Cornelii
Nepotis
de viris illustribus
capitulum
XII
Chabrias
[12.1]
(1) Chabrias Atheniensis. hic quoque in summis habitus est
ducibus resque multas memoria dignas gessit. sed ex iis elucet maxime
inventum eius in proelio, quod apud Thebas fecit, cum Boeotiis
subsidio venisset. (2) namque in eo victoria fidentem summum ducem
Agesilaum retardavit, fugatis iam ab eo conducticiis catervis,
reliquam phalangem loco vetuit cedere obnixoque genu scuto proiecta
hasta impetum excipere hostium docuit. id novum Agesilaus contuens
progredi non est ausus suosque iam incurrentes tuba revocavit. (3)
hoc usque eo tota Graecia fama celebratum est, ut illo statu Chabrias
sibi statuam fieri voluerit, quae publice ei ab Atheniensibus in foro
consituta est. ex quo factum est, ut postea athletae ceterique
artifices iis statibus in statuis ponendis uterentur, quibus
victoriam essent adepti.
[12.2]
(1) Chabrias autem multa
in Europa bella administravit, cum dux Atheniensium esset; in Aegypto
sua sponte gessit; nam Nectenebin adiutum profectus regnum ei
constituit. (2) fecit idem Cypri, sed publice ab Atheniensibus
Evagorae adiutor datus, neque prius inde discessit quam totam insulam
bello devinceret; qua ex re Athenienses magnam gloriam sunt adepti.
(3) interim bellum inter Aegyptios et Persas conflatum est.
Athenienses cum Artaxerxe societatem habebant, Lacedaemonii cum
Aegyptiis, a quibus magnas praedas Agesilaus, rex eorum, faciebat. id
intuens Chabrias, cum in re nulla Agesilao cederet, sua sponte eos
adiutum profectus Aegyptiae classi praefuit, pedestribus copiis
Agesilaus.
[12.3]
(1) tum praefecti regis Persae legatos
miserunt Athenas questum, quod Chabrias adversum regem bellum gereret
cum Aegyptiis. Athenienses diem certam Chabriae praestituerunt, quam
ante domum nisi redisset, capitis se illum damnaturos denuntiarunt.
hoc ille nuntio Athenis rediit, neque ibi diutius est moratus, quam
fuit necesse. (2) non enim libenter erat ante oculos suorum civium,
quod et vivebat laute et indulgebat sibi liberalius, quam ut invidiam
vulgi posset effugere. (3) est enim hoc commune vitium in magnis
liberisque civitatibus, ut invidia gloriae comes sit, et libenter de
iis detrahant, quos eminere videant altius, neque animo aequo
pauperes alienam [opulentium] intueantur fortunam. itaque Chabrias,
quoad ei licebat, plurimum aberat. (4) neque vero solus ille aberat
Athenis libenter, sed omnes fere principes fecerunt idem, quod tantum
se ab invidia putabant futuros quantum a conspectu suorum
recesserint. itaque Conon plurimum Cypri vixit, Iphicrates in
Thraecia, Timotheus Lesbi, Chares in Sigeo; dissimilis quidem Chares
horum et factis et moribus, sed tamen Athenis et honoratus et potens.
[12.4]
(1) Chabrias autem periit bello sociali tali modo.
oppugnabant Athenienses Chium. erat in classe Chabrias privatus, sed
omnis, qui in magistratu erant, auctoritate anteibat, eumque magis
milites quam qui praeerant aspiciebant. (2) quae res ei maturavit
mortem. nam dum primus studet portum intrare gubernatoremque iubet eo
derigere navem, ipse sibi perniciei fuit: cum enim eo penetrasset,
ceterae non sunt secutae. quo facto circumfusus hostium concursu, cum
fortissime pugnaret, navis rostro percussa coepit sidere. (3) hinc
refugere cum posset, si se in mare deiecisset, quod suberat classis
Atheniensium, quae exciperet natantis, perire maluit quam armis
abiectis navem relinquere, in qua fuerat vectus. id ceteri facere
noluerunt, qui nando in tutum pervenerunt. at ille, praestare
honestam mortem existimans turpi vitae, comminus pugnans telis
hostium interfectus est.