -, ut ad
motus concursusque essent leviores, hastae modum duplicavit, gladios
longiores fecit. idem genus loricarum mutavit et pro sertis atque
aeneis linteas dedit. quo facto expeditiores milites reddidit; nam
pondere detracto, quod aeque corpus tegeret et leve esset, curavit.
[11.2]
(1) bellum cum Thraecibus gessit; Seuthem, socium
Atheniensium, in regnum restituit. apud Corinthum tanta severitate
exercitui praefuit, ut nullae umquam in Graecia neque exercitatiores
copiae neque magis dicto audientes fuerint duci; 2) in eamque
consuetudinem induxit, ut, cum proelii signum ab imperatore esset
datum, sine ducis opera sic ordinatae consisterent, ut singuli a
peritissimo imperatore dispositi viderentur. (3) hoc exercitu moram
Lacedaemoniorum interfecit, quod maxime tota celebratum est Graecia.
iterum eodem bello omnes copias eorum fugavit, quo facto magnam
adeptus est gloriam. (4) cum Artaxerxes Aegyptio regi bellum inferre
voluit, Iphicraten ab Atheniensibus ducem petivit, quem praeficeret
exercitui conducticio, cuius numerus duodecim milium fuit. quem
quidem sic omni disciplina miltari erudivit, ut, quem ad modum
quondam Fabiani milites Romani appellati sunt, sic Iphicratenses apud
Graecos in summa laude fuerint. (5) idem subsidio Lacedaemoniis
profectus Epaminondae retardavit inceptus. nam nisi eius adventus
appropinquasset, non prius Thebani Sparta abscessissent, quam captam
incendio delessent.
[11.3]
(1) fuit autem et animo magno
et corpore imperatoriaque forma, ut ipso aspectu cuivis iniceret
admirationem sui, (2) sed in labore nimis remissus parumque patiens,
ut Theopompus memoriae prodidit; bonus vero civis fideque magna. quod
cum in aliis rebus declaravit, tum maxime in Amyntae Macedonis
liberis tuendis. namque Eurydice, mater Perdiccae et Philippi, cum
his duobus pueris Amynta mortuo ad Iphicraten confugit eiusque opibus
defensa est. (3) vixit ad senectutem placatis in se suorum civium
animis. causam capitis semel dixit, bello sociali, simul cum
Timotheo, eoque iudicio est absolutus. (4) Menesthea filium reliquit
ex Thressa natum, Coti regis filia. is cum interrogaretur, utrum
pluris patrem matremne faceret, «matrem» inquit. id cum
omnibus mirum videretur, at ille «merito» inquit «facio:
nam pater, quantum in se fuit, Thraecem me genuit, contra ea mater
Atheniensem».